Caput 9 UTRUM SIT DE RATIONE LEGIS UT SIT JUSTA ET JUSTE LATA, UBI DE ALHS CONDITIONIBUS LEGIS AB ISIDORO POSITIS
Caput 9
UTRUM SIT DE RATIONE LEGIS UT SIT JUSTA ET JUSTE LATA, UBI DE ALHS CONDITIONIBUS LEGIS AB ISIDORO POSITIS
CAPUT IX. UTRUM SIT DE RATIONE LEGIS UT SIT JUSTA ET JUSTE LATA, UBI DE ALHS CONDITIONIBUS LEGIS AB ISIDORO POSITIS.
1. Expositis conditionibus in lege requisitis ex parte personarum, seu causarum quae possunt extrinsece judicari ; explicandae veniunt conditiones veluti intrinsecae, et actui in quem legis praeceptum cadere potest, et ipsi actioni ferendi legem, quas ad justitiam revocamus, et sub illa comprehendimus omnes conditiones positas ab Isidoro, lib. 5 Etymol., cap. 2, ubi sic inquit : Lex erit omne quod ratione constiterit, duntavat quod, religioni congruat, quod disciplinae conveniat, quod saluti proficiat. Videtur autem loqui magis de consuetudine humana quam de lege in genere, quamvis verba possint ad omnia accommodari. In eodem vero lib.. cap. 21, et lib. 2, cap. 10, alias conditiones, vel easdem distinctius enumerat dicens: Erit autem lem honesta, justa, possililis, secundum naturam, secundum consuetudinem patric, tempori, locoque conveniens. Quas etiam conditiones de lege humana interpretatur divus Thomas, 1. 2, quaest. 95, art. 3.Quia vero vel omnes, vel praecipuae illarum in omni lege locum habent, et ad concludendam legis definitionem necessarium est notitiam illarum habere, ideo earum explicatio convenienter in hunc locum cadit. Omnes autem revocamus ad duas conditiones in titulo insinuatas, scilicet. ut lex sit justa, et juste feratur, quas ex professo explicabimus, et cum illis alias corollarie declarabimus.
2- Prima assertio.— De ratione legis est, ut preecipiat justa. — Dupliciter consideratur lem ut justa. —Dico ergo primo: De ratione et esseutia legis est ut praecipiat justa. Asscrtio est non solum certa secundum fidem, sed etiam clara secundum naturalem rationem. Et ita eam tradunt non solum theologi, et Patres inferius allegandi, sed etiam passim philosophi in praecedenii capite citati. Declaratur autem in hunc modum, quia duobus modis intelligi potest legem debere esse justam, uno modo respectu ipsius actus exercendi a subdito ex vi talis legis, nimirum, quod talis sit ut possit ab eo juste fieri: alio modo respectu ipsiusmet leeis, quod nimirum sine injuria homini imponatur : potest enim interdum actus esse talis, ut a subdito juste fieri possit, ut, verbi gratia, Jejunare in pane et aqua, et quod superior injuriam illi faciat talem actum praecipiendo. Quam distinctionem tradidit D. Thomas, 1. 2, quaest. 96, art. 4. Haec ergo assertio intelligitur de priori parte, seu modo legis justae : nam ad distinguendam illam ab altera parte, diximus legem debere justa praeciperc. Praeterea justitia interdum significat particularem virtutem, interdum vero omnes: hic vero generatim accipiendum est, cum dicunus legcm debere esse justam, quia id quod praecipit tale esse debet, ut juste et honeste. seu studiose fieri possit Verumtamen haec ipsa conditio dupliciter explicari potest, scilicet, vel negative, ut, scilicet, quod praecipitur nec injustum nec turpe sit, vel positive, ut sit justum et honestum.
