Text List

Caput 2

Caput 2

Quid ius significet, et quomodo ad legem comparetur

CAPUT II. Quid ius significet, et quomodo ad legem comparetur.

1. Leg. jus naturale.—Varie nominis Jus etymologia.— Prima.—Secunda. — Hujus vocis frequens est in hac materia usus, et interdum pro lege accipitur, ut patet ex S Singulorum, Instit. de Rer. divis., et l. ius naturale, ff. de Legibus, quamvis interdum aliis etiam modis accipiatur, ideoque et illam explicare, et cum lege conferre necessarium est : prius vero advertere oportet tres solere juris etymologias assignari. Prima est, ut jus dicatur quod juxta sit, de qua videri potest Conan., lib. 1, Comment. juris civil. Eam enim omitto, quia mihi non probatur ; quia si materiales voces consideramus, non est in ea proportio, cum Jucta non per S sicut Jus, sed per X scribatur. Si vero significationem attendamus, juxta esse, non significat aequale esse, sed tantum esse prope. Et licet interdum significet similitudinem, vel aequalitatem in aliquo munere, vel actione, illud tamen est in sensu longe diverso ab aequitate quam jus indicat ; unde du- ra mihi videtur et singularis baec deductio. Secunda, et Latinis magis recepta est, ut jus dicatur a jubendo : nam jussun participium est verbi Jubeo. et sia participlo jussqun secundam syllabam demamus, jus relinquitur, vel certe, si illas duas syllabas dividas, orationem constitues, qua ipsum jussum seu imperium dicat, se esse jus; seu jus sum. :

2. Tertia. — Tertia derivatio est, ut jus a justitia dicatur ; sic enim dixit Ulpianus, l. 1, ff. de Justit. et jur.: Est autem jus a justitia appeliatum. Quam etymologiam aliqui impugnant, quia justitia potius a jure derivatur quam e converso : justum enim dicitur quod est secundum jus. Sed haec ratio non cogit: nam aliud est loqui de ordine, seu derivatione quoad causalitatem, aliud quoad denominationem, seu nominis impositionem ; nam priori modo verum est, justitiam derivari a jure (id est, ab eo quod in re justum, et aequum est) in ratione objecti, ac subinde in genere causae finalis vel formalis extrinsece. Et hoc modo justitia per jus definitur, quia Jus suumn uniguique tribuit, l. Justitia, ff. de Justit. et jur. Nihilominus tamen quoad denominationem, et appellationem juris de qua loquitur jureconsultus, potuit jus a justitia appellari, sicut visus talis est, quia tendit in objectum visibile, et nihilominus objectum denominatur visibile ab ipso visu. Sic ergo justitia et est talis, quia tendit ad constituendam aequalitatem, quam dicimus esse ipsum medium justum, et hoc medium recte potuit a justitia denominari justum : nam illa aequalitas apta est per justitiam fieri, et inde vocatur justa. Iude vero potuit facile derivari jus, dempta ultima parte vocis justum, sicut de nomine jussumn dicebamus. Et ita etiam dixit Isidorus, 5 Etymol., cap. 3: Jus esse dictum, quia justum est : Augustinus, etiam in Psalm. 145, circa finem : Jus (inquit) et injuria contraria sunt : jus enum est quod justum est. Sicut ergo justum a justitia clare denominatur, ita jus potuit a justo, et justitia denominari quoad etymologiam vocis.

3. Unde idem Augustinus, lib. 19 de Civitate, cap. 21, tanquam principium philosophorum sumit : "Quod illud jus esse dicant, quod de justitiae fonte manavit". Quamvis enim jus per modum objecti sit causa justitiae, In genere tamen causae efficientis, est effectus justitiae: nam justitia facit, et constituit objectum suum, sicut aliae virtutes morales. Illud ergo objectum si in potentia consideretur, posset denom nari a justitia justificabile (ut sic dicam), sicut de visu et visibili dicebamus: tamen illa denominatio non est in usu, et barbara est, et loco illius videtur introductum nomen juris, ut est objectum justitiae : si autem consideretur illud objectum in actu, sic dicitur Justum, et dici potest jus. Sie enim proprie locum habet quod dixit Augustinus, jus et injuriam esse contraria: nam injuria nihil aliud est quam actus injustus: et ita etiam dixit in secundo loco allegato: Quod jure fit, profecto juste fit. Unde Bartolomeus, in d. lib. 1, dixit jus in actu esse executionem, et de hoc interpretatur illam legem: verumtamen etiam potest optime intelligi de jure in potentia, seu in habitu, quia (ut dixi) non est sermo de emanatione causali, sed de sola denominatione, sicut scibile denominatur a scientia etiam in habitu. Nihil ergo est incommodi in hac etymologia, et quamvis incertum sit quae istarum duarum deductionum sit verior, utraque praesenti instituto deservire potest.

