Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 50, de Fruitione
Responsiones ad plures rationes quod Deo posset frui ex puris naturalibus
Licet rationes superius tactae includant multas difficultates, quae requirerent magnum processum, tamen pro nunc salventur omnes, ut veniam ad alias materias.
Ad tertiam rationem
Arguebatur tertio quod ex puris naturalibus quis posset frui Deo, nam tota motio vel activitas gratiae est finita et maxime in simplici persona.
Sed tanta potest esse motivitas in philosopho per naturalem investigationem quod magis movebitur eius voluntas per apprehentionem divinae bonitatis quam voluntas simplicis personae existentis in caritate. ergo movebitur ad dei fruitionem, et tamen ex puris naturalibus.
Ergo ad istam rationem dicendum est quod ipsa probat quod staret philosophum magis diligere deum intensive quam vetula, non tamen fruitive, sed per modum usus, quia quidquid sit extra caritatem sit propter commodum et propter se, ut videtur dicere Augustinus, et sic quantumcumque diligeret philosophus deum extra caritatem, tamen illud referret in se ut propter hoc quod est benefactor vel quia delectaret se in cognitione dei, et sic de aliis. vel diceretur ut prius quod ex puris naturalibus ad huiusmodi dictamen non devenire potest, scilicet, quod deus esse propter se et ultimate diligendus.
Secundo dici potest quod cognitio de deo quae habetur ex puris naturalibus est cognitio vel scientia quae Realiter inflat. ideo operatur ad superbiam et magis ad fruitionem creaturae quam dei. et sic per istam cognitionem deus magis contempneretur ex quo esset fruitio creaturae.
Tertio diceretur sic quod si daretur aliqua cognitio tantae perfectionis in intellectu practico et speculativo dicante quod deus est super omnia diligendus propter se, ultimate diceretur quod huiusmodi cognitio esset dispositio ad diligendum deum super omnia per istum modum, quia si voluntas non poneret obicem eligendo aliquas alias volitiones infundetur sibi gratia per quam posset elicere huiusmodi actum fruitivum ante, tamen gratiam non posset, quia voluntas deserta gratia tendit ad se et Recedit a summo bono incommutabili.
Quarto diceretur magis solvendo rationem quod motivitates[?] simplicis personae existentis in caritate et philosophi ex puris naturalibus non sunt eiusdem speciei, et sic motio in philosopho causata ex puris naturalibus est inferiorum speciei quam motio gratiae, et sic quantumcumque augeretur non deveniret ad gradum et speciem dilectionis dei ex caritate, licet tamen intenderetur gradus huiusmodi dilectionis ex puris naturalibus. tamen per hoc esset magis fruitio creaturae quam dei, quia illa tenderet ad se et ista solutio satis coincidit cum prima.
Ad quartam rationem
Ad quartam rationem quae videtur satis difficilis quando dicitur aliquid extra gratiam accipitur[?attenditur?atteritur?], ergo se debite disponit, ergo deo fruitur, quia omnis debita dispositio est fruitio dei. alias patet, quia alias attritio[?] esset peccatum, et tunc magis indisponeret creaturam ad gratiam quam disponeret, et per consequens esset melius non atteri quam atteri quod est falsum.
Ad istam rationem, quae est satis, apparens respondet Eliphat et dicit quod detestatio peccati est displicentia de peccato et propositum de non comi??do[?], si voluntas non fruatur actu creatura supposito quod habitualiter creatura frueretur, sicut dispositio sufficiens ad gratiae susceptionem. ideo eliphat concedit quod in attritione[?] creatura fruitur habitualiter creatura, sed quia non fruitur actualiter, ideo non Imputatur sibi ad peccatum.
Sed ista Responsio non stat, quia capio actum detestativum peccati et actum est velle numquam peccare in futuro, qui Requiruntur ad attributionem[?attritione/attractionem?], nam quilibet illorum actuum vel est divino ordinata sive usus ordinatus vel inordinatus. Si est usus ordinatus, tunc est fruitio dei per praedicta, et per consequens est actualiter dei fruitio. Si autem dicatur quod huiusmodi actus non est ordinatus, tunc sequitur quod est fruitio creaturae, quia omnis usus inordinatus est dilectio alicuius propter creaturam, ergo creatura est obiectum ultimate fruibile huiusmodi actus. ergo si ad attributionem[?] requiritur huiusmodi actus, scilicet detestatio peccati, et velle et velle numquam committere peccatum, oportet concedere quod illi actus sunt usus ordinatus vel inordinatus et per consequens fruitio dei vel creaturae, et sic responsio eliphat non stat.
Tenendo ergo viam Augustini et viam inceptam, scilicet, quod omnis actus, qui fit extra caritatem fit ex cupiditate et omnis actus, qui fit ex caritate est bonus, et quia cupiditas est inclinatio ad affectionem commodi, tunc difficile est solvere rationem. Advertendum tamen quod creatura existens in peccato et carens gratia, licet aliquos actus in sua libertate, qui sunt peccata et potest illos elicere, ut laedere proximum et furari et consimiles.
Alii sunt actus ad quos Realiter obligatur creatura qui quid actus non possunt bene fieri stante dispositione creaturae. verbi gratia odium peccati propter se creaturam non potest fieri quoniam sit deordinatio quaedam, nam creatura eo ipso quod odit peccatum propter creaturam realiter, tunc fruitur creatura.
consimiliter amor boni propter se creaturam non potest fieri quin[quoniam?] sit aliqua deordinatio ex eo, quia semper in tali amore est fruitio creaturae, scilicet, sui ipsius.
Advertendum ulterius quod ubi actus aliquis cadit sub praecepto, et cum hoc ipsum eliciendo non est aliqua deordinatio nec aliquod malum nisi praecise, quia propter se elicitur et producitur huiusmodi actus. et nullo modo potest talis operatio a creatura vitari, ergo talis actus vel operatio non imputatur creaturae ad peccatum vel ad demeritum, et causa est, quia illa est supprema et optima dispositio quam creatura potest habere in illo statu facit actum sibi praeceptum. et quamcumque potest evitat actum malum et nullomodo potest evitare quin ad se referat illum actum.
ubi ergo omnes circumstantiae mali excluduntur in actu, nisi illa circumstantia, quia creatura facit illum actum propter se, et non potest creatura illum actum non Refferre in se ratione suae infirmitatis ille actus non Imputatur sibi ad demeritum. et sic diceretur quod licet attributio[??] sit Realiter fruitio creaturae, tamen quia cadit sub praecepto et creatura non potest illum elicere, quin[?] eliciat propter se, ideo Deus parcit creaturae nec imputat sibi ad demeritum, licet creaturae eliciat dilectionem dei propter se creaturam et detestationem peccati propter se creaturam, non tamen imputatur ad demeritum, quia hoc terminatur ad gratiam et hoc est facere quod in se est, et sic tollendo omnem circumstantiae maltiae quam creaturae potest tollere ab illo actu, licet Remaneat aliqua circumstantia mala, quam tamen creaturae non potest Removere et talis actus cadit sub praecepto, et talis actus licet sit aliquo modo deordinatio, tamen talis actus non vocatur obex, nec deus vult talem actum esse obicem, quia creatura creatura non potest tollere huiusmodi habitudinem, scilicet, deordinationem, quae est in tali actu, et tollit omnem habitudinem malitiae quae potest auferre a tali actu et sic licet attributio[?] includat fruitionem creaturae, non tamen est demeritum. et licet sit ibi deordinatio tamen illa est inevitabilis a creatura, et ideo, quia est inevitabilis non imputatur ex divina minima[?] ad demeritum. et sic patet qui est obex nam obices sunt malae volitiones aufferibiles a creatura, quae tamen non aufferuntur quando creatura potest.
Et sic illa circumstantia, quae est odire peccatum propter se et de cetero nolle peccare licet illa circumstantia sit deordinatio, tamen non est in potestate creaturae, nec subiacet suae libertati nec eam Removere potest et hoc est proprie facere quod in se est. Et tunc consequenter potest dici quod illa deordinatio poterit vocari peccatum, licet non demeritum nihilominus tamen pro tunc cadit sub electione non ratione peccati, sed ratione subreconciliationis ad deum immo deus obligat ad illum actum. immo multi concedunt quod idem actus est meritum et peccatum veniale, et per consequens demeritum, ita quod propter aliquam circumstantiam malam non tollitur, quoniam actus cadat sub praecepto. Sed ubi actus esset paene aeternae demeritorius non caderet sub praecepto. Si autem caperetur peccatum prout peccato debetur pena aeterna, tunc attributio[?] non esset peccatum.
Ad quintam rationem
Ad quintam rationem, quando dicitur voluntas existens in caritate per actus frequentes fruitionis acquirit aliquem habitum, qui Remanet corrumpta caritate, et per consequens aliquis non habens caritatem poterit exire in tales actus fruitionis, quia in similes actus, sicut quando habebat caritatem.
Respondendum est quod in isto casu, admittendo quod ex illis actibus caritatis generetur unus alius habitus a caritate et quod ille habitus stat cum peccato. et tunc, quando dicitur quod illae mediante illo habitu exibit in actus similes, sicut quando erat in caritate. negatur et causa est, quia ille habitus cum caritate et dei coefficientia sufficiebat ad productionem fruitionis dei, et bene etiam sufficeret, cum illis eisdem causis, sed cum aliis causis non sufficit ad exeundum in actum dilectionis dei. nam ad hoc nam ad hoc quod huiusmodi habitus exeat in actum Requiritur concursus caritatis et coefficientiae dei specialis. et quia in peccatore non est illarum concursus, ideo non exit in tales actus ut verbi gratia capiamus habitum fortitudinis vel temperantiae, tunc ille habitus non sufficiet exire in actum fortitudinis, nisi mediante prudentia ad hoc concurrente.
et tunc ponitur de potentia dei absoluta quod in virtuoso moraliter, qui habet omnes cardinales virtutes, quia sicut dicitur communiter qui habet unam virtutem cardinalem habet omnes, nec stat communiter unam habere sine aliis et una corrumpta corrumpuntur aliae, tamen per dei potentiam deus Remaneret ab habente habitum fortitudinis virtutem prudentiae.
Tunc quaereretur Remota prudentia, utrum exibit in actum fortitudinis, et certum est quod non, quia oporteret quod dirigeretur et hoc fit per prudentiam. Sic ille habitus generatus ex caritate non sufficeret exire in actum, nisi cum caritate et coefficientia dei speciali.
Sed tunc quaereretur, utrum ille habitus generatus ex actibus caritatis, utrum sufficeret exire in aliquos alios actus. credo quod non, quia eius causalitas est respectu actuum fruitivorum et eius causalitas est cum causalitate aliquorum causarum quibus sublatis non potest exire in aliquos actus verbi gratia color est alicuius activitatis et multiplicat suas species cum concursu luminis, Remoto tamen illo concursu luminis non potest suas species multiplicare, et sic est in proposito. et sic posset dici quod probabile esset quod non esset ponendus huius habitus, quia non in caritate, quia caritas sufficienter concurrebat ad actus fruitionis, nec extra caritatem, quia non concurrit extra caritatem ad aliquid, ut patet ex Responsione, ergo non est ponendus tamen hoc admisi ad solutionem rationis. et verisimile est quod ex multitudine actuum caritatis generetur unus habitus, sicut ex actibus moralibus frequenter generantur habitus moralis.
Ad sextam rationem
Alia ratio fuit de zelatore suae legis capiamus Iudaeum firmissimum in sua lege, iste movetur propter suam legem et non propter legem ultimate, ergo propter Deum ultimate, ergo fruitur deo, et ita de haeretico, qui credit habere salutarem opinionem et credit, tunc movendo se obsequium stare deo, ergo eo fruitur.
Respondendum est quod in isto casu creatura Realiter fruitur se et facit propter se. et in isto casu iudaeus et haereticus realiter fruitur se, nam ex ignorantia facit hoc et quia est ignorantia necessariorum ad salutem, ideo est in peccato et deseritur a deo, et per consequens, quia deseritur a deo utitur deo propter se vel gloriantur in sustinendo huiusmodi penam. et licet credat illud referre in deum, non tamen refert, unde habitudines relativae voluntatis sunt latentissimae, nec possumus scire, utrum aliqua volitio relativa ad nos vel non. et propter hoc dicit sapiens nemo scit an amore vel odio dignus sit. et finaliter descendit ad timorem dei in fine capituli cum dicit deum time, etc. et sic in isto casu, licet Iudaeus vel haereticus nesciat se sustinere mortem propter aliquod temporale. tamen sustinet vel propter vanam gloriam vel propter suam obstinantionem[?] vel propter famam quam Iudaeus credit habere vel aliquod huiusmodi ut aliqui Romani ut dicerentur gloriosae voluerunt mori.
Unde advertendum quod Iudaei ante adventum christi bene credentes habuerunt zelum legis alterius speciei quam nunc iudaei hunc. patet, quia Iudaei post christi mortem obligantur ad legem christi, quia non suscipiunt. ideo sunt a deo deserti et si ante mortem christi fuissent mortui propter legem, tunc fuisset martyres. post autem mortem christi moriendo hoc facit Iudaeus propter se vel propter vanam gloriam vel aliquid huiusmodi non sit autem martyres christi, quia summe propter deum hoc faciebant concedendo[?] se. unde communiter visum est quod haeretici erant pravissimi, et propter unum magnum peccatum inciderunt in suos errores non sit autem de martyribus, qui erant sancti et sanctae conversationis et probi.
Ad septimam rationem
Alia ratio est de non baptizato conversante inter christianos qui elicit similes actus cum actibus christianorum. dicendum est quod non faceret similes actus, sicut Christiani, licet crederet facere, tamen non faceret quia actus suos referret ad se si faceret, tamen quod in se est deus infunderet sibi gratiam. gratia autem habet istam vim quod tollit cupiditatem et facit quod voluntas feratur in deum propter se. unde sicut caritas decrescit augetur cupiditas, et econtra sicut declarat Augustinus. Unde difficile est considerare de actibus, utrum principaliter ad eos concurrat caritas vel cupiditas. Si tamen talis non baptizatus faciat quod in se est infundetur sibi gratia et volitiones suae erant bene regulante.
Ad nonam rationem
Alia ratio erat quod humana species esset male ordinata, quia non posset habere suam perfectam operationem ex puris naturalibus et tamen alia habent. dicitur quod ista inordinatio voluntatis vel impossibilitas non consurgit ex naturali et primaeva institutione naturae, sed ex pena peccati. unde anima in primaeva institutione naturae poterat in actum fruitivum dei, sicut in statu innocentiae, non autem post peccatum propter pena peccati.
Ad undecimam rationem
Ad aliam quando dicitur voluntas potest percipere ordinem diligendorum, etc., dicitur quod ex puris naturalibus non potest percipere ordinem diligendorum. immo statueret sibi alium ordinem et supposito quod intellectus perciperet ordinem diligendorum, tamen voluntas non se conformaret, immo statueret sibi alium ordinem diligendorum.
Ad duodecimam rationem
Ad aliam quando dicitur voluntas potest frui alio a se, ergo non est necessarium quod omnia Referat in se, mihi videtur quod antecedens est negandum, sicut videtur dicere Augustinus, quia voluntas sine gratia omnia Refert in se et ad se. unde illi, qui occidunt se hoc faciunt propter maximum amorem ad se vel propter exire angustias et penas huius mundi. Et etiam antiqui volentes mori pro bono puncto hoc ordinabant ad se, ut si in futurum haberetur fama de eis.
Ad aliam rationem
Ad aliam de Romanis, qui licet essent mali tamen aliqua bona opera fecerunt et etiam de obstetricibus quia aliquid meruerunt, quia sibi fuerunt editae domos. tunc aliqui dicunt quod sicut aliquod meritum potest esse peccatum veniale et esse demeritum alicuius pene temporalis propter aliquam malam circumstantiam sit aliquod meritum penae aeternae potest esse meritum alicuius parvi boni temporalis.
Alio modo diceretur quod nullum malum est meritorium. et sic licet Romani operarentur circa bonum punctum, tamen hoc faciebant propter bonum proprium ipsorum et propter aliquod bonum temporale, verum est quod bonum temporale ipsorum potest vocari merces eorum, non tamen debita, sed intenta, quia propter bona temporalia hoc intendebant facere quod faciebant. et ad istud propositum dicitur de hypocritis in Mathaeo "amen dico vobis receperunt mercedem suam", non quid quod meruerunt sed quod intendebant, vel dicitur quod deus dedit eis divina non, quia meruerunt, sed quia per illud divinum omnia peccata et vitia in toto orbe tollerentur et propter hoc deus dedit eis regimen.
De obstetricibus, dicendum est quod aliquae fuerunt de populo Iudaico, et ex caritate fecerunt illud quod fecerunt. et per illud potuerunt mereri et bonum temporale et bonum aeternum, sicut patet de illo qui facit penitentiam sibi iniunctam ipse meretur bonum aeternum et meretur aliquod bonum temporale, scilicet, Relaxationem pene temporalis sibi iniunctae, vel potest dici quod in illis obstetricibus erant aliquae egiptae[?] quae erat conversae ad legem hebraeorum quamvis non auderent punctae[?] dicere. vel tertio dicitur quod hebraei, qui erant in caritate potuerunt orare quod deus daret eis aliquod bonum. et ad eorum preces deus aedificavit illis domos. numquam tamen creatura mala facit bonus opus, ut dictum est, quia arbor mala potest bonos fructus facere, etc.