Caput 3
Caput 3
Quanta sit necessitas et varietas legum
1. Explicatis nominibus juris et legis, antequam inquiramus quid lex sit, oportet prius ostendere illam esse; quod optime fiet ejus necessitatem declarando, quia in his rebus ad institutionem morum pertinentibus, nec aliquid superfluum admittendum est, neque id quod necessarium est deesse potest. Solet autem distingui duplex necessitas: una absoluta, secundum quam dicitur res aliqua per se, et propter se simpliciter necessaria: quomodo Deus habet necessitatem essendi secundum existentiam actualem, de qua loquimur: alia est necessitas respectiva in ordine ad aliquem tinem, vel effectum, quae duplex subdistinguitur : nam quaedam est necessitas simpliciter; alia ad melius esse, quae proprius est utilitas.
2. Lex absolute non fuit necessaria. — Duo ergo in generali videntur certa. Primum est, necessitatem absolutam legi non convenire, quatenus lex est. Probatur, quia talis necessitas est propria Dei, qui solus est ens per se, et absolute necessarium: lex autem omnis vel est aliquid creatum, vel certe supponit aliquam creaturam, propter quam feratur, Deus enim non est capax legis: ergo sicut creatura non est simpliciter necessaria, ita neque lex. Addo praeterea, loquendo de propria lege, de qua nunc agimus, tantum esse posse propter creaturam rationalem: nam lex non imponitur, nisi naturae liberae, nec habet pro materia nisi actus liberos, ut infra videbimus; ergo non potest esse magis necessaria lex, quam sit rationalis, vel intellectualis creatura : at creatura rationalis non habet absolutam necessitatem essendi: ergo nec lex habet hujusmodi necessitatem. Solum poterat hic oriri dubium de lege aeterna, quam nunc esse suppono: illa enim est Deus ipse, et ideo est tam immutabilis et aeterna, sicut ipse, ac subinde tam necessaria. Sed dico breviter rem illam, quae est lex aeterna, esse absolute necessariam, ut probat argumentum : tamen sub ratione legis non hahere absolutam necessitatem, quia includit respectum liberum, ut infra ostendam.
3. Hec supposita creatione creaturae rationalis fuit utilis, et absolute necessaria necessitate finis. — Dico secundo: Supposita creatione rationalium creaturarum, lex fuit necessaria necessitate finis, tam simpliciter quam ad melius esse. Haec veritas est tanquam principium per se notum in hac materia, et quoad priorem partem de necessitate simpliciter declarari potest, quia intellectualis creatura eo ipso quod creatura est, superiorem habet, cujus providentiae et ordini subjaceat, et quia intellectualis est, capax est gubernationis moralis, quae fit per imperium: ergo connaturale est et necessarium tali creaturae , ut subdatur alicui superiori, a quo per imperium seu legem regatur. Item talis creatura eo ipso quod ex nihilo facta est, flecti potest ad bonum et malum, ut ex communi Patrum sententia nunc suppono : ergo non solum es capax legis, qua dirigatur ad bonum, et arceatur a malo, sed etiam aliqua talis lex est illi simpliciter necessaria, ut convenienter sua naturae vivere possit. Vel etiam a contrario possumus argumentari : nam qui caret lege peccare non potest : rationalis autem creatura potestatem habet peccandi: ergo et legi necessario subdita est. Nec refert quod per gratiam vel gloriam possit haec creatura fieri impeccabilis: tum quia hic ce naturali necessitate loquimur: et hoc modo dicimus necessariam esse legem, supposita conditione naturae rationalis: tum etiam quia per donum quo talis natura fit impeccabilis, non tollitur, quin sit subdita legi quoad illos actus quos libere exercere potest; sed fit ut indefectibiliter pateat legi. Altera vero pars de utilitate ex priori clara est, quia necessitas in ordine ad finem, utilitatem necessario includit. lItem, quia de legibus scriptum est illud, psal. 18: Ler Domini immaculata, convertens animas, etc.; et illud, Prov. 6: "Mandatum lucerna est, et lex lux", et similia, quae postea insinuabimus, et magnas ostendunt legis utilitates.
4. Verumtamen quia utilitas haec, vel necessitas non est eadem in omnibus legibus, ad illam exacte declarandam operae pretium erit, varia genera legum distinguere, et in singulis propriam necessitatem, vel utilitatem explicare: ita enim constabit non solum esse legem in genere, sed etiam in particulari quotuplex sit, quod etiam necessarium est, ut de toto objecto hujus tractatus quaestionem, an sit, plene definiamus: ostendimus enim supra objectum hoc omnes legum species complecti. Erit etiam hoc opportunum, ut intelligantur voces quibus in discursu totius tractatus nobis utendum est.
5. Legum divisio in varia membra. — Primo ergo supponere possumus divisionem legis in quatuor membra , quam posuit Plato in Timaeo et Phaedro, scilicet, in divinam, coelestem, naturalem et humanam, ex quibus vocibus secunda non admittitur a theologis, quia vel superflua est, vel erroneam doctrinam continet. Per coelestem enim legem fatum, et necessitatem quamdam operandi, quae ex ordinato motu et influxu coelorum provenit, Plato intellexit : unde si intelligat legem illam talem esse, ut vel divinae providentiae non sit subjecta, vel rebus omnibus, etiam hominibus, quoad proprias animae operationes necessitatem imponat, falsam et haereticam sententiam continet, divinae gubernationi et libertati arbitrii contrariam: si vero per coelestem legem solum intelligat quod Aristoteles dixit, mundum hunc inferiorem conjunctum esse sphaeris coelestibus, ut inde gubernetur, per naturales, scilicet. influentias et vicissitudines, quae a Deo semper pendeant, corpora immutent, et non animas, sic non oportuit membrum illud distinguere, quia eo modo quo potest appellari lex, sub naturali comprehenditur, ut monstrabimus. Omissa ergo illa secunda voce, alia tria sunt etiam in usu theologorum, sed in sensu aliquantulum diverso.
6. Quid sit lex divina apud Platonem et quibus modis usurpelur. — Prima divisio legis, in temporalem et eternam. — Lex ergo divina apud Platonem est ratio gubernatrix universi in Dei mente existens , quam legem etiam theologi agnoscunt, sed legem aeternam appellant. Duobus enim modis dici potest lex divina: uno modo, quia in ipso Deo est: alio modo, quia ab ipso Deo immediate fertur, licet extra Deum ipsum sit. Priori modo legem divinam appellavit Plato, theologi vero cum Augustino ut distinguant illam legem ab alia, quam Deus extra se fert, vocant illam aeternam: et ita etiam nos appellabimus. De ipsa igitur re, quae lex aeterna vocatur, tam certum est esse in Deo, quam est certum habere Deum universi providentiam, quia per hanc vocem nihil aliud significatur, quam ratio hujus providentiae in Deo existens, vel aliquid ejus : quo modo autem recipiat nomen et proprietatem aeternae legis, in principio libri sequentisexplicabimus. Et hinc facile intelligitur quae sit necessitas et ntlitas hujus legis, est enim eadem quae divinae providentiae : nam, sicut absque divina providentia mundus non posset consistere, ita neque sine hac divina et aeterna lege, et omnis utilitas et commoditas, quae huic mundo provenit ex divina providentia in hanc etiam divinam legem referenda est. Advertit autem D. Thomas, 1. 2, q. 91, art. 1, ad 3, utilitatem hujus legis non esse, quia ipsa ordinatur ad finem, sed quia ipsa ordinat omnia alia ad suos fines per convenientia media : ipsa enim non potest ad finem ordinari, cum sit ipse Deus, qui est ultimus finis omnium. Tandem ex hac prima lege divina, seu aeterna colligi potest prima divisio legis, in aeternam et temporalem, supponimus enim nihil esse aeternum extra Deum: constat autem plures esse leges extra Deum existentes: ergo praeter legem ecternam necesse est dari alias tem porales, quae consequenter differunt tanquam creatum et increatum, quia quidquid est aeternum, increatum est, et quod est temporale, est creatum. Hinc ergo constat dari legem divinam, id est, in Deo ipso existentem : quomodo autem detur lex divina a Deo proxime lata, pate- bit ex dicendis. Denique datur lex in Deo ipso existens : haec enim omnia in idem recidunt.
7. Secunda divisio legis in naturalem, et positivam. — D. Isidorus. — Ex alis igitur duobus membris legis a Platone positis secunda divisio legis colligitur, quae est subdivisio legis creatae, in naturalem et positivam. Quam divisionem omnes etiam theologi agnoscunt, et est frequens apud Sanctos , sive sub nomine legis, sive sub nomine juris positivi et naturalis. Ut patet ex Isidoro, lib. 2 et 3 Etymol., et habetur in Decret. , distinct. 1 et sequentibus, et sumitur ex Augustino , tract. 6, in Joannem, et indicata est a Paulo, Roman. 2, dicente : "Gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt, faciunt", ut ibi Glossa ordinar. notavit. Eadem divisio repetitur in jure civili , Instit. de Jure natur. gentium et civili, et lib. 1, ff. de Justitia et jure. Et Cicero, lib. 1 de Legibus, ex professo probat dari jus naturale prius omni humano. De quo multa etiam habet, lib. 2 de Legibus, et Aristoteles, 5 Ethicor., cap. 7, ubi in eodem sensu distinguit jus in naturale et legaie.
8. Quibus modis lex naturalis apud auctores uswrpetur. — Sed circa legem naturalem advertendum est, variis modis a philosophis, jurisperitis , vel theologis accipi. Plato enim supra legem naturalem videtur accipere pro omni inclinatione naturali indita rebus a suo creatore, qua singula ad proprios actus et fines tendunt. Sicut enim legem divinam esse dixit rationem aeternam in Deo existentem, qua reguntur omnia, ita participationem illius rationis creaturis impressam, ut in destinatos fines suos tendant , naturalem legem appellavit: imo etiam D. Thomas, 1. 2, quaest. 91, art. 2, dixit omnia quae divina providentia reguntur, participare aliqualiter legem aeternam, in quantum ex efficacia ejus habent inclinationes in proprios actus et fines. At vero jurisperiti legem naturalem communem esse dicunt, non solum hominibus, sed etiam aliis animalibus; inanimata vero a participatione hujus legis excludere videntur, ut patet ex S 1 Instit. de Jure naturali, etc., et lib. 1, ff. de Justit. et jure.
9. Lex secundum proprietatem insensibilibus non attribwitur. — Verumtamen, ut in primo capite notavi, lex non attribuitur rebus insensibilibus secundum proprietatem, sed secundum metaphoram, et ideo de illa priori ac generalissima acceptione legis naturalis, nihil amplius hic dicere necesse est , praeter ea quae in cap. 1 diximus , et quae infra dicemus de lege aeterna. Animalia etiam bruta non sunt capacia proprie legis, cum nec ratione nec libertate utantur, et ideo non potest nisi per similem metaphoram illis attribui naturalis lex. Quamvis enim in hoc differant ab insensibilibus, quod non solo pondere naturae, sed etiam cognitione et instinctu naturali ducuntur, qui instinctus est illis quasi lex, et hac ratione possit aliqualiter sustineri illa secunda acceptio jurisconsultorum ; nihilominus simpliciter est metaphorica et valde analoga, et ideo etiam nunc illam omittimus : infra enim , lib. 2, cap. S, explicando jus gentium, sensum proprium illarum legum investigare conabimur. 10. Quenam sit propria lex naturalis. — Lex ergo naturalis propria, quae ad moralem doctrinam et theologiam pertinet, est illa quae humanae menti insidet ad discernendum honestum a turpi, juxta illud Psalm. 4: "Quis ostendit nobis bona?" "signatum est super nos lumen vultus tui Domine", ut explicuit D. Thomas, d. quaest. 91, art. 2, ubi concludit legem naturalem esse participationem legis eeternae in rationali creatura. Et in 4, distinct. 33, art. 1: Quia homo (inquit) inter cetera animata rationem. finis cognoscit, et proportionem operis ad finem : ideo naturalis conceptio ei indita, que dirigitur ad operandum convenienter, lem naturalis, seu jus naturale dicitur :in ceteris autem naturalis estimatio vocatur. Et hoc etiam aperte sensit Cicero, lib. 2 de Legibus: nam post verba supra citata de lege aeterna subdit: Er qua illa lex, quam Dii humano generi dederunt, recte est laudata : est enim ratio, mensque sapientis ad jubendum, et ad deterrendum idonea. Ita ergo haec lex naturalis dicitur, non solum prout naturale a supernaturali distinguitur , sed etiam prout distinguitur a libero: non quia ejus executio naturalis sit, seu ex necessitate fiat, sicut executio naturalis inclinationis est in brutis vel rebus inanimis ; sed quia lex illa est veluti proprietas quaedam naturae, et quia Deus ipse illam naturae inseruit. Et ex hac parte etiam est divina haec lex, tanquam a DEO immediate lata, ut sensit D. Thomas, dicta quaest. 91, et quaest. 94, art. 6, ubi adducit D. Augustinum, 2 Confessionum, cap. 4, dicentem ad Deum: "Lex tua scripta in cordibus hominum" - quod dictum est propter legem naturalem ; unde dixit in lib. 2 de Sermone Domini in mont., cap. 9, nullam esse animam, in cujus conscientia non loguatur Deus. Quis enim scrilit in cordibus hominum naturalem legem nisi Deus ? Expressiusque hanc legem divinam appel!a Isaidorus, lib. 5 Etymol. cap. 2. Atque ex his tandem constat, quam sit necessaria et utilis haec lex, cum in ea posita sit discretio inter honestum et turpe in rationali natura. Verumtamen haec omnia longam requirunt declarationem, sed ne ordinem invertamus , et confundamus omnia, in librum sequentem illam reservamus.
11. Superest dicendum de quadam subdivisione legis naturalis : prius autem oportet aliquid dicere de quarta lege a Platone posita, quam humanam appellavit, et pertinet ad jus illud quod Aristoteles vocavit jus legale, quod ipse ita descripsit : Est jus, quod a principio nihil refert : postquam autem positivum est, multum refert. Quod ex parte materiae talis juris intelligendum est, quia versatur circa actiones quae secluso tali jure non essent sub obligatione : per illud autem efficiuntur necessariae. Denique ad hoc membrum spectant illa leges quas Cicero, lib. 2 de Legibus, a lege eeterna et naturali distinguit, et populares vocat : nos autem, more theologorum, legem creatam seu temporalem in naturalem et positivam divisimus, quia positiva latius patet quam humana. Est enim advertendum philosophos non agnovisse supernaturalem hominum finem, sed solum de hujus vitae aliquali felicitate, vel potius convenienti statu, ad illam in pace et justitia transigendam, tractasse, et in ordine ad hunc finem de legibus considerasse, et ita naturalem legem solum ab humana, quam nos civilem appellare possumus, distinxisse, de qua statim aliquid dicemus. At vero cum fides doceat homines ad finem supernaturalem vitae futurae per convenientia media in hac vita exequenda ordinari, recte sacra theologia infert, longe aliter esse necessariam hanc legem naturalem, et pluribus legibus positivis homines indigere, quam iidem philosophi fuerint assecuti.
12. Quibus modis consideratur natura humana in ordine ad leges quibus indiget.— Quotuplex sit les naturalis. — Circa legem ergo naturalem docet theologia, hominem secundum duplicem naturam , et duplex rationis lumen considerari posse. Primo secundum puram naturam, seu substantiam animae rationalis, et consequenter secundum rationis Iumen illi connaturale : secundo juxta naturam gratiae desuper homini infusae, et secundum divinum, ac supernaturale lumen fidei, per quod pro statu viae regitur et gubernatur. Et juxta haec duo principia distinguit duplicem legem naturalem : aliam simpliciter naturalem respectu hominis: aliam, quae licet supernaturalis sit respectu hominis (quia totus ordo gratiae illi supernaturalis est) nihilominus naturalis dici potest respectu gratiae ; quia etiam gratia habet suam propriam essentiam et naturam, cui connaturale est lumen infusum, cui etiam connaturale est non solum dirigere homines ad rectam et honestam, ac debitam operationem supernaturalem, sed etiam depellere tenebras et errores circa ipsammet legem pure naturalem, et sub altiori ratione praecipere ipsiusmet legis naturalis observationem. Sic ergo lex naturalis duplex distingui potest, una pure naturalis, alia simpliciter supernaturalis, naturalis autem respective, per comparationem ad gratiam: unde cum lex naturalis etiam pura divina sit, quia a Deo manat, multo magis lex naturalis divini ordinis divina est : nam prior est a Deo mediante natura, a qua manat, tanquam proprietas ejus: posterior autem est a Deo per se infundente gratiam, et ipsum supernaturale lumen, ac actualiter etiam dirigente homines ad dictamina illius legis perficienda per auxilia gratiae excitantis et adjuvantis.
13. Denique utraque lex dici potest connaturalis generi humano, eo modo quo naturale quodammodo dicitur quod cum natura concreatum est, semperque in illa perseveravit. Ita enim lex etiam connaturalis gratiae semper in humano genere fuit, quia nunquam in hominibus universis, seu in tota Ecclesia Iumen fidei defuit, neque homines caruerunt unquam lege divina supernatarali, sine qua non potuissent in supernaturalem beatitudinem tendere. Unde quando distingui solent status hominum per leges, scilicet in statum legis naturalis, scriptae vel gratiae: in primo statu per legem naturalem intelligenda est tam lex solius naturae, quam lex connaturalis gratiae, seu lex fidei: non potuit enim mundus unquam carere omnino hac lege secundum ordinariam providentiam, cum factores legis semper potuerint cum divino auxilio justificari, ut sumitur ex Paulo, ad Rom., cap. 2 et 3. Atque ita etiam patet quae fuerit necessitas et utilitas legis naturalis in hoc posteriori sensu declaratae, nimirum, quia gratia, et fides semper fuit necessaria: et haec lex est illis connaturalis. Item ut haberet homo legem, per cujus observantiam posset consequi remissionem peccatorum, ac vitam aeternam , cum divino auxilio.
14. Quaena sit lex positiva. — Circa alterum membrum de lege positiva sciendum est, illam legem vocari positivam, quae non est innata cum natura, vel gratia, sed ultra illas ab aliquo principio extrinseco habente potestatem posita est; inde enim positiva diecta est, quasi addita naturali legi, non ex illa necessario manans. Unde ab aliquibus jus positum vocatur, ut videri potest in Conimbrioco, l. 1 Comment. jur. civil., cap. 8. Et in legem positivam sic sumptam convenit, quod Aristoteles, 1 Ethic., cap. 9, dixit legem esse sermonem ab aliqua prudentia, et mente profectum, qua vim habeat ad cogendum. Nam hcet ille de lege humana tantum loquatur, tamen verba ejus de se generaliora sunt, et ita etiam positiva latius patet, quam humana.
15. Atque hinc traditur a theologis tertia divisio legis positivae in divinam et humanam. Lex positiva divina dicitur, quae ab ipso Deo immediate lata est, et toti legi naturahl addita ; de humana statim dicemus. Praeter has vero non potest esse alia positiva lex respectu hominum , quia non sunt plures legislatores: Angeli enim non habent hanc potestatem in homines, quia nec naturalis illis est, nec a Deo est illis concessa : nulli enim id revelatum scimus : unde nec divinare illud possumus. Lex itaque divina in praesenti non dicitur lex in Deo existens, sed a Deo manans special quodam modo: non enim significat legem conceptam , sed exhibitam, et in hoc inter alia differt a lege divina, prout illam posuit Plato. Deinde differt haec lex a naturali sumpta cum omni perfectione supra declarata, quia lex naturalis non additur a Deo specialiter ipsi naturae, vel gratiae : haec autem lex specialiter ponitur, et additur ultra illam. Unde lex naturalis non confertur per se primo, ut speciale donum legis, sed censetur idem donum, vel cum ipsa natura, vel cum ipsa fide et gratia: nam qui dat formam, dat consequentia ad formam ; haec autem lex per se primo datur tanquam donum additum et naturae, et gratiae. Et hinc factum est, ut haec soleat appellari simpliciter lex, ut patet ex tota Epistola ad Rom., et ex aliis Scripturae locis, quae statim insinuabimus. Atque ideo lex divina simpliciter dicta solet de hac positiva intelligi, et ita etiam nos frequentius loquemur.
16. Ex quo etiam facile constat, quae fuerit hujus divinae legis necessitas. In quo animadvertendum est (ne propter ambiguitatem vocis decipi contingat), D. Thomam in quaest. 1, art. 4, quatuor afferre rationes ob quas fuit necessaria lex divina; quas sialiquis attente consideret, inveniet solum probare de lege divina vel naturali, vel supernaturali, prout connaturalis est gratiae : non vero de lege superna- turali positiva, prout nunc loquimur. Prima ratio est, ut dirigat hominem ad supernaturalem finem; secunda, ut juvet hominem etiam in naturalibus, ne erret; tertia, ut etiam de interioribus actibus possit praecipere, et ordinare : quarta, ut omne malum prohiberet quod lex humana non potest. Et ad has quatuor proprietates accommodat illud Psalm. 18: "Lex Domini immaculata, convertens animas, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis": nam in hoc ultimo verbo continetur prima ratio, quia per sapientiam ordinatur homo ad supernaturalem fidem : in tertia autem, seu penultima proprietate continetur ultima ratio : nam quia haec lex nititur in veritate Dei, non potest subesse erroribus: imo errores naturae potest emendare et cohibere : praeterea in secunda proprietate insinuatur ratio tertia : nam quia lex divina interiores actus dirigit, merito convertere animas dicitur : ac denique immaculata dicitur, quia nullum malum permittit. At vero hae omnes rationes maxime probant de lege divina connaturali gratiae, praesertim ratio prima et secunda, ut supra etiam tetigi. Nam ratio tertia et quarta etiam in pura lege naturah locum habent, quia illa praecipit etiam internos actus bonos et malos prohibet, nullumque actum pravum re vera permittit. Imo lex divina positiva, prout nunc de illa loquimur, ordinarie versatur circa actus exteriores, ut videre licet in lege veteri et in nova, quatenus est de sacramentis et de hierarchia ecclesiastica. Item per legem positivam non prohibet Deus omnia mala ; sed hoc spectat ad divinam legem naturalem utriusque ordinis, ut supra explicata est.
11. Necessitas legis divine non est absoluta, sed em suppositione. — Unde colligimus, necessitatem legis divinae positivae non fuisse necessitatem absolutam in ordine ad finem supernaturalem, sed fuisse necessitatem ex suppositione institutionis Synagogsae, vel Ecclesiae, respectu cujus censeri potest necessitas simpliciter, licet respectu ipsius finis sit potius ad melius esse, et ad majorem hominum instructionem, vel propter eorum nimiam caecitatem et depravatos mores, ad cohibendos illos, vel propter majorem perfectionem et lumen, ad perfectionem virtutis et sanctitatis assequendam : ratio est, quia, licet aliqua lex supernaturalis, sicut et supernaturalis cognitio, fuerit necessaria, sufficere poterat illa quae est connaturalis ipsi uratiae : necessitas ergo adderli alteram legegn positivam orta est ex peculiari institutione corporis mystici spiritualis, ut sic dicam. Qua institutione supposita, possunt optime applicari cum peoportione rationes divi Thomae ad hanc legem divinam positivam. Quae ulterius subdividi solet in veterem et novam. quam partitionem, in lib. 9 et 10, late sumus explicaturi.
18. Quae sit lex humana, et cur ita appelletur. — Superest dicendum de lege positiva humana, quae ita denominatur a proximo principio, unde manat. Non enim dicitur lex humana, quia hominibus imposita sit, nec quia in illis sit, ut in his qui per illam gubernandi sunt : quia licet hoc revera conveniat huic legi, non est proprium ejus, sed commune est omni legi, de qua tractamus, sive divina, sive naturalis sit : unde secundum illam denominationem distingueretur potius les humana ab angelica, id est, a lege Angelis imposita, de qua non tractamus. Item non dicitur lex humana ex materia, quia videlicet, de rebus humanis et non divinis feratur: nam licet fortasse haec denominatio cadere possit in legem, quam philosophi humanam nominarunt, revera non est ab eis intenta, nec est adaequata, quia lex humana latius patet, ut videbimus. Dicitur ergo humana lex, quia proxime ab hominibus inventa et posita est. Dico autem prorime, quia primordialiter omnis lex humana derivatur aliquo modo a lege aeterna; juxta illud : Per me reges regnant, et legem conditores justa decernunt, Proverb. 8; et quoad vim obligandi manat a potestate Deo data, quia non est potestas, nisi a Deo, Roman. 13. Nihilominus tamen lex ipsa quae humana dicitur actus est hominis, et ita ab illo proxime fertur, et inde humana vocatur. Sic dixit Plutarchus, in Commentar. in principe requiri doctrinam: JusLitia legis est finis; ler autem principis opus; Princeps vero Dei simulacrum administrantis universa. Et Augustinus, lib. de vera Relig., cap. 31: Conditor (inquit) legum temporalium, si vir bomus est et sapiens, legem eeternam consulit, ut secundum ejus immutabiles regulas quid sit pro tempore jubendum vetandumque discernat - et tract. 6, in Joan., dicit Deum per imperatores distribuisse humano generi jura humana. Est ergo lex humana opus hominis ab ejus potestate et prudentia proxime manens, et tanquam regula et mensura operationum subditis posita.
19. Quae sit necessitas legis humang.— Divus Thomas. — Unde etiam facile constat quae sit necessitas vel utilitas hujus legis. Ut enim uotavit D. Thomas, quaest. 91, artic. 3, neces- sitas manat ex eo, quod lex naturalis vel divina generalis est, et solum complectitur quaedam principia morum per se nota, et ad summum extenditur ad ea quae necessaria, et evidenti illatione ex illis principiis consequuntur; praeter illa vero multa alia sunt necessaria in republica humana ad ejus rectam gubernationem et conservationem; ideo necessarium fuit ut per humanam rationem aliqua magis in particulari determinarentur circa ea, quae per solam rationem naturalem definiri non possunt, et hoc fit per legem humanam, et ideo fuit valde necessaria. Unde Plato, lib.9 de Legibus, non longe a fine : Necesse est (inquit! leges hominibus ponere, ut secundum leges vivant : nam si absque his vimerint, nihil a feris atrocissimis discreparint. Et simili modo dixit Aristoteles, libr. 1 Polit., cap. 2: Ut perfectione suscepta, oplimum omnium animalium est homo, ita si alienus fiat a lege et a judiciis, pessimum est omnium animalium.
20. Et ex utroque licet amplius rationem explicare. Nam in hoc fundatur, quod homo est animal sociabile, natura sua postulans vitam civilem et communicationem cum aliis hominibus, et ideo necesse est ut recte vivat, non solum vt privata persona est, sed etiam ut est pars communitatis : quod ex legibus uniuscujusque communitatis maxime pendet. Deinde oportet ut unusquisque non tantum sibi, sed etiam aliis consulat, pacem et justitiam servando, quod sine convenientibus legibus fieri non potest. Ttem necesse est ut ea quae ad commune bonum hominum, seu reipublicae spectant , praecipue custodiantur et observentur : singuli autem homines et difticile cognoscunt id quod expedit ad commune bonum, et raro illud per se intendunt, et ideo necessariae fuerunt leges humanae, quae communi bono consulerent, ostendendo quid agendum sit propter tale bonum, et cogendo ut fiat. Unde Aristoteles, lib. 10, cap. 9: Publicas (inquit) diligentias, atque curas per leges fieri constat, bonas autem per studiosos. Propter quod ait Cyrillus, libr. 3 contra Julian., non longe ab initio: IVegue dubium est quin leges dirigant ad bonum, et a deterioribus vecedere cogant, unde nemo qui mente praeditus est vedarguerit , vel leges, vel legislatores. Fuerunt ergo leges positivae, et utiles, et necessariae. Unde olim, quando leges inanimatae conditae non fuerant, principes erant quasi animatae leges, quorum arbitrio populi regebantur, ut ex Justino refert divus Augustinus, l. 4 de Civitate, cap. 6.
