Caput 1
Caput 1
Quid nomine legis significetur
1. Legis definitio ec D. Thoma. — Divus Thomas 1. 2, quaest. 90, art. 1, ita describit quid nominis legis : "Lex est quaedam regula et mensura, secundum quam inducitur aliquis ad agendum, vel ab agendo retrahitur". Quae descriptio nimis lata et generalis videtur; sic enim lex non solum in hominibus, seu rationalibus creaturis, sed etiam in reliquis locum habebit: nam unaquaeque res suam regulam habet et mensuram, secundam quam operatur, et inducitur ad agendum, vel retrahitur ab agendo. Lex item non solum in moralibus, sed etiam in artificialibus, nec solum in bonis et honestis, sed etiam in turpibus versabitur, quia etiam artes, sive licitae, sive illicitae, habent suas regulas et mensuras, juxta quas vel ad operandum, vel ad abstinendum ab opere inducuntur. Denique (quod diffticilius videtur) sequitur, consilium esse sub lege comprehensum : nam etiam est quaedam regula et mensura operationis bonae ad meliorem inducens, et a minus bona retrahens : constat autem secundum fidem consilia a praeceptis distingui, et consequenter sub lege propria non comprehendi.
2. Legis divisio es Platone. —Circa hoc notari imprimis potest divisio, quae ex Platone sumitur in dialogo Minos, seu de lege, ubi duplicem distinguit legem, artis et morum, cul tertium membrum addere possumus, ordinis, seu propensionis naturae ex eodem Platone in Timaeo, et Gorgia, ubi quadruplicem legem distinguens quamdam vocat naturalem, de qua divisione infra, in cap. 3, aliqua dicemus. Nunc per naturalem non intelligemus illam, quae est in hominibus, de qua etiam postea dicturi sumus : sed eam quae rebus omnibus ex inclinatione ab Auctore naturae indita convenit ; ita enim illam videtur explicare Plato, quamvis etiam in hominibus nobiliori modo esse fateatur. Unde haec tertia acceptio metaphorica est : nam res carentes ratione non sunt proprie capaces legis, sicut nec obedientiae. Efficacia ergo divinae virtutis, et necessitas naturalis, quae in his rebus inde resultat, per metaphoram lex appellatur; consonatque phrasis Scripturae Prov. 1, "quando certa lege, et gyro vallabat abyssos", et infra, "et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos". Atque haec lex mensurae nomine significatur Job. 38: "Quis posuit mensuras ejus, si nosti" ? et infra, quis conclusit ostiis mare? et divii, hucusque venies, etc. Et juxta hanc etiam significationem solet inclinatio naturalis, legis nomine significari, vel quia est mensura operationis, ad quam inducit ; vel quia est ex lege conditoris. Solet enim vocari lex, et ipsa regula, et opus, seu effectus ejus, quatenus est illi conformis: sicut ars interdum appellatur ipsum artificium. Quomodo intelligi potest illud Rom. 2: "Non auditores tantum, sed factores legis (id est operis lege praecepti) justificabuntur", et Joan.1: "Moyses dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem". Quamvis ibi possit etiam verbum faciendi in alia significatione pro verbo observandi sumi.
3. Juxta hanc etiam priorem acceptionem intelligi potest Paulus, cum inclinationem sentientis appetitus legem membrorum, et legem peccati appellat, ad Rom. 7, quam D. Thomas, dict. quaest. 90, a. 1, ad 1, et q. 90, a. 6, legem fomitis appellavit. Declarat autem ibi, fomitis inordinatam inclinationem vocari legem: non formaliter, ut lex est mensura, sed participative, ut solet dici de mensurato per legem. Unde sentit D. Thomas inclinationem appetitus secundum se non vocari legem, sed quatenus ex lege Dei puniente privata est rectitudine originalis justitiae propter peccatum originale. Nam hoc modo inordinatio fomitis non est mere naturalis, sed est poena peccati, et ita dicitur lex tanquam eflectus divinae legis. Quod etiam videtur sensisse Augustinus, lib. 1 ad Simplic., quaest. 1, dicens : Quam sarcinam prementem, et urgentem, ideo legene uppellat, quia jure supplicii, divino judicio tributa et imposita est, utique removendo justiuiam, quae contrariam rectitudinem tribuebat.
