Caput 10 UTRUM PERPETUITAS SIT DE RATIONE LEGIS
Caput 10
UTRUM PERPETUITAS SIT DE RATIONE LEGIS
1. Quae sit perpetuitas ad legem requisita. — Divisio hujus perpetuitatis in positivam et negativam. — Duplicem perpetuitatem solent philosophi distinguere, unam ex parte initii, quam vocant a parte ante, aliam ex parte finis, quam a parte post vocant. Hic non tractamus de priori : nam dividendo legem diximus dari unam legem aeternam, quae intra Deum est: alias vero esse temporales ex parte initii. Nam licet lex naturalis dici possit aliquo modo eeterna, ut voluit Glossa, in princ., d. 5, verbo Cepit, utique objective, seu quoad esse essentiae, ut infra explicabitur : nihilominus prout existit in creaturis, ex tempore incepit cum creatura, ut bene Gratianus ibidem dixit, et ita a parte ante non potest dici perpetua. Tractamus igitur de perpetuitate in futurum, ex quo lex semel lata est. Quae perpetuitas solet ulterius distingui in perpetuitatem simpliciter, quae aeternitas dicitur, vel secundum quid, quae dici potest duratio longi temporis, quae in Scriptura saepe aevum vel aeternum seeculum appellatur. Ut autem omittamus varias signiicationes, quae magis ad speculationem pertinent: perpetuitas, de qua tractamus, solum est quaedam legis stabilitas ad quam spectat, ut habeat suum esse cum valore ac efficacia obligandi ita fisum et permanens, quantum est ex vi suae originis et constitutionis, ut de se duret semper, aut per indefinitum, vel diuturnum tempus. Qui modus perpetuitatis potest esse duplex : unus dici potest negativus, alter positivus. Negativus est quando lex indefinite fertur, et ideo infinitam habet durationem, licet revocari possit et tolli per extrinsecas causas, quomodo dicitur suspensio perpetua negative, quae sine termino fertur. Positive autem perpetua dicitur lex quae natura sua vel per expressa verba fertur, ut semper duret et nunquam revocetur, ut depositio dicitur suspensio perpetua. De utroque ergo modo perpetuitatis potest haec quaestio tractari. Et quoniam ejus difficultas tota versatur circa humanas leges, ideo operae pretium erit prius illam in divinis legibus expedire.
2. Prima assertio. — Divinam legem etiam vindicare perpetuitatem assignatam. — Dico ergo primo: Omnis divina lex perpetuitatem dictam participat. Declaratur breviter discurrendo per singulas. Nam lex aeterna proprie ac simpliciter perpetua est, quia in se immutabilis est. Quamvis enim prout dicit respectum ad creaturas, non semper respiciat eas secundum eumdem modum existentiae, neque imponat eis leges quae pro toto tempore durent, sed juxta modum definitum ab ipso Deo; nihilominus juxta illum modum, et ex parte Dei, lex semel ab ipso concepta perpetuo manet. Deinde lex naturalis etiam dici potest absolute perpetua, quia ex parte mentis, in qua scripta est, perpetuitatem habet. Et aliunde ex parte objecti includit intrinsecam necessitatem : prohibet enim quae intrinsece mala sunt, et praecipit quae per se necessaria sunt; quod autem est necessarium, perpetuum est; et ideo immutabilis dicitur a Gratiano, d. 5, in princip., et d. 6, S ult., et idem habetur Instit. de Jur. natur. gent. et civil., S Sed et naturale, et infra suo loco latius dicetur. Nec refert quod praeceptum naturale in una opportunitate obligat et non in alia, quod maxime in affirmativis verum habet; non, inquam, hoc obstat, quia praeceptum semper idem est, et quantum est ex se semper obligat, quamvis non pro semper, et id satis est ut lex sit perpetua. Quod optime explicavit Augustinus, lib. 3 Confess., cap. 37, dicens, hanc legem naturalem, ut omnia ordinatissime fiant, immutabilem esse, licet in applicatione ejus ad varias materias vel occasiones possit esse variatio.
3. Perpetuitatem participat lem vetus et nova. — Praeterea utraque lex positiva divina vetus et nova suo modo perpetua dici potest; sed prior negative tantum, posterior etiam positive. Prior pars constat, quia lex vetus stabilem multumque permanentem durationem habuit, non tamen irrevocabilem : habuit ergo perpetuitatem negativam, quia sine temporis certi limitatione posita fuit, ut per multa tempora duraret; tandem vero revocata fuit. At lex nova habet positivam perpetuitatem, quia mutari non debet usque ad finem mundi: ita enim hic sumimus perpetuum comparatione facta ad subjectum, seu genus humanum, non ad totam aeternitatem. Solum posset quis dubitare de lege veteri, quia non videtur indefinite lata, sed usque ad certum tempus, scilicet, donec veniret semen, ut dicitur ad Galat. 3. Respondetur tamen, esto hoc ita sit, habuisse sufficientem perpetuitatem negativam, quia posita est ut duraret donec per aliam meliorem legem excluderetur, sive postea revocatione positiva indiguerit, sive per se cessaverit, facta mutatione rerum, quod postea suo loco videbimus.
4. Secunda assertio. — Legem hutmanam non esse ita perpetuam, ut revocari non possit.—An aliqua perpetuitas sit de ratione legis hunanae. —Prima opinio negativa. — Secundo loco dicendum est de lege humana, de qua ut certum supponimnus non esse ita perpetuam, ut sit irrevocabilis : nam et proximus auctor ejus mutabilis est et ita potest illam mutare, et potest etiam ipse deficere, et successor ejus, qui eequalis est potestatis, poterit illam mutare, et ipsa etiam lex ex se et ratione suae materiae et humanae consuetudinis deficere potest, ut infra suo loco latius dicemus. Non est ergo haec lex positive perpetua. Dubium ergo solum esse potest de perpetuitate negativa, quae certum, ac definitam tempus excludat. In quo dubio duae possunt referri opiniones. Prima negat perpetuitatem aliquam esse de ratione legis humanae. Ita sentit Glossa 1, in cap.1 de Constitut., quatenus dicit aliquos canones esse temporales. Expressius id docet Gomez, in Prooem. ad regulas cancell., q. 2, ad2, cum Gemini. consil. 93, quem refert. Potestque probari primo, quia nec Isidorus, nec divus Thomas hanc conditionem posuerunt inter requisita ad legem humanam. Secundo, quia sola duratio est valde accidentaria, pendetque ex principis voluntate: unde si lex generaliter feratur, licet pro certo tempore feratur, erit vera lex: nam aeque obligabit, et habebit omnes alios effectus legis. Tertio, afferuntur exempla ex cap. 1, 29 d., etex Extravag. Ad regimen, de praebend. inter communes, et ex regulis Cancellariae, quae leges sunt, licet non sint perpetuae.
5. Secunda opinio affirmans.—Secunda sententia affirmat, perpetuitatem esse de ratione legis, statuti , seu constitutionis. Ita tenet Glossa penult., in fine, in cap. A nobis, 1 de Sentent. excommunicat., et ibi Panormitanus, n. 12, et Cardinalis, in repetit. cap. Perpendims, de Sentent. excommunicat., et Archid., in cap. Donatum, 1, q. 1, ubi conjungit illa duo, quod lex debet esse perpetua et communis, et citat cap. Erit autem ler, d. 4, ubide perpetuitate nihil dicitur, sed de communitate. Unde videtur unam conditionem ex altera colligere. In eadem sententia est Bartolomaeus, in l. Omnes populi, ff. de Justit. et jur., Navarrus in Manual. , c. 27, n. 74. Potestque sumi ex D. Thoma, 1. 2, q. 104, art. 3, ad 3, quatenus dicit praecepta judicialia ab hominibus instituta habere perpetuam obligationem, manente illo statu regiminis. Fundarique solet haec sententia, in l. Fdenda. cap. de Edendo, ibi: Prout edicti perpetui monet auctoritas sed melius, inl. Arrianus, c. de Haeret.. S 1, Instit. de Perpet. et temp. actio. Optime vero, ex cap. ult. de Officio legati, ubi dicitur statuta edita a legato in sua provincia durare tanquam perpetua. Ubi est considerandum decretum illud declarativum esse, non concessivum specialis favoris: supponit enim papa, legatum suum posse condere statuta, et inde ex ratione statuti colligit talia statuta durare recedente legato, quia nimirum de ratione statuti est, ut sit perpetuum.
6. Unde etiam sumitur ratio : nam praeceptum generale datum pro tota communitate, et ad bonum commune ejus, non est lex, et in nullo alio differt a lege nisi in perpetuitate : ergo signum est perpetuitatem esse de ratione legis. Major probatur , quia habent eftectus morales valde diversos. Nam differentiae, seu diversi effectus quos solent auctores tribuere censurae latae per statutum, vel per sententiam generalem , fundantur solum in differentia praecepti et statuti, quia escommunicatio per sententiam ab homine est, et per solum praeceptum fertur, per statutum autem est a jure, ut late notat Francus, in cap. Romana, S Caveant, de Sentent. excommunic., in 6, et Covarrus in cap. Aima, p. 1, S10, n. 2. Minor autem patet, quia licet a posteriori assignetur differentia inter statutum et praeceptum in effectibus, verbi gratia, quia statutum ligat non subditos in territorio existentes, aut delinquentes : non autem praeceptum, juxta dictum cap. A nobis, 1 de Sentent. excommunic., et similibus : tamen haec diversitas in effectibus supponit distinctionem causarum in se et in suo esse : nulla autem alia excogitari potest, nisi in perpetuitate.
7. Posterior sententia juri est nagis conformis. — De triplici perpetuitate quae in lege humana reperitur.—Haec sententia posterior absolute loquendo est juri conformior; quia tamen potest esse dissensio de modo loquendi, ideo res magis explicanda est, et inde facile constabit an prior sententia possit aliquem verum sensum habere. Dico ergo legem humanam proprie dictam triplicem habere moralem perpetuitatem, seu stabilitatem. Prima est ex parte ferentis, quia non amovetur, illo amoto, nec moritur illo mortuo. Secunda est ex parte subditorum ad quos fertur, quia non tantum obligat praesentes, qui vel nati sunt, vel territorium incolunt cum lex fertur, sed etiam eorum successores postea natos, vel denuo ibi habitantes. Tertia ex parte ipsius legis, quia semel lata semper durat, donec vel revocetur, vel materia ejus aut causa ita mutetur ut justa esse desinat.
8. Prima perpetuitas requisita in lege es parte ferentis illam. — Prima perpetuitas manifeste probatur ex dicto cap. ult. de Offic. legati. Confirmatur deinde, quia non videtur dubium quin legislator possit hoc modo obligare per suas leges. Primo, quia hoc ad minimum probant jura citata. Secundo, quia haec est consuetudo omnium legum humanarum, ut constat. Tertio, quia haec saltem immutabilitas est necessaria ad finem talium legum; alias quotidie fieret magna mutatio legum in republica cum magno detrimento ejus. Quarto, quia in legibus civilibus potestas ferendi leges est in republica per se primo: unde, sicut respublica non moritur, ita potest ferre leges quae nullius morte extinguantur: ergo cum transtulit in principem suam potestatem, etiam dedit illi facultatem ad ferendas leges quae sua morte non extinguerentur. Unde a fortiori probatur idem de legibus canonicis, quia potestas a qua procedunt est a Christo, qui non moritur, et voluit ita obediri legibus sui Vicarii, sicut suis, et censetur dedisse potestatem accommodatam humanae congregationi ejusque convenienti regimini : de potestate ergo dubitari non potest. Ergo quoties princeps simpliciter praecipit statuendo , censetur ita praecipere, quia statuendo legem et nullam limitationem adhibendo, praecipit stabiliter, quantum potest, et quantum finis legis postulare videtur.
9. Confirmatur resolutio ex differentia inter praeceptum purum et statutum, seu constitutionem. — Declaratur hoc amplius ex communi sententia doctorum, qui hanc differentiam constituunt inter praeceptum ab homine latum soIum per modum personalis praecepti, et latum per modum constitutionis, quod purum praeceptum expirat per mortem praecipientis; non vero lex, seu statutum. Ita notant Antoninus et Abb. in cap. Irrefragabili, § Caeterum , de Offic. ord., ubi optime notant delegationem ab homine expirare, re integra, per mortem delegantis : non autem delegationem a jure, seu per legem, quia lex non moritur. Idem late probat Restaurus Castaldus, tract. de Imperato, q. 93, ostendens, mutato rege, vel imperatore, non mutari leges ejus per se, seu ipso facto, quia perpetuae sunt. Idem Sylvester, in verbo Mandatumn, q. 3, ubi ait: Talia praecepta empirant morte praecipientis, nisi fiant per modum constitutionis, ut consuetudo interpretatur : itaque solum in consuetudine differentiam fundat. Idem in verbo Delegatus, q. 6, ubi colligit omnia praecepta lata a Praelatis inferioribus, qui non possunt constitutiones facere, expirare morte illorum, disputationes autem omnes quae per legem vel statutum fiunt perseverare post mortem statuentis. Idem habet Menochius, lib. 1 de Arbitrar. , q. 69, Corduba in regul. sancti Francisci, c. 10, q. 3, puncto 1, partit. 3, quos refert et sequitur Sanci., lib. 8 de Matrim. , disp. 28, quaest. 2, n. 4.
10. Aliquorum limitatio ad differentiam inter purun praceptum et statutum. — Eamdem differentiam tradit Vasquez, 1. 2, disp. 154, cap. 3, n. 16; videtur tamen illam interpretari tantum de praeceptis singularibus, quae particularibus personis imponuntur. Unde rationem praedictae differentia ex natura ipsius praecepti et legis colligit. Nam lex, cum feratur communitati et pro bono communi, nomine ipsius reipublicae ferri videtur a principe, et ideo cum semper maneat respublica, semper durat, etiamsi princeps moriatur. At vero praeceptum singulare (inquit) alicui imponitur a principe, vel superiore, ut curam illius gerit ; nam respicit bonum singulare hujus vel illius civis, et ideo fertur ab ipso principe, non tam nomine reipublicae quam suo, quatenus ad ipsum pertinet cura singulorum civium, quae cura expirat per mortem vel mutationem Praelati, et ideo etiam cessat praeceptum.
11. ejicitur limitatio. — Dicendum vero est differentiam datam procederc non solum de praecepto dato singulari personae (quod jam ex illo capite non est lex, quia non est praeceptum commune), sed etiam de praecepto communi dato communitati in bonum commune ipsius, ut recte exposuerunt Menochius, Corduba et Sanci., supra contra quemdam Petrum Peuzebis, quodlib. 1, q. 21. qui de generalibus praeceptis dixit non expirare per mortem praecipientis, quod falsum est, quia consuetudo quam allegat Sylvest. de quocumque praecepto eadem est : unde colligo rationem adaequatam hujus differentiae non posse sumi ex eo quod praeceptum procedit a cura singularis personae, et non fit nomine communitatis : nam praeceptum generale, etiamsi non feratur per modum statuti, ad curam totius communitatis et bonum ejus pertinet. Adde quod leges canonicae non fiunt nomine totius reipublicae, seu communitatis, quia potestas per quam illae leges feruntur non manavit a communitate, et tamen illa differentia etiam in legibus ecclesiasticis, et praeceptis locum habet. Item e converso, quamvis rex praecipiat uni particulari personae, potest, si velit, ita imponere praeceptum , ut: duret post mortem suam, donec a suo successore revocetur : quia si potest praecipere communitati , cur non singulari personae ? et tamen tunc etiam dicetur ferre illud praeceptum tanquam gerens curam specialem talis personae : ergo non est haec adaequata ratio cur expiret praeceptum. Item respublica, quando transtulit potestatem in principem , non communitatis tantum sed etiam singulorum curam illi commisit : in ipsa autem republica erat potestas imponendi praeceptum particulare, quod obliget personam singularem, donec revocetur : ergo etiam in principem transtulit hanc potestatem : ergo potest princeps hoc modo singulare praeceptum imponere : ergo differentia illa non provenit ex eo quod, licet sit commune, fertur aut per modum legis, aut per modum personalis praecepti.
12. Declaraturque hoc amplius, quia vel loquimur de principe habente potestatem condendi legem, vel de inferiori Praelato, vel gubernatore, qui potest praecepta ferre, non vero legem statuere. De priori constat quod, licet possit legem condere, potest etiam praecipere communitati, non condendo leges, qui duo modi praecipiendi non possunt melius distingui quam in praedicta perpetuitate. Nam cum ostensum sit per legem posse imponi obligationem quae duret post mortem praecipientis, et hunc modum praecipiendi esse maxime convenientem regimini reipubhcae et potestati legislativae, recte fit quotiescumque princeps declarat simpliciter se statuere vel condere legem, ponere praeceptum ita durabile, ac subinde tale praeceptum significari nomine legis. At vero quando tantum praecipit non statuendo, signum est, non pro futuris temporibus, sed pro tempore praesenti, seu pro tempore gubernationis suae praecipere, nec uti propria potestate legislativa, sed tantum praeceptiva, et ideo recte censetur hoc praeceptum expirare morte praecipientis. Unde a fortiori idem generaliter est de praecepto ejus, qui non habet statuendi potestatem, quia in illo non solum ex voluntate, sed etiam ex defectu potestatis provenire videtur, ut praeceptum ejus extinguatur cum morte ejus, vel cum ablatione a munere: nam hoc perinde reputatur, ut in materia de censuris dixi. Posset tamen dubium moveri an, si talis superior velit aliquid praecipere, cum declaratione expressa ut duret praeceptum, etiam post mortem, donec a successore revocetur, valeat dispositio. Sed hoc non refert ad praesens, et ideo in alium locum illud remittimus: satis enim nobis est , quod jure ordinario et communi praeceptum simpliciter latum, a quocumque feratur, non habet stabilitatem, et quod in hac lex superat personale praeceptum.
13. Huc etiam spectat vulgare axioma, quod mandatum spirat morte mandantis, l. mandatumn, c. mandati, c. Gratum, c. Relatum, de Offic. delegat., cap. ultim., vers. S'ecus autem de Offic. legat. , et doctores communiter his locis, Covarrus, rubr. de Testam., p. 3, n. 3, et Summistae communiter, verbo Mandatum. Haec autem vox in illo axiomate sumitur pro personali mandato, non pro lege. Imo advertit Sylvester d. q. 3, non accipi ibi mandatum pro praecepto simpliciter obligante ad aliquid faciendum, sed pro delegatione jurisdictionis: nam in praecepto pure et proprie dicto, simpliciter et sine limitatione verum est cessare per mortem praecipientis : in mandato autem additur in jure limitatio , sà res fuerit integra - nam si fuerit inchoata, firmatur jurisdictio, ut duret etiam post mortem mandantis. Quod recte adnimadversum est : non est tamen coarctanlum mandatum ad commissionem , seu delegationem solius jurisdictionis proprie dictae : nam etiam habet dicta regula locum in mandato procurandi , donandi, seu agendi aliquid nomine alterius, ut constat ex dicta l. Mandatum, et ex l. 2. S S'ed si quis, et exl. A bsenti , ff. de Donat., et in nostro regno, in l. 23. tit. 5. p. 3, et notant referentes alios plures Covarrus in rubr. de Matrim., p.3, n. 13, et Antonius Gomez, lib. 2 Variar., c. 4, n. 3. Sed de hoc alias.
14. Secunda perpetuitas legis ex parte subditorum.—Secunda perpetuitas legis est ex parte eorum ad quos fertur, quia non solum praesentes obligat, sed etiam futuros, statim ac incipiunt esse partes illius communitatis cui lex imposita est. Quae pars etiam sumitur ex Glossa Innocent. Panormitan. et aliis, in d. cap. A nobis, 1 de Sentent. escommun., et notat Covarrus in cap. 4/ma , p. 1, 310, n. 2, ubi etiam constituit differentiam in hoc inter excommunicationem latam per generalem sententiam, quae vim habet cujusdam praecepti, et latam per statutum , seu legem, quod prior tantum comprehendit eos qui jam sunt subditi, quando praeceptum fertur : posterior vero omnes qui in futurum incipiunt esse subditi; quia lex obligat omnes , et ita in hac parte habet perpetuitatem. Quae differentia sano modo intelligenda est quoad absolutam durationem, etiam post mortem ferentis sententiam: nam pro tempore pro quo durat generalis sententia in sua vi etiam obligat novos subditos, ut dixi in 5 tomo de Censur., d. 5, sect. 5, n. 9; solum ergo potest esse differentia quoad majorem independentiam legis , quae nascitur ex priori perpetuitate : satis ergo est quod haec proprietas perfectius et stabilius legi convenit. Quod praeterea ostendi potest manifesta inductione , quia omnes leges positivae Ecclesiae, et regnorum, et civilis juris ita obligant semperque obligarunt. Ratio autem est, primo quia lex fertur prospiciendo ad futura, et ideo non tantum obligat praesentes, sed etiam futuros. Secundo, lex directe fertur in communitatem, et consequenter obligat membra ejus : communitas autem perpetua est, et semper est eadem, licet successive membra ejus varientur , vel augeantur, et ideolex etiam quamdiu durat et non revocatur, totam communitatem obligat et omnes partes ejus. Tertio, quia qui denuo nascitur in aliqua communitate, eo ipso nascitur subditus legibus ejus, et similiter qui denuo illi voluntarie aggregatur, subjicitur legibus ejus, quia de ratione partis est ut conformetur toti, et haec conditio quasi naturali jure est inclusa in tali convictu hbumano ; ergo etiam est de ratione legis, ut cum eadem conditione feratur.
15. Tertia perpetuitas que ez natura legis oritwr. — Tertia perpetuitas, scilicet, ut lex duret quamdiu non revocatur, vel materia ejus mