Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 97, de Libertate
De connexio inter fatum et divina providentia
Ad discutiendum difficultatem de concorda liberi arbitrii cum fato introducta est materia de providentia divina.
Sed quia secundum Boetium in IV De consolatione "ordo fatalis ex divina providentiae simplicitate procedit", ideo divina providentia et fatum habent quamdam connexionem inter se.
Prima Opinio: Quod fatum est nihil
Et iuxta opiniones recitatas et maxime iuxta primam opinionem fatum nihil esset. nam antiqua opinio est quod omnis effectus et eorum diversitas resolvuntur ad necessitatem dispositionis materiae. unde illa opinio ponit deum nihil providere sed omnia a casu evenire. nam necessitas effectuum resolvitur secundum materiam vel eius dispositionem secundum quod contingit materiam esse talem vel talem, et materiam vocat corpora[?] atomalia, ita quod secundum combinationes varias efficiuntur varii effectus, et non ex parte agentium vel finis. unde dicit illa opinio quod nihil fit nisi a casu, et quod nulla est providentia divina respectu Regiminis universi nec creaturarum et hoc modo fatum nihil esset. sed quia haec opinio non concedit ordinem causarum nec seriem fatalem ex habitudine causarum necessario ordinarum[?] et necessario effectus producentium.
Secunda opinio: quod divina providentia extendit se ad incorruptibilia
Sed sexta opinio fuit Rabbi moysi ponentis quod divina providentia praecise se extendi ad corruptibilia et quia immediate terminantur ad incorruptibilia. ideo ex hoc sunt incorruptibilia et manent aeterna.
Unde consequenter respectu omnium corporum caelestium motuum et eorum operationum ponit divinam providentiam et ex hoc sortiuntur rationem incorruptibilitatis, sed infra spheram generalium et corruptibilium respectu specierum praecise ponit divinam providentiam et non respectu individuorum nisi respectu hominis quia respectu individuorum speciei humanae in illis quae tangunt perpetuitatem intellectus praecise ponit divinam providentiam et inde est quod species sunt aeterne et intellectus cuiuslibet individui speciei humanae est aeternus.
Et reprobando aliam opinionem ut creditur catholicam rabi moyses arguit, quia si divina providentia se extenderet ad omnia individua specierum et alia quaecumque sequitur quod omnia evenirent de necessitate propter immutabilitatem divinae providentiae et stabilitatem et per consequens perirent leges et Regulae morales et virtutes.
Sed ista ratio inevitabiliter militat contra ipsum, quia ipse concedit quod divina providentia se extendit ad speciem humanam et individua eiusdem et operationes individuales igitur ipse se extendit ad electiones humanas et ultra igitur divina providentia eis imponit necessitatem et sic necessario evenient quod est inconveniens quod intulit contra secundam opinionem.
Ideo ipse habet concedere quod omnia concurrentia operationem voluntatis humanae necessario evenirent, et sic fatum non stat cum libero arbitrio quia vel fatum Recipitur pro divina providentia ad intra vel pro aggregato causarum concurrentium ad productionem alicuius effectus.
quantum ad primum ponit necessitatem quia quicquid provisum est necessario provisum est. et etiam ex parte causarum ponit necessitatem quia dicit quod eis provisum est necessario a deo, et in ista materia incidit Rabi moyses in cillam cupiens evitare charibdim. et ideo tenendum est cum fide catholica et boecio quod providentia divina se extendit ad omnia et ad actus particulares et particularia opera individuorum, ut deducit boecius in IV, prosa 6, ita quod, "providentia est summa ratio qua deus cuncta gubernat et disponit"
Origo acceptationis fati a vulgari
Ad habendum varios modos fati seu acceptationis huius vocabuli fatum. notandum est incipiendum a vulgari acceptatione fati.
Pro cuius materiae declaratione est advertendum quod sicut in alia lectione tangebatur statum vulgi habuit originem ex laesione potentiarum, scilicet rationalis concupiscibilis irascibilis quia rationalis potentia habet prima veritatem pro principali obiecto, et potentia concupiscibilis habet summam bonitatem pro obiecto. et potentia irascibilis habet pro obiecto summam potentiam. et hoc est correspondenter tribus personis et ideo ratione laesionis potentiae prima veritas est occulta et potentia rationalis infirma et inclinata ad assentiendum falsitati. potentia concupiscibilis est inclinata non ad summam bonitatem, sed ad delectationem et irascibilis potentia est inclinata ad colendum creaturam ex prima Radice modos et causas effectuum Resolvit ad latentem necessitatem et hac vocat fatum in acceptatione.
Secundo, ex corruptione virium huiusmodi, scilicet irascibilis et concupiscibilis praecipue convertitur creatura ad colendum vitia et ex consequenti ad excusandum excusationes in peccatis finxit scienter hominem necessitari ad vitia ut per hoc liberius prorumperet in voluntates et alia obiecta illicita, et ut excusetur ab infamia ratione impellentis necessitatis ita quod ex nequitia quoddam modo deliberata habuit originem fatum apud volentes prosequi volitionem et voluntates quia necessitatis fati sic agit et impellit.
Tertius modus exigentibus demeritis creaturae deus permisit diabolum in forma sensibili apparere et loqui et praecipue in nativitatibus hominum praedicendum prosperitatis et adversitatis fu??tas[?] ipsi nascenti noviter, ut ait Guillelmus Parisiensis in libro De universo dicit quod "daemones in forma mulierum exigentibus peccatis vulgis potuerunt coniecturare ventura quandoque mentiendum"
Tres modos deceptionis
Ubi notat iste doctor quod tria dicuntur esse dicta ad tales sic deceptis. quaedam comminatoria[?], et ista non sunt necessario ventura. alia sunt consultoria et iterum non necessario eveniunt. alia sunt enunciata tanquam ventura simpliciter tangentia statum nascentium et ista vocantur fata secundum acceptationem illam et vocantur fata id est apud deos vel deas de certa et statuta et sumata[?] inrevocabiliter. ita quod in nativitatibus puerorum apparent daemones in forma mulierum et praedicunt adversitatem vel prosperitatem puerorum, et ista sumata[?] sunt a diis, et ideo non possunt non verificari et istae enunciationes vocantur fata absolute sicut dictum est per deos vel deas decerta, ita quod necessario dant futurum fore et illa est acceptatio introducta a diabolo et dicitur fatum a for faris quod est loqui quia fata sunt dicta deorum significantia quae necessario ventura sunt nascentibus.
Radix idolatriae
et in hoc fundatur radix idolatrandi, nam per hoc credidit vulgus daemones habere potestatem dandi prosperitatem vel adversitatem nascentibus et Resolvit se in eos tanquam summos Rectores totius orbis, et sic decepta potentia rationalis fertur in illos et irascibilis exhibet cultum.
Et ex hoc venit ratio nefandae idolatriae quae habet 10 species quas tradit Guillelmus Parisiensis in libro De fide et legibus in fine. Prima species est cultus daemonum. secunda cultus stellarum. tertia cultus elementorum quarta cultus idolorum. quinta cultus imaginum fabricatarum in certis constellationibus sexta de adoratione figurarum. septima consistit in verbis. octava in temporibus. nona in principiis Rerum. decima in inventionibus Rerum ut Reperire ferrum est multo felicius quam Reperire aurum, et istae sunt deceptiones in humano genere. et ad istas omnia sortilegia et trufle vetularum reducuntur de quibus forte dicetur huiusmodi errores reprobando.
De causa fati
Ex quibus apparet quod fatum tripliciter causatur primo modo pro necessitate sic evenientis quae nihil habet pro obiecto in particulari nisi quod necesse est sic fieri. secundo fatum est quod ficticeum[?] ad excusationem peccatoris et Repertum pro ex caecutione vitiorum et in tertia acceptatione annuntiantis et necessitantis puerorum ad prosperitatem vel adversitatem nascentium.
opinio errans iulii firmici
Sequitur alia opinio philosophorum errantium in hac materia et prima opinio est Iulii Firmici in prologo astrologiae suae, ubi tenet quod fatum sit concatenatio omnium causarum superiorum necessitans et necessario faciens evenire quidquid futurum est. et inevitabiliter, et ad probandum errorem suum inducit exempla plurima quorum Radix stat in hoc quod innocentes puniuntur et male moriuntur et pessimi prosperantur igitur resolvendum est ad fatum necessitas quod nihil est nisi dispositio corporum caelestium quae est causa respectu effectuum producibilium.
