Caput 5
Caput 5
Utrum lex sit actus intellectus vel voluntatis, et quisnam ille sit
1. Prima sententia affirmans legem esse actum intellectus.—Suppositis quae in superiori capite dixi, quaestio fere tota, erit de modo loquendi ; tamen propter varietatem opinionum expedienda breviter est. Prima igitur sententia affirmat legem esse actum intellectus, ita sentit D. Thomas, dict. quaest. 90, art. 1, et saepe ita loquitur in discursu materiae Vincentius, spec. mor., l. 5, part. 2, dist. 1. Sequuntur Thomistae, Cajetanus, Conradus, et ali ibi, et 1. 2, quaest. 17, et 58, art. 4, et q. 60, art.1; Soto 1, de Just., quaest. 1, art. 1; Turrecrem., in cap. Officium, dist. 3; Alensis, 3 p.. q.26, in primo; Richardus 3, dist. 33, a. 2 quaest. 6, ad 3; Antoninus, 2 p., tit. &, c.10; Guillelmus Parisiensis, tract. de Legibus, et Corduba, lib. 2, quaest. 10. Probari autem solet haec sententia, primo, quia tam Scriptura quam Patres, philosophi et jurisconsulti legem tribuunt rationi, aut sapientiae. Proverb. 8, ait Sapientia: Per me legum conditores justa decernunt. Sic etiam Clemens Alexandrinus, lib. 1 Strom., non longe a fine ait legem esse opinionem bonam, bonam autem esse quae est vera. Et subdit : Cui conseguenter quidam digerunt legem esse rationem rectam, qua jubet facienda, et prohibet que facienda non sunt ; et Basilius, in cap. S Isaiae: Ler, inquit, est doctris et magistra. Damascenus etiam, l. 4, cap. 23, legi tribuit docere.
2. Praeterea Plato, in dialog. Minos, seu de Lege, in principio, legem vocat opinionem civitatis probam, id est, veram: et infra dicit esse veritatis operationem. Eodemque modo Aristoteles, lib. 1 Elench., cap. 12, in fine, legem esse dicit opinionem multitudinis. Et in epist. ad Alexandrum , ante Rhetoricam ad illum, definit legem esse orationem que communi civitatis consensu jubet, etc., et statim cap. 1 Hhetoricae, ait legem esse communem civitatis consensum, qui scripto preciyit, quomodo unwmquodque agendum sit: ubi legem etiam ponit in jussione et praecepto: cum tamen saepe alias rationi et prudentiae tribuat imperare, 6 Ethic., cap. 9 et sequentibus, 1 Politic., cap. 3. Unde, lib. 10 Ethic., cap. 9, dixit legem esse sermonem ab aliqua prudentia el mente profectum. Ex Cicerone etiam multa supra adduximus, quibus significat legem in ratione esse, primum quidem in mente Dei, per participationem autem ejus, in humana ratiore esse legem naturalem et prudentiam, a qua leges civitatum proficisci debent, ut late prosequitur in lib. 1 et 2 de Leg., paulo post principium, ubi inter alia sic concludit: Lex est recta ratio in jubendo et vetando. Sic denique Papinianus, in lib. 1, ff de Leg., legem vocat commune praeceptum, et declarat esse virorum prudentium consultum, et Marcellus, in lib. 2, ex Chrysippo, refert legem esse divinarum humanarumque rerum reginam, principem ac ducem: haec autem sunt munera rationis, ad quam spectat regere et dirigere operationes.
