Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 98, de Libertate
Circa divinam providentiamEx his quae tacta sunt circa divinam providentiam inferuntur propositiones aliquo modo materiae declarativae.
Corollaria
Primum corollarium
Prima propositio ex hiis propter quae magis admirantur divinam sapientiam apud tamen intellectum bene dispositum magis et clarius apparet divinae sapientiae et bonitatis quod funditas sunt omnium aliqua contra quae intellectus murmurat[?] si sit male dispositus, et etiam contra divinam prudentiam ut de malorum prosperitate et de bonorum adversitatibus et prosecutionibus et de praedestinatione aliquorum antequam aliquid boni vel mali egrint ut de Esau qui fuit reprobatus et Iacob praedestinatus, nam Iacob dilexit Esau autem odio habuit, et de nativitate puerorum qui decedentes sine baptismo dampnantur, sed corollarium dicit oppositum quia in hiis non debemus murmurare, sed potius in istis Relucet divinae sapientiae et bonitatis profunditas, nam ad naturam regulam finitam resolvendo sapientiam infinitam salvaretur ordo iustitiae igitur praeter illam limitatam redeundum est ad aliam omnino immensam et infinitam.
Secundum corollarium
Secundum corollarium: sicut male dispositis divina providentia est occasio et causa per accidens desperationis et odii occasio inquam non data sed accepta, ita bene dispositis divina providentia est causa spei et amoris. Prima pars est nota, nam multi periti et multi philosophorum negabant Deum esse vel saltim rebus providere. Secunda pars, scilicet quod divina providentia sit causa spei et amoris in bene dispositis, probatur quia quidquid operatur circa regimen universi totum est in bonum universi et cuiuslibet eius partis, nam ipsa est cuiuslibet rei in finem directiva et in suam perfectionem. Igitur ex regimine universali et particulari debet consurgere amor in regente et curante et in intellectu bene disposito debet consurgere amor specialiter curantis.
Tertium corollarium
Tertium corollarium divinae providentiae cognitio est maximum contra fortitudinem adversitatem Remedium virtutis pacie inductum. Probatur quia cognita divina providentia adversitates quae contingunt sunt eligibiles et perfective directiveque creaturae in suum finem. Et adversitates sunt quoddam bonum secundum dictamen rectae rationis eliciendum. Et isto cognito fortuna esset amplexanda nec esset durior sive adduceret privationem divitiarum sive privationem sanctitatis cui concordat Tulius qui fuit paganus dicens quod "nec aegritudo corporis immo nec privatio famae sunt mala", et in hoc bene dicit. Nec reprobatur ab Augustino nec aliis doctoribus. Patet ergo quod divinae providentiae cognitio est remedium contra adversitatem et hoc per exemplum declaratur quia aegri[?] sciens evidenter medicum infallibiliter posse eum curare gratanter recipit medicinam pungitivam[?] et dolorosam. Ita proportionaliter cum adversitates fortitudine sint tanquam medicinae et sanitatem inductive sequitur quod nedum adversitates illae sunt tollerandae, immo toto desiderio amplexandae.
Ex isto sequitur quod in inferno poena sensus est melior dampnatis quam eis carentia. patet quia licet ille poene non sint ad felicitatem ductive, nec directive sunt tamen creaturae ordinative seu ordinatio quia ille creaturae sunt extra actum merendi pro illos statu nihilominus est in eis quaedam ordinatio quantum cum Reatu est possibile qui non est a deo, sed a delinquente creatura, igitur subtractio poenae Redderet deordinationem maiorem in dampnato quam in applicatione Rei affligentis ipsi creaturae.
Quintum corollarium
Quintum corollarium quod ceteris Remanentibus dampnati deberent rationaliter eligere tanto gradu cruciari nec minori et haec data occasione seu otione ut si daretur otio vel esset in potestate eorum Remanente indignitate quod poena murmuretur[?] secundum dictamen Rectae rationis deberent eligere quod non. patet quia quantitas poenae est creaturae Reformativa et dat ei quaedam modum dignitatis, et bene eundem quantum ad hoc igitur ratio Recta dictaret stante casu damnationis remissione gradum esse fugiendum data otione.
Sextum corollarium
Sextum corollarium quod providentia non est nec esse potest respectu mali vel culpae immediate. Patet quia providentia est causa effectiva et ordinativa rei in suum finem. Sed peccatum est dispositio contraria deordinativa rei in summum bonum, igitur supra ipsum non cadit immediate executio divinae providentiae et pure se habet Deus permissive respectu culpae et quidquid sit de substantia actus utrum peccatum sit huiusmodi substantia vel sit quaedam actio quae dicit secundum quemdam quod non esset aliquid positivum commissionis probabile est tenere quod peccatum sit quaedam relatio vel quid respectus cuius Deus non est causa, sed solum permittit esse talem respectum et illud salvaretur apud illos qui ponunt quod relatio est res distincta a rebus absolutis. Nam isti dicerent quod relationes non sunt entitates, sed sunt quiddam modi rerum qui non requirunt causalitatem entitatis.