4. Nominis Jus significatio. — Juxta has ergo duas vocis derivationes, nomen Jus duas praecipuas habet significaticnes, quas adnotavit Driedo, lib. 1 de Libert. Christian., cap. 10. Nam, juxta ultimam ety mologiam, jus idem significat quod justum et aequum, quod est objectum justitiae. Considerandum est autem justitiae nomen dupliciter accipi. Primo, pro omni virtute, quia omnis virtus respicit et facit aliquo modo aequitatem : secundo, pro speciali virtute tribuente alteri quod suum est. Utrique ergo significationi jus cum proportione respondet : nam primo jus significare potest quidquid est aequum, et consentaneum rationi, quod est veluti generale objectum virtutis in genere. Secundo, potest jus significare equitatem, quae unicuique ex justitia debetur, et haec posterior significatio magis est in usu: nam jus sic acceptum ad propriam justitiam referri maxime solet. Unde D. Thomas 2. 2, quaest. 57, art. 1, hanc dixit esse primam rationem et significationem juris: et inde optime concludit in solutione ad 2, jus non esse legem, sed potius esse id quod lege praescribitur, seu mensuratur. Quod ego censeo cum proportione esse intelligendum: nam leges pertinentes ad specialem justitiam respiciunt jus speciale, in dicta proprietate sumptum : lex autem in genere, prout in omnibus virtutibus locum habere potest, respiciet jus generaliter, et large sumptum, sicut dixit Cicero, lib. 2 de Legibus, in ipso nomine legis inesse vim justi et juris colendi, quia vera lex aequum et justum praecipere debet, ut dixi.

5. Propria nominis Jus appellatio. — Ft juxta posteriorem et strictam juris significationem solet proprie jus vocari facultas quaedam moralis, quam unusquisque habet, vel circa rem suam, vel ad rem sibi debitam ; sic enim dominus rei dicitur habere jus in re, et operarius dicitur habere jus ad stipendium, ratione cujus dicitur dignus mercede sua. Et haec significatio vocis hujus frequens est non solum in jure, sed etiam in Scriptura: nam in jure hoc modo distinguuntur jus in re, vel ad rem: item jura servitutum, seu jura praedtorum rusticorum, vel urbanorum, jura utendi, vel fruendi, et similia, quae late videri possunt apud Brissonium, lib. 9 de Verb. signif., verb. Jus. In Scriptura vero legimus, dixisse Abraham ad filios Heth, Genes. 23: Date mihi jus sepulchri, id est, facultatem sepeliendi, et c. 31, de Jacob, quando discessit a socero, dicitur tulisse secum omnia quue juris sui erant, et similia loca sunt frequentia. Atque hoc modo sumi videtur jus in lib. Justitia, ff. de Justit. et jur., cum dicitur justitia esse virtus quae jus suum unicuique tribuit, id est, id tribuens unicuique quod ad illum spectat; illa ergo actio, seu moralis facultas, quam unusquisque habet ad rem suam, vel ad rem ad se aliquo modo pertinentem, vocatur jus, et illud proprie videtur esse objectum justitiae. Hinc etiam solet jus pro necessitudine accipi, ut dicitur in l. ult., ff. de Justit. et jur. ; videtur enim tunc vox illa significare specialem quamdam obligationem, aut relationem quae ex ipsa necessitudine nascitur. Atque hoc modo dicitur unus succedere jure sanguinis, alius jure adoptionis, alius vero jure institutionis, seu testamenti. Sic etiam dicitur in l. Jus, 34, ff. de Pactis, Jus cognationis non posse repudiari, et jus cognationis restitui filio, dicitur in l. ult., ff. de Sentent., passim. Unde colligitur non significare ipsam cognationem, sed moralem actionem, seu facultatem quae ex illa nascitur, et sic de aliis.

6. Alia significatio nominis Jus. — Juxta aliam vero etymologiam, qua jus a jubendo dicitur, proprie videtur jus legem significare: nam lex in jussione seu imperio posita est. Et hoc modo sumunt frequenter hane vocem jureconsulti, ut quando dicunt, hoc vel illo jure utimur, vel hoc est certi et explorati juris, et similia. Item videtur hoc modo sumi quoties a facto distinguitur, ut cum dividitur ignorantia juris ab ignorantia facti, ut est frequens in jure, et doctoribus: estque titulus de uris et facti ignorantia. Et hinc etiam id quod est consentaneum rationi, jure fieri dicitur, tanquam legi conforme. Sic etiam videtur definisse jus Salustius, in Catilinario, cum dixit: Jus est civilis equitas, vel scriptis legibus sancila, vel institutis, aut moribus recepta. Quae descriptio imprimis de solis legibus civilibus data videtur : si tamen particula illa civilis dematur, etiam legibus canonicis et divinis positivis facile poterit adaptari. Legi autem naturali non videtur convenire, nisi eam dicamus esse scriptam in mentibus hominum: nam jus etiam de lege naturali dicitur, ut constat ex titulo de jure naturali, gentium, et civili, de qua divisione infra dicemus. Deinde illa descriptio magis videtur data per effectum legis, quam per propriam ejus rationem. Vel certe videtur magis esse descriptio objecti constituti per legem, quam ipsius legis; quia lex constituit aequitatem, vel est mensura, et regula ejus: non est proprie ipsa aequitas.

7. Addit vero Isidorus, dicto lib. 5 Origin., cap. 3, jus et legem comparari, ut genus et speciem : nam jus vult esse genus, legem vero speciem : et rationem reddere videtur, quia jus legibus et moribus constat. Lex autem est constitutio scripta, et habetur in capit. 2, 3 et 4, dist. 1. Et videtur sequi D. Thomas 2. 2, quaest. 58, art. 1, ad 2, dicens rationem aequi et justi, si in scriptum redigatur, esse legem. Et videntur sumpsisse ex Augustino, lib. 83 Quaestionum, quaest. 31, dicente: "Lege jus est quod in eo scripto, quod populo expositum est, ut observet, continetur". At vero e contrario Cicero, lib. 1 et 2 de Legibus, solam illam putat esse propriam legem, quae in ratione est : scriptam vero exterius dicit esse populariter legem : unde divinam mentem vocat summam legem, deinde rationem existentem in mente sapientis: legem vero scriptam magis nomine, quam re legem appellari. Jam vero usus obtinuit, ut lex de scripta, et non scripta proprie dicatur, et ita jus prout legem significat, cum illa convertitur, et tanquam synonyma reputantur.

8. Actus judicis Jus significat aliquando. —Hinc vero derivatum est nomen juris ad alia quaedam significata, ad quae significanda legis vox translata non est: nam hinc actus judicis solet nomine juris appellari, vel quia secundum leges fieri debet, vel quia interdum videtur quasi legem constituere, et sic dicitur judex, cum munus suum exercet, jus dicere; unde est titulus, ff. Si quis jus dicendi non obtemperaverit, et capite 2 de Constt., in 6, dicitur : Extra territorium jus dicenti impune no obediri, quod tam de sententia quam de lege. seu statuto intelligi potest. Imo, in lege penult.. ff. de Just. et jur., dicitur judex jus reddere, etiam cum inique decernit, non habito respectu ad id quod facit, sed ad id quod faccre debet. Praeterea hoc modo dicitur judex subditum in jus vocare, utique juris exponendi causa, ut dicitur in libro 1, ff. de in jus vocando. Quamvis posset illud intelligi de vocatione ad locum judicii. Nam vox haec etiam ad signuificandum locum, in quo judicium cxercetur, translata est, ut notatur in eadem lege penult.. ff. de Justitia et jure, unde apud Latnos, ire in jus, idem est quod ad Praetorium, seu sedem praetoris ire, ut ex Donatiano Victore et multis juristis notat Brissonius supra: imo et divus Thomas supra, ad 1, ita interpretatur, cum dieitur aliquis comparere in jure ; uhi addit etiam aliam significationem hujus vocis: nam ipsa etiam ars, qua discernitur quid sit justum, dicit aliquando vocari jus. Et sic tacite videtur exponere dictam leg. 1, ff. de Justitia et jure, ubi Ulpianus refert et probat definitionem Celsi dicentis, jus est ars boni et equi-: nam bhaec definitio non tam ipsi legi quam jurisprudentiae convenire videtur, nisi ars late sumatur pro quacumquce ratione, seu mensura operationis.