3. Rationibus confirmatur prima sententia. — Rationes ad confirmandam hanc sententiam afferuntur variae. Prima est, quia ad legem pertinet ordinare, unde et definiri solet, quod sit ordinatio rationis . sed ordinare non ad voluntatem, sed ad intellectum spectat, quia includit ratiocinationem quamdam: unde quae ratione carent, ordinare non possunt: ergo lex actus intellectus est. Secunda, legis est illuminare et instruere, juxta illud : "Lucerna pedibus meis verbum tuum", et illud : "Lex Domini immaculata convertens animas", "sapientiam praestans parvulis": Muminare autem intellectus est. Tertia, lex est regula, ut in principio dictum est, ex Dasilio, in cap. ! Isaiae, ubl eam vocat regula justorum et injyustorum, quod etiam habetur in l. 2, ff de Leg., et ideo leges ecclesiasticae vocantur canones, id est, regulae, ut ait Isidorus 2 Etymologiarum: sed voluntas non est regula, quin potius ipsa ratione regulanda est: est ergo lex in ratione.
4. Quarta, quia nullus potest assignari actus voluntatis, qui sit lex: aut enim est voluntas principis, seu superioris, quod talis actio fiat a subdito: et hoc non, quia talis voluntas necessiria non est, nec sufficit: nam Deus verum piaeceptum posuit Abrahae de sacrificando filio, quod tamen Deus fieri nolebat ; et e converso quantumvis superior velit, et desideret aliquid fieri a subdito, si non praecipit, non obligat. Et ideo dicunt theologi nos non teneri conformari divinae voluntati, etiam efficaci, nisi addatur praeceptum de exequenda tali voluntate : non ergo consistit lex in tali voIuntate: vel consistit in voluntate obligandi subditum: et haec etiam non suflicit, nisi intimetur. Imo addunt aliqui, non esse necessariam talem voluntatem in principe, ut ferat legem, quia licet princeps nihil cogitet de obligatione, si vult imperare, imperando fer* legem. Imo addit Medina 1. 2, quaest. 90. a. 1, quod licet nolit obligare, si vuit imperare, obligat et fert legem: sicut (inquit) qui vovet sine voluntate se obligandi, nihilominus vere vovet et obligatus manet, et qui promittit sub juramento dolose, et sine intentione se obhgandi, tenetur implere promissum ex religione juramenti : sic ergo qui vult imperare, ex efhicacitate imperii obligat, etiam si nolit : quare ad legem non erit necessarius alius actus voluntatis, nisi voluntas imperandi: illa autem voluntas non est lex, nisi sequatur imperium, quod pertinet ad intellectum : in illo ergo lex est.
5. In quo actu intellectus sit lem. — Quidam dicunt esse judicium rationis.—Est autem controversia inter auctores hujus sententias, quisnam actus intellectus habeat rationem legis, an scilicet judicium rationis, quod antecedit voluntatem, vel imperium quod subsequi dicitur. Nam quidam eorum dicunt esse judicium rationis, quod tenuit Guillelmus Parisiensis, et secutus est Conradus, d. art. 1. Et quidem D. Thomas, q. 91, art. 2, clare dicit, legem esse dictamen in principe; et si considerentur testimonia adducta, praesertim philosophorum, de hoc judicio loqui videntur. Item proprietates illae, quae sunt illuminare, esse regulam et mensuram, in judicium rationis conveniunt, et non in illud imperium, quod solum dicitur esse impulsivum, et non manifestativum alhcujnus veritatis. Huic tamen sententiae obstat, quia judicium illud non habet efficaciam obligandi, nec moraliter movendi; haec autem in lege necessaria est ; item, quoad judicium nihil differre videtur praeceptum a consilio, quia etiam consulens habet simile judicium de actione, quam faciendam consulit : unde si Deus nihil alhud nobis manifestaret, quam hoc judicium, non legem, sed consilium praeberet, in his videlicet quorum opposita intrinsece mala non sunt.
6. Alii dicunt legem esse actum intellectus, qui dicitur imperium. — Ahi ergo auctores ponunt legem in actu intellectus subsequente voIuntatem, et vocant illum actum imperium: sed si hic actus non sit per modum locutionis, est plane confictus, ut supra diximus: si autem est locutio aliqua habebit rationem signi: igitur non tam erit lex quam signum legis, vel ad summum dicetur lex, sicut lex scripta aut voce prolata lex vocatur. At vero haec lex externa seu scripta non habet vim legis, nisi quia significat aliquid aliud in quo est virtus legis, et ideo necessario supponit aliud, quod principaliter sit lex: et hoc est quod inquirimus. Nec etiam dici potest locutionem illam internam, prout consideratur in mente principis, esse legem, quia etiam illa solum habet vim et efficaciam, quatenus est signum: ergo necessario supponit id quod principaliter est lex.