4. Sed, licet haec vera sint, nihilominus videtur ipsa inclinatio appetitus, ut mere naturalis est, posse vocari lex eo modo, quo inclinatio naturalis aeque lex appellatur. Sic enim in homine in puris naturalibus esset illa lex fomitis, licet non esset poena peccati. Item etiam nunc videtur fomitis propensio vocari lex non solum, quia effectus legis, sed etiam quia est quasi mensura et regula sensualium motuum, et ideo a Paulo lex membrorum vocata est, quia membris corporis specialiter dominatur: unde est illud Augustini, lib. 5, Genes. ad Lit., cap. 10: "Motum illius legis, que repugnat legi mentis, in membris suis habere meruerunt". Et inde etiam lex peccati vocata est, non solum quia est ex peccato, sed etiam quia ad peccatum inclinat. Hoc autem modo non fuit in Adamo haec lex ante peccatum, quia licet appetitus sensitivus ejus non careret sua naturali inclinatione, per se non operabatur, nec dominabatur ullo moo, nec erat regula, aut mensura aliquorum motuum, sed iegi mentis omnino subjecta erat. Sed de metaphoricis locutionibus haec sufficiunt.
5. Secunda acceptio legis magis propria est: nam ars est opus rationis, et ideo mensura ejus proprius potest legis nominc significari: et ita solemus distinguere leges militiae, mercaturae, etc., ut D. Thomas, d. art. 6, notavit. Et regulae congrue loquendi solent leges gramruaticae appellari, et sic de aliis artibus. Ta- men sicut rectitudo artis respectu creaturae rationahs est rectitudo secundum quid, ut 1.2, quaest. 56, D. Thomas declarat, ita lex artis solum potest dici lex secundum quid. Propria ergo et absoluta appellatio legis est, quae ad mores pertinet : atque ita restringenda est D. Thomae descriptio, ut scilicet lex sit mensura quaedam actuum moralium, ita ut per conformitatem ad illam, rectitudinem moralem habeant, et si ab illa discordent obliqui sint.
6. Quae sit propria et vera lex. — Quocirca quamvis interdum iniqua praecepta, seu regulae, soleant legis nomine significari, juxta illud Isai. 20, "Vae qui condtis leges iniquas", et iud Aristotelis, 4 Ethicor., cap. i: Mala lea est, quae tumultuarie posita est, quahs est illa, quae vulgo dici solet, lex mundi, lex duell, et similes; licet (inquam) hoc ita sit, nihilominus proprie, et simpliciter loquendo, sola illa quae est mensura rectitudinis simpliciter, et consequenter sola illa quae est regula recta et honesta, potest lex appellari. Àc propterea dixit D. Thomas, dict. quaest. 90, art. 1, et quaest. 06, art. 4, turpe praeceptum non esse legem, sed iniquitatem ; et Augustinus, lib. 1 de Lib. arb., cap. 5: "Mihi lex esse non videtur", qua juxta non fuerit. Idemque de jure asserit, lib. 19 de Civitat., cap. 21. Imo etiam Cicero, 2 de Legibus, dixit legem condi debere ad vitam justam, quietam et beatam : et ideo qui leges injustas condidere, quidvis potius tulisse quam leges. Quod etiam late confirmat Plato in dialogo citato : et ratio etiam ex dictis manifesta est, quia lex est mensura rectitudinis: lex autem iniqua non est mensura rectitudinis operationis humanae : nam potius actio illi conformis iniqua est : non est ergo lex, sed participat nomen legis per quamdam analogiam, quatenus in ordine ad aliquem finem praescribit certum operandi modum. De qua re plura inferius dicturi sumus.
7. Atque ex his satisfactum est rationibus dubitandi quoad duo priora capita : nam lex in praesenti dicitur mensura, non quorumcumque actuum, sed moralium, quoad bonitatem et rectitudinem eorum simpliciter, ratione cujus ad eos inducit : quomodo dixit Clemens Alexandrinus, lib. 1 Stromatum, legem esse regulam justorum et injustorum. Ultima vero objectio postulat differentiam inter consilium et legem, quae longam habet cum haereticis disputationem, non tamen ad hunc locum pertinentem. Dicunt ergo aliqui, legem dupliciter accipi: uno modo pro praecepto obligante, et sic distingui a consiliis : alio modo, pro quocumque dictamine rationis de honestate actus, et sic dicunt legem comprehendere consilia: nam D. Thomas, 1.2, quaest. 19, art. 4, dicit, omnem actum bonum pendere in sua bonitate a lege aeterna: actus autem consiliorum boni sunt et optimi : ergo comprehenduntur sub lege aeterna. Proprie tamen loquendo de lege, ut hic loquimur, illa non est, nisi quae aliquam obligationem inducit, ut infra latius dicam.
S. Differentia inter legem, et consiltum. — Est autem considerandum, aliquando dari legem de exercitio actus, et tunc obligare ad illum, ut est, verbi gratia, lex faciendi eleemosynam:: aliquando vero dari legem solum de specificatione, seu modo actus, quae licet non obliget ad actum exercendum, obligat tamen, ut si actus fiat, talis modus servetur, qualis est, verbi gratia, attente orandi, quae licet non obliget ad orandum, obligat, ut si oratio fiat, cum attentione fiat. Hoc igitur posteriori modo in universum verum est, quod D. Thomas proxime citatus dixit, omnem actum, ut bonus sit, debere esse conformem legi aeternae, scilicet, praescribendi debitum modum operandi, quod etiam in operibus consihi locum habet : tamen ut sic non dicuntur esse sub consilio, sed quatenus eorum usus, seu exercitium non praecipitur, sed consulitur. Et hoc modo absolute negandum est, consilium sub lege comprehendi : excluditur autem consilium a descriptione data, vel quia non est propria regula, et mensura bonitatis actus: nam haec potius consistit in lege praescribente modum : vel certe quia moraliter loquendo non efrticaciter inducit ad opus, imponendo scilicet moralem necessitatem operandi : cum autem lex dicitur inducere ad actum, hoc modo intelligendum est.
9. Legis etymologia. — Atque hinc intulit D. Thomas in illo art. 1, quaest. 90, etymologiam legis; putat enim a ligando sumptam esse, quia proprius effectus legis est ligare, seu obligare, quod secutus est Gabriel in 3, dist. 37, art. 1, et Clichtove, in Damas., lib. 4 Fidei, cap. 23, eamdem ety mologiam legis ex Cassiodoro refert, et probat. Consonatque Scriptura , quae leges appellat vincula , Jerem. 2: "confregisti jugum, rupisti vincula". Isidorus autem, lib. 2 Etymol., cap. 10, et lib. 5, cap. 3, a legendo putat legem esse dictam, quod inde colligit, quia lex debet esse scripta, et ideo legenda est. Sed quia nunc latius de lege loquimur, ut illa etymologia possit in omnem legem convenire, oportet 7egendi verbum ad interiorem lectionem, seu recogitationem ampliare, ut notavit Alensis, 3 p., q. 26, memb. 1. Nam sicut lex naturalis dicitur a Paulo scripta in cordibus, ad Roman. 2. ita in eis mente legi potest et debet, id est, meditari et recogitari, ut secundum illam mores dirigantur, juxta illud Psalm. 118: "Lucerna pedibus meis verbum tuum". Et huic etymologiae consonat nomen hebraicum , quo lex Tora dicitur, id est, instructio. Alii denique legem dictam esse putant ab eligendo, vel quia cum magna, et prudenti electione ferenda sit, vel quod unicuique ostendat quid eligendum sit; sic Augustinus, in quaestionibus ex novo Testamento, quaest. 15, si ejus est opus : Lex (ait) a lectione dicta est, ut de multis quid eligas scias. Cicero vero, l. 1 de Legibus, a legendo dictam esse declarat: Quia nos, inquit, delectus vim in lege ponimus, sicut Greeci (ait) legem vocant vopov, a tribuendo unicuique quod suum est. quia lex debet esse justa; unde alii derivant legem ab eo quod legitime actiones humanas moderatur, ut refert Turrec. in cap. Lex, dist. 1, in fine. Itaque hae omnes etymologiae aliquid explicant quod vere convenit legi : unde autem vox derivata sit incertum est, et parum refert.
On this page