Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 96, de Libertate
De necessitate fidei defendere contra errores de fato, fortuna, et divina providentia
Ad declarationem materiae sciendum est primo quod scutum fidei catholicae sufficit liberare animam et defendere contra errores gentilium in materia de fato et fortuna et divina providentia et de aliis ubi intellectus carens fide mirabili vessatur. unde et mens humana fide destituta prostituitur erroribus et sicut affectus sine caritate magis afficitur contrario sui finis quam fini proprio.
Ita imaginadum est de intellectu non ducto lumine fidei quod ipse magis prostituitur erroribus et falsis apparentiis quam veris. et sic potior via est firma fides quae intellectum liberat ab erroribus et vessationibus.
Secundo sciendum est quod ex carentia fidei perm?to?mi[?] errores habuerunt originem apud vulgus gentilium et ex ignorantia philosophiae simul, nam simplices videntes mirabiles effectus confinxerunt sibi infinitos errores, et pro causis huius modi effectuum philosophi admirantes inceperunt philosophari. Et ex prima Radice habuit idolatria originem ut homines colerent creaturam pro creatore et effectus mirabiles attribuerent vel soli vel lumine vel alicui elementorum vel fato vel fortunae secundum varios modos imaginandi vias diversas apud indoctos.
Unde secundum quod legitur in itinerario elementis ubi introducitur disputatio petri contra simonem magum narratur ibi quosdam coluisse stepitum[?] ventris.
Item Guillelmus Parisiensis in libro De fide et legibus dicit quosdam barbaros aquilonares[?] tanquam deum tonitruum colere propter mirabilitatem effectus illius apud eos immo et omnis species idolatriae et superstitionum a vulgo indocto fide et philosophia carente videtur sumpsisse originem. Et ideo scribitur in Psalmo "mutaverunt gloriam Dei in similitudinem vituli comedentes faenum" et Ad Romanos primo capitulo scribitur "mutaverunt gloriam incorruptibilem Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentum".
Ubi Notandum est quod nedum vulgus indoctus sed in philosophi ratione depressionis ingenii non fuerunt concordes in ponendo deum. Quid negaverunt aliquem esse deum nisi praecise sensibilem et corporalem.
Alii posuerunt deum sed variae. Et ideo radix omni errorum propter laesionem intellectus ratione culpae originalis. et ideo ipse intellectus non sufficit elevari in illa quae concernunt ultimum finem. ubi est ulterius advertendum quod subtilius philosophantes posuerunt unum principium et unum deum. sed ipsi non convenirent in eius proprietatibus.
Ubi notandum est quod iuxta fictiones vulgarium et philosophorum inventiones poetae supervenientes delectationibus carminibus humanas descripserunt proprietates. ubi est notandum quod ex hoc magnus error insurrexit apud multos vulgares et literatos. nam ea quae poetae seu poetice scripta sunt plures receperunt ad litteram et sic de varietate et pluralitate deorum varii varia scripserunt poetae. Ideo alii posuerunt unum deum esse primum sequentes doctrinam parmenidis qui posuit aquam esse deum. Et alii posuerunt unum deum sequendo viam aristotelis ponentis unam prima causam.
Circa quod est advertendum quod secundum opinionem vocarii apud probabiliores poetae nominaverunt primum principium demorgogon. Consequenter dixerunt quod habet chaos sibi coaeternum et secundum veritatem philosophiae non est aliud dicere nisi quod deus est simpliciter aeternus et est potentia rerum producibilium obiectiva et coaeterna, ita quod per chaos confusum poetae nihil aliud intellexerunt nisi potentiam obiectivam rerum producibilium.
Deinde ipsi ponunt quod demogorgon primo genuit litigium, id est posuit ordinem et distinctionem Rerum et differentiam essentialem ipsarum. unde per litigium intelligitur quaedam rerum imperitas cum actionibus distinctis et quandoque contrariis. Consequenter posuerunt quod demogorgon seu prima causa generat pau sororem litigii per quod intelligitur naturalis rerum inscuitus ad suas operationes exercendas.
