Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 41, de Fruitione
Quae realiter est materia praecepti de dilectione Dei et proximi
Quod quia creatura est propter Deum, ideo debet diligi propter Deum
Advertendum est circa materiam motam quae realiter est materia praecepti de dilectione dei et proximi quantum ad sui principatem.
Quantum est ad punctum materiae doctores satis concordant quod secundum ordinem rerum esset ordo dilectionum proportionalium, ut sicut deus est summe bonum sibi debeatur dilectio summe nobis et propter se quam in aliud non referatur. sed quia creatura est propter deum, ideo debet diligi propter deum.
Et in hoc sunt concordes, tamen discordia est magna propter aequivocationem istorum terminorum frui et uti ex una parte, et ex alia propter ignorantiam actuum et proprietatum eorum, et etiam propter ignorantiam potentiae volitivae, et modum eius ferendi in obiectum. ideo quantum ad particulariter exprimendum dei et proximum est distantia inter doctores, scilicet quomodo volitiva feratur in obiectum.
Propositiones sequendo viam Eliphatus
Prima propositio
Non quodlibet ens potest esse fruitionis obiectumQuinta propositio
Quicquid vult voluntas, vult propter se vel propter aliudQuinta propositio: quicquid vult voluntas, vult propter se vel propter aliud. et in ista propositione stat tota radix materiae praesentis, probatur nam voluntas est causa per se ergo agis propter finem, et hoc trahitur ex IIo Physicorum et commento metaphysicae. Item ad idem est Anselmus in variis locis, ubi ponit quod voluntas numquam exit in actum, nisi habeat cur hoc est nisi propter aliquem finem quem intendit vel propter aliud ad quod ordinat ipsum quod intendit.
Sexta propositio
Sexta propositio omne velle voluntatis est usus vel fruitio. patet, quia voluntas non potest exire in actum quin velit aliquid propter se, et sic est fruitio, vel propter aliud et sic est usus et hoc ex illa radice, quia non stat voluntatem agere quin agat propter finem, sicut non stat agentia naturalia agere nisi propter finem, quia finis est causa causarum, quia agens non determinaretur ad aliquid certum producendum nisi ex intentione finis, et sic finis in omnibus agentibus habet rationem dirigentis, et cuius gratia agens agit, et sic voluntas semper agit propter finem et cum omnis actus voluntatis sit respectu obiecti propter se vel propter aliud sic est fruitio vel usus quia si propter se et sic est fruitio, si propter aliud sic est usus, et hoc intelligendum est de motibus deliberatis, et hic probatur per similitudinem, quia intellectus cuicumque propositioni assentit, vel assentit ei propter se hoc est propter eius evidentiam, sicut principiis vel propter evidentiam sumptam ab huiusmodi principiis modo voluntas se habet respectu boni, sicut intellectus respectu veri principia ergo moralia respectu voluntatis voluntas vult propter se, sed principia alia quae ordinantur in principia moralia voluntas vult propter aliud, scilicet, propter principia moralia quae sunt, bona propter se sic igitur voluntas finem diligit propter bonitatem finis in se media vero ordinata in finem diligit propter bonitatem finis.
Obiecto contra viam Eliphati
Sed contra hoc est argumentum, quia bonum sub ratione boni in communi diligitur propter se sine relatione ad aliud. Item idem actus est usus et fruitio et sic fruitio habet aliquid creatum pro obiecto. hic respondet eliphat quod nullo modo voluntas potest habere actum deliberatum quin sit usus vel fruitio.
Unde consequenter ad rationem primam, cum dicitur possibile est quod intellectus praesentet aliquid voluntati sub ratione communi boni et quod dicet illud esse diligendum propter se.
Dicendum quod illo casu stante vel voluntas diliget illud bonum sub communi ratione boni ostensu propter se, et sic erit fruitio vel referet in aliud, et sic ex sua libertate poterit bonum sub communi ratione boni ostensum referre vel non referre. Sed contra replicatur, nam ponatur quod intellectus sicut praesentat bonum ita dictet vocari illud non esse referendum, nec etiam propter se diligendum, tunc videtur quod voluntas potest illi dictamini se conformare.
Dicitur quod voluntas non potest se illi dictamini conformare, et causa est quia ordo est essentialis causarum, quod causa effectiva realiter et essentialiter dependet a finali, nec in actionibus per se potest agens agere nisi fine Realiter concurrente in suo genere causandi, et sic casus supponit unum impossibile, scilicet, quod voluntas concurrat affective ad productionem alicuius et non propter finem et hoc est impossibile, unde sicut causa secunda non potest producere effectum nisi causa prima concurrente ita est subordinatio causae efficientis ad causam finalem, et sic casus est impossibilis quod voluntas extat in actum absque hoc quod per causam finalem dirigatur in agendo, et sic videtur argumentum evacuatum. sed replicatur contra possibile est quod aliquis ex pietate naturali det pauperi elemosivam absque hoc quod referat in aliud vel quia illud faciat absolute sine consideratione alicuius, ergo possibile est voluntatem exire in actum et non propter finem aliquem.
