Caput 8 UTRUM SIT DE RATIONE LEGIS UT PUBLICA POTESTATE FERATUR
Caput 8
UTRUM SIT DE RATIONE LEGIS UT PUBLICA POTESTATE FERATUR
1. Explicuimus finalem causam legis ; sequitur ut de efficiente dicamus : nam ex illa sumitur alia conditio legis, sine cujus cognitione legis natura integre tradi aut definiri non potest. Propter quod etiam D. Thomas, d. q. 90, a. 3. proponit similem quaestionem, interrogando an ratio cujuslibet sit factiva legis ? Videtur enim uniuscujusque ratio habere vim legis saltem quoad dictamina legis naturalis : ergo saltem in lege naturali non est necessaria haec conditio, ut scilicet a publica potestate feratur. Antecedens patet, tum ex illo Pauli ad Rom. 2 : "Cum gentes quae legem non habent naturaliter ea quae legis sunt faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex": tum etiam quia, seclusa omni superiori potestate, lex honorandi parentes, vel non mentiendi, et similes, semper obligant : non est ergo illa conditio de ratione legis, ut talis est : nam quod non est de ratione unius speciei, non est de ratione generis. Et confirmatur, quia omnes etiam aliae leges humanae nihil aliud sunt quam prudentum virorum consulta, ut dicitur in l. 1, ff. de Legib. ; consulta autem prudentum non requirunt specialem potestatem publicam, sed prudentiam, et rectam rationem. Unde Cicero, lib. 1 de Legib.: Lea (inquit) est naturae vis, mens et ratio prudentis , et Isidorus, 25. Etymol., c. 10: S ratione (inquit) lea consistat, lem erit omne jam quod ratione consisterit. Lex ergo ex ratione pendet, non ex ala potestate.
2. Deratione legis esse ut a publica potestate feratur. — Dicendum nihilominus est legem esse praeceptum ab eo impositum qui vim habeat cogendi , ac subinde de ratione legis esse ut ab habente publicam potestatem feratur. Hoc intendit D. Thomas, in d. art. 3. et est quasi principium primum in materia moral. Non potest autem uniformiter in omnibus le- gibus declarari, ideoque per partitionem divinarum humanarumque legum distinctius ostendetur. De legibus enim divinis per se notum est, sicut de ratione earum est ut a Deo, tanquam a proximo legislatore procedant, ita necessario procedere ab habente non solum publicam potestatem , sed etiam supremam, et, ut ita dicam, per essentiam, quia Deo naturaliter competit supremum dominium rerum omnium, et cum omni jure, tam nominandi quam gubernandi et regendi , et homo etiam naturaliter est Deo subjectus. In hac ergo subjectione ex parte hominis, et potestate suprema ex parte Dei, fundamentum habent leges divinae : juxta illud Isaiae, 33: Dominus judec noster, Dominus legifer noster, Dominus vea noster, utique summus et independens ab omni alio, qui auctoritate propria, et non ab alio accepta leges ferre potest, et cogere ad earum observationem, et punire transgressores. Quomodo dixit Jacobus, c. 4: "Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare": leges ergo divinae necessario dicunt respectum ad publicam et supremam potestatem. Quocirca lex naturalis, aut propria lex non est, aut si vera lex est, a publica etiam procedit gubernandi postestate, quia si lex divina est, ergo est ab ejus potestate qui naturam gubernat eique dominatur. Quomodo autem lex naturae Deum habeat auctorem, lib. seq. declarabitur.
3. Praeceptum requirit in imponente aliquam potestatem. — Differentia inter actus petendi, promittendi et imperandi. — Ut autem in legibus humanis hanc veritatem declaremus et ostendamus, supponimus primo, praeceptum, ut tale est, necessario postulare aliquam superiorem potestatem in praecipiente respectu ejus cui praecipit. Nota enim est differentia inter hos tres actus, petere, seu orare : promittere, seu vovere : imperare, seu praeceptum imponere : quod primum est indigentis, et ideo, ut sic, est inferioris ad superiorem : ultimus est superioris ad inferiorem : secundus vero potest esse ad omnes , ut indicavit D. Thomas, 2. 2, q. 88, art. 1, et, tr. 4 et 6. deRelig. in princ., explicuimus : ratio vero est, quia per actum orationis nec se obligat homo, nec obligat alium, sed solum vult aliquid ab alio obtinere, in quo inferiorem se illi exhibet. Per promissionem autem obligat homo seipsum, quam potestatem unusquisque in se habet, et potest illam exercere respectu aequalis, vel inferioris, aut superioris, quia nunquam exercet jus in alium, sed in se, nec cogit alium ad acceptandum si nolit. Per praeceptum autem obligat praecipiens alium cui praecipit, et ideo necesse est utin illum habeat jus et superiorem potestatem : non enim potest esse actio sine principio proportionato a quo manet; hoc autem principium in praesenu est potestas illa per quam unus alteri superior constituitur. [tem non omnis homo potest alteri praecipere, nec aequalis (ut sic dicam) potest aequalem obligare , ut est per se notum , quia non est ulla ratio cur unus magis teneatur parere alteri, quam e converso , essetque bellum justum ex utraque parte: est ergo necessario specialis potestas superior ad praecipiendum valide et efficaciter : unde cum lex sit essentialiter praeceptum, etiam hoc erit de legis essentia ac necessitate , etiam in humanis legibus.
4. Divisio potestatis praeceptivae in dominativam, et jurisdictionis. — Secundo vero addendum est quod, sicut praeceptum et lex non convertuntur, quia non omne praeceptum est lex, licet omnis lex sit praeceptum, ita potestas praeceptiva et legislativa non convertuntur. Potestas ergo praeceptiva quasi generica est, quae in duas species distinguenda est, quas potestatem oeconomicam et politicam, vel potestatem dominativam et jurisdictionis appellare possumus, sicut eas nominavimus et distinximus in ordine ad votorum irritationem et dispensationem, lib. 6 de Voto, cap. 1, et solent etiam distingui ab auctoribus distinguentibus dominium in dominium jurisdictionis et proprietatis, ut late declarat Molina, tract. 2 de Justit., disput. 3, cnm Covarro, in regula Peccatum, 2 part., S 9, n. 8, et attigit Seneca, lib. 7 de Benefic. , cap. 4, dicens: Ad reges potestas omnium pertinet, ad singulos proprietas. Possunt autem distingui hae potestates circa personas, et aliquo modo circa res alias, circa quas proprius invenitur potestas dominii quam jurisdictionis ; tamen suo modo etiam haec circa illas versatur, vel secundario, et per consecutionem, vel per modum administrationis : hoc vero nunc ad praesens non spectat : nam ad leges vel praecepta per se requiritur potestas in personam, ut ex ratione praecepti declaratum est.
5. Varie differentie inter potestatem dominativam, et jurisdictionis. — Inter illas autem potestates, ut in personis versantur, cum multae aliae differentiae assignari possint, tres sunt quae ad praesentem causam faciunt. Una est quod potestas dominativa regulariter est circa privatas personas, seu inter partes imperfectae communitatis, et interdum est ex jure naturae per naturalem originem tantum, et ex vi il- lius, ut est patris potestas in filium: interdum est etiam a natura, supposito tamen pacto humano, ut est potestas viri in uxorem in ordine ad gubernationem domus et personae : aliquando est ex jure gentium., vel civili, ut potestas domini in servum bello captum: interdum ex humano contractu, ut dominium in servum qui se vendidit; et huc spectat potestas quae per votum obedientiae confertur ei cui obedientia promittitur. At vero potestas jurisdictionis per se primo respicit communitatem perfectam : nam pertinet ad politicam gubernationem, quae in tali communitate est necessaria : nam ad imperfectam suflicit prior potestas. Atque hinc sequitur secunda differentia, quia in potestate jurisdictionis multo major vis ad coercendum et cogendum invenitur, quam in potestate dominativa; tum quia major est potestas communis quam privata; tum etiam quia ad communitatem perfectam tuendam, et omnes partes ejus in officio continendas, major coercitio necessaria est quam in privata domo, vel inter privatas personas : et ita non licet domino saevire in servum, ut dicunt jura civilia, expeditque reipublicae, ut severior correctio non nisi auctoritate publica fiat. Unde est etiam notanda tertia differentia, quia dominativa potestas ordinarie magis est in commodum habentis illam quam ejus in quem habetur, licet aliquando possit contrarium inveniri, maxime quando confertur ex pacto voluntario in eum finem ordinato, ut in obedientia ex voto debita frequentius servatur : posterior autem potestas per se, et ex primaeva institutione sua est propter bonum communitatis in quam datur, ut capite praecedenti declaratum est.
6. Ad ferendas leges necessaria est potestas jurisdictionis in legislatore.—Ex his ergo concluditur veluti quarta differentia, quae ad praesens refert. Dicendum est enim, ad ferendas leges necessariam esse potestatem jurisdictionis, nec solam dominativam per se suffticere. Ita docent canonistae communiter, in c. Cum accessissent, et c. Cum in Ecclesia sancte Marie (per textum ipsum) de Constit., et in c. Zcclesiurum, et c. Solitae de Major, et Obed., c. Duo sunt, et c. Bene quidem, 96 d. Dart. in l. Omnes populi ; ff. de Just. et jur. in 1 q., princ., idem inl. Imperium, tt. de Jur. omn. judic., ubi, n. 8, ait legum lationem pertinere ad jurisdictionem meri imperii, vel existentis in gradu proximo. Quod ibi sequuntur communiter doctores, Antoninus, in c. ult. de his quae fiunt a praelatis, et Baldinus, in lib. 4 ft. de Just. et jur.; consentiunt etiam theologi cum D. Thoma, dict. quaest. 90, art. 3; q. 69, art. 5; 9. 2, quaest. 67, art. 15; Soto, lib. 1, de Just., q. 1, art. 3; Sylvester, Augustinus et alii Summistae, verb. Ler. Sumitur etiam haec assertio ex Aristotele, lib. 10 Ethic., c. ult., dicente : Patris praeceptio vires non habet, neque necessitatem , neque ullius omnino unius viri, nisi sit rev, vel aliquis talis: Lem autem vim habet cogentem. Plato, in dial. Civilis, seu de regno, versus finem, legumn lationem (dicit) ad dignitatem regiam pertinere, quod late prosequitur Plutarchus, in Comment. in Principe requiri doctrinam ait legem esse principis opus. Unde Philo, lib. 2 de Vita Mosis, in principio: Zegis (inquit) offtcium est Jubere quae oportet fieri, et vetare a quibus abstinere decet ; ceterum jussio faciendorum et interdictio cavendorum proprie ad legem pertinet. Eodem modo loquuntur Patres, Basilius, Hom., cap. 2, in initio Prov: S regnum (inquit) est legitima potestas, manifestum est quod ea rege. alioqui hoc nomine digno, eceuntes vitee preeceptiones multium agnud omnes momenti habeant ad considerandam et consequendam in commntni bono utilitatem. Et Clemens Alexandrinus, lib. 1 Stromat., cap. 14, versus finem, legum ferendarum sapientiam, imperatoriam vocat, et maxime regiam, et infra: Quemadmodum pastoralem artem omnium curam gerere dicimus, ita eltiam legun ferendarum artem dicemus , virtutem hominum comparare, humanuwn bonum pro virib. excitantem, ut que gregis hominum curam gerat, et providentiaum.
7. Confirmatur resolutio rationibus.— Rationibus etiam potest facile haec veritas declarari. Primo, quia legislatio est potissimus actus, quo respublica gubernatur. ideoque propter ejus commune commodumn ferri debet, ut vidimus: ergo per se spectat ad potestatem gubernativam reipublicae, ad quam pertinet ejus commune bonum procurare: haec autem est potestas jurisdictionis, ut declaratum est. Item potestas dominativa per se est privata, quae potest esse in una persona respectu alterius; potestas autem jurisdictionis per se est potestas publica, et ad communitatem ordinata; ergo haec sola est principium proportionatum ad ferendas leges, quae per se etiam ad communitatem referuntur, ut dictum est. Tandem potestas dominativa ad summum potest praecipere ex virtute obedientiae, vel justitiae, aut pietatis, quasi exigendo usum rei suae, aut sibi promissae : lex autem praecipit constituendo actum in propria specie virtutis juxta exigentiam materiae, in qua lex versatur, et in illa necessitatem imponendo : haec autem efficacitas est propria potestatis jurisdictionis, quia est actus publicae potestatis ; ergo haec potestas est per se requisita ad leges ferendas.