9. Quomodo jus distinguatur ab equo et bono. — Duo tandem supersunt declaranda. Unum est, quomodo jus interdum ab aequo et bono distinguatur, si nihil aliud est jus quam ipsum justum, quod etiam est ipsum aequum et bonum : vel, si sumatur pro lege, est ratio ipsius boni et jusu, ut diximus. Illa autem distinctio juris, ab aequo et bono, constat ex miltis, quae refert Ludovicus Viv., in Schol. ad Augustinum, libro secundo, de Civitate, capite decimo-septimo. Sic enim dixit Quintilianus, libro quarto: Judicis natura noscenda est, uri magis, an equo sit opposita ; et libro sexto. jure pugnandum, an aequo? et Cicero, in Bruto: Crassus multa tum contra scriptum pro equo et bono diait. Hanc ergo dubitationem proponit Aristoteles, quinto Ethic., capite decimo, et in summa respondet aequitatem esse justi emendationem. Ad quod intelligendum, voces justi et aequi, et justitiae ac aequitatis distinguendae sunt. Duplex est enim justum: unum naturale, quod est rectum secundum naturalem rationem, quod nunquam doeficit, si ratio non erret: aliud est justum legale, id est, quod lege humana constituitur, et hoc, licet in universali justum sit, solet in particulari deficere. Nec propterea lex injusta est, quia necesse est universaliter ferri : defectus autem (ait Aristoteles) non ex legislatore, sed ex materia ipsa provenit. Et juxta hoe duplex justum, duplex cum proportione potest distingui justitia: eodemque modo dupliciter solet accipi aequitas, uno modo pro aequitate naturali, quae eadem est cum justitia naturali, et illi respondet aequum, prout idem est, quod justum naturale; et in hoc sensu loquuntur saepe civilia jura de aequitate naturali, ut in libro 1, § Si filius, ff. de Suis et legit. haered.: "Naturali equitate nepotes in filiorum locum succedunt" ; et lib. 1, ff. de Requir. reis: "AEquitatis ratio non patitur inaudita causa quem condemnari". Et huic aequitati respondet aequum generaliter dictum: sicque dicitur in lib. Nam hoc, ff. de Cond. indebiti: "Hoc natura equum est, neminem cum alterius nocumento locupletari". Atque aequitas hoc modo sumpta non est emendatio juris, sed potius origo seu regula ipsius, juxta l. 91, ff. de Reg. jur.: "in omnibus, maxime tamen in jure, aequitas spectanda est".

10. Alio vero modo sumitur aequitas pro prudenti moderatione legis scriptae praeter rigorem verborum ejus, et sic dicitur opponi stricto juri, in l. 2, § Item, ff. de Aqua pluvia arcen., sicque dixit Terentius: "Inter jus et aequitatem hoc interest, jus est, quod omnia recia et inflexibilia exigit. equitas est, quae de Jure multum remittit". Et ab aequitate sic sumpta dicitur etiam quasi per antonomasiam aequum et bonum, quod in se quidem tale est, licet a verbis legis discordare videatur. Et sic sumpsit Aristoteles aequitatem, cum illam dixit esse emendationem justi, utique legalis, virtutemque a qua procedit hic actus vocavit epikiam, de qua disputat etiam divus Thomas secunda secundae, quaest. 120. Ad illam enim spectat contra verba legis humanae agere in particulari, quando illam servare esset contra naturalem aequitatem, tuncque judex dicitur non agere jure, utique materialiter, et ut sonat, sed agere aequo et bono, quod est, jus ipsum juxta intentionem ejus servare, et contrarium agere esset jus violare, juxta illud Justin., cod. de Leg.: Non dubium est n legen committere eum qui, verba legis complemus, contra legis nititur voluntatem ; et ideo fortasse jurisprudentia dicta est ars boni et aequi, quod in legibus interpretandis bonum et aequum semper intueri debet, etiam si interdum oporteat verborum rigorem temperare, ne ab aequo et bono naturali discedatur. Plura de hac re vide in Covarro, in reg. Possessor, part. 2, § 6 n. 3.

11. De distinctione inter jus et fas. — Alerum declaraudum est, quid sit fas, et quomodo ad jus et legem comparetur. Ait enim Isidorus, quinto Etymolog., capite secundo: Fas lec divina est, jus humana, et habetur etiam distinctione prima, capite primo, ubi hoc exemplo explicatur : Transire per agrum alienum fas est, jus non est. Haec autem videntur intelligenda juxta dicta in proximo puncto, ut ibi jus stricte sumatur pro lege scripta : fas autem pro aequitate, et quasi justa exceptione. Ut in dicto exemplo transire per alienum agrum dicitur non esse jus, quia nimirum lex humana per se potius prohibet illum iransitum : tamen si ex rationabili eausa absque detrimento fiat, fas est, seu licitum est. Atque ita explicuit Glossa ibi, et Henricus, quodlib. nono, quaestione secunda; at vero D. Thomas, secunda secundae, quaestione quinquagesimaseptima, articulo primo ad ultimum, aliter illa verba exponit. Vult enim, nomen juris secundum quamdam specialem proprietatem magis convenire legibus, quae ordinantur ad homines inter se, quam legibus, quae ordinant hominem ad Deum, quia Deo non possumus reddere aequale, et ideo, inquit, respectu Dei potius fas quam jus appellatur lex. Sed quidquid sit de hac proprietate, quae non est ab usu Latinorum aliena, Isidorus non appellat fas legem divinam, eo quod circa debitum Deo reddendum disponat; sed quia in naturali aequitate, atque adeo in ratione naturali, quae lex divina est, nititur. Omissis autem metaphoricis significationibus et distinctionibus, quae in praesenti instituto non deserviunt, nunc de jure in secunda et propria significatione generalter loquimur, sicque cum lege convertitur, prout nunc etiam de illa universaliter tractamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2