3. Conditio ergo haec praecipue intelligitur priori modo, et sic est evidens; alia vero ratione invenitur in legibus divinis, et aliter in humanis. In divinis enim ratio est rectitudo per essentiam divinae voluntatis: est enim Deus summe bonus, et ideo non potest aliquid pravum praecipere. Item quia non potest Deus sibi esse contrarius: ergo nec contraria simul praecipere manente contrarietate; vel ergo opus praeceptum tale est, ut nullo modo possit ab illo separari iniquitas, ut est mentiri, vel odio habere Deum, vel ei sufficienter loquenti non credere, et similia; vel est tale, ut ab eo possit malitia separari, mutata materia, vel operandi modo, ut est hominis occisio, vel quid simile. Quando opus est priori modo intrinsece malum, eo ipso prohibetur lege naturali, et consequenter a Deo ut est auctor ejus: ergo impossibile est ut lex divina positiva aliquid contra hanc naturalem justitiam contineat, licet supra illam multa possit praecipere, quae in suo ordine sunt honestissima. Si autem opus sit posterioris rationis, eo ipso quia a Deo praecipiatur, erit honestum, ut in facto Abrahae videre licet; et idem est in similibus, de quibus dicemus infra, tractando de dispensatione legis naturalis. Hic enim posterior modus praecipiendi (quod notándum est) non contingit in generalibus legibus divinis, sed ad summum in aliquibus et raris personalibus praeceptis, et ideo de legibus divinis evidentissimum est continere semper hoc justitiae genus.
4. De legibus autem humanis, hoc fundatur in alio principio. Nam legislator humanus non habet voluntatem perfectam, sicut Deus, et ideo quantum est in se, et quoad factum potest interdum iniqua praecipere, ut constat: non tamen habet potestatem ad obligandum per iniquas leges, et ideo licet iniqua praecipiat, tale praeceptum non est lex, quia vim aut valorem ad obligandum non habet:loquor autem de opere iniquo, quod sit contra legem naturalem aut divinam. Nam, si sit malum solum quia prohibitum lege humana, et illa possit auferri per subsequentem legem, jam illa posterior lex non erit de opere malo, quia revocata priori lege, tollitur malitia operis. Et ita est clara ratio assertionis, tum quia illa potestas est a Deo: quae autem a Deo sunt, ordinata sunt: ergo est data in bonum et in eedificationem, non in ualum, seu in destrucuonem : tum etiam quia nullus inferior potest obligare contra legem et voluntatem superioris; sed lex praecipiens pravum actum est contra legem Dei prohibentis illum: ergo uon potest obligare, quia impossibile est homines simul obligari ad agendum et non agendum aliquid : si autem opus pravum est prohibitum lege divina, non potest lex inferioris tollere illam superioris obligationem: ergo nec potest inducere suam: ergo ejus lex de tali opere non potest esse valida. Et de hac justitia legis loquebatur Augustinus, 1. 1 de libero Arbit., c. 5, cum dixit : Mihi lae esse non videtur, qua Justa non fuerit. Et de eadem intelligi potest quod dicit lib. de vera Relig.. c. 31: Conditor legumn temporalium, si vir bonus est et sapiens, legem consulit eternam, ut secundum ejus incommutabiles regulas, quid sit pro tempore vitandum jubendumque discernat. Unde sicut lex eeterna solum justa praecipit. quia est ipsa justitia per essentiam, ita vera lex humana esse debet participatio ejus, et ideo non potest valide praecipere nisi justa et honesta, juxta illud Proverb. 8: Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt.
5. Quomodo actus praeceptus per legem habeat honestatem positivam. — Atque hinc ulterius concluditur hanc conditionem, etiam positive intellectam esse de ratione legis, quamvis non uno et eodem modo singulis applicanda sit. Declaratur prior pars ex praecedenti: nam si actus praeceptus non est malus de se, et per superiorem praecipitur, eo ipao potest honeste exerceri, quia ex vi praecepti recipit aliquam honestatem, etiamsi de se illam non semper habeat. Sicut enim actus de se non malus fit malus per justam prohibitionem superioris: ita actus de se non bonus, neque malus, per legem praecipientem juste fiet bonus: et ita semper lex est de bono actu, quia vel bonum supponit, vel facit. Et ita constat posterior pars. Nam actus praecepti per legem interdum supponuntur boni et honesti de se, et per legem accipiunt tantum necessitatem et obligationem, quia antea erant voluntarii, et eorum omissio non erat mala: post latam autem legem omissio fit mala, et actus fit necessarius ad honestatem, ut patet de actu audiendi Missam, jejunandi, vel similibus. Aliquando vero lex datur de opere de se indifferente, ut de ferendis, vel non ferendis armis tali tempore aut loco, et similibus, et tunc actus fit bonus et ex efficacia, et ex fine legis, quae honestas ordinarie pertinet ad aliquam specialem virtutem juxta capacitatem materiae in qua lex versatur ; quia in illa constituit tale medium, ut in lege jejunii, seu prohibente pro tali tempore usum talium ciborum de se indifferentium, et similibus: nonnunquam vero potest pertinere ad solam obedientiam, vel justitiam legalem, ut in lege prohibente ferre arma, vel alia similia. His ergo modis debet lex esse justa ex parte materiae.
6. Quomodo leg quae versatur circa mati permissionem sit justa. — Posset vero hic fieri objectio de lege humana permittente aliquod malum, quae non videtur esse de re justa. De qua difficultate captiose disputat Augustinus, d. lib. 1 de liber. Arbitr., cap. 5 et 6, et infra de illa redibit sermo. Nunc breviter dico materiam illius legis non esse opus malum, sed permissionem ejus: permissionem autem operis mali bonam esse posse, cum Deus illam velit, et ita legem illam esse de materia justa. Quod si quis urgeat, quia permissio non est materia legis, sed effectus, respondeo imprimis permissionem non fieri a lege, nisi quatenus praecipit talem actum permitti, et non puniri, nec cohiberi, alias non posset subsistere vera ratio legis, ut ex genere ejus constat, et infra latius dicam. Deinde si quis ita loqui velit, ut actus ille sit materia legis; respondeo actum ipsum sub duplici ratione considerari posse, scilicet ut operabilem: et, ut sic, esse malum, vel ut permissibilem (ut sic dicam), et sub ea ratione non esse materiam pravam, vel rationi contrariam. Quod est dicere, actum illum non esse aptam materiam capacem obligationis legis, esse tamen capacem permissionis, quia in ordine ad finem talis potestatis non postulat necessario prohibitionem vel punitionem, et ideo, ut sic, esse materiam justam in ordine ad talem legem.
1. Primum corollurium. Honestatem esse de ratione legis, et ad hanc reliquas conditiones ea Isidoro reduci. —Ex hac assertione sic declarata duo inferre possumus. Unum est, ad illam maxime pertinere primam conditionem positam ab Isidoro, in d. cap. Zrit autem lea, scilicet, ut lex sit honesta, quod ex ipsa vocis proprie:ate satis patet. Addo etiam ad hanc justitiam legis optime reduci omnes conditiones positas ab Isidoro priori loco, seu in capite Consuetudo, d. 1, ubi primum ait : lec erit omne quod ratione constiterit, id est, lex debet esse consentanea rationi, quod nihil aliud est quam debere esse justam in sensu explicato. Imo in hac conditione virtute includitur omnis et tota justitia legis, quia non potest lex esse rationi conformis absolute, nisi undique justa sit. Et ideo divus Thomas, dicta quaest. 05, artic. 3. non accepit hanc ut specialem conditionem legis, sed ut generalem. virtute includentem omnes, et ideo illas praetermisit.
8. Secundo ergo requirit Isidorus in lege, ut religioni congruat, quod D. Thomas, ibidem exponens de lege humana, dicit esse debere congruentem religioni in quantum esse debet proportionata legi divinae. Haec autem proportio non in alio consistit, nisi in hoc quod non praecipiat quae lex divina prohibet, nec prohibeat quae illa praecipit, et sic etiam idem est esse congruentem religioni, quod esse honestam. Possumus autem et conditionem extendere ad omnem legem, et religionem cum majori proprietate accipere pro vero ritu colendi verum Deum. Sic enim constat legem aeternam, ut praeceptiva est ad extra pro suis temporibus, esse maxime congruentem divino cultui, quia Deus per illam legem omnia ad suum honorem et gloriam ordinat. Et ideo maxime prohibet omne peccatum , quia suae legi et bonitati contrarium est. Item lex naturalis, quae est prima illius participatio, praecipue praecipit cultum Dei : propter hoc enim dixit Paulus, ad Rom. 1. gentes fuisse inexcusabiles, quia "cum novissent illum non sicut Deum glorificaverunt". Et ideo lex naturae non solum non praecipit, verum nec permittit aliquid quod cum veri Deireligione non congruat. Quamrvis enim non singula praecepta illius legis praeciplant cultum Dei, nullum tamen praecipit aliquid quod non possit in gloriam Dei fieri, et hoc est religioni congruere.