Responsio
Respondetur et est advertendum quod multi sunt actus voluntatis super quos non habetur reflexio sic etiam continuit in intellectu ideo stat bene quod in voluntate sit aliqua intentio, licet non experiatur, sicut stat in intellectu esse iudicium, licet non experiatur se non habere illud iudicium et per hoc salvatur quod licet non evidenter experiamur nos aliquid ordinare a ad b, tamen non stat in materia nostra quod volumus a sine b.
Et sic non stat nos aliquid dare quin demus propter finem, licet non experiamur ut quia damus propter deum ex aliqua speciali volitione, et sic datio elemosivae est usus licitus, vel damus ex affectione commodo, vel propter vanam gloriam vel timore, et sic non est licitus, quia debet fieri propter alium finem, et sic non stat voluntatem aliquid agere nisi directa a fine, licet possit voluntas sibi finem praestituere rationem suae libertatis. Consequenter iuxta istam imaginationem diceretur quod nullus esset actus deliberatus quin esset ex caritate vel ex cupiditate et quin ordinaretur ad bonum finem vel ad malum, et ex consequenti haberet dicere iste doctor quod nullus est actus deliberatus quoniam sit meritum vel culpa et ad hoc allegat Augustinum contra Iulianum, ubi dicit quod omnis actus deliberatus infidelis est peccatum et ponit exemplum, si infidelis pascat famelicum vel iudicat nudum hoc facit ex vana gloria, vel ex alia causa istud tamen non teneo pro praesenti tamen istud est valde probabile, licet non teneatur communiter.
Contra dicta potest iterum argui ponendo quod in patria deus appareat alicui sic quod ille cui apparet nesciat, utrum sit deus vel creatura, ponatur consequentur quod nihilominus huiusmodi res appareat bona, et ponatur quod voluntas eliciat aliquem actum amorum, circa huiusmodi obiectum ex quo est bonum hoc potest, tunc ille actus non erit usus vel fruitio, non usus quia tunc exponentis se periculo et distrim[?] quia tunc uteretur deo.
Item nec esset fruitio quia eodem modo se exponeret periculo et distritum quia nescit utrum sit deus vel creatura, igitur cum necessario non habebit actum malum habebit actum bonum et ille non erit usus nec fruitio ut probatum est.
Respondetur quod stante casu voluntas non poterit exire in actum quin peccet, quia sicut ratio probat stante casu si frueretur vel uteretur exponeret se periculo, ideo in isto casu voluntas non exibit in actum sed tunc fortitudo casum ponatur canus quod deus revelet sibi quod sit deus vel creatura et tunc praecipiat voluntati quod eliciat actum. Respondetur quod casus est impossibilis nisi revelet sibi quod sit deus quia compelleret ipsam ad peccandum, et hoc non potest facere nisi dispensaret secum quia in casu staret eam frui creatura et uti deo.
Sed contra replicatur voluntas est realiter libera, igitur potest libere producere actum, igitur sicut est libera respectu productionis, ita est libera respectu relationis, vel non relationis ita quod non est maior libertas respectu productionis quam respectu relationis, ergo si potest producere libere, potest referre in aliud.
Et tunc si sic poterit non referre dicendum est quod licet voluntas producat libere actum tamen non habet modum actus in sua libera potestate, immo de necessitate modus sequitur actum, et sic non valet consequentia producit libere actum, igitur refert libere vel non refert et hoc est ex necessaria habitudine causae efficientis ad finalem quia non potest agi aliquid quin referatur in finem.
Solutione ad aliam rationem
Consequenter restat solvere aliam rationem quando dicitur idem actus est usus et fruitio, ergo fruitio habet obiectum creatum. Circa istam materiam sunt diversi modi dicendi. Unde dicunt aliqui quod non stat eundem actum esse usum et fruitionem, unde fruitio actualis vel habitualis est causa usus, et sic argumentum esset faciliter solutum, tamen tenendo posset aliorum qui ponunt eundem actum esse usum et fruitionem, ratio faciliter solvitur quia est pure sophistica.
Unde dicitur quod, licet ille actus qui est fruitio habet pro obiecto rem quae est creatura, non tamen est illius fruitio, et sic non arguit contra conclusionem quia conclusio non vult aliud nisi quod non stat frui creatura, tamen fruitio est bene usus creaturae ponendo quod idem actus sit usus et fruitio.