7. Praeterea occurrit specialis ratio in Deo, propter quam non videatur talis actus ei attribuendus , tanquam necessarius ad legem ferendam. Quia vel est per modum impulsus, qui fit activus ad extra, sicut aliqui illum ponunt etiam in Deo distinctum a proprio judicio et cognitione, vel est per modum mentalis locutionis: neutrum autem horum dici potest : ergo. Minor quoad priorem partem probari posset, ostendendo nullum esse talem actum, quia frustra ponitur et intelligi non potest : sed hoc egimus, in 1 part., tract. 2, lib. 1, cap. 10. Nunc vero breviter declaratur, quia ex parte Dei non potest esse necessarius talis impulsus ad legem ferendam, quia Deus, ferendo legem, non impellit physice ad actum lege praeceptum, sed solum ponit obligationem, quae est quid morale, et non potest illo modo physico fieri, ut videtur per se clarum. Altera vero pars minoris de locutione patet facile, quia locutio Dei ad extra non est nisi infusio Iuminis, vel specierum, vel exhibitio alicujus signi manifestantis ipsum, vel ejus voluntatem : totum autem hoc facit Deus per voluntatem suam, nec ad hunc effectum est magis necessarius alius impulsus, vel actus intellectus posterior actu voluntatis quam ad alios: nullo ergo modo potest in Deo lex constitui in actu consequente voluntatem. Unde idem est de quolibet alio legislatore, quia omnes participant rationem legis, quae in Deo est per essentia, et ideo cum proportione illam imitantur.
8. Secunda sententia affirmans legem esse actum voluntatis. — Est ergo secunda opinio principalis, affirmans legem esse actum voluntatis legislatoris. Pro hac sententia referri possunt omnes qui ponunt imperium in voluntate, ut Henricus, quodl. 9, q. 6, Gabriel, in 2, dist. 37, q. 1, a. 1, not. 3, Major, in 3, d. 33, q. 7, Ocham, in 3, q. 22, art. 4, Almainus, tract. 3, Moral., cap. 2, Angest., in Moral,, tract. 1, part. 3, corol. 3. Sentit etiam Bonaventura, in 3, d. 17, art. 4, q. 4, ad penult., ubi ait coluntatem esse illud, penes quod residet regmum et imperium eorum, que sunt in dpso colente. Idem Medina, cod. de Orat., quaest. 2. Tribuitur etiam Durando et Gregorio, in 1, d. 47, quatenus asserunt voluntatem divinam esse regulam, cui omnes tenemur conformari. Citatur etiam pro hac sententia Scotus, in 2, d 6. q.1, et d. 38, q. 4, ad ult., et quodl. 17, quatenus his locis ait ad voluntatem pertinere ordinare alium ad aliquid agendum, et in 3, d. 36, q. 14, art. 2, voluntati tribuit imperare; eamdem opinionem late defendit Cast., libr. 2, de Lege poenali, cap. 1.
9. Suaderi autem potest primo, quia Scriptura et civilia jura voluntatem Dei aut Principis legem appellant, Psal. 32: "Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas", id est, praecepta sua; et Ps. 142: "Doce me facere voluntatem tuam" ; 2 Machab. 2: "Det vobis cor omnibus, ut colatis eum, et faciatis ejus voluntatem", id est, servetis ejus legem. Sic dixit Christus Dominus in oratione Dominica: "Fiat voluntas tua", id est, servetur lex tua; et in oratione in horto dixit: "Non mea voluntas, sed tua fiat", id est, tuum praeceptum : sic enim de ipso scriptum erat, Ps. 38: "In capite libri scriptum est de me", "ut facerem voluntatem tuam." Responderi solet ex Magistro, in 1, d. 41, et D. Thomas, 1 part., quaest. 19, a. 9, in his locis esse sermonem de voluntate signi, quae non proprie, sed metaphorice voluntas est.
