Caput 6
Caput 6
Utrum de ratione legis sit ut pro aliqua communitate feratur.
1. De ratione legis esse ut pro aliquibus feratur. — sfSoli homines sunt capaces harum legum.—Explicato genere sub quo lex ponitur, inquirenda est differentia per quam in ratione legis constituitur , quam inveniemus explicando nonnullas conditiones quae ad propriam rationem legis necessariae sunt : simulque causas legis explicabimus, quia propriae et intrinsecae conditiones legis non possunt ahunde melius, quam ex causis ejus oriri, nec differentia ejus sine materia, objecto et fine ejus intelligi aut explicari potest. Constat ergo imprimis de ratione legis esse, ut ad aliquem vel aliquos feratur, quoniam, ut Paulus ait, ad Rom. 3: "Scimus quoniam quaecumque lex loquitur, iis qui in lege sunt, loquitur." Dicit ergo lex essentialiter quamdam habitudinem ad eos quibus imponitur, et ideo ad explicandam ejus rationem declarandus est terminus hujus habitudinis. Supponimus deinde legem ad homines ferri debere, quia inferiores creaturae non sunt capaces propriae legis de qua tractamus ut saepe dictum est, quia non sunt capaces actuum moralium. Angeli vero, licet sint capaces divinae legis, tamen nunc de illis non agimus, ut in prooemio dixi: poterunt tamen quae de lege naturah et divina dixerimus, ad eos facile cum proportione applicari. Lex ergo de qua tractamus hominibus imponenda est, et ideo omnis lex potest dici humana ex hoc capite, ut supra dicebam, quamvis propter vitandam aequivocationem non ita vocetur.
2. An sit de ratione legis ut pro communitate aliqua feratur. — Prima sententia affirmans.—BHis positis, oritur dubium an lex ferri possit ad unam tantum personam, vel sit de ratione ejus ut pro aliqua multitudine hominum, seu communitate feratur. Supponimus enim ut clarum, communitatem humanam esse capacem legum, imo illa maxime indigere: id enim convincunt adducta in praecedenti capite: unde etiam est clarum regulariter et ordinarie legem ferri pro aliqua communitate, vel multitudine hominum, ut usu ipso satis constat, et ex dicendis magis patebit. Difficultas ergo est an hoc sit de ratione legis. Prima sententia affirmat solum illud praeceptum esse legem, quod generaliter fertur pro omnibus sub aliqua communitate comprehensis : uni vero personae impositum, non esse legem. Fundarique solet haec opinio in capite Zrit autem lem; dist. 4, quod est Isidori, lib. 1 Etymol., c. 21, ubi ponit varias conditiones legis, et ultima est, ut nullo privato commodo, sed pro communa civiwn utilitate conscripta sit. Sed hic textus non cogit, quia aliud est, legem imponi communitati, aliud imponi pro bono, seu utiltate communitatis : nam praeceptum potest imponi particulari personae, et nihilominus imponi intuitu communis boni. Isidorus ergo non ponit ibi conditionem requisitam ex parte personae, cui imponenda est lex, sed requisitam ex parte finis, propter quem est imponenda, scilicet, propter bonum commune, quam conditionem sequenti capite explicabimus.
3. Dices: hoc modo explicata illa conditio jam erat contenta sub alia conditione ab eodem Isidoro in eodem capite posita, scilicet, qguo lex sit justa et honesta, quia non erit talis, nisi ad commune bonum ordinetur. Sed hoc non obstat, tum quia multae ex conditionibus ibi positis ab Isidoro ita comparantur, ut una in alia contineatur, vel ex illa inferatur, et nihilominus adduntur ad majorem explicationem: nam in hoc solo quod lex debet esse justa, continetur debere esse possibilem et utilem: quomodo enim erit justa, si vel impossibilis, vel inutilis sit? et nihilominus distincte haec recensentur. Igitur majori ratione potuit illa conditio ultima addi, ad explicandum distincte justitiam et honestatem, quam lex requirit. Potest enim esse actus justus et honestus, licet non sit propter bonum commune, satisque erit quod illi non repugnet ; de lege autem additur, ad justitiam ejus esse necessarium quod ordinetur ab bonum commune.
4. Nec videtur posse dubitari quin haec fuerit mens Isidori, ut patet ex illa adversativa: Nullo privato commodo, sed pro communi omnium utilitate conscripta. Nam legem communitati imponi, et pro privato commodo, non repugnat ; utrumque enim simul habent leges tyrannicae : at Isidorus illa duo ponit tanquam sibi repugnantia : ergo non loquitur de communitate cui imponenda sit lex, sed solum docet pro utilitate communi imponendam esse, cuicumque imponatur. Atque ita intellexit D. Thomas sententiam Isidori, dict. q. 90, art. 2. Namin corpore tota ratio ejus eo tendit, ut declaret intentionem legislatoris in ferenda lege debere ferri ad bonum commune, quia communis felicitas debet esse mensura, et quasi primum principium.per quod mensuretur justitia, utilitas et convenientia legis: unde concludit, guodcumque aliud preceptum de particulari opere non habet rationem legis, nisi secundum ordines: ad lonum commune, et ideo omnis lex ad bonum commune ordinatur. In quibus verbis potius indicat posse legem continere particulare praeceptum, dummodo ad ultimum finem referatur. Et ita etiam intellexerunt textum illum ibi, Archidiacono Dominico et Turrecr. et plures, quos referam in capite sequenti.
3. Secundo, solet probari haec sententia ex lib. 1, f. de Legibus, ubi dicitur legem debere esse praeceptum commune. Verumtamen etiam verbum commune ambiguum est: nam, ut ibi notat Jason in principio, cum Fulgosio, triplici ratione potest dici lex praeceptum commune. Primo, quia communi consensu, seu auctoritate lata est. Secundo, quia debcet esse communis omnibus. Tertio, quia pro bono communi: in illa autem lege non declaratur secundum communitatis modum esse simpliciter necessarium a1 rationem legis, seu communis praecepti : unde Glossa ibi sub disjunctione dicit, esse commune, id est pro communi utilitate statutum : vel communiter toti universitate factum. Ergo ad rationem legis suffticiet prima conditio, licet secundam non habeat. Tertio probatur ex c. 1 Eatra, de Constitut., ubi dicitur: Canomun statuta custodiantur ab omnibus ; supponit ergo debere omnibus imponi. Verumtamen hunc textum valde enervat Glossa ibi: nam ad verbum Canonum, addit, generalium ; nam quidam canones sunt personales, quidam locales. Unde non videtur dubium quin verba illa intelhgenda sint cum distributione accommoda, scilicet, canones servandos esse ab omnibus cum quibus loquuntur, vel quibus imponuntur. An vero isti sint semper plures respectu singulorum canonum, vel possit dari canon ad unum tantum obhgandum factum, ibi non traditur.
6. Secunda sententia negans esse de ratione legis, ut pro communitate aliqua feratur.— Potest ergo esse secunda sententia dicens, non esse de ratione legis, ut communitati, vel multitudini hominum imponatur, licet plerumque ita fieri contingat ; quia regulae operandi ordinariae sunt communes multis : aliquando vero possunt pro uno vel alio constitui. Potest pro hac sententia referri D. Thomas, in d. a.2, quatenus dicit, particulare praeceptum relatum ad commune bonum inducere rationem legis: et in solutione ad primum idem repetit, et ad 3 generalem regulam ponit, praeceptum quod ordinatur ad commune bonum, rationem legis habere. Expressius hoc docet Glossa in l. 1, ff de Legib., dicens in illa lege non contineri definitionem legis, quia aliqua est léx, quae non est communis. Idem sentit Glossa, in d. capit. 1, de Constit., ubi distinguit canones generales a personalibus. Estque haec distinctio valde frequens apud canonistas, ut patet ex Archidiacono Dominico et Turrecr., ubi supra. Eamdem distinctionem indicat Glossa , in l. Jura. ff de Legib., ubi distinguit jus in generale et speciale, et prius dicit imponi multitudini: posterius autem posse esse privatum. Idem habet Glossa, in l. Neque Dorothewn, et in l. Doctitii, c de Decurion., lib. 19. Potestque suaderi primo in illis duabus legibus : quia illae sunt vera leges: et tamen dantur de quibusdam personis in particulari. Secundo, videtur hoc expresse haberi in l. 1, ff. de Constit. princ., ibi: Ea his, scilicet, ex legibus, queda sunt personales. Et idem habetur in S S'ed et quod, verb. planc, Wstit. de Jur. nat. gent. et civil. Tertio facit, quod etiam canones distinguunt legem privatam a publica, et priorem volunt imponi privatae personae : posteriorem communitati. Sumitur ex cap. Licet, de Regular., latius in cap. Due gunt, 19.q 29.
T. Confirmatur rationibus hec sententia. — Tandem potest haec sententia rationibus suaderi. Primo, quia praeceptum justum potest imponi uni tantum subdito, et propter commune bonum, et ex potestate regendi rempublicam, et singula membra ejus : ergo tale praeceptum erit ejusdem rationis essentialis cum simili praecepto imposito multis, vel omnibus de tali communitate : ergo erit vera lex. Prima consequentia probatur, quia ad rationem praecepti videtur accidentale, quod uni tantum , vel multis imponatur, sicut accidentale est calori, quod sit in uno, vel multis subjectis, vel orationi, quod ad unum, vel ad plures fundatur. Secunda vero consequentia probatur , quia illud praeceptum multis impositum esset lex: ergo et uni, quandoquidem ostensum est esse ejusdem rationis. Et quod imponatur uni et non multis, potest accidere ex eo solum quod necessitas talis praecepti in uno solo invenitur. Secundo, quia lex est regula moralium opera- tionum hominis, ut saepe dictum est : sed non tantum communitas hominum, verum etiam singuli homines indigent hac regula: ergo lex per se non dicit respectum ad solam communitatem humanam, sed etiam ad singulas personas humanas. Tertio, quia lex fertur ad personam : ergo non minus, imo per prius fertur ad personam veram quam ad fictam : quia semper fictio supponit veritatem, quam imitatur. At communitas est persona ficta, unusquisque autem particularis homo est persona vera : ergo non est minus capax legis particularis persona , quam communitas. Quarto, quando lex fertur pro communitate, vel solum obligat communitatem, ut sic, vel etiam obligat singulos de communitate. Primum neque est necessarium, nec regulariter ita fit, ut per se constat : imo si fiat, tunc communitas se geret ut particularis persona, et inde etiam concluditur legem posse ferri ad unam tantum personam : si vero dicatur secundum, inde etiam infertur , posse legem pro uno tantum ferri, si illi expediat, et pro illo tantum necessaria sit.
8. Praefertur sententia quae asserit de ratione legis esse ut feratur pro communitate. — Haec controversia potest multum pendere ex usu vocis. Nihilominus simpliciter dicendum est, de ratione legis, ut hoc nomine significatur, esse, ut sit praeceptum commune, id est, communitati, seu multitudini hominum impositum. Hoc supponunt Isidorus et divus Thomas, supra, et aliis locis infra referendis. Docentque Panormitanus, in rubr. de Constit., Felin., in cap. Cum omnes de Constit., n. 5. Jason cum Fulgos. in d. 1. 1, ff. de Legib. ; licet enim dicant legem posse dici praeceptum commune, et ex habitudine ad eum a quo, et ad finem propter quem fertur, et ad illos quibus imponitur ; satis vere indicant haec tria, non divisim, sed conjunctim in lege propria requiri. Idem sensit Antonius Gomez, in lib. 1, Taurin. , n. 5, ubi ad rationem legis requirit ut sit communis, et non particularis respectu alicujus personae, et alii quos infra, et capite sequenti referemus.
9. Potestque hoc probari primo inductione quadam ; nam lex aeeterna et naturals satis communis est, ut constat : lex etiam divina, tam vetus quam nova, pro communitatibus latae sunt, illa pro judaico populo, haec pro ecclesia Catholica et universo mundo. Nec solum tota lex, sed etiam singula praecepta ejus generaliter lata sunt : non quod singula illorum pro omnibus et singulis membris fe- rantur (hoc enim necessarium non est, nec ad legis rationem pertinet) sed quod licet inter communia praecepta, leges impositae sint, obligantes haec, vel illa membra, juxta eorum munera et capacitatem, semper ferantur sub generali et communi ratione. Imo etiam praeceptum divinum impositum Adae in statu innocentiae, non soli illi pro sua persona, sed ut capiti totius naturae impositum fuit, et duraturum semper fuisset in illo statu, et obligaturum omnes, et in tantum habuit propriam rationem legis. Cujus signum est, quia licet Deus imposuerit praeceptum soli Adae, priusquam Evam formaret, nihilominus etiam Eva per illud obligata fuit, ut constat ex capit. 3. At vero praeceptum quod Deus posuit Abrahae de immolando filio, non potest dici proprie lex, sed praeceptum, juxta communem loquendi modum.
10. De jure autem civili videtur hoc satis expressum in l. Jura, 2, ff de Legibus. Dicitur enim ibi : Jura non in singulas personas, sed generaliter constituuntur. De legibus etiam canonicis id probari potest, ex dict. cap. Due sunt, quatenus in eo dicitur canones et decreta a Patribus edita esse leges publieas. Lex autem privata, quam ibi adjungit, non est lex canonica, sed est longe diversae rationis, ut dicemus. Hinc etiam Gregorius IX, in prooemio Decret. inquit : Ideo lex proditur, ut appetitus noaius sub juris regula limitetur , per quam genus humanum, ut honeste vivat, informetur. Aristoteles etiam, lib. 6 Ethic , dixit facultatem, seu prudentiam ferendarum legum esse architectonicam, seu regalem, quia principalis actus illius prudentiae est leges ferre, ut exposuit D. Thomas 2. 2, quaestion. 50, art. 1 ad 3. Prudentia autem illa respicit communitatem, et circa illam versatur: ergo etiam lex ex sententia Aristotelis communitatem respicit : unde in 1 lib. Rhetor., c. 4, dixit, salutem civitatis in legibus positam esse. Et in prooom. Rhetor. ad Alex., dixit legem esse rationem communà consensu civitatis definitam , etc., supponens pro eadem communitate dirigenda ferri. Idem saepe repetit Plato de legibus, et omnes philosophi ita loquuntur. Unde DBiesius, lib. 4 de Repub. : Leges (ait) sunt publica vite pracepta, quibus nos omnes obtemperare semper oportet, eic. Itaque juxta communem usum jurium et sapientum, non est dubium quin nomine legis significetur praeceptum publicum communitati alicui, et non tantum uni, vel alteri personae singulariter impositum.
11. Confirnatur sententia amplius ex legis proprietatibus. —Declarari praeterea hoc potest ex aliis proprietatibus legis ; una est, quod debet esse perpetua, ut infra ostendemus : hoc autem habere non potest praeceptum unius personae, quia perpetua non est : communitas autem est perpetua, saltem per successionem, et ideo respectu illius habet locum propria lex. Nec refert, quod etiam praeceptum communitati impositum possit esse temporale: nam inde ad summum sequitur, non omne praeceptum communitati impositum esse legem, quod postea videbimus: id vero non obstat, quominus omnis lex debeat esse communitati imposita. ut perpetua esse possit. Idem ostendi potest, sumendo hanc perpetuitatem ex parte ferentis legem, quia de ratione legis est, ut non pendeat ex vita legislatoris, ut infra probabimus: at hoc solum habet locum in legibus communibus: praeceptum enim singulare et uni tantum personae impositum cessat mortuo praecipiente, vel remoto a suo munere, ut communis sensus, et consuetudo testatur, cujus rei rationem infra trademus. Neque etiam hic refert quod praeceptum pro communitate latum extinguatur per mortem praecipientis, si per modum legis non sit latum, ut infra etiam dicam: nam hinc etiam solum sequitur, non omne praeceptum communitati impositum esse legem, cum quo stat, ut lex debeat habere illam perpetuitatem. seu independentiam a persona ferentis illam, quam non habet, nisi sit praeceptum communitati impositum. Dices: haec conjectura solum habet locum in legibus humanis: nam in divinis, sive naturalibus, sive positivis, legislator non potest deficere, vel mutari, et ab illo semper pendent in fieri et conservari. Respondeo hoc non obstare, nam quia de legibus divinis clarum est latas esse pro communitate, ideo addimus illam observationem in legibus humanis, ut declaretur, praeceptum semper considerari in ordine ad aliquam communitatem, ut possit habere stabilitatem quam lex per se requirit. Et hinc praeceptum patris familias servis impositum, vel etiam filiis, imo et toti familiae, non est lex, ut docet D. Thomas, dict. quaest. 90, art. 3, ad 3, quia non est latum sufficienti communitati, ut ibidem dicitur, vel quia non est latum per propriam jurisdictionem coactivam, quod ad legem necessarium est, ut dicit Aristoteles, lib. 10 Ethic., cap. ult.
12. Tandem potest hoc declarari ex alia proprietate legis, quae est esse regalam et mensuram operationis, quasi ex parte materiae et medii virtutis : nam hoc modo dicitur regula justorum et injustorum, ut ex Basilio et aliis supra retuli. Et eodem modo id quod per legem definitur, vocatur ab Aristotele 5, Ethic., cap. I, justum, legitimum seu legale, ut notavit D. Thomas, dict. art. 2. Est ergo lex quasi regula constituens, vel ostendens in sua materia, seu operatione circa quam versatur, medium servandum ad recte convenienterque operandum. Haec autem regula de se universalis est, ad omnes cum proportione pertinens: ergo lex de se est generalis: ut ergo aliqua sit propria et perfecta lex, hanc conditionem habere debet. Si vero sunt aliqua praecepta quibus haec conditio non inest, vel simpliciter non sunt leges, vel si inter leges numerantur. illud est in quantum illam conditionem aliquo modo participant. Addi etiam potest, pertinere ad hanc generalitatem, seu communitatem legis, ut universe feratur, sine personarum acceptione, aut iniqua exceptione, juxta cap. Communes, de Constit., et hoc videntur intendere multa ex dictis juribus, quae supponunt priores conditiones, seu universalitatem legis, et addunt hanc tanquam necessariam ad justitiam legis, de qua paulo post dicemus.
13. Satisfit argumentis opposite sententie. —Magis autem declarabitur haec resolutio respondendo ad argumenta proposita. Ex quibus priori loco posita facile expediri possunt. Nam ad primum fatemur, Isidorum et D. Thomam in illis locisnon intendisse directe agere de hac conditione,illam tamen supposuisse: unde idem D. Thomas 5 Ethic., cap. 1, lect. 2, exponens locum Aristotelis quem in d. art. 2 adducit, clarius dicit justa legalia dici ea quae sunt factiva felicitatis per comparationem ad commanitatem politicam, ad quam respicit legis positio, ubi loquitur de lege humana: sed est eadem ratio de reliquis cum proportione. Ad alia vero jura, et quae contra illa objiciuntur, respondemus, licet nuda illa verba per se non ita convincant, quin possint per aliquam interpretationem vel evasionem enervari ; tamen adjunctis aliis juribus, et interpretationibus sapientum, non parvam vim habere ad veritatem positam confirmandam.
14. Quid sit lev privata. Ft cur ita appelletur. — Ad posteriora ergo argumenta respondendum est: et primo ad D. Thomam dicimus, in locis ibl citatis nunquam excludere hanc conditionem, nec loqui de praecepto particulari ex parte personae cui imponitur, sed ex parte operis de quo in particulari datur; et de hoc dicit debere esse tale, ut conferat ad commune bonum, et si hoc habeat praeceptum de illo positum habiturum rationem legis, utique si alias conditiones ad legem requisitas habeat. Ad Glossam vero et alios doctores ibi allegatos respondetur, explicandos vel admittendos esse juxta jura quae allegant, et si aliud voluerunt, non esse probandam eorum sententiam. Igitur de illis duabus legibus de Decurioni. Negue Dorotheum, et Doctitii, verum est versari aliquo modoc circa commoda particularium personarum quae ibi nominantur: nihilominus tamen quatenus aliquid praecipiunt, non feruntur ad illas singulares personas, sed ad communitatem, et ad omnes subditos legislatoris, obligantes illos ad servandam talem, vel talem immunitatem illis personis. Quomodo etiam, lib. 8, declarabimus privilegium, licet particulare videatur, posse habere rationem legis. Addo etiam in illis legibus non tantum concedi favorem singularibus personis ibi nominatis, sed etiam successoribus eorum in perpetuum, et ita illae leges participant perpetuitatem et communitatem, quia illae familia magna quaedam pars communitatis, et fortasse ex praecipuis esse poterant, et ita illae leges, licet quadam ratione videantur speciales, suo modo generales sunt, licet nunquam ferantur, nisi per modum privilegiorum, ut ex usu constat.
15. Ad secundum ex libro 1, et S 1, etc., respondeo leges personales ibi vocari leges privilegiorum, quae personales vocantur ratione proximae utilitatis, quam intendunt, semper tamen respiciunt aliquo modo communitatem ex parte eorum quibus praecipiunt, ut proxime explicatum est, et tractando de privilegiis latius dicetur. Ad tertium respondetur legem privatam in illis canonibus sumi in sensu longe diverso. Dicitur enim lex privata, aut votum factum ex speciali inspiratione Spiritus sancti, aut ipsamet inspiratio divina, per quam homo specialiter vocatur ad aliquod latius bonum, quae appellatio metaphorica est: illa enim non est propria lex, de qua modo tractamus, sed ita vocatur, quia scribitur in corde, et participat aliquos effectus legis, sicut de voto alias diximus.
16. Lex et praeceptum non convertuntur. — Quid addat praecepto lex, et quomodo distinguantur. — Ad rationes facile responderi potest ex dictis. Nam circa primam constat ex dictis, praeceptum et legem non converti : nam licet omnis lex sit praeceptum ; non tamen omne praeceptum est lex ; sed oportet ut speciales conditiones habeat, inter quas una est, ut sit praeceptum commune in sensu explicato. Neque oportet in re morali anxie inquirere an praeceptum et lex essentialiter distinguantur: esto enim non distinguantur physice quoad species naturales actuum, satis est quod distinguantur moraliter, vel (ut ita dicam) in esse artificiali. Est enim lex veluti quoddam artefactum resultans ex tali actu, cum talibus circumstantiis, conditionibus, vel habitudinibus, sine quibus non erit vera lex, etiamsi quoad actunr praecipiendi ejusdem sit naturae. Addi etiam potest, legislationem quoad actum prudentiae, a quo procedit, et quoad honestatem quam habet, ut procedit a legislatore, habere specialem rationem virtutis distinctam a praecepto particulari et privato, et hoc modo dici posse legem, et sic essentialiter distingui a privato mandato.
17. In quo sensu dicitur les communis, et pro communitate lata. — Ad primam confirmationem respondetur, verum esse, legem dicere respectum ad singulares personas, ut sunt partes communitatis cui lex imponitur tanquam regula operandi. Ád secundam confirmationem respondetur legem non dici communem, quia necessario imponi debeat communitati, ut communitas est et corpus mysticum: sed quia generaliter proponi debet, ut ad omnes et singulos pertinere possit, juxta materiae exigentiam, et hoc modo verum est, ferri ut regulam personarum verarum, et non tantum fictarum. Addendum vero est propter confirmationem tertiam, legem ordinarie ferri ad communitatem, non collective, sed distributive, id est, ut ab omnibus et singulis de communitate servetur cum distributione accommodata juxta conditionem legis: nam hoc semper subintelligendum est. Potest autem etiam ferri aliquando lex in ipsam communitatem, ut communitas est, id est, prohibendo vel praecipiendo actum qui ab illa sola, ut communitas est, exerceri potest, ut constat de statutis quarumcumque congregationum, universitatum , capitulorum , collegiorum, etc., disponentibus aliqua circa actiones publicas et communes talis corporis mystici: nam illae sunt verae leges, si alias conditiones habeant, etiamsi tantum praecipiant uni individuae communitati : si tamen communitas perfecta sit, ut statim dicam; tum quia licet illa dicatur una persona ficta, simpliciter est communitas, et habet perpetuitatem requisitam ad legem, et immediate respicit bonum commune: tum etiam, quia per talem legem semper obligantur singuli de illa communitate ad non operandum, vel cooperandum, contra talem legem.
18. Qualis debeat esse communitas, quae capaa sit proprie legis. — Quotuplea sit communitas. — Sed quaeret non immerito aliquis, qualis debeat esse communitas ut sit capax propria legis. Respondeo breviter. pro diversitate legum, diversam communitatem suffticere, vel postulari. Distingui ergo potest imprimis communitas ; quia quaedam est naturalis per solam convenientiam in rationali natura, cujusmodi est communitas humani generis, quae inter omnes homines intervenit : alia vero dici potest communitas politica, vel mystica per specialem conjunctionem in congrecatione morali modo una. Priorem communitatem respicit lex naturalis, quae per lumen rationis unicuique homini proponitur ; quia non fertur ad unumquemque, qua talis est, Petrus, verbi gratia, sed qua homo : quod observare licet tam in lege pure naturali quam in supernaturali, quatenus ipsi gratiae connaturalis est. Posterior communitas subdistingui potest : nam quaedam intelligi potest addita naturae, non tanien jure humano, sed divino, eo quod ab ipso Deo instituta sit sub aliquo capite ab ipso designato, et cum aliqua unione in ordine ad supernaturalem finem. Hujusmodi fuit olim synagoga : nunc autem multo perfectior est Ecclesia catholica, quae non pro uno, vel alio populo, sed pro universo mundo ab ipsomet Christo instituta est, sub eadem fide , sub certis signis ab eodem Christo institutis protestanda, et sub obedientia unius capitis, cui ipse vices suas in terris commisit. Ad hujusmodi ergo communitatem feruntur per se primo leges divinae positivae, sicut fuit lex vetus data populo Judaeorum, et lex gratiae data pro universa Ecclesia. Item ad eamdem feruntur leges canonicae, quamvis non omnes pro universa Ecclesia constituantur, sed juxta intentionem , vel potestatem ferentis illas, ut postea videbimus.
19. Praeter has est communitas humanitus congregata, seu inventa, quae dicitur esse coetus hominum qui aliquo jure sociantur, ut sumitur ex l. Civitas, ff. Si certum petatur, et ex cap. Dilecta, juncta Glossa de excessibus praelatorum, ubi declaratur ad communitatem non sufficere hominum multitudinem, nisi inter se aliquo foedere, in ordine ad aliquem finem, et sub aliquo capite copulentur. Sic etiam dixit Aristoteles, 3 Politic., capit. decimo, civitatem esse civium multitudinem habentium scilicet inter se morale vinculum. Haec autem communitas distingui solet a philosophis moralibus, et jurisperitis in perfectam et imperfectam. Perfecta in genere dicitur, quae est capax politicae gubernationis, quae, quatenus talis est, dicitur sufficiens in hoc ordine; quomodo dixit Aristoteles, 1. Politic., cap. 1, et D. Thomas, 1. 2, quaest. 90, art. 2, civitatem esse communitatem perfectam ; et a fortiori regnum, et quaelibet alia superior congregatio, seu communitas, cujus pars civitas sit, erit communitas perfecta. Potest enim in aliis communitatibus esse latitudo, et licet singulae per se spectatae perfectae sint, tamen illa quae est pars alterius, sub hac ratione imperfecta est, non absolute, sed comparate, seu respective ; et praeterea inter has communitates quaedam dicuntur reales, seu locales, quia certis terminis realibus seu localibus clauduntur, ut est civitas, vel regnum: aliae vero dicuntur personales, quia magis in personis quam in locis considerantur, ut est religio aliqua, verbi gratia, vel confraternitas, etc., quae possunt esse etiam perfectae communitates, si perfectum regimen et moralem unionem habeant. De quibus videri possunt jurisperiti, in l. 1 et sequentib., ff. Quidcujusque universitatis, etc., et ff. de Collegiis illicitis.
20. Quae sit communitas imperfecta.— Communitas autem imperfecta non respective tantum, sed absolute dicitur privata domus, cui pater familias praeest, ut notavit D. Thomas, q. cit., art. 3, ad 3, et Soto, ibi, et lib. 5, de Just., q. 1. art. 2, et sumitur ex Aristotele supra : ratio vero est, quia illa communitas non est sibi sufficiens, ut statim explicabitur. Item quia in ea non congregantur singulae personae ut principalia membra ad unum corpus politieum componendum, sed solum ibi existunt inferiores in utilitatem Domini, et quatenus ejus dominio aliquo modo subsunt : et ideo talis communitas, per se loquendo et intra proprios terminos non regitur propria potestate jurisdictionis, sed dominativa, atque ita pro diversitate dominii participat diversum modum imperandi respectu diversorum. Aliud enim est jus, vel quasi dominium patris familias in uxorem, aliud in filios, aliud in famulos, vel servos; unde neque habet perfectam unitatem, seu uniformem potestatem, neque etiam participat proprie politicum regimen, et ideo communitas illa simpliciter imperfecta dicitur.
21. Leges humanae solum debent ferri pro commaunitate perfecta. — Hac ergo distinctione supposita, dicendum est, leges humanas habere proprie locum in quacumque communitate perfecta, non tamen in imperfecta. Prior pars probatur, quia omnis communitas perfecta est proprium corpus politicum, et gubernatum per propriam jurisdictionem habentem vim coactivam, quae est legum lativa. Item praecepta et regulae vivendi tah communitati proposttae, si habeant alias conditiones requisitas ad legem, constituere possunt justum legale, et medium servandum in unaquaque materia virtutis accommodata tali communitatu ; ergotales regulae, seu praecepta habebunt veram rationem legis. Denique sicut illa communitas perfecta est, ita praeceptum illi impositum potest simpliciter dici praeceptum commune : ergo et lex.