Et primo ponit exemplum de Socrate qui licet esset innocens mala morte fato periit, et Plato fato captus est a tyranno, et pitagoras exilium passus est, et pompeius iustus perdidit imperium Romanum et occisus est, et tyrannus malus obtinuit et haec allegat Boethius IVo de consolatione introducendo lucanum, et quod causa Caesaris placuit diis, et ut dicit Lactantius, Pompeius pro iustitia certabat, et fato Caesar obtinuit. Unde dicit praefatus Iulius in hiis verbis credamus itaque fide veritatis oppresse et confiteamur vere rationis secum[?] iudicium nihil in nostra potestate, sed totum positum in potestate fatorum, et quidquid patitur vel prosperatur fortunae imponitur.
Sed ista positio nedum est contra fidem sed etiam contra moralem philosophiam et contra mores et contra veram theologiam resolvendo se ad veritatem ut deducetur. Sed ad rationem quam tangit sub istis verbis quid agis de rogas fato et stellarum vim obstinante animositate contempnis cum vides malorum exitu bonos esse.
Omnia eveniunt a casu vel ex necessitate et responsio Boethius
Ista ratio nihil valet licet esset impertinens ad theologiam et philosophiam et quia ista ratio movit antiquos, scilicet, quod omnia eveniunt a casu vel ex necessitate sed illud non valet et maxime quia experimur libertatem in nobis unde in libertate nostra est levare vestucam[?].
Prima responsio est infirmitas nostrae cognitionis quae est tanta quod et non cognoscamus interiora hominum quia credimus aliquos malos esse qui tamen boni sunt et econverso. ideo apud nos est difficile iudicare utrum boni patiantur vel non.
Secunda responsio quod Deus qui est sapientissimus et optimus medicus animarum ut habetur in Psalmo, "qui sanat omnes iniquitates vel infirmitates tuas", et alibi "qui sanat iniquitates propter me". Et ideo ut sanemur Deus applicat diversa pro regimine sanitatis nostrae. Et infirmis diversa medicamenta pro cura habenda propinquat, et haec habet facere peritus medicus, quia cum sanitate stat varietas complationum, igitur varietas regiminis.
Item cum infirmitate stat varietas complatonum, et ita deus cognoscit dispositionem creaturarum rationalium et videt quibusdam bonis bonum esse habere adversitatem licet eam lateat nos ut causa Regiminis sanitatis latet in multis peritis et in ignorantibus medicinam, et ita imaginandum est quod deus stit pro bonis expedit prosperitas temporalis aliquando et diversitas aliquando et ideo ipse Resolvit ad nostram ignorantiam et ad divinam sapientiam quod bonis evenit prosperitas vel adversitas et malis etiam nam ex defectu contingit quod nescimus quare hunc ditat, et alium forte meliorem deicit et privat bonis temporalibus quia ignoramus illam artem altissimam divinae sapientiae et illud apparet in exemplo de medico, iam allegato.
Tertia solutio quod virtuosis quando dat temporalia propter pusillanimitatem quae non est vitium ratione cuius adveniente adversitate quis corresponderet a statu virtutis et ideo deus tali confert bona temporalia quod ita contingat nomen est quia credidit diabolus de Iob quod sublatis bonis temporalibus se dampnaret cui concordat Apostolus dicens "fidelis Deus qui non patietur vos temptari supra illud quod potestis", et sic sapientissime Deus ordinat.
De mala
Quare bonis mala contingant secundum Boethium
Primo ne propter bonitatem et excellentiam cadant in superbiam ut de Paulo qui habuit angelum Satanae et temptationem de peccato carnis intensissimam, ideo "ne magnitudo revelationum me extollat datus est mihi stimulus carnis et angelus Satanae qui me colaphizet", et ideo, licet Paulus esset magnae perfectionis, data est ei adversitas ne esset in superbia deiectus.
Secundo Deus aufert bona temporalia virtuosus[?] ne ex divitiis exeant in excessum vel superbiam vel luxuriam.
Tertio ut fieret in eis virtus vel ut ipsa augeatur, ut de Iob qui erat virtuosus et tamen sublata sunt ei omnia bona temporalia, et de thobia qui poenam habuit longam in necessitate et miseria in qua profecit in virtute patientiae.
Quarto ad reprimendum praesumptionem contingit namque quod deus nedum mala poenalia sed etiam deus permittit corruere in peccatum quod de terminis est, ut de Petro qui de se ipso praesumens quod nullo modo christum relinqueret cum dicebat. "Et si oporteat me mori tecum non te negabo", nam sperans in constantiam suae fragilitatis permissus est corruere in peccatum cum ad vocem ancillae negavit christum.
Quinto permisit deus beatos pati ut virtus magnificaretur et gloriosum nomen acquirerent in hac vita quod factum est in martyribus qui nullo modo a vera constantia et virtute fidei potuerunt separari nam mors haec non potuit licet terribilissimum et horribilissimum omni, et adhuc Reperitur in gentilibus ut in marco Regula et iustino et de illo qui tenebat magum. nam alius volens interficere non poterat percutere nisi prius tenentem percuteret.
Quod bonum contingat malis pertinent ad summam sapientiam
Sed quod malis male contingant nullus miratur, sed quod bonum contingat malis hoc pertinet ad summam sapientiam ex multiplici utilitate.
Primo, quia quantum ad affluentiam temporalium est argumentum evidens quod bona temporalia sunt contempnanda et in eis non est felicitas, quia mali non sunt felices inhaerendo sicut bonis temporalibus.
Secundo, permisit deus ex sua divina providentia ne tales prorumpant in deteriora scelera et ne efficiantur deteriores quia per privationem bonorum tales prorumperent in homicidia furta et alia mala.
Tertio, quia habendancia[?] bonorum potest esse occasio virtuose uniendi. primo ex gratificatione divinae beneficientiae quia consideratis suas conscientias malas et dei bonitatem pro vocantur fortissime ad dei amorem ut exemplum ponit guillelmus parisiensis de uno qui fuerat pessime vitae, et fuit electus in epistolam considerans eius malam vitam et dei beneficientiam fuit perfectissimus homo qui Relinquens totum elegit vitam solitaria. etiam ex timore administrationis et divinae bonitatis praeservat se a peccato et per accidens contingit bonum.
Cur boni patiuntur
Quantum tamen ad passionem beatorum, scilicet quod boni et virtuosi patiantur et turbantur Guillelmus Parisiensis assignat aliquas causa discurrendo per singula mala poenalia et dicit quod dolor est bona memorativa rationis contra sensum quia per dolorem vehementem anima purgatur a voluntatibus. et sic de singulis discurrendo. Ex quo patet quod deus non laedit bonos quando dat eis mala poenalia quia sunt quoddam modo bona spiritualia et medicinae purgativae.
Responsio magis speculative
Nihilominus istae rationes sunt ad satisfaciendum hominibus. Et ideo respondetur magis speculative, et resolutio stat ad duo.
Primum est quod iudicium nostrum est infirmum in cogitando altitudinem dei et Regnis ipsius circa universum. ideo standum est fide quae data est nobis ad medelam quando intellectus est infirmus et non potest cognoscere quia fides nobis praedicat quod deus est optimus, et ideo habemus concedere quod quidquid ab eo fit bene fit et singula optime regit, licet nesciamus ostendere causas regiminis.
Alia causa est quod bonitas ordinis rerum non est prior obiective divina providentia, sed est omnino posterior. unde deus suam providentiam non habet ad intra ex Repraesentatione bonitatis ordinis Rerum in se, sed prius deus voluit et disponit Res sic ordinari et sic sequitur quod bene ordinantur et ad nullam aliam radicem debemus[?] resolvi bonitas ordinis rerum. unde quod terra sit in centro mundi, et ignis in concavo orbis lunae et duo elementa media sic disposita ex eo non denominatur ordinatio Rerum bona, sed ordinatio Rerum sortitur suam bonitatem a divina ordinatione. Unde si terra esset in concavo orbis lunae et ignis in centro ubi terra est tunc res essent aeque bene ordinatae sicut nunc sunt, quia eo ipso quod deus vult sic res ordinari, eo ipso ordinatio est bona nisi forte quo ad nostrum modum considerandi, quia non apparet nobis bene ordinari sic.
Et ideo consequenter dato quod deus puniret bonos et innocentes et non propter aliud bonum consequendus nihilominus iustificatione faceret, et aequae iustae ac si salvaret eos quia bonitas Rerum debet Resolvi ad providentem a cuius iudicio ordo Rerum dependet et ordinatur et disponitur, et ideo non oportet nisi recurrere ad hoc quod ratione suae immensitatis sic providet et licet iste modus deinde sit vulgarum tamen est subtilissimus.
On this page
De connexio inter fatum et divina providentia
Prima Opinio: Quod fatum est nihil
Secunda opinio: quod divina providentia extendit se ad incorruptibilia
Origo acceptationis fati a vulgari
Omnia eveniunt a casu vel ex necessitate et responsio Boethius
Quare bonis mala contingant secundum Boethium