10. Verumtamen licet signum voluntatis metaphorice voluntas dicatur, necesse est ut aliquam propriam voluntatem indicet. Cur enim voluntas metaphorice diceretur, nisi quia habitudinem habet ad voluntatem propriam: non habet autem aliam habitudinem nisi signi, et ideo voluntas signi dicitur; ergo illa voluntas significata est, quae proprie impletur, et quae illis locis significatur nomine legis. Unde etiam in jure civili dicitur lex habere voluntatem suam, l. in ambigua, ff. de Legib., quia nimirum lex scripta seu exterior indicat voluntatem principis, quae dicitur voluntas ipsius legis : ergo talis voluntas est lex in ipso principe : unde libro 1, ff. de Constit. princip., et S Sed et quod, Inst. de Jure naturali, gent. et civ., Quod principi placuit, dicitur, legis habet vigorem ; quae verba sine dubio actum voluntatis indicant. Similiter adduci possunt philosophi dicentes, legem esse decretum et institutwn civitatis, ut est apud Platonem d. Dialog. Minos, vel esse consensum civitatis, ut est apud Aristotelem Hhet. ad Alex., cap. 1 et 2. Nam decretum propositum voluntatis indicat; et clarius, consensus actus est voluntatis. Anselmus etiam in libro de Voluntate Dei, voluntati divinae tribuit praecepta, et libro de Concept. Virg., cap. 4, imperare tribuit voluntati.
11. Confirmatur secunda sententia em proprietatibus legis. — Secundo principaliter id ostendi potest ex proprietatibus legis: nam omnes quae tribuebantur actui intellectus, magis conveniunt voluntati, et aliquae conveniunt voluntati, quae intellectui tribui non possunt: ergo, etc. Major patet, quia imprimis legi tribuitur, quia sit regula et mensura: at hoc maxime convenit divinae voluntati, ut sumi potest ex D. Thoma, 1. 2, quaest. 4, art. 4, et quaest. 19, art. 9, et 2. 2, quaest. 26, art. ult.; expressius, quaest. 105, artic. 1, ait divinam voluntatem esse primam regulam qua mensurari debent humanae actiones: voluntates autem superiorum hominum esse secundam regulam participatam a prima: et ratio est, quia id agere aut velle debemus quod Deus vult nos velle aut agere, ut ait Anselmus, lib. de Voluntate Dei.
12. Altera proprietas legis est, quod illuminat et dirigit subditum : in hac autem considerandum est, posse attribui legi, quatenus est in ipso subdito, quomodo non est dubium, quin sit actus rationis, et formaliter illuminans, ut in superiori capite dixi. Et ideo in legendis auctoribus cavenda est aequivocatio; cum enim legem per rationem definiunt, saepe loquuntur de lege, prout est in subdito, quomodo naturalis lex dicitur esse recta et a natura indita ratio: sic autem lex illuminat, quia ostendit voluntatem legislatoris: unde in ipso legislatore voluntas esse videtur, quae objective (ut sic dicam) vel etiam effective illuminat subditum, quomodo dixit Anselmus, dicto libro de Voluntate Dei: voluntas Dei est Magistra humanae voluntatis.
13. Erat tertia proprietas, quod lex ordinat; at hoc propriissime convenit voluntati, ut recte Scotus supra docet, et in tract. de Praedestin. ostendi, loco supra citato: et optime confirmari potest ex divo Thoma, 1 part., quaest. 107, artic. 1, dicente unum Angelum per voluntatem suam ordinare suum conceptum ad alium, et ita loqui ei: pertinet ergo ad voluntatem ordinare. Unde in praesenti declaratur : nam haec ordinatio legis, vel est per modum relationis medii in finem, vel per modum locutionis indicantis voluntatem principis: utroque autem modo optime attribuitur voluntati : nam voluntas est, quae ordinat media ad finem, quia ipsa est quae intendit finem et eligit media propter ipsum, et ita statuit u* fiant : voluntas etiam est, quae imperat locuUonem, et in Deo, vel immateriali supposito ordinatio locutionis etiam fit per voluntatem; ergo ordinatio legis, prout est in superiore ordinante, vel loquente, semper est aliquid spectans ad voluntatem.
14. Unde aliter etiam solvitur objectio quae fieri solet, quia licet superior velit aliquic fieri a subdito, si non intimet voluntatem, non praecipit. Respondetur enim, hanc intimationem posse esse exteriorem, et de hac non esse sermonem, quia illa non est in legislatore, sed actio transiens, quae vel in subdito, vel in alia externa materia recipitur, juxta dicta superiori capite: intimatio autem, prout est in legislatore, maxime esse videtur voluntas exterius intimandi, quae in ipsa voluntate obligandi intime includitur, vel ex illa sequitur: ergo ea etiam ratione lex maxime pertinet ad voluntatem.
15. Alique legis conditiones quae solum quadrant in voluntatis actum.—Superest probanda altera pars primi antecedentis, nimirum ahquas conditiones ad legem necessarias inveniri in actu voluntatis, et non proprie in actu intellectus. Prima est movere et applicare subditum ad exercendam actionem, sub actione semper omissionem intelligendo. Principium enim movens, et applicans ad exercitium actionis est voluntas : nam intellectus potius movet quoad specificationem, et ideo potius dicitur dirigere quam movere. Secunda est habere vim obligandi, quae proprie est in voluntate, et non in intellectu : nam intellectus solum potest ostendere necessitatem, quae est in ipso objecto; quod si in illo non sit, non potest ipse eam tribuere : voluntas autem confert necessitatem, quae in objecto non erat, et facit, verbi gratia, in materia justitiae, ut res tanti vel tanti valeat, et in materia aliarum virtutum, ut hic et nunc sit necessarium operari, quod alias per se non esset. Tertia, ferre legem est actus jurisdictionis et potestatis superioris, ut infra dicam. unde est veluti usus cujusdam dominii; usus autem est actus voluntatis, et praesertim usus dominii, qui liber est. Quarta, lex est actus justitiae legalis: nam Princeps, dum fert legem, maxime debet ad commune bonum respicere, quod spectat ad justitiam legalem ; justitia autem legalis est virtus voluntatis, quamvis indigeat directione prudentiae, quod commune est omnibus virtutibus voluntatis : unde solum fit, ad legem ferenlam maxime necessariam esse prudentiam. quod recte probant fundamenta prioris sen:entiae, non tamen fit, esse formalem actum prudentiae; sicut justa distributio et recta electio a prudentia pendet, et tamen formaliter est actus voluntatis, per justitiam distributivam, vel per aliam virtutem moralem operantis.
16. Ultima ratio esse potest, quia ex his quae dixi proponendo priorem sententiam, intelligi potest quam sit difficile designare actum intellectus, qui sit lex: in voluntate autem facile assignatur. Nam illa voluntas quam superior habet obligandi subditum ad talem actum, vel (quod perinde est) constituendi talem materiam intra necessarios terminos virtutis, optime recip;t denominationem legis, tam propter omnia quae adduximus de proprietatibus legis, quem ex eo quod etiam tetigimus, quia nihil antecedens hanc voluntatem habere potest vim legis, cum non possit necessitatem inducere: quidquid autem subsequitur potius est signum legis jam conceptae et stabilitae in mente principis : nam ipsa etiam locutio mentalis signum tantum mentale est. Cui fundamento non aliter potuit respondere Medina, nisi negando voluntatem obligandi esse necessariam in principe ad ferendam legem, et obligandum per illam.
17. Impugnatur doctrina Medinae circa voluntatem obligandi. — Verumtamen responsiohaec id negare videtur, quod reliqui auctores utriusque opinionis tanquam certum supponunt, nisi fortasse in verbis sit aliqua aequivocatio. Certum est enim in his effectibus moralibus, qui a voluntate pendent, agentia non operari sine intentione, vel ultra intentionem: obligare autem per legem est effectus moralis, et pendens ex liberiate legislatoris: ergo ut fiat, necessaria est in legislatore intentio et voluntas illius, alias fieret sine intentione, quod repugnat. Minor evidens per se est, et ideo idem auctor fatetur legem requirere concursum voluntatis. Major autem communis est theologorum; imo, et juristarum, qui hoc sensu dicunt actus agentium non operari ultra intentionem eorum, arg. c. ult. de Praebend., et constat inductione : nam hac ratione excommunicatio :ata sine intentione ligandi non ligat, et absolutio data sine intentione absolvendi non solvit ; et idem est de caeteris sacramentis: et similiter votum, matrimonium, et similia facta sine intentione, non valent : ratio autem est, quia tota virtus talium actuum manat a voluntate, aut mediaute illa: item illa est quae dat csse quasi forma: nam actus exterior sine intentione non est verus actus moralis sub illa ratione tali, sed fictus.
18. Velle praecipere, et velle non obligare, sunt intentiones repugnantes sublata ignoran- tia. — Similiter in voto repugnant intentio vovendi et non obligandi. — Unde in exemplo voti certum existimo non obligare, si factum sit sine intentione obligandi, ut in tract. 6, de Relig. dixi: sicut autem ibhi solet fingi casus in quo aliquis voveat cum intentione vovendi, et simul habeat intentionem non se obligandi: ita Medina similem fingit in legislatore, qui habeat voluntatem praecipiendi et non obligandi, et tunc ait nihilominus obligare. Verumtamen, si ignorantia non intercedat, illae intentiones sunt repugnantes, et involventes contradictionem, si prior intentio sit vere, et non ficte vovendi, aut praecipiendi, quia velle praecipere, nihil aliud est quam velleobligare, aut saltem velle insinuare voluntatem obhgandi, et idem est cum proportione in voto. Si autem illa intentio talis non sit, sed solum exterius praecipiendi, aut vovendi, sine dubio nihil fit, nec fertur vera lex, aut fit verum votum. Certum est enim posse fieri fictam promissionem, quae non obliget : illa autem nullo alio modo fieri potest, et idem est cum proportione de praecepto: et ideo si subdito constaret, superiorem, licet proferat verba praeceptiva, non habere animum obligandi, sine dubio non obligaretur, ut in dicto casu de Excommunicatione omnes dicunt. Vel sicut e contrario ait D. Thomas, 2. 2, q. 104, art. 2, voluntatem superioris, quacumque ratione innotescat subdito, esse quoddam praeceptum, quod non potest intelligi, nisi de hac voluntate obhgandi.
19. In juramento potest stave intentio jurandi cum intentione se non obligandi. — In casu autem de juramento non est omnino eadem ratio: nam potest quis habere intentionem jurandi, id est, adducendi Deum in testem, et nihilominus habere intentionem non se obligandi, etideo si tunc oritur obligatio (quod sub opinione est) non est ex propria voluntate, sed praecepto naturali, quo unusquisque tenetur facere verum id, in cujus testimonium Deum adduxit, ut late dixi, tract. 5, de Relig., lib. 2, c. T. At vero obligatio legis non nisi ex voluntate legislatoris oriri potest, et ideo actus ille voluntatis necessarius est. Et ita recte dixit Gabriel, 3, d. 37, quantumcumque notificetur voluntas superioris, nisi per illam velt ligari inferiorem, non consurgere obligationem. Dixi autem, nisi sit aequivocatioin verbis, quia fortasse necessarium non est ut legislator directe et expresse concipiat obligationem subditi, et voluntate feratur in illam: satis enim esse potest, ut velit, verbi gratia, praescribere ut res tantum valeat, vel ut talis actus sit in materia necessaria temperantiee, vel ut confuse velit praecipere quantum potest: sed haec parum differunt, quia in his omnibus includitur intentio obligandi, et cum illis omnino repugnat habere intentionem non obligandi, nisi operans prorsus ignoret quid velit, et tunc ipsamet ignorantia impediret prorsus veram voluntatem obligandi, atque adeo veram legem, ut in simili de voto dixi : igitur quoad necessitatem hujus voluntatis vera sine dubio est haec secunda sententia.