9. In legibus etiam divinis positivis est haec conditio per se nota, quia semper datae sunt, ut maxime congruebat ad divinum cultum, et religionem pro talibus temporibus et populis, ut infra tractando de illis legibus videbimus, et optime colligi potest ex illa sententia Apostoli ad Hebr. 7: "Translato sacerdotio necesse est ut legis translatio fiat". Nam licet specialiter id dictum fuerit propter legem veterem, fundari recte potest in hac conditione legis, quod debet congruere religioni, et ideo, mutato ritu religionis, illam mutari necesse est. Unde hinc etiam solet Augustinus utriusque legis consonantiam et rationem explicare, ut attigit l. 3 Confess., capit. 37, et late prosequitur in libris contra Faustinum, et saepe alias. Denique leges humanae, si sint canonicae, per se primo intendunt divinum cultum et religionem, et ita fere singula in illa materia versantur : aliqua vero possunt in aliis materiis versari, semper tamen in eis observatur maxime religionis decentia et congruentia. Denique leges civiles, licet hunc finem per se non habeant, illi tamen subalternantur, et ita debent illi non repugnare : alias justae non possunt esse, et hoc modo debent congruere religioni. Potest enim haec conditio et positive et negative explicari : et licet in quibusdam legibus prior modus inveniatur, in aliis sufficit posterior, scilicet, ut religioni verae non repugnent, quod totum ad honestatem earum pertinet.
10. Tertio requirit Isidorus in lege, quod disciplinae conveniat, quod D. Thomas exponit, Quia debet esse proportionata legi natura, quae proportio non in alio potest consistere nisi in hoc quod non deviet a praeceptis et praescriptis legis naturae : debet enim legislator humanus se gerere in ferendis suis legibus tanquam discipulus (ut sic dicam) legis naturalis, et ea praecipere quae disciplinaeillius legis congruant. Quod recte quidem dictum est. Tamen si hane conditionem intelligamus de disciplina respectu subditorum, optime dicemus omnem legem tradere subditis convenientem doctrinam, et sic disciplinae convenire. Est enim omnis lex instructio quaedam subditorum, juxta illud: Lea Domini immaculata, etc., sapientiam praestans parvulis ; quia omnis justa lex aliquo modo lex Domini est, sapientiamque praestat parvulis : ergo respectu illorum doctrina quaedam est : ergo recte de omni lege dicitur quod debet esse conveniens disciplinae. llla autem instructio morum (de hac enim est sermo) conveniens dicitur disciplina, quae virtutem promovet, vel ita est utilis ad alios fines, ut moribus honestis non noceat, sed potius prosit, quantum in se est. Nam etiam haec conditio potest positive et negative intelligi, et uterque modus sufficit cum proportione accommoda, licet vix possit esse lex non repugnans moribus honestis, quae non habeat aliquam congruentiam ad honestam disciplinam, si alioqui est utilis reipublicae, quod in ultima illarum conditionum significatur. Addit enim Isidorus, quod saluti proficiat. Quod exponit D. Thomas, inquantum est proportionata utilitati kumanee, subindicans ad hanc conditionem pertinere, quod supra dictum est, legem esse utilem communi bono; in quo sensu etiam potest ad omnem legem haec conditio accommodari, ut supra declaratum est : posset tamen haec particula subintelligi magis theologice de salute animae, quam fortasse prae oculis habuit Isidorus; nam illam solent sancti Patres nomine salutis significare; erit autem lex talis, si sit justa, quia observantia legis justae, quantum est de se, proficit ad salutem. Et ita per haec omnia ver- ba explicatur honestas legis, ut observandae a subdito. Neque propterea sunt verba superflua, quia per diversos respectus magis explicatur honestas legis, et connexio quam habet cum superioribus bonis tam ad Deum quam ad animam pertinentibus.