Sed contra quia tunc deus et creatura aequaliter diligerentur ex quo est idem actus per quem diligitur deus et creatura.
Notandum pro ista materia quod deus multipliciter diligitur, uno modo appreciative, alio modo affective.
Circa primum est advertendum quod dilectio appreciative causatur dupliciter. uno modo dilectio appreciativa est sequens iudicium de divina perfectione, et solet quantificari secundum iudicium praecedens in intellectu, ut si sortes iudicet quod deus est summum bonum, tunc dilectio sequens est dilectio appreciativa et quantificatur secundum iudicium quod est in intellectu et secundum quod res iudicatur magna vel parva, et tunc tenendum est quod deus diligitur in infinitum appreciative quia dilectio appreciativa quantificatur secundum iudicium quo iudicatur quod est in infinitum bonum. alia est affectiva et illa quantificatur secundum intensionem graduum secundum quos movet volitivam et dicitur etiam intensa, et semper est finita, quia non stat communiter quod aliquis infinite intensive diligat deum.
Consequenter dicitur quod de dilectione affectiva creatura potest diligi intensiori gradu quam deus, sed sufficit quod deus diligatur appreciative plusquam creatura et etiam dilectione nobiliorum speciei, et sic quaelibet dilectio dei appreciativa est infinita sed affectiva quantificatur secundum gradus intrinsecos per quos immutat volitivam potentiam, et consequenter non est inconveniens concedere quod stat creaturam intensius affective diligi quam deus, etiam in diversis suppositis, tamen dilectio dei semper est nobilior, quia est appreciative infinita, et sic ipsa est alterius modi quam affectiva, et sic ipsa est perfectior et melior, licet non intensior. aliter tamen solent aliqui capere appreciativa dilectionem, et vocatur dilectio qua voluntas optat tantum bonum inesse illi quod sic diligit, et sic est infinita respectu dei, quia creatura optat quod deus sit summe bonus et isto modo iterum dilectio appreciativa debet a prima, et sic est maior respectu dei quam respectu creaturae et sic licet creaturam diligamus ad infinitum bonum obiective, numquam tamen eam diligimus nisi ad finitum gradum beatitudinis, licet deum diligamus infinite tenendo, tamen quod idem actus sit usus et fruitio quomodo stat quod deus per eundem actum plus diligatur quam creatura.
Modus est, quia idem actus potest habere diversas habitudines ad actum vel obiectum et potentiam ut habitudinem quae est Repraesentandi obiecta et habitudinem quae est creaturae de tali repraesentatione exemplum in cognitione capiamus aliquod iudicium illud iudicium habet duplicem habitudinem ad animam. primo quia realiter repraesentat illud de quo iudicium est repraesentative. secundo certificat potentiam per tale iudicium. tunc capiatur habitudo prima quae est repraesentare obiecta et alia quae est certificare, tunc secunda est nobilior inquantum certificat quam inquantum repraesentat.
Aliud exemplum capiamus notitiam quam habet beatus in verbo de creatura. illa notitia duo repraesentat, quia creaturam et verbum. modo respectu verbi est perfectior et nobilior quam respectu creaturae. quia beatificat respectu verbi et non respectu creaturae et sic non est inconveniens quod actus, qui est fruitio dei. et usus creaturae habeat nobiliorem habitudinem respectu dei quam respectu creaturae.
Item solent aliqui ponere exemplum respectu principiorum et conclusionis, quia dicunt quod eadem est notitia principiorum et conclusionis, tamen illa notitia est perfectior respectu principiorum quam respectu conclusionis, et sic idem potest esse perfectius respectu unius quam respectu alterius et sic non tantum perficitur actus inquantum movet ad dilectionem creaturae quantum perficitur quando movet in ordine ad dilectionem dei, et sic illa ratio non militat quin sit tenendum quod solo deo est fruendum et etiam illa fruitio est nobilior dilectio respectu dei quam respectu creaturae.
Responsio ad aliam rationem
Respondendum est etiam ad unam aliam rationem quae arguit quod nulla persona divina est obiectum fruibile, quia tunc esset tres rationes fruibiles. Dicendum est quod omnes rationes suppositibiles in divinis habent eadem rationem fruibilitatis et sunt idem obiectum fruibile, et beati habent respectu unius rationis suppositibiles eandem rationem fruibilitatis, sicut respectu alterius, et quia materia inferius tractabitur, utrum stet videre unam personam sine alia, ideo circa istam rationem non plus dicetur pro praesenti, et cetera.