22. Altera pars satis insinuatur ab Aristotele, 10 Ethic., c. ult., et D. Thoma, d. art. 3, ad 3, quatenus docent communitatem unius domus non sufficere ad propriam legem : ratio reddi potest ex Aristotele, quia in tali communitate non est propria jurisdictio, nec vis coactiva, qua in proprio legislatore requiritur. Hujus autem ratio est imperfectio quasi naturalis talis communitatis , quia non sibi sufficit ad felicitatem humanam comparandam eo modo quo humano modo comparari potest, vel (ut clarius dicatur) partes talis communitatis non sibi invicem praestant sufficiens subsidium, vel mutuum juvamen, quo indiget humana societas ad suum finem, vel ad suam conservationem, et ideo talis communitas quasi naturahter ordinatur ad perfectam communitatem, ut pars ad totum : ideoque potestas legislativa non est in tali communitate, sed tantum in perfecta. Quae ratio procedit proprie in legibus civilibus, cum proportione tamen applicatur ad ecclesiasticas, quia licet potestas legislativa ecclesiastica non maneat a communitate, sed a Christo, tamen communicatur et distribuitur cum convenientia , et proportione ad communitatem humanrn.
23. Objectio. — Sed objiciet aliquis : nam sequitur ex dictis non posse ferri propriam legem in communitate perfecta, si tantum pro aliqua illius parte feratur: consequens videtur falsum : ergo. Sequela patet, quia statutum unius domus vel communitatis imperfectae non est lex, quia illa communitas imperfecta est pars perfectae : ergo idem erit de quacumque parte civitatis : illa enim etiam est communitas imperfecta, et pars perfectae. Minor vero probatur, quia non est de ratione legis ut obliget omnes de civitate : ergo potest obligare partem, et nihilominus esse vera lex. Circa hoc aliqui juristae dicunt legem latam a principe ad obligandam partem civitatis, verbi gratia, quartam partem, et non aliam, non esse veram legem nec obligare. Ita docuit Angel., quem refert et sequitur Jason, in l. 1, ff de Legib., n. 2, qui solum fundatur in hoc quod lex esse debet praeceptum commune.
24 Solutio. —Respondeo nihilominus, aliud esse loqui de tah lege ex ratione justitiae, vel injustitiae, seu acceptionis personarum : aliud ex defectu suflficientis communitatis, cui imponatur. Hic non tractamus de priori consideratione : tamen etiam sub illa dicere non possumus talem legem esse intrinsece malam, seu injustam, quia potest interdum subesse sufficiens causa, et ratio imponendi onus uni parti, et non alteri, vel ratione situs et loci, quia in tali parte indiget civitas tali servitio, vel ratione conditionis personarum, ut ex legibus tributorum constat. Posterior autem consideratio huc spectat, in qua dicimus non esse de ratione legis, ut pro tota communitate feratur totaliter, ut sic dicam, quia in parte ejus potest esse sufficiens communitas et fundamentum sufliciens ad perpetuitatem legis, et ut procedat ex jurisdictione politica, et immediate pertinente ad communem gubernationem. Potest autem hoc accidere variis modis. Primo, si lex feratur sub ratione talis muneris, vel officii, ita ut comprehendat tales artifices, et non alias personas. Secundo, si feratur in personas talis generis, vel conditionis, ut in plebeios, vel nobiles, vel in descendentes ex Hebraeis, aut conversos ex Saracenis, vel quid simile. Tertio, fieri potest pro habitantibus in tali parte, vel vico civitatis, et non pro aliis: ita ut non tantum pro his qui nunc habitant, sed durabiliter per sucessionem indifferenter feratur. Quicumque enim ex his modis generalitatis sufficiens erit ad rationem legis, si alioqui justitia servetur. Nam primus est simpliciter generalis secundum distributionem accommodam : secundus participat eamdem, supposita justa distributione: tertius etiam est de se indifferens ad omnes, quia nullus est, qui non possit ibi habitare, et ad hunc modum indicari potest de quacumque alia simili lege.
On this page