11. Secundum corollarium. Legem sine honestate, non solum legis rationem non habere, verum nec obligare nec servari posse.—In dubio de honestate legis praesumendam esse honestatem, ac proinde servzandam. —Secundo, infertur ex dictis legem non habentem hanc justitiam seu honestatem non esselegem, nequeobligare verum etiam nec servari posse. Hoc constat, quia justitia repugnans huic honestati legis est ipsi Deo contraria, quia includit culpam et offensionem Dei : ergo non potest licite servari, quia non potest Deus licite offendi. Item talis justitia non potest inveniri nisi in legibus ab hominibus latis : oportet autem obedire Deo magis quam hominibus : ergo non possunt tales leges servari contra obedientiam Dei, sicut non obeditur praetori contra praeceptum regis, sicuta fortiori argumentatur Augustinus, lib.1 de Verbo Domini, serm. 9, c. 8. Advertunt autem omnes doctores necessarium esse, ut de injustitia legis certo moraliter constet : nam si res sit dubia, praesumendum est pro legislatore, tum quia habet altius jus et illud possidet; tum etiam quia regitur altiori consilio, et potest habere rationes universales subditis occultas ; tum etiam quia alias subditi sumerent nimiam licentiam non parendi legibus, quia vix possunt esse tam justae, quin possint ab aliquibus per apparentes rationes in dubium revocari. Atque ita docuit Augustinus, 22 contra Faustinum, capit. 75, et refertur in capite Quid culpatur, 23, q. 1. Quanta vero certitudo de hac injustitia legis necessaria sit, ut homo teneatur illi non parere, in 1. 2, tractando de conscientia, tradi solet, et infra, tractando de obligatione legis, praesertim humanae, aliqua dicemus : nam circa illas leges solent maxime occurrere hujusmodi dubia, et possunt multipliciter variari, et ideo ibi commodius ac plenius haec materia expedietur. Quomodo autem in casu dubio pro principe praesumatur, tractant late Panormitanus, in capite Cum in Ecclesiarum, n. 14, et Felinus, n. 60 et sequentibus de Constitutionibus, Turrecrem. in cap. Sententia, 11, quaestione 3, concl. 6et 7, n. Set 9, et in c. Si dominus, eadem causa et quaest. in fine.
12. Secunda assertio.—De ratione legis esse ut juste feratur. — Dico secundo: De ratione legis est ut juste feratur, et aliter lata non erit vera lex. Prior pars communis est. Et quoniam de divinis legibus satis per se evidens est juste ferri, in humanis explicabitur assertio quam posuit D. Thomas, d. quaest. 96, art. 4, ubi expositores omnes et alii statim referendi. Probatur autem primo in generali: quia de ratione legis est ut sit rationi consentanea, ut probant omnia adducta in superiori puncto, et omnes etiam philosophi supra citati agnoverunt: ut autem sit rationi consentanea, non satis est ut habeat materiam honestam, sed etiam ut formam justam et rationabilem servet, et hoc est juste ferri: ergo hoc est de ratone legis. Deinde declaratur in particulari, supponendo, cum dicimus esse de ratione legis ut juste lata sit, non esse sermonem de modo juste operandi ex parte operantis, sed ex parte operis. Nam modus ex parte operantis requirit ut non solum ex parte legis nihil deficiat, sed etiam ut operans bono affectu, et non ex odio vel cupiditate moveatur, quod in modo et circumstantiis operandi ex parte sua prudenter se gerat, hic autem modus studiosus, seu virtutis ex parte legislatoris ferentis legem, non est necessarius ad valorem legis. Nam potest princeps in lege ferenda male et inique se gerere, et nihilominus justam, et bonam, ac validam legem ferre. Modus autem requisitus ex parte legis est, ut non solum materia legis sit honesta, sed etiam forma: tunc ergo dicitur lex juste ferri, quando in ea servatur forma justitiae, ut D. Thomas supra, dict. art. 4, et quaest. 95, art. 3, eleganter declarat.
