Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 43, de Fruitione
Quod quamvis omnis fruitio sit amore et etiam omnis usus sit amore, aliquis tamen usus est odium
Pro clariori intellectu istorum terminorum uti et frui, sciendum est quod quamvis omnis fruitio sit amore et etiam omnis usus sit amore, aliquis tamen usus est odium, nam mala propter deum ordinatur etiam ordinate. Ex quo patet quod fruitio debet describi per amorem per velle diligere prosequi acceptare assuere propter se. secundo patet quod usus sub disiunctione debet describi per amare vel odire fugere vel prosequi nolle velle acceptare deacceptare propter aliud dilectum, ideo in descriptone usus debet poni amor vel odium vel termini aequivalentes.
Quod primus actus voluntatis sit nolitio
Sequitur quod omnis nolitio est volitio quia omnis nolitio alicuius mali est volitio alicuius boni propter quod illud malum repellitur vel refutatur.
Dicitur consequentur quod cum isto stat quod primus actus voluntatis sit nolitio, nam licet nulla sit nolitio, nisi propter bonum, et ille idem actus est acceptio boni, tamen stat quod sit idem actus adaequate quo Respuitur malum et acceptatur bonum, et quod bonum sit per eundum volitum, ut ponatur quod sit sortes cui praesentetur aliquod malum, nullum tamen habens actum voluntatis, tunc voluntas non necessitatur habere actum volitionis, et sic in sua liberate est Respuere illud obiectum absque volitione praevia, quo facto habebit nole respectu illius obiecti, et sic illa nolitio erit odium mali et etiam erit dilectio dei, et per consequens nolitio non praerequirit aliquam volitionem distinctam de bono propter quod Respuitur illud malum.
Consequenter sequitur quod omnis usus mundi, sive sit ordinatus sive deordinatus, est fruitio. patet de usu ordinato ex prius dictis, quia dilectio creaturae propter deum est dilectio dei propter se, ergo est fruitio, licet sit usus creaturae, etiam dilectio creaturae propter se est usus inordinatus et est fruitio, quia stat sibi finem in creatura, et sic generaliter omnis usus est fruitio.
Quod amor est superius ad odium
Sequitur ex dictis quod amor est superius ad odium, ita quod omne odium est amor et non econtra. patet, quia omne odium mali est amor boni propter quod illud malum oditur. Sed quod non omnis amor sit odium patet de fruitione ordinata quae terminatur immediate ad deum. illa est sic amor quod non odium, tamen posset esse odium, quia staret quod illa dilectio non solum haberet deum pro obiecto, sed etiam malum, et sic esset odium respectu mali.
Contra quemdam doctorem qui ponit quod idem actus est fruitio illius quod contingit ordinate frui, et tamen est usus inordinatus
Sequitur ulterius contra quemdam doctorem, qui ponit istam propositionem idem actus est fruitio illius quod contingit ordinate frui et tamen est usus inordinatus. sensus est quod stat quod sit aliquis usus qui Realiter habet obiectum fruibile et ordinatur ad debitum finem et tamen huiusmodi usus est inordinatus. contrarium teneo, probat tamen suam propositionem sic stat quod aliquis velit propter deum formari quo casu stante, iste habet unum actum usus qui habet debitum obiectum fruibile et tamen est usus inordinatus, quia est peccatum, ergo corollarium suum verum.
Hic respondeo tenendo quod nullus est usus si habet obiectum fruibile pro obiecto quin sit licitus, et tunc ad motivum quando ponit casum quod sit aliquis qui vellit fornicari propter deum. Dico quod casus est impossibilis, nisi capiat li 'propter' hoc in contemptum dei, et tunc non esset deus obiectum fruibile, immo esset obiectum quo uteretur et creatura frueretur. unde si li 'propter hoc' dicat contemptum dei, concedo casum. Si autem dicat finem ultimum et propter se, tunc casus est impossibilis nisi saltem fornicari caderet sub praecepto vel dispensive, quia deus posset dispensare et praecipere, immo praecepit iuxta illud, vade et fac tibi filios fornicationis, et ita potest praecipere cum sit dominus, et ita potest praecipere fieri furtum, et sic nihil esset ad propositum, quia tunc esset actus meritorius et adimpletivus praecepti, volo ergo contra fundamentum rationis non valet arguere contra istam positionem Repugnat in eodem actu quod sit summus honor et contemptus, et ita esset in proposito, quia dilectio fruitiva est dilectio dei maxime maxime honorativa, quia Refert se totam et operationes suas in deum, et tamen contempneret deum, quia esset transgressor praecepti, et isti actus sunt imcompossibiles eidem personae.
Item conversio et adversio non sunt compossibiles in eodem actu et in eadem potentia. unde quod idem actus moveat ad contraria seipso immediate, hoc est impossibile. modo, actus fruitionis dei movet in deum, sed actus fruitionis movet ad bonum commutabile, et sic quod eadem potentia moveatur motibus contrariis, hoc videtur impossibile et repugnare.