Simile de illis qui ponunt complexe significabilia, nam tales non ponunt ea esse entitates, immo ponunt quod sunt aeterna quae nullo modo dependent effective ab aliquo nec sunt producibilia nec indigent causa effectiva et sic diceretur de peccato quod dato quod ponatur actus inquantum ens non esset sub ratione deformitatis quia ut sic divina providentia esset eius causa immediata, nam ipsa immediate est peccatoris ordinativa ut ex hiis meliora eliciat quia dicit Augustinus quod expedit quosdam peccasse turpiter ut postea in peccatum superbiae ad quod proni erant non declinarent, et sic providentia divina elicit virtutes ut humilitatem post gravia peccata ideo dicebat Apostolus quod "diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum", scilicet, electis qui diligunt Deum, nam recordatio peccatoris est humilitas inductio, et superbiae vitatio, et habuerunt punitionem et poenam quae sunt quaedam bona universi decorativa, nam ex malis elicit divina providentia multa bona ut poenam infligendo mala vitantur.
Septimum corollarium
Septimum corollarium quod divina providentia non tollit libertatem arbitrii creati. Patet quia ipsa imponit legem libero arbitrio creato, igitur dat ei libertatem ad implendum legem vel praeceptum, nam dato contrario sequitur quod Deus esset peccati causa, quod est contra corollarium praecedens, immo si sic, Deus necessitaret creaturam ad peccandum. Patet quia si Deus det legem faciendi a vel b et necessitent voluntatem ad transgrediendum, tunc necessitat voluntatem ad peccandum, igitur divina providentia deordinat creaturam quod implicat, nam haec repugnat summae veritati, nam divina providentia debet rem in suam perfectionem dirigere.
Ex quo sequitur quod tamen lege posita stat voluntatis libertas, et sic divina providentia non tollit libertatem liberi arbitrii, immo potius ponit, nam istud concedunt mores et omnes philosophi, immo fides hoc habet concedere, et licet ratio in contrarium esset difficilis ad solvendum non propter hoc esset veritas neganda ut stat quod Sortes nesciat a propositionem a contradictione defendere consequentia tamen esse veram evidenter et quod nullo modo sciat solvere insolubile ad contrarium, et in talibus recurrendum est ad infirmitatem ingenii, et ita dicitur in proposito, quod licet materia futurorum contingentium, tamen magna difficultate possit salvari cum divina praedestinatione et praescientia nihilominus difficultas procedit ex duobus, vel haec est ex ignorantia artis diabolice vel sophistice vel ex debilitate ingenii vel ex duobus simul, et in illos casu proficenda est Dei veritas, nihilominus sufficienter solveretur argumentum quod communiter fit in hac materia.
Octavum corollarium
Octavum corollarium, quod divina providentia non tollit casum et fortunam in rebus, et huic additur quod nihil est fortuitum vel casuale respectu divinae providentiae. Secunda pars debet esse nota quia prima causa omnia universaliter cognoscit et nihil latet ei quia nihil agit quin cognoscit omnes habitudines effectus ad suas causas et per consequens nihil agit praeter propositionem vel intentum, et quidquid agit, agit cognoscendo omnes habitudines sui effectus, sed causa formata respectu sui effectus est agens ad propositionem non intendens effectum a sua operatione, ut Sortes vadens ad campos intentione colendi agrum[?] et reperit thezaurum illa repertio est praeter voluntatem Sortis quia finis operationis eius erat collere terram, et in illo loco latebat thezaurum inventum, nam a proposito egit Sortes et agendo accidit quod non proposuit, sed Deus cognoscit omnes habitudines et nihil agit quin sciat illud antequam agat, nec eius effectus est fortuitus respectu ipsius, nec est effectus causalis quia talis effectus est in agentibus extra propositionem.
Nonum corollarium
Nonum corollarium quod per immutationem divinae providentiae recedet causa formata ab effectu formato, nam stat voluntatem creatam tantum divinam providentiam innuttari[?] quod nihil formatum[?] posset ei contingere ut de anima Christi quae secundum Magister novit omnia quae verbum, igitur novit omnium rerum habitudines, igitur effectus formatus non contingeret ei quia ipsa cognoscit effectus antequam fiant.