13. Triplex justitiae virtus exerceri debet, ut lex juste feratur. — Potestque in hunc modum amplius explicari: nam ut lex juste feratur, tres virtutes justitiae in illius forma cerni debent. Prima est justitia legalis, cujus est commune bonum intendere, et consequenter jura communitati debita servare: at lex hunc finem praecipue intendere debet, ut ostensum est: debet ergo ferri juste secundum legalem justitiam, et hoc modo ait D. Thomas, supra, debere legem esse justam ex fine boni communis. Secunda est justitia commutativa ad quam spectat, ut legislator non plus praecipiat quam possit, quae justitia est maxime necessaria ad valorem legis: unde si princeps legem ferat pro non sibi subditis, contra justitiam commutativam peccat respectu illorum, etiamsi actum de se honestum et utilem praecipiat. Et sic dixit D. Thomas requiri in lege justitiam ex parte ferentis. Tertia justitia est distributiva, quae etiam in lege requiritur, quia, praeci- piendo multitudini, quasi distribuit onus inter partes reipublica in ordine ad bonum ejus, et ideo necesse est ut in ea distributione servet aqualitatem proportionis, quae ad justitiam distributivam pertinet: et ideo injusta erit lex, si inaqualiter onera dispenset, etiamsi res praecepta iniqua non sit. Et hoc modo dixit D. Thomas, supra, in forma legis justae requiri aequalitatem proportionis: unde etiam recte concludit. praeter iniquitatem ex parte materiae posse legem tripliciter esse injustam, scilicet. vel ex fine privati commodi et non communis boni, vel ex parte agentis, ac defectu potestatis, vel ex defectu formae, seu justae distributionis. Constat ergo de ratione legis esse ut juste feratur omnibus praedictis modis.
14. Probatur necessitas justitiae ad valorem legis. — Altera item pars assertionis, scihlcet, quod haec justitia sit adeo necessaria ad legem, ut sine illa lex sit invalida et non obliget, expresse ponitur ab eodem D. Thoma, Soto, Medina, et aliis ibidem, Castro, lib. 1 de Legib. poenal., cap. 5, Victore, in Relect. de potestate Papae, et Concil., n. 18, Panormitan. supra. n. 9, et ibidem Felino, n. 4 et 42, et aliis, et favet lex prima, ff. de Justitia et jure, ubi videri possunt interpretes. Et de hac etiam justitiae parte intelligit divus Thomas dictum supra citatum Augustini, lib. 1 de libero Arbitr., cap. 5: "Lex esse non videtur quae juxta non fuerit", et clarius huc spectat quod ait l. 19 de Civitate, cap. 21: "Quod jure fit, juste fit. Quod autem fit injuste, nec jure fieri potest. Non enim jura putanda sunt, vel dicenda iniqua hominuwm constituta, cum illud etiam ipsi jus esse dicant, quod de justitie fonte manaverit".
15. Denique in hoc sensu recte intelligitur secunda conditio legis posita ab Isidoro, in posteriori loco supra citato: ait enim legem debere esse honestam et justam - et prior pars respicit materiam legis, ut in priori assertione declaravi: posterior ergo pertinet ad formam legis (ut sic dicam), hoc est, ut juste feratur. Ratione praeterea potest ostendi haec pars discurrendo per illa tria, quae D. Thomas posuit de justitia, ex fine, ex agente, ex forma. Nam de prima procedunt omnia dicta in capite septimo, ubi ostendimus non esse legem quae propter commune bonum non fertur. Et ita sub hac parte justitiae quam legalem appellavimus, comprehenduntur ulae conditiones legis ab Isidoro in eodem loco positae, scilicet, ut sit necessaria, utilis, et pro communi utilitate, quas propterea hic praetermittimus, quia supra explicatas reliquimus, Ad justitiam autem ex parte agentis seu commutativam pertinent omnia quae cap. 8 diximus: et inde etiam satis constat legem sine jurisdictione latam esse nullam.