8. Quae potestas jurisdictionis sit sufficiens ad leges ferendas. —Recte autem (ut supra tetigi) advertit Bartholom. in loco allegato, non omnem potestatem jurisdictionis esse sufficientem ad leges ferendas : habent enim ordinarii judices jurisdictionem, et tamen leges ferre non possunt ; requiritur ergo principalis quaedam et primaria potestas in illo ordine: quia, sicut condere legem unus est ex praecipuis actibus gubernationis reipublicae, ita praecipuam et superiorem requirit potestatem. Haec autem potestas primario et per essentiam in Deo est; communicatur autem regibus per quamdam participationem, juxta illud Sap. 6: Audite reges, etc., quoniam data est a Domino potestas vobis. Non enim est potestas nisi a Deo, ut dicitur ad Rom. 13. Et ideo unusquisque pro mensura potestatis sibi commissae potest leges facere, et non amplius. Nam ut recte dixit Chrysostomus, in Psal. 44, circa finem : Wegum leges ratae sunt et validae intra eorum fines. Romanorwm Imperator Persis non posset ferre leges, nec Persarum Rea posset ferre leges Romanis. Et sic de caeteris. Quomodo autem haec potestas sit in omnibus, et ad eos dimanet, et quotuplex sit, et an semper sit necessaria ad condenda humana statuta, infra dicendum est, tractando de lege humana : ubi etiam explicabimus in quo gradu oporteat hanc jurisdictionem habere, ut ad legem ferendam sufficiat.
9. In omni communitate semper esse aliquam potestatem supremam.—Nunc solum adverto in omni communitate esse aliquam potestatem supremam in suo ordine, ut est in Ecclesia Pontifex, in regno temporali rex ; in republica, quae aristocratice gubernatur (id est, per se ipsam), tota respublica. Non enim potest esse corpus, nisi sit monstrosum et mutilum, sine capite. Et de hoc capite ait D. Thomas, d. art. 3, esse, vel ipsam multitudinem, id est rempublicam, vel gerentem vicem ejus; potest autem vicem ejus gerere, vel qui ab ipsa est constitutus, vel qui immediate a Deo, ut infra dicetur. Ideoque ut ab utroque abstraheret, recte conclusit, legem debere esse a persona gublica, que totius multitudinis curam habet. Constat igitur, potestatem ferendi leges humanas saltem esse in supremo capite, quodcumque illud sit, quia nec potest procedi in infinitum, nec in alio esse potest major potestas in illo ordine. In inferioribus autem, et subordinatis principibus tanta erit, quanta ilhs fuerit communicata a capite: quod ex ratione muneris uniuscujusque, ex consuetudine, aut ex legibus, vel privilegiis intelligendum erit, ut infra latius dicetur.
10. Fit satis rationi dubitandi es D. Thoma. —Ad rationem ergo dubitandi in principio positam recte respondet D. Thomas, supra, ad primum, legem naturalem posse considerari, vel prout est in subditis vel prout est in aliquo superiore a quo lata est. Priori modo est a natura insita ipsis hominibus, qui per eam gubernantur, eique obedire debent, et hac ratione quatenus illam in suis mentibus scriptam habent, dicitur unusquisque sibi ipsi esse lex, sicut codex legum interdum solet vocari lex, ut de libris veteris Testamenti ex Hieronymo supra diximus; liber autem mortuus non potest dici esse sibi ipsi lex, quia non potest se per legem in ipso scriptam gubernare : cor autem hominis est liber vivus in quo est lex naturae scripta, et ideo quatenus illa regitur, dicitur sibi ipsi esse lex. Quomodo autem illa lex naturae sit ab aliquo superiore potestatem habente, dicemus in libro sequenti. Ad confirmationem respondetur solam honestatem, vel justitiam actionis, quge per legem humanam praescribitur, non esse satis ad propriam obligationem legis, et ideo licet in condendis illis legibus sit necessaria prudentia, et ideo intervenire debeant et soleant consilia sapientum : tamen illa non sufficiunt sine voluntate habentis potestatem, a qua potestate et voluntate lex accipit vim et esse legis, ut supra dictum est. Quando ergo dicuntur leges esse consulta sapientum, vel esse id quod ratione constiterit, aut quid simile, denominatio sumitur a proprietate quadam maxime necessaria, et fortasse posita est ad illius necessitatem indicandam : non vero quia illa sufficiat