Tertia posuerunt quod demogorgon generat iterum tres filias quas poetae vocant per eas. Et Tullius vocat eas fata per quas intelligitur naturae creatae proprietas et conditio naturalis.
Nam prima conditio rei est quod producatur de non ese ad esse quod prima parta significat quae vocatur cloto. deinde natura res est quod non potest stare nec esse nisi conservetur saltem de creatura. Et illud significat alia parta quae vocatur lacesis. deinde illae res quae generantur tandem corrumpuntur saltem vita naturali. et ideo ratio corruptionis Rerum significatur per aliam partam quae vocatur atropos.
Ex quo apparet quod per fatum secundum veram philosophiam non intelligitur aliquid nisi proprietatis Rei creatae quibus Reducuntur in suas causas vel magis proprie per fatum intelliguntur proprietates Requisitae ad Rei creatae productionem conservationem ac pyrodicatione[?] et sic Resolvendo fatum nullum est inconveniens concedere fatum inter litteratos. ubi simplicibus non praeberetur occasio cum gentilibus deficiendi et errandi et sic fatum nedum Resolvitur ad causam finalem, sed Reducitur ad aliquod genus causae efficientis et ad concatenationem causarum efficientium, sed de modo concatenationis sunt variae opiniones secundum quas fatum variae acciperetur, nam aliqui Resolvunt se ad divina providentiam tamquam ad causam principalem quae aliquo modo fatum vocari potest.
Sex opiniones de divina providentiae secundum Rabi Moyses
Circa materiam divinae providentiae. notandum est quod circa divinam providentiam sex fuerunt opiniones quas Recitat Rabbi Moyses, in III libro De duce dubiorum, capitulo 17.
Prima opinio antiquorum
Unde prima opinio fuit antiquorum incipiens a tempore prophetarum dicentium quod a summo caelorum usque ad terram quidquid contingit in universo mundo contingit simpliciter a casu. Ita quod isti imaginati sunt quod deus in seipso et de seipso sufficienter delectatur, nec habet curam de Rebus extrinsecis sed effectus omnis qui fiunt sunt a casu et secundum causales applicationes rerum. Et isti se resolvunt ad atomalia quae diverso modo combinata constituunt diversas species rerum. Et istam viam dicit Rabbi Moyses secuti sunt multi de populo Israel, deinde blasphemantes.
Sed ista opinio nedum est contra sacram scripturam seu doctrinam et fidem orthodoxam, sed etiam contra philosophiam. Nam quod sit supremus princeps et non curet de regimine politiae est veritati atque sapientiae dissonum. Ideo dicebat Aristoteles "entia nolo male regi unus, ergo princeps" et ista via secutus est epiculus et sui sequaces sed, quia posuit felicitatem consistere in voluptatibus ideo ut voluptatibus locum daret dicit deum non curare de rebus quam opinionem impugnat Lactantius, in libro super hoc editus qui intitulatur liber de Ira dei.
Secunda opinio Aristotelis
Secundam opinionem ponit Rabbyi Moises fuisse Aristotelis quod multi non credunt quod deus habet providentiam et curam singularem de totali caelesti essentia vel de quinta essentia. unde deus habet singularem curam de corporibus caelestibus a summo caelo usque ad orbem lunae quantum ad species et individua operationes et motus ideo illa sunt incorporalia, sed infra concavum orbum lunae, scilicet, in sphera activorum et passivorum deus non habet curam nisi de speciebus quod conserventur et quod fiat continuatio non curat, tamen utrum per hoc vel hoc individuum. et propter curam quam habet respectu corporum caelestium quantum ad species et individua, ideo sunt aeterna, et cum hoc propter immediatam curam dei, et quia habet singularem curam in spheram activorum et passivorum circa species ideo dicentur aeternae, sed quia non habet curam individuorum specialem, ideo corporalia sunt et hoc est ramus radicis de antiquitate mundi apud Aristotelem quia de quocumque deus habuit curam in particulari illud semper fuit, est, et erit, nec permitteret deus illud interire.
Sed ex processu Aristoteles apparet quod non est verum quod ipse hanc opinionem tenuerit. Et probatur ratione quia ut allegatum est in XIIo Metaphysicae Aristoteles loquitur decens "entia nolo male regi unus ergo princeps", igitur deus est rector unibilis politiae.
Secundo arguitur confirmando si imaginetur quod maior mundus sit ad modum animalis et species sint membra et deus habet curam universi totius, igitur habet curam partium specierum et individuorum.
Tertio, deus principaliter agit respectu cuiuscumque individui ad eius productionem et conservationem, igitur cognoscit eum. antecedens apparet quia prima causa respectu cuiuscumque effectus prius influit, et cum aristoteles ponat primam causam in genere causae efficientis tunc cognoscit individua et non agit a casu qui agit ut artifex summus igitur individua producit et ordinat principalissime.
Quarto arguitur confirmando quia secundum Philosophum instrumentalia dei regunt mundum inferiorem scilicet, caelum intelligentiae et corpora caelestia et cum instrumentum non agit nisi virtute causae cuius est instrumentum sequitur quod deus principaliter dirigit caelum quod influit particulariter in ista inferiora et per consequens tollendo providentiam divinam respectu individuorum secundum opinionem Aristotelis est contra ipsummet quia videtur magis fidei nostrae consonare.
Tertio opinio
Tertia opinio est quam ponit Rabi Moyses dicit esse mantorum quos ipse vocat sentientes, scilicet, quod nihil contingit a casu in isto universo nec quantum ad universalia, nec quantum ad individua. et ista positio coincidit cum positione fidei, quia nihil fit a casu respectu primae causae sed tantummodo respectu causarum secundarium.
Sed contra illam opinionem arguit Rabbi Moyses quia si esset vera non esset differentia inter causam foliorum ab arbore et nativitatem alicuius et breviter non esset differentia inter effectum parvum et notabilem vel magnum effectum et illud est inconveniens. dicitur quod positio habet concedere consequens et optime quia quantumcumque effectus sit magnus vel parvus Requirit dictum concursum. et ille effectus qui ab aeterno evenit ab aeterno ordinabatur et in mente divina providebatur et ista positio est fidei consona et forte fuit a fide catholica derivata, nam iste qui Recitat has opiniones fuit Iudaeus et Regnavit post christum incarnatum et passum.
Secundo arguit iste Rabbi Moyses quia, si illa positio esset vera, tunc omnia futura de necessitate evenient patet consequentia quia si deus ab aeterno praeordinavit casum folii, oportet quod necessario eveniat.
Sed iste respondet et recitat opinionem illorum in respondendo quod omnis effectus in deum relati necessario evenient quantum tamen ad causas particulares contingenter evenient et sine dubio videtur quod responsio sit boecii in Vo de consolatione, et etiam Sancti Thomae in Summa sua, ita quod consequentia est necessaria deus praescit quod ita erit, igitur ita erit et tamen est contingentia respectu nostri, ita quod hoc consequentia est necessaria sortes curret, igitur ipse movebitur, et quantum ad hoc positio est catholica si sit intellecta ad sensum bonum.
Quarta opinio
Quarta opinio ponit Rabi moyses quam vocat separatorum, scilicet, quod omnia quae fiunt generaliter fiunt per sapientia creatoris summi sive in caelestibus sive in concavo orbis lunae et haec loquendo de effectibus positivis et non de privativis ut peccatum quia non fit per sapientiam creatoris nec aliquo modo a creatore.
Secundo dicit ista opinio quod quidquid fit melius fit quam si non fieret. Patet quia fit a summa sapientia, igitur optime fit. et ad illud reduceretur illud quod gentiles mirantur, scilicet, quod bonos mala praemiunt[?] praemia virtutum mali quae Rapiunt, unde diceretur quod eo ipso quod fit a summa sapientia optime et iuste fit nam isti dicunt quod si iustus laedatur et malus exaltetur quod melius fit quam si non fieret et totum Resolvitur ad divinam sapientiam omnia iuste et debite ordinantem, dicitur tamen quod Regula boni et iustitiae non debet Resolvi ad nostram rationem sed ad immensam dei rationem et iustitiam quae est Regula infallibilis, et ideo qualiter deus agat non debemus dicere quod sit contra rationem nec debemus arguere non apparet bonum quod iste patiatur igitur non debet pati, ita non apparet nobis iustum quod puer decedens sine baptismo dampnetur, ergo non debet dampnari. exemplum habemus de viliore servitore Regis si deberet Iudicare aliquid in consilio apparet sibi quod Rex male ageret in multis in quibus iustificatione iudicaret. et haec est quia causa talis Iudicii latet ipsum.
Secundo opposita radix est mala, scilicet, resolvere rerum bonam dispositionem propter habitudinem quam habent inter se, et non ad divinam rationem et ordinationem unde debemus imaginari quod bonum est aliquid fieri, quia deus sic ordinat et causa est quia si ordo Rerum haberet rationem prioritatis respectu dei sequeretur quod deus necessitaretur sequi ordinem Rerum. patet quia ordo de se bonus est igitur deus non deberet aliter ordinare vel aliquid deordinare, nam hoc esset incidere in fatum, et quia non poneretur prioritas in sapientia divina oporteret concedere quod deus non posset ordinare aliter quam sit ordinatum, nunc autem dicunt alii quod deus ab aeterno ordinavit creaturas. alias insipienter egisset, et hoc opinantes audivi ore vino, sed haec non videtur verum quia bonitas Rerum sequitur divinam sapientiam et non econverso nam posset salvari quod innocens perpetuo ornaaretur nec haec esset contra divinam misericordiam.
Item, quod parvuli nascantur in peccato originali et sine baptismo decedentes dampnantur, mirantur quia non videmus dispositionem esse bonam tanta bonitate quanta bona est, et in haec iustitia dei latet nos et ideo ista opinio quarta Realiter concordat cum vera theologia et fide catholica. unde dicunt isti quod melius est innocens pati quam si non pateretur.
Quinta opinio Iudaeorum
Quinta opinio est Iudaeorum quae resolvit se ad naturalia cuiuslibet speciei, ita quod sicut homo exercet suas operationes ita aliae species alium. et videtur dicere ista opinio quod generaliter providentia omnium est in haec quod deus reddet unicuique secundum quod meruerit. Et allegatur in scriptura universe viae[?] deum[?] iudicia, et ex hoc dicunt quod deus Reddet unicuique iuxta opera sua, et quando dicitur de innocentibus qui multa mala patiuntur ista opinio dicit quod deus numquam faceret innocentem pati nisi demeruisset, sed demerita latent nos de malis qui exaltantur et habent multa bona, iterum dicit opinio quod non haberent aliquam prosperitatem nisi propter sua merita, sed illa latent nos. unde stat bene illos quos infames reputamus per sua merita quae sunt nobis ignota exaltari, sed ista opinio non bene consonat experientiae ut de innocentibus quos fecit herodes interfici.
Sexta opinio Rabi Moyse
Sexta opinio est Rabbi moyses quae concordat cum aristotele in hoc quod ait quod omnium quae fiunt in corporibus caelestibus sive sint species sive individua deus habet curam specialem individuorum existentium infra spheram activorum et passivorum, scilicet, tantum individuorum speciei humanae et non aliorum, ita quod ipse dicit quod deus habet curam in particulari de hominibus et non de individuis aliarum specierum, et allegat scripturam, quis est homo quod memores eius. contra istam opinionem sunt multae auctoritates quibus probaretur evidenter quomodo deus habet curam de omnibus sive de hominibus sive de aliis.