Text List

Caput 4

Caput 4

Qui actus sint necessarii in mente legislatoris ad legem ferendam

CAPUT IV. QUI ACTUS SINT NECESSARII IN MENTE LEGISLATORIS AD LEGEM FERENDAM.

1. Quae hactenus tractavimus solum pertinent ad definiendam quaestionem, an sit lex; ostendimus autem non solum esse, sed etiam necessariam esse, non unam tantum, sed varia genera, seu species illarum, quorum nomina et rationes eorum exposuimus, ut in discursu materiae clare et expedite loqui possimus. Jam sequitur videndum quid sit lex, quod abstracte, et in communi explicabimus, et difficultates insurgentes ex particularibus legibus in propria loca remittemus; semperque loquemur more humano, et juxta nostrum concipiendi modum : erunt tamen locutiones applicandae ad divinam legem seu mentem, remotis imperfectionibus. In hoc ergo et sequenti capite dicemus de genere, sub quo lex constituitur, postea differentiam inquiremus.

2. Lex ad naturam intellectualem pertinet. —Primum ergo supponimus legem esse aliquid pertinens ad naturam intellectualem, quatenus talis est, atque adeo ad mentem ejus : sub mente intellectum et voluntatem comprehendendo (ita enim nunc loquor). Hoc per se satis notum est, quia lex dicit moralem ordinem ad aliquid agendum : nulla autem natura est capax hujus ordinationis nisi intellectualis. Item proprie loquendo non reguntur legibus, nec sunt capaces talis gubernationis, nisi quae intellectu et ratione utuntur: ergo multo magis requiritur mens in eo qui per leges debet gubernare. Est ergo lex aliquid ad mentem pertinens : imo si in ordine ad naturalia vel irrationalia dicitur Deus per extensionem quamdam legem concipere, id solum est quatenus ea quae intellectu carent, indigent superiori mente gubernante, ut opus naturae sit opus intelligentiae ; omnibus ergo modis lex ad mentem referenda est. Et hic fuit conceptus legis in omnibus sapientibus, etiam philosophis. ut ex Platone, Aristotele et Cicerone, in locis allegatis constat.

3. Lex non in habitu, sed in actu posita est. — Suppono secundo legem, proprie loquendo, praesertim quatenus est in legislatore in aliquo actu secundo, non in habitu, vel potestate positam esse. Patet, quia lex dicitur quae habet vim proximam movendi et obligandi subditos: haec autem non est in potentia, vel habitu, nisi radicaliter et remote : est ergo in aliquo actu. Item imperare, ordinare, et similia dicunt actum ; illa autem fiunt per legem, vel formaliter, vel quasi active moraliter : consistit ergo lex in actu. Ut autem explicemus quisnam hic actus sit, oportet prius numerare omnes actus qui ad legem concurrere possunt, et eorum seriem seu ordinem describere : possunt enim hi actus esse, vel interiores, et elciti ab intellectu, vel voluntate, aut exteriores et imperati : et omnes necessarii sunt, ut lex tandem suum effectum consequatur.

4. De subjecto in quo lea potest existere. — Ad hoc autem explicandum adverto tertio, lecem in triplici statu, vel subjecto posse considerari. Primo, in ipso legislatore, quomodo supra dicebamus legem esse conceptam in mente Dei ex aeternitate. Secundo in subditis, quibus lex imponitur , quomodo dici solet lex natura indita in mentibus hominum. Tertio in aliquo alio signo, seu alia materia exteriori, ut in scripto, vel etiam in voce manifestante voluntatem superioris. De lege in duobus ultimis statibus considerata nulla potest esse difficultas : nam lex tertio modo spectata formaliter consistit in aliquo exteriori actu, quo legislator mentem suam manifestat, quals est inter homines locutio, vel scriptura, quomodo dixit Aristoteles, 10 Ethicor., cap. 9, lexem esse sermonem ab aliqua mente, seu prudentia profectum. Sic etiam Gabriel, in 3 dist. trigesima septima, definit legem esse siegnum principis voluntatem vel mentem sufficienter manifestans. Dixi autem hoc signum esse actionem vel actum, sub illo comprehendendo terminum ejus, quando et permanens est, et perfectam rationem signi continet : sic enim lex scripta lex dicitur, non solum quando scribitur, sed quatenus esi terminus scriptionis permanens, semperque mentem principis indicans. Et eadem proportione, si lex solo verbo tradatur, quamvis sensibile verbum transeat, quatenus vero manet iu memoriis hominum, lex sufticienter durare dicitur : sic enim interdum lex non scripta per traditionem conservatur. Et eodem modo consuetudo potest aliquando obtinere vim legis, ut infra videbimus. Neque in hoc membro alia occurrit difficultas, praeter illam quae ad promulgationem legis spectat, de qua infra dicemus.

5. Lex in subdito solum residet in actu mentis. — Praeterea de lege, prout esse potest in homine legi subjecto, certum est consistere in actu mentis, et per se solum requirere judicium intellectus, et non actum voluntatis : hic enim necessarius est ad observationem seu executionem legis, non ad existentiam ejus. Nam lex praevenit voluntatem subditi, et illam obligat : actus vero intellectus necessarius est ut proponat et proxime applicet voluntati legem ipsam, et ideo necessario requirit judicium rationis. Atque hoc modo lex naturalis communiter dicitur esse naturale judicium rationis humanae, scilicet, quatenus illa lex est in homine tanquam in eo qui illi subjicitur. Atque hoc etiam modo dixit Damascenus, lib. 4 de Fide, cap. 3: Adoeniens lex Dei, mentem nostram incendens eam ad se pertrahit, conscientiamque nostram vellicat , quae et ipsa les mentis nostra dicitur. Idemque proportionaliter est in legibus positivis : nam postquam latae sunt, per judicium rationis unicuique applicantur , quatenus ex vi legis judicatur necessarium quod per se non erat, et ita illud judicium jam est quasi lex existens in ipso subdito. Hic vero occurrebat quaestio, an in his legibus positivis, aliquando requiratur ex parte subditorum actus voluntatis acceptantis legem : sed de hac re dicendum est circa leges humanas, quibus hoc proprium est. Nunc certum sit hoc non requiri ad rationem legis, ut sic, neque fortasse ad ullam legem, nisi ex defectu potestatis in legislatore. De hoc ergo statu legis nihil amplius in communi dicere necesse est. Peculiaris enim difficultas, quae in hoc potest occurrere circa legem naturalem, in lib. seq. melius tractabitur.

6. Ad legem ferendam intellectus et voluntaLis actus sunt necessarii. — Quot actus sint necessarii proxime in intellectu et voluntate ad legem ferendum. — Superest ergo quaestio de lege, quatenus est in ipso legislatore. In quo certum imprimis est ad ferendam legem, in- tellectum et voluntatem intervenire : explicandum vero est, quos actus circa illam habeat; et imprimis quia lex, quatenus exterius imponitur subditis, medium quoddam est bonum eorum, et ad pacem, seu felicitatem comparandam, ideo primum omnium intelligi potest in voluntate legislatoris intentio boni communis, seu bene gubernandi subditos, ex qua statim sequitur in intellectu consultatio de hac, vel illa lege, quae sit justa, vel conveniens reipublicae : quae duo in homine intelliguntur cum successione et discursu : in Deo vero sine imperfectione per simplicem actum cum ordine rationis. Hi vero actus remote concurrunt ad ferendam legem, et ideo clarum videtur non esse in eis positam substantiam legis. Post illos ergo ex parte intellectus videtur proxime concurrere judicium illud, quo legislator statuit et decernit rem talem esse convenientem reipublicae, et expedire ut ab omnibus servetur. Hoc manifestum est, quia sine tali judicio non potest lex prudenter et rationabiliter ferri : est autem de ratione legis ut sit justa, et consequenter ut sit prudens: nam prudentia praeceptiva est, ut tradit D. Thomas, 2. 2, q. 41, art. 8, ex Aristotele, 6 Ethic., cap. 10 et sequentibus. Unde sicut in unaquaque privata persona requiritur prudentia ad recte praecipiendum singulas actiones, vel sibi, vel alteri , ita in principe requiritur prudentia politica, seu architectonica ad leges ferendas, juxta illud quod, Proverb. 8, ait Sapientia: "Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt." Et tradit optime D. Thomas, 2. 2, quaest. 50, art. 1, cum Aristotele, lib. 3 Polit., cap. 3.

1. Secundo, est certum, ultra hoc judicium, requiri ex parte voluntatis actum quo princeps acceptet, eligat, ac velit observari a subditis id quod intellectus judicabit expedi:c. In quo etiam omnes doctores conveniunt , saltem quoad leges positivas, et id ostendemus in capite sequenti : ratio autem breviter est, quia lex non tantum est illuminativa , sed motiva et impulsiva : prima autem facultas movens ad opus in intellectualibus rebus est voluntas. Quaeret vero aliquis, quisnam hic actus voluntatis sit ? Et est ratio dubii, quia voluntas aliqua simplex aut inefticax non est sufliciens: nam hanc habet Deus, etiam in his quae consulit, et non praecipit, et inter homines, quamvis superior hoc modo aliquid desideret fieri a subdito, et hoc desiderium illi iniimet, non saüs est, ut praecipiat. Voluntas autem efficax non videtur necessaria : neque enim Deus ha- bet illam in his omnibus quae praecipit, alias omnia fierent, quia voluntas efficax infallibiliter adimpletur.

2. Quae actus efficacia requiratur in voluntate ad legem. — Respondetur necessarium esse aliquem actum efficacis voluntatis, quae in Deo est beneplaciti, ut recte probat ratio prior facta ; haec autem voluntas non oportet, ut sit de ipsa observatione, seu executione legis : nam haec quid posterius est, et hoc etiam probat posterior ratio facta. Per se ergo requiritur ut sit de obligatione subditorum, id est, ut sit voluntas obligandi subditos, quia sine tali voluntate non obligabit illos, et illa sufficit ex parte voIuntatis. Primum patet, quia obligatio est effectus moralis, et voluntarius principi. item quia actus agentium non transcendunt intentionem eorum. Item quia hac ratione votum non potest esse sine voluntate se obligandi, in quo aequiparatur legi, ut in 2 tom. de Relig., tractat. 6, lib. 1, c. 2, diximus. Secundum autem patet, quia supponimus in legislatore potestatem ad obligandum : ergo, si habeat etiam voluntatem obligandi, nihil aliud ex parte voluntatis requiri potest. Dices: necessaria est voluntas praecipiendi, et illa suflicit sine voluntate obligandi. Respondeo, has non esse duas voluntates, sed eamdem diversis verbis declaratam, ut infra explicabo.

9. Potest etiam aliter haec voluntas declarari, ut sit voluntas constituendi talem actionem, ut necessariam ad servandam aequitatem seu mediocritatem in tali materia virtutis : habet enim voluntas superioris hanc moralem efticacitatem, ut possit obligare subditos, et ut possit facere materiam necessariam virtutis eam quae de se non erat necessaria, verbi gratia, abstinentiam talis diel esse necessariam ad mediocritatem temperantiae. Quamvis enim hoc non sit semper necessarium ad legem, nihilominus quando oportuerit, non excedit potestatem legislatoris. Ita ergo recte explicatur objectum circa quod legislatoris voluntas efficax versatur : nam licet sit quid morale potius quam physicum, circa illud potest versari voluntas efficax, non solum humana, sed etiam divina, ut alibi ex professo dixi, et infra, in tract. de Gratia, dicam. Hic vero occurrebat difficultas specialis circa legem naturalem, sed commodius tractabitur in libro sequenti.

10. Actus intellectus qui dicitur ab aliquibus inti uatio non requaritur ad legem ferendam. — Solum ergo superest inquirendum , an post dictos actus intellectus et voluntatis ali- quis alius sit in ipso legislatore necessarius ad legem ferendam. Multi enim existimant requiri ulterius quemdam actum intellectus, quem vocant intimationem, explicationem , vel insinuationem voluntatis superioris respectu inferioris : nam hunc actum dicunt habere propriam rationem imperi, et explicari illa voce Vac hoc, et ita (ut infra dicam) in illo constituunt propriam rationem legis. Et fundatur, quia in omni operatione morali putant hunc actum esse necessarium post electionem ad executionem, et de illo locutum esse Aristotelem, 6 Ethic., quando dixit perfectissimum actum prudentiae esse imperare, et D. Thomam, 1.2, quaest. 17, quando docet imperium esse actum intellectus.

11. Ego vero, in universum loquendo de imperio respectu propriarum actionum, seu potentiarum ejusdemmet operantis, sentio, post electionem, seu actum voluntatis, quo determinate et efficaciter quis vult aliquid operari ad extra, cum omnibus particularibus conditionibus requisitis ad agendum ex parte circumstantiarum et potentiae executivae, non requiri actum aliquem intellectus, qui immediate dirigatur ad potentiam exequentem; imo nec talem actum esse possibilem. Quia neque potentia exequens percipit vim imperii, neque ad intellectum spectat applicare potentiam ad operandum, sed solum proponere objectum voluntati, ad quam spectat postea applicare reliquas potentias ad usum, ut est communior sententia, quam suppono ex 1.2, quaest. 17, et ex auctoribus quos referam, capite sequenti, eamdemque rem saepius satisque fuse attigi, tract. de Praedest., 1. 1, c. 16 et 17, et tract. 4 de Relig., libro 1, c. 3, et tract. 6, 1. 1, c.12.

12. Hac vero doctrina supposita circa imperium uniuscujusque ad seipsum, de imperio unius ad alium necessario dicendum est, post actum voluntatis legislatoris, quem supra declaravi, solum requiri ac necessarium esse ut legislator illud suum decretum et judicium insinuet, manifestet, seu intimet subditis, ad quos lex ipsa refertur. Hoc enim necessarium est, quia alias non posset voluntas principis obligare subditum, quia non innotesceret illi, ut dicemus latius, agentes de promulgatione. Ouod autem hoc sufhiciat, patet, quia voluntas principis est ex se efficax: nam est ex sufhicienti potestate, et cum absoluto decreto obligandi, ut supponitur: ergo si illa sufficienter proponatur subdito, operatur quod vult: inducit ergo oblig tionem: ergo consummata est lex : ergo nihul aliud necessarium est. Quod evidentius constabit ex dicendis, capite sequenti.

13. De illa vero intentione constat, consistere in locutione quadam, seu locutione quamcumque significationem seu manifestationem interni actus alteri factam comprehendendo. Haec autem locutio si recte copsideretur, praesertim in ordine ad creaturam, perficitur per actum transeuntem, qui aliquo modo tandem recipitur in eo cui fit locutio. Ut inter homines evidens est: et idem suo modo existimo esse inter Angelos : nam, si is qui loquitur non imprimat aliquid ei ad quem loquitur, non manifestabit illi conceptum suum. Et idem est de Deo respectu creaturarum : non enim intimavit Deus Adamo suam voluntatem de abstinendo ab esu arboris vitae, nisi per revelationem aliquam ipsi Adamo factam, et si Deus manifestet beato in Verbo quid velit ab ipso fieri, ipsamet visio Verbi, quae est in beato, habet vim locutionis et intimationis Dei circa tale praeceptum. De locutione autem creaturae ad Deum, alia est ratio, de qua dixi, in citato loco de Orat., hic autem non habet locum, quia non potest creatura imperare Deo.

14. Ultra actus numeratos requiritur actus intellectus ad loquendum subdito.—Ex his ergo concludo, post praedictum actum voluntatis solum requiri in legislatore actum intellectus, qui ad loquendum subdito de tali re, vel decreto necessarius fuerit. Et consequenter esse poterit necessarius novus actus voluntatis effticiendi signum manifestans priorem voluntatem. Ut in nobis requiritur apprehensio verborum , quibus locuturi sumus, et voluntas movendi linguam: et ita, proportione servata, in principe requiritur ut per intellectum concipiat modum intimandi legem, et ut per voluntatem veht exequi intimationem ; quod cum proportione potest ad Deum applicari: ita enim hanc intimationem operatur sicut alios effectus suos. Denique post praedictum actum voluntatis intelligi etiam potest in legislatore novus actus intellectus, quo videt illam voluntatem suam, ut in Deo intelligimus scientiam visionis posteriorem illa voluntate. Quo etiam fit ut legislator post cognitionem suae legis, aliter etiam judicet de materia legis quam antea, quia prius solum judicabat illam ut aptam imperari: postea vero judicat eam ut necessariam ad honestatem morum ex decreto suo. Quae omnia adeo sunt manifesta, ut non indigeant nova probatione. Quomodo autem haec ad legem concurrant, atque adeo in quo actu illa posita sit, dicemus capite sequenti.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4