Et ex hoc patet intellectus propositionis Philosophi in libro de bona fortuna dicentis quod "ubi est maximus intellectus ibi est minima fortuna", et ex hoc non oportet intelligere quod elevati philosophi habeant fortunam magis asperam quam alii, quia quanto elevatio est maior in intellectu tanto magis videt Rerum habitudines, et per consequens ea quae sunt per accidens praevidet ubi depressus intellectus non videret et raro contingit ei aliquid a fortuna quia illud contingere esset absque intentione et praevisione, et sic quantum ad hoc propter ignorantiam vulgus finxit fortunam esse minime et quamdam causam latentem quod non oportet dicere quia sufficit doctrina Aristotelis tradita in II Physicorum et in libro De bona fortuna, nam ex ignorantia habitudinis rerum contingit quod agens agat fortuite, nihilominus est advertendum quod fortuna quandoque potest capi pro divina providentia licet effectus non sic fortuitus respectu divinae providentiae, est tamen fortuitus respectu causae particularum intentus tamen a deo, nam deus est causa per se quod voluntas agat per accidens, nam deus potest diligere sortem ut vadat ad agrum ut ditetur[?] etiam haec possibile quod duo homines concurrerent respectu eiusdem effectus et quod effectus esset fortuitus respectu unus et intentus respectu alterius ut si Plato posuisset aurum in agrum sciens tamen locum et vellet quod Sortes Reperiret et haberet, modo si Sortes fodiat terram ratione culturae et Reperiat aurum, tunc Repertio illa esset effectus fortuitus respectu Sortis et intentus respectu Platonis, et in ista materia possent multa dici ad particularia quomodo, scilicet, homines sunt fortuiti et tempora et loca, et haec omnia Resolvuntur ad causa particulares.
Consequenter dicitur quod executio divinae providentiae respectu universi posset introduci sed illum Remittitur ad Guillelmi Parisiensis in libro De universo ubi introduxit quod divina providentia est diffusa in brutis et vegetationibus, nam ibidem inducit, quomodo aranea ita subtiliter texit fila sua et qua arte haec facit et quomodo ibi relucet divina sapientia, et de formica sibi providente in aestate pro hyereme[?] quae frangit gravium ne pullulet et de apibus quomodo apes habent regem sine aculeo et punctura, et haec signat quod non debet vigere tyrannis in regibus sed in eis debet esse clementia veritas et dilectio, et quomodo apes componunt sibi domiculas[?] 6 angelorum et est una figura quae est inter alias figuras exagonus[?] numeratur et talis figura replet locum ubicumque ponatur, et ideo docuit apes illam geometriam.
Pro maiori declaratione heri dictorum sciendum est quod fatum vulgariter dictum in tertia acceptatione scilicet, pro enuntiato vel sententiato vel decreto a deabus vel daemonibus tempore nativitatis alicuius quod ista opinio potuit habere originem uno modo per modum demeriti vetularum quae ratione gravium peccatoris potuerunt etiam dignae illudi a diabolo et relinqui a deo ut diabolum colerent et divinum honorem subtraherent et daemonibus attribuerent et hoc contingit de casu peccati in peccatum quod tangit Apostolus Ad Romanos primo.
Sed quod ita fuit fatum historiae sunt plene, nam bibilia narrat fuisse magos idolatras "pythones et ariolos" secundi Regum capitulo 23 qui suis exigentibus demeritis fuerunt a deo relicti in manibus diaboli, et cum hoc testantur ista historiae gentilium nec reprobantur in hoc quod dicunt quod in idolis habitabant daemones et dabant responsa ut de idolo apolinis delfici quod fuit multum famosum idolum et in illo diabolus dabat Responsa et potuit ita esse quod daemones dixerunt aliqua de puris futura ut collerentur a vetulis et a parentibus et a nascentibus.
Secundo iste error potuit habuisse originem ex libidine mentiendi vetularum nam illae potuerunt fingere quod haberent decreta deorum cuius penitus nihil erat, et experientia est ad hoc, vel secunda causa potest esse causa quaestus ut parentes aliquid darent huiusmodi vetulis, et ideo dicebant pueros esse fatatos ad prosperitatem et audisse decreta deorum, vel secunda causa est propter inanem gloriam ut Reputantur familiores deo nam se dicebant habere a diis certitudinem de prosperitate alicuius ut huiusmodi vetulae viderentur mira scire.
Tertio potuit habuere ista opinio originem ex deceptione vetularum quae deceptae crediderunt aliquando se audire responsa deorum et daemonum et nihil audiebant et hoc potest contingere pluribus modis, et inter alios modos est fortis et vehemens imaginatio quae potest esse tanta quod vix discretiva non sufficeret discernere inter actum et obiectum. Ita quod illud quod imaginatur creditur esse praesens et sic mulieres deceptae ex consuetudine audiendi potuerunt credere se audire Responsa a daemonibus. alii sunt modi.
Sed prima radix deficit in hoc quia dato quod ita esset non debemus propter hoc ponere necessitatem fati quia daemon est mendax. Unde habetur Ioannem VIII quod "ipse est pater mendacii" et homicida, et ideo dictum diaboli non imponit necessitatem immo quod plus est dictum dei et Revelatio divina nullam penitus imponunt necessitatem igitur nec a fortiori sermo diaboli imponit necessitatem quia ipse "ab initio peccavit" ut habetur primae Ioannes III, et invidit humano generi quia "invidia diaboli intravit in orbem terrarum".