Item fruitio in esse fruitionis, hoc est dei propter suam bonitatem secundum illud quod afficit animam in deum est quaedam Rectitudo, et sic illa fruitio inquantum inquantum ad deum est bona licet ex habitudine quia est fruitio est adversio a deo, et sic deficit, quia ponit quod talis fruitio in esse fruitionis est inordinata, quia habitudo quae competit sibi ut est fruitio dei movet in deum. et sic in esse fruitionis non est inordinata quod est contra se.
Confirmatur, nam si istae habitudines velle fornicari et diligere deum essent separatae. Secunda esset recta et tamen prima esset viceversa, nec tamen vitia prima secundam, licet ponat duos. unde ex hoc quod actus non est rectus respectu creaturae, non tamen oportet, quoniam sit Rectus respectu dei, quia facit creaturam ferri in deum propter se.
Ideo in illo casu, Iudaei peccabant contra deum, vel vana gloria vel propter cupiditatem vel propter aliud, ideo male procurabant mortem christi. Confirmatur nam omnis fruitio est dilectio dei super omnia, ergo iste qui frueretur sic deo et quod propter deum vellet fornicari diligeret deum super omnia, ergo non esset in peccato, quia non stat quod quis sit in peccato, et diligat deum super omnia, ut probabo inferius.
Quod omnis usus ordinatus est vitae aeternae meritorius
Consequenter, dimittendo istam materiam, infero quod omnis usus ordinatus est vitae aeternae meritorius, et quia multi doctores moderni contrarium tenent, ideo solum Recito probabiliter, probatur corollarium quia omnis usus ordinatus est fruitio dei, ergo dilectio dei super omnia et ex caritate et in caritate. unde omnis usus est dilectio vel odium creaturae propter deum, ergo per huius actus diligitur deus fruitive, ergo fruitio summi boni, ergo meritoria.
Quod omnis actio meritoria est fruitio
Item sequitur quod omnis actio meritoria est fruitio. patet quia omnis actio meritoria loquendo proprie de actu meritorio quia exterior actus non est proprie meritorius omnis talis est dilectio creaturae in Relatione ad deum, vel dilectio dei propter se, et sic est dilectio dei super omnia et est meritoria, quia si sic respectu creaturae vel proximi est usus et omnis usus est fruitio, quia omnis actus diligendi vel odiendi aliquid propter deum habet deum pro obiecto.
Quod cuiuslibet meritoriae actionis Deus est obiectum
Sequitur quod cuiuslibet meritoriae actionis Deus est obiectum, quia omnis meritoria actio est fruitio, ergo habet Deum pro obiecto. Ex quo patet quod magna debet esse solicitudo omnis actus suos deliberatos Referendi in deum quia si non referret, tunc tales actus essent creaturae fruitio quod quae secundum Augustinum est summa perversitas. Et istud fundatur in scriptura sacra, nam Apostolus scribit in Epistola ad Corinthios, "sive manducatis sive bibitis sive aliquid aliud facitis in dei gloriam facite" Et sic praecipit omnis actus actualiter vel habitualiter refferre in deum. hoc enim est Deum ex toto corde diligere, scilicet, intende per quamcumque operatione ultimum finem, et sic deum diligere ex toto est diligere sic quin nihil faciat homo quin cor totum illud in deum referat.
Item scribit apostolus, IIae ad Corinthios, "in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium christi". Et hic est ex tota mente deum diligere, unde debet sic diligere ex tota mente quod captivet intellectum sic quod credat quaecumque revala, et sic anima diligit tota mente, quando credit incomprehensibilia. etiam si evidentia maxima esset ad contrarium, et hoc est tota mente se dare deo.
Etiam generaliter quod anima omnem affectionem in deum dirigat, IIae ad corinthios quod "caritas christi nos urget". Et ibi postille glosant quod caritas christi afficit nos sic quod nullam habemus affectionem quoniam eam in deum dirigamus tandem omnia opera exteriora dant referri in deum et hoc est diligere ex tota fortitudine, quia fortitudo est respectu executionis operum ad extra.
Recapitulatio
Recapitulando, ergo, debemus deum diligere ex toto corde, scilicet, quando tota intentio refertur in deum ex tota mente propter continuam captivitatem intellectus ut credat absque apparentia ex tota anima ex tota Relatione in deum ex tota fortitudine, id est, ex tota Relatione omnium actuum exteriorum in deum et quantum ad materiam praesentem intendo inferius tractare utrum sit aliquis actus deliberatus qui nec sit peccatum nec meritum.
On this page
Quod quamvis omnis fruitio sit amore et etiam omnis usus sit amore, aliquis tamen usus est odium
Quod idem actus est usus et fruitio
Quod primus actus voluntatis sit nolitio
Quod amor est superius ad odium
Quod omnis usus ordinatus est vitae aeternae meritorius
Quod omnis actio meritoria est fruitio