21. Ultima divisio legis in civilem et ecclesiasticum. — Quae sit lem civilis. — Que item ecclesiastica.— Quae sit necessitas condendi legem civilem et canonicam. — Tandem vero haec positiva lex in civilem et ecclesiasticam distinguitur, quam divisionem philosophi non agnoverunt, quia supernaturalem finem, et specialem potestatem ignorarunt : et ideo apud illos idem est lex humana quae civilis, quam temporalem solet Augustinus appellare. Est enim illa quae ad civitatis politicam gubernationem, et ad temporalia jura tuenda, et in pace, ac justitia rempublicam conservandam ordinatur : unde leges civiles circa haec temporalia bona, seu corporalia versantur. Praeter has autem christiana religio recognoscit leges ecclesiasticas, seu canonicas, quae in sacris canonibus et decretis pontificum continentur, quas aliqui non humanas, sed divinas vocant, eo quod ab speciali potestate a Deo speciahter lata deriventur, et ad supernaturalem finem, et divinum cultum, ac salutem animarum potissime referantur. Re tamen vera humanae sunt, ut bene docuit Joannes Andraeas, quem refert et sequitur Panor. in cap. 1 de Jura calumn., num. 7, et sumitur aperte ex cap. Non debet, de Consanguin. et aftin.; et ratio est, quia per voluntatem humanam proxime constituuntur, licet a civilibus differant in potestate a qua proxime manant, et in fine, et materia, ut postea videbimus : ratio autem, seu necessitas talium legum eadem cum proportione fuit. Quia Deus (ut supponimus) specialem congregationem fidelium, qua esset unum corpus, quod Ecclesiam nunc vocamus, instituit : et per legem a se latam non disposuit in particulari de omnibus, quae ad spirituale regimen Ecclesiae convenientia esse poterant, sed solum quaedam substantialia fundamenta hujus spiritualis reipublicae instituit : reliqua vero per suos ministros et Ecclesiae pastores disponenda reliquit : tum ut suaviter et modo hominibus accommodato omnia ordinarentur, tum quia non poterant omnia in particulari, ita determinari, ut essent immutabilia. Haec ergo determinatio fit per leges canonicas, et ideo tam fuerunt necessariae in spirituali republica Ecclesiae, sicut civiles in temporal.
22. Ex his igitur satis constat varietas legum et necessitas, multiplexque divisio. Quibus addi solent aliae quae incertae sunt, vel quasi materiales, et ideo circa illas iramorari nunc non est necesse : nam suis locis melius attingentur. Hujusmod1 est divisio legis in osiendentem et praecipientem, de qua dicemus in libro sequenti, et fortasse necessaria non est. Item est alia generalis divisio legis in affirmativam et negativam, quia illa praecipit quod agendum est, haec vetat et prohibet quod cavendum est : quae duo praestant omnes leges numeratae, quia solum differunt in materia praecepta, quae est agere, vel non agere: et inde habent aliquam differentiam in modo obligandi, quam, cap. decimo tertio, commodius trademus. Addi denique possunt divisiones legis humanae in poenalem et non poenalem, prohibentem tantum vel etiam irritantem, quae voces satis notae sunt : de rebus autem ipsis in sequentibus erunt speciales disputationes instituendae. Denique in dictis divisionibus omissum videri potest jus gentium : sed quomodo illud ad praedicta revocetur, in libro sequente, cap. 8, explicabimus.
On this page