16. De necessitate justitiae distributive ad calorem legis.—Superest ergo probanda assertio solum quoad aliam tertiam partem justitiee, quae spectat ad formam seu distributivam aequitatem. De qua manifestum est esse necessariam ad justitiam legis; quia si lex quibusdam imponatur, et non aliis ad quos aeque pertinet materia legis, injusta est, nisi ex rationabili causa exceptio fiat, ut supra ostensum est. Item aequalia onera omnibus imponere, nulla habita ratione virium et facultatum, etiam est contra rationem et justitiam, ut per se constat. Quod vero haec injustitia sufficiat ad nullitatem legis affirmat expresse D. Thomas, dicens tales potius esse violentias quam leges, et ideo non obligare in conscientia. Quod ego intelligendum puto, quando tanta est improportio et inaequalitas legis , ut redundet in detrimentum commune, et in grave, ac injustum onus plurium membrorum ejus. At verosi contingat legem de se utilem esse, exceptionem tamen aliquam esse iniquam, non propterea lex esset omnino nulla, aut cessaret obligare alios, quia illis proprie non fit injustitia positiva (ut sic dicam), imponendo illis tale onus, quia hoc per se malum non erat, sed fit solum improportio quaedam respectu aliorum et totius communitatis; quae non videtur satis ad nullitatem legis. Quod si ex quorumdam exceptione graventur alii ultra aequitatem, quoad illum excessum non obligabit lex ; poterit tamen obligare quoad aliud in quo non esset injusta, ut in legibus tributorum videre licet, de quibus aliqua postea dicemus. Haec vero pars declarabitur magis explicando tertiam principalem conditionem legis ab Isidoro positam, scilicet, ut lex sit possibilis, et alia quae ibi subjungit, scilicet : S'ecundum naturam, secundum consuetudinem patrie . loco temporique conveniens. Nam haec omnia videntur esse determinationes illius possibilitatis, ut declarabimus.
I1. Tertia assertio.— De ratione legis esse ut sit circa objectum possibile.—bco ergo, tertio, de ratione legis esse ut sit possibilis. Haec assertio generatim sumpta in omni lege locum habet. Ut autem probetur et explicetur, advertendum est vocem illam (possibile) dupliciter aceipi posse. Primo, ut opponitur impossibili simpliciter ; alio modo, ut opponitur difficili, gravi et oneroso. Priori modo intellecta haec proprietas per se est evidens, quidquid haere- tici tergiversentur, quia quidquid non cadit sub libertatem, non cadit sub legem; quod autem simpliciter impossibile est, non cadit sub libertatem, cum libertas intrinsece requirat potestatem ad utrumque: ergo nec potest esse materia legis. Item ubi transgressio seu omis-io non potest imputari ad culpam vel poenam, non potest ibi lex intervenire, auia de intrinseca ratione ejus est ut aliquam intrinsecam obligationem induat: sed omittere quod impossibile est, non potest imputari ad culpam: sicut nec imputatur ad praemium facere quod simpliciter necessarium est: ergo non possunt leges in hujusmodi rebus versari.
18. Confirmatur assertio. — Atque in hoc saltem sensu definit assertionem etiam in divinis legibus Tridentinum, sessione sexta, c. 11, et canone 17, et contra Haereticos hujus temporis ex Scripturis, Patribus, et ratione eam late probant Bellarminus, lib. 4, a cap. 11, Vega, lib. 11 in Tridentino, a cap. 9. Undea fortiori constat multo magis leges humanas debere esse possibiles : nam sunt ex minori potestate, et quasi participationes legis divinae, et quia rationes factae in illis a fortiori proceduni. Adde Augustinum, lib. de Natura et gratia, cap. 96, non solum dicere Deum non jubere impossibilia, sed etiam dicere : Firmissime creditur, Deum justum et bonum impossiDilia non potuisse precipere. Quomodo ergo poterit homo impossibiha praecipere ? Unde in hoc est magna differentia inter Deum et hominem, quod Deus aliqua potest praecipere impossibilia naturae, quia potest illa facere possibilia per gratiam, quam non negat, quantum in se est, quatenus ad praeceptorum observationem necessaria est, et ideo semper est praeceptum Dei de re possibili, quia quod per amicos possumus, simpliciter possumus, si amici adjutorium certum et paratum est: homines autem non possunt dare vires ad praecepta implenda, et ideo illas supponere necessario debent, vel ex natura, vel ex gratia, juxta praecepti conditionem. Hic vero occurrebant difficultates de possibilitate diligendi Deum, vincendi concupiscentiam, servandique mandata : sed de his dicemus in tractatu de Gratia.
19. Juxta hanc ergo ultimam partem intelligendus est Isidorus, cum requirit in lege quod possibilis sit. Nam principaliter loquebatur de lege humana, et ideo ad declarandum modum possibilitatis addit, Secundum naturam, id est, considerata fragilitate et conditione naturae. Quod etiam Deus ipse suo modo observat. Nam ideo non praecipit omnibus virginitatem servare, quia non erat hoc possibile secundum naturam ; sic etiam lex canonica non praecipit omnibus festis communicare, quia non posset digne fieri secuudum conditionem naturae, et sic de aliis. Atque huc etiam spectat (ut divus Thomas voluit) ut lex accommodari debeat subditis secundum capacitatem eorum, et ideo non imponuntur eadem jejunia pueris quae grandioribus. Addit etiam Isidorus: Secundum consuetudinem patrie, quia consuetudo est altera natura, et ideo quod repugnat consuetudini valde censetur repugnans naturae, ac subinde fere moraliter impossibile. Hoc autem intelligendum est de consuetudine honesta et utili reipublicae: nam consuetudo prava per legem corrigenda est, et licet aliquando fuerit utilis, si tanta sit facta rerum mutatio ut jam sit inutilis, et contraria expediat ad commune bonum, etiam poterit lex consuetudinem vincere, ut infra suo loco dicemus. Denique addit Isidorus: Tempori locoque conveniens, quia hae circumstantiae in omni actu prudenti observandae sunt. Hic autem non considerantur ex parte actus praecipiendi, sed ex parte materiae, seu actus qui praecipitur, quia non in omni loco nec in omni tempore eaedem actiones conveniunt, et ideo in ferendis legibus maxime sunt hae circumstantiae considerandae, ut recte tradidit etiam Augustinus, libro 3 de Confession., cap. 37. Si quis autem recte consideret, hae circumstantiae etiam sunt determinationes possibilitatis, quia in uno tempore censebitur aliquid morahter impossibile, quod in alio est facile, idemque est cum proportione de loco: possunt etiam interdum pertinere ad honestatem propter rationem similem.
20. Differentia inter injustitiam ea parte materie, et ez parte modi. — Tandem declaratione harum conditionum intelligitur, in tantum posse illas pertinere ad substantiam et valorem legis, in quantum vel ad justitiam, vel ad debitam possibilitatem legis humanae necessariae fuerint, quia potestas legum ferendarum cum hac justa moderatione est hominibus data. Definire autem quando in his conditionibus defectus sit substantialis, ex prudenti pendet judicio, quod oportet esse valde certum, ut ex hoc capite lex possit censeri nulla. Hic enim multo magis locum habet, quod supra dixi, oportere injustitiam esse claram et non dubiam, tum propter rationes supra factas, quae in praesenti etiam locum habent : tum etiam quia hic minus est periculi cum dubium solum versetur circa incom- modum temporale. Est enim notanda differentia inter injustitiam in materia, vel in modo legis : quod in priori, si de injustitia constet, nulla ex causa, etiam propter vitandum quodcumque detrimentum vel scandalum, obedire licet. quia malum facere nunquam licet propter ullum finem : at vero in alio casu, licet lex de se non obliget, potest subditus illi parere. si vult, dummodo injustitiae non cooperetur. quia potest cedere juri suo. Et ideo multo facilius tunc obligari poterit in casu dubio : imo etiam in casu in quo sit certa injustitia, aliquando poterit obligari propter vitandum scandalum : nam hoc vitandum est, etiam cum detrimento temporali, cap. 2 de Praescript, et sumitur ex Augustino, serm. 6 de Verb. Domini, et in Psalmo 124, et notavit D. Thomas, dicta quaest. 96, art. 4, et videri possunt Adrian. quodl. 6 ad primam objectionem, Gabriel, in 4, d. 16, quaest. 3, Juristae, in d. cap. 2 de Praescript., Panormitanus, in cap. de Const., n. 9, Cardin. incap. De Ais, 50 d.. Bellarminus, libro 4 de Rom. Pontifice, cap. 15.