20. Tertia sententia affirmans legem ex utroque actu componi.— Unde quae pro his opinionibus adduximus suadere videntur utrumque actum intellectus et voluntatis esse ad legem necessarium, et ideo potest esse tertia opinio dicens legem componi et coalescere ex actu utriusque potentiae ; quia in his rebus moralibus non oportet quaerere unitatem perfectam et simplicem, sed potest res quae moralter una est, ex multis physice distinctis, et se mutuo juvantibus constare. Sic ergo lex duo requirit, motionem et directionem, bonitatem (ut sic dicam) et veritatem, id est, judicium rectum de agendis, et voluntatem efficacem movendi ad illa, et ideo ex actu voluntatis et intellectus constare potest. Et haec sententia tribui solet Gregorio, in 1, d. 48, quaest. unic., sed ibi hoc non disputat, nec aliud dicit, nisi eum qui discordat a voluntate beneplaciti Dei agere contra legem aeternam, et allegat Augustinum 22 contra Faustum, cap. 27, dicentem legem aeternam esse rationem, vel voluntatem Dei, ubi Augustinus nihil determinat. Magis indicat hanc sententiam Gabriel 3, distinct. 37, quaest. unic., in principio, ubi cum de lege externa, seu quae est in subdito, dixisset esse signum cerum, creature vationali notificativum rectae rationis dictantis, ligari eam, etc., declarat dictum esse dictantis, seu ligantis, etc., ad innuendum quod recta ratio preecipientis una cum voluntate est ratio obligaLionis inferioris, id est, quo inferior obligatur. Lex autem est propria ratio obligationis; sentit ergo in ipso principe legem esse rationem ejus cum voluntate, et declarat illam esse voluntatem ligandi subditum, ut supra: unde sicut iiberum arbitrium definiri solet, esse facultatem voluntatis et rationis, ita lex, quae arbitrium principis appellari solet, non immerito potest existimari actus utriusque facultatis.
21. Addi etiam potest, licet nomen legis adaequate et complete utrumque actum complectatur, nihilominus secundum aliam con- siderationem tam actum voluntatis, quam intellectus posse dici legem sub diversis rationibus. cui modo loquendi non dissonat Augustinus, in d. loco, contra Faustum, et declaratur in hunc modum. Nam si in lege attendatur vis movendi, et ideo lex dicatur id quod est in principe. quod movet et obligat ad agendum, sic lex est actus voluntatis: si autem spectetur ac consideretur in lege vis dirigendi ad id quod bonum et necessarium est, sic pertinet ad intellectum : et videtur consistere in judicio practico. et prout est in principe non antecedere voluntatem, sed subsequi, non quidem per modum actus impellentis, qui judicium non sit (hoc enim satis improbatum est), sed per modum judicii practici, quo stante decreto suo princeps judicat hoc esse omnino agendum a subditis, quibus propterea intimandum est tale decretum. Hoc enim judicium subsequi voluntatem in mente principis in superiori capite declaravi; et ideo sub hac ratione dici potest lex scripta in mente ejus, a qua procedat omnis lex exterior; et simile judicium, quod est in subjecto, erit tanquam lex participata ab illa quae est in principe.
22. Fertur judicium distincte de tota controversia. — Haec sententiae probabiles sunt, et ultima satis facilis et plausibus ; nihilominus tamen, ut aliquod judicium de re tota feramus, secernimus legem naturalem, et consequenter etiam aeternam, quia in illis est specialis difficultas in re ipsa, an et quomodo habeant veram et propriam rationem legis, quam lib. seq. tractabimus. Praesens ergo controversia solum est de lege posita per voluntatem alicujus superioris. De qua certum est, vel constare ex actu rationis et voluntatis, vel certe non esse sine utroque : ita ut si est alter illorum tantum, ab altero nihilominus intrinsece pendeat. Hoc enim convincunt omnia adducta pro duabus primis sententis.
23. Atque hinc inferimus secundo, neutrum modum loquendi illarum opinionum posse efficaciter probari. Nam testimonia adducta in prima opinione solum probant legem non ferri sine directione prudentiae. Unde philosophi ibi allegati, cum legem tribuunt rationi, non loquuntur de actu intellectus, qui in principe sequitur ex voluntate, qua vult obligare subditos, sed de judicio antecedente, dirigente et quasi regulante illam voluntatem ; solum enim dicunt ad legem non sufficere voluntatem principis, nisi justa sit et recta, et ileo debere oriri ex recto et prudenti judicio, de quo judicio constat non esse legem, si per se, et ut prior voluntate spectetur: vocant ergo legem rectam rationem quoad radicem, sicut Cicero, in eodem lib., de Legib., dixit virtutem esse rectam vitae rationem. Rationes autem factae pro illa sententia confirmando secundam solutae sunt. Testimonia vero adducta in secunda sententia in rigore solum probant, legis obligationem manare ex voluntate legislatoris: nam hoc satis est, ut observans legem Dei dicatur facere voluntatem ejus, vel secundum voluntatem ejus, et e converso. Rationes autem factae pro illa sententia urgentiores mihi videntur, si supponimus legem esse actum illum principis, qui per se, et vi sua inducit obligationem, et ligat subditum. Dici vero potest, vocem legis non significare actum ligantem, sed signum illius actus, vel actum intellectus, a quo proxime tale signum procedit.
24. Legem esse actum voluntatis melius intelligi et defendi asseritur.—VUnde addo tertio, spectanrdo ad rem ipsam melius intelligi, et facilius defendi, legem mentalem (ut sic dicam in ipso legislatore esse actum voluntatis justae et rectae, quo superior vult inferiorem obligare ad hoc vel illud faciendum. Hoc probant mihi rationes factae pro secunda opinione. Nam licet haec voluntas non possit habere effectum in subdito, nisi ei sufficienter proponatur, haec autem propositio se habet, ut applicatio causae obligantis, non ut propria causa et ratio obligationis.
25. Lec ex impositione prius significat eatermm imperium et signum praocipientis. — Ultimo vero assero respiciendo ad nominis legis impositionem , videri prius positum , ad significandum externum imperium , et signum ostensivum voluntatis praecipientis. Ideo enim Aristoteles, 10 Ethic., dixit legem esse sermonem a sapientia protectum, et in Rhet. ad Alex., dixit esse consensum populi in scriptis positum; et Isidorus hoc supponit, cum dicit legem a legendo esse dictam, et debere esse scriptam. Juxta hanc ergo vocis sienificationem optime defendi potest, legem in principe esse actum illum intellectus , quo proxime dictat legem externam, vel de se aptum ad dictandam et exhibendam illam. Nam sicut exterior est quasi proxima regula voluntatis sublitorum, ita cum proportione lex illa quasi scripta in intellectu principis est regula ejusdem voluntatis subditi, a qua proxime procedit regula exterioris legis, quando subdito proponitur. Procedit autem ab illa (ut aiunt) per modum alterius intimationis, vel impul- sus : haec autem intimatio nihil est praeter locutionem exteriorem quam dirigit et quasi dictat intellectus principis per illud judicium jam approbatum per suam voluntatem, vel prout est de tali actu, ut jam definito, et decreto per actum voluntatis ejusdem principis, ut satis ex dictis constat.
On this page