Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 51, de Fruitione
Inter difficultates introductas circa primum distinctionem aliquae fuerunt tractatae et aliquas intendo Reservare pro aliis distinctionibus et materiis suo loco ut materiam de libertate voluntatis intendo Reservare usque ad materiam de praedestinatione, et etiam materiam de praeventione[?], ut citius passim venire ad materiam trinitatis.
Opinio Guillelmi Alitissiodorensis
Et circa istam materiam recitabo opinionem cuiusdam doctoris antiqui secundum Altissiodorensem in principio secundi. Unde iste doctor in principio secundi ponit quod dilectione naturali creatura diligit se propter se.
Unde consequenter tractando materiam de angelis introducit, Utrum dilectione naturali angelus diligat deum super omnia et tenet conclusionem negativam quod angelus in statu innocentiae, scilicet, ante confirmationem plus diligebat se et consequenter dicit quod Adam in statu innocentiae diligebat se ultimate, scilicet, diligendo deum suum esse vivere conservari.
Et alia bona quae faciebant ad conservationem sui et conferentia ad sui bonitatem et perfectionem verum est quod ista positio prima facie videtur esse contra augustinum, qui ponit ordinem duarum civitatum Unde civitatem dei fecit amor dei usque ad contemptum mundi. et civitatem diaboli fecit amor sui usque ad contemptum mundi, ut tamen habeatur intellectus istius doctoris ipse distinguit tres modos diligendi se.
Primus modus est solum propter utilitatem, ut isto modo creatura diligat suam utilitatem et illa quae sunt necessaria ad sui conservationem et ista est dilectio licita ut dicit.
Alia potest esse dilectio proprie excellentiae et ista est superbia secundum ipsum. Advertendum tamen quod dilectio proprie excellentiae potest dupliciter considerari. Uno modo quantum ad illa quae requiruntur ad integritatem sui status secundum modum illius rei, et sic creatura diligit licite excellentiam sui status, quia creatura diligit utilitatem et illa quae sunt necessaria ad sui conservationem. intelligit tamen iste doctor quod amor excellentiae non debite est superbia ut si appeteretur alius amor quam sit debitus suae excellentiae, tunc esset superbia.
Contra opinionem Guillelmum Altissiodorensem
Contra istum doctorem pono Recte contrarium et breviter arguitur contra ipsum, quia omnis dilectio praecipue deliberata est usus vel fruitio, ergo huiusmodi dilectio, quae est ad se, si non Referatur ad aliud est fruitio sui, ergo summa perversitas, quia secundum Augustinum illa est summa perversitas frui utendis et uti fruendis.
Secundo ista imaginatio procedit ex ignorantia habitudinis creaturae ad deum, quia, ut dictum est alias, creatura est totaliter dei et totaliter dependens ab eo, quia nullo modo habet rationem finis, ergo nullo modo potest esse obiectum diligibile propter se.
Item, si ita esset sequeretur quod realiter gratia, esset violenta et natura contraria. Consequens est falsum quia gratia non corrumpit naturam, sed perficit. Probatur consequentia quia dilectio naturalis est ad se et dilectio caritativa est ad Deum, et sic dilectio caritativa movet ad contrarium, et sic dilectio caritativa esset simpliciter naturae contraria quia movet in deum et tendentia naturalis creaturae est ad se, et sic sunt ad contraria.
Item, sequeretur quod status innocentiae tam primi parentis quam angeli fuisset inordinatus patet quia quod aliqua dilectio terminetur ad creaturam, quae nullo modo habet rationem terminari hoc est inordinatum, quia in illa creatura nullo modo est ratio ultimi, et sic illa dilectio erit innaturalis.
Item sequeretur quod beati de facto quantumcumque esset beati violentiaretur[?] nam dilectio naturalis de directo est ad contrarium, quia est ad se et illa est inseparabilis. et numquam potest Removeri a creatura, ex quo est naturalis et tamen distinctio beatorum est ad contrarium, puta ad Deum.
Item, creatura, ut alias dictum est non sufficit sibi ad esse, ergo nec ad bene esse, ergo nec habet rationem finis, quia finis habet rationem optimi. ergo ista positio est irrationabiliter fundata.
Sit ergo contraria quo hoc primariae naturae impetus ad deum super omnia terminatur ultimate, licet caritas ad idem incomparabiliter moveat nobilius.
Secunda pars patet, quia caritas elevat naturam supra se. Unde secundum doctores caritas gustum spiritualem acuit et perficit et Redditur altiorem speciei quam sit in natura sua propria. Et ex caritate magis movetur creatura ad diligendum deum quam ex natura propria et per caritatem magis quietatur.
Prima pars patet, quia creatura agit directa ab intelligentia non errante, ergo ordinatione agit, ergo quidquid agit agit propter finem, ergo quidquid agit. agit propter deum et propter hoc dicit philosophus primo ethicorum "omnia bonum appetunt". Et eustratius dicit in commento quod quaelibet creatura appetit Deum tamquam summum bonum.
Et ultimum, et boetius in libro de consolatione dicit quod recta est naturalis intellectio, et quod est unicus finis naturae, licet varii eligant calles, scilicet, vias veniendi ad felicitatem, tamen semper est una felicitas, licet propter errores varios diversi varios ponant modos veniendi ad felicitatem. Ideo dicit Boetius "nihil antiqua lege solutum" etc.
Ad idem est Guillelmus Parisiensis in libro De fide et legibus et in libro De universo. Unde ponit quod rerum tendentia est in Deum propter se sive animatarum sive inanimatarum sive rationalium sive irrationalium. Et in libro de fide et legibus dicit tria dona exponendo illud Iacobi "omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est" etc.
Alia sunt dona meliora et ista sunt virtutes naturales naturaliter nobis innatae, et cuilibet iuxta capacitatem suae speciei datae sunt inclinationes naturales. et utrum illae inclinationes naturales sint deus vel creatura non distinguo pro nunc.
Alia sunt dona bona simpliciter ut virtutes consuetudinales[?] et morales et virtutes naturales praefert ad virtutes morales. et sic ordo naturae est in deum ferri secundum capacitatem suae naturae et speciei.
Sed forte contra ista argueretur, quia si ita esse sequeretur quod aliquis ex puris naturalibus posset frui deo, patet statim, quia virtutes naturales nobis innatae inclinant fortiter et fortius quam morales ad diligendum deum fruitive. Et sic posset creatura frui deo ex puris naturalibus absque dono specialiter dato.
Item, creatura faciliter fertur in dilectionem temporalium, ergo fortius poterit ferrit in Deum. Consequentia tenet, quia ex quo inclinatio naturalis est ad deum et non ad creaturam sequitur quod fortius deum diliget quam creaturam.
Respondendum est quod multiplex est causa quare creatura rationalis facilius diligit creaturam quam deum non obstante naturali inclinatione in Deum.
Prima causa quia ad hoc quod creatura rationalis feratur in Deum requiritur consideratio et deliberatio et divinae bonitatis cognitio, quae non acquiritur sine difficultate magna.
Ad hoc autem quod creatura diligat bonum temporale non Requiritur discursus. Ideo dicit Origenes, virtus est tarda vitium vero princeps. Propter quod dicit philosophus quod difficile est attingere signum. ideo opera virtutum sunt difficilia quia non nisi uno modo attingitur signum et medium virtutum, sed infinitis modis contingit deficere et recedere a signo. Et sic virtus est tarda propter difficultatem operationum, quae attingunt medium virtutis. sed vitium dicitur princeps propter facilitatem quae contingit multipliciter deviare et multipliciter contingit recedere a bono et peccare.
Secundo ad diligendum Deum super omnia requiritur mentis elevatio et corroboratio. Ad diligendum autem bonum temporale creatura se ipsa immediate potest. Ideo dicit virgilius eneyd, "facilis decessus Averni" etc.
Item, quia ergo dilectio fruitiva dei excedit humanam facultatem, quia Requiritur caritas, ideo difficile est exire in huiusmodi actum. Sed exire in actum illecebrae vel delectationis carnalis non est difficile.
Tertia causa est quia temporalia intuitive et immediate se ostendunt delectabilia et alliciunt voluntatem. deus autem non videtur intuitive, et hoc in via de communi cursu. ideo non diligitur deus immediate, ideo difficile est deum diligere, quia non movet immediate intuitive temporalia vero movent immediate, intuitive.
Corollaria
Primum corollarium est quod moralis honestas pulchre describitur in natura. Patet statim nam ibi res sunt in ordinativa dispositione quantum in ipsis est et tendunt in optima dispositione, et quidquid agunt, agunt propter finem, et diriguntur ab agente infallibili, ideo natura ordinative agit.
Ex quo patet qualiter imitatur et imitari debet naturam quia natura ordinatissime agit. Et sic ars in sequendo naturam non potest decipi.
Tertio patet qualiter vita moralis relucet in natura. Nam licet leges universaliter sint positae ut quod grave semper descendit, tamen epikeia aliquando leges explicat et interpretatur quia grave potest ascendere nefiat vacuum. Ex quo patet quod natura particularum magis videtur diligere bonum commune universi quam bonum proprium, quia dimittit locum suum propter bonum universi.
Sequitur ulterius quod gradus dilectionis creaturae ad se propter deum magis est ex divinae bonitatis statuto quam ex diligibiltate creaturae. verbi gratia unde consurgit quod creatura magis diligit se quam alia creatura hoc non ex diligibilitate creaturae in se, sed ex ordinatione dei, quia operationes suas magis habet in sua potestate quam operationes alterius creaturae.
Ubi advertendum quod in homine tria concurrunt inclinatio naturalis, scilicet, inclinatio virtutum innatarum et inclinatio cupiditatis. Et istae duae absolute stante lege sunt inseparabiles alia est inclinatio caritatis.
Unde inclinatio cupiditatis inclinat creaturam ad diligendum se propter se inclinatio vero naturalis est ad contrarium, quia semper est in ultimum finem propter summum bonum.
Et tunc comparando unam inclinationem ad aliam inclinationem. Fortior est inclinatio cupiditatis quam inclinatio naturalis. et ista ratio quare nullus sine gratia potest bene operari. Unde inclinatio cupiditatis, quae est affectio commodi habitualis semper vincit. ideo Requiritur creatura inclinatio, quae est potentia adiuvativa et elevativa, scilicet, caritas quae est contraria cupiditati et est fortior quam inclinatio cupiditatis. ideo non obstante cupiditatis inclinatione est in potestate creaturae bene operari malum vitare, et ideo vinceretur semper voluntas a cupiditate, nisi ex libertate arbitrii se naturali inclinationi conformaret et ideo dicit Apostolus, "spiritus iuvatur a caritate et caro a cupiditate."
Sequitur ulterius quod omnes primi motus sunt ex cupiditate, hoc in via nam caritas ad hoc quod exeat in actus praerequirit electionem debitam, scilicet, dictamen practicum ad electionem, ergo omnis alia operatio quae est absque deliberatione producitur ab obiecto, et a cupiditate simul. ideo omnis primus motus est quodammodo creaturae fruitio et est propter creaturam, quia motus cupiditatis semper est propter creaturam. et sic est inordinatus. ideo ex illa ordinatione caritatis numquam cooperatur voluntati, nisi voluntas deliberet. ideo omnis actio non deliberata est ex cupiditate.
Sequitur ex isto quod si esset dabilis aliqua creatura quae esset talis quod eius appetitus rationalis non posset difformari et ab appetitu naturali ita quod illi appetitus semper essent essentialiter conformes ista creatura esset semper Recta, patet quia non posset difformari ab appetitu naturali, qui semper est rectus.
Conclusio
Advertendum est quod circa istam materiam fruitionis illud immensum et summum bonum est obiectum quoddam modo a quolibet fruibile iuxta capacitatem suae naturae.
Secundo advertendum est quod sola divina essentia inter appetitus rationales immobiliter absolute et necessario fruitur secundo obiecto, quia quaelibet alia creatura rationalis potest adverti ab illo obiecto.
On this page
Utrum Deus sit finis naturalis?
Opinio Guillelmi Alitissiodorensis
Contra opinionem Guillelmum Altissiodorensem
Quod moralis honestas pulchre describitur in natura
Quod omnis affectio commodi est contra inclinationem naturalem
Quod omnes primi motus sunt ex cupidititate
Quod tota natura immobiliter adhaeret ultimo fine
Quod ad appetitum rationalem est aliqua dei convictio
Quod quantum ad appetitum naturalem dampnait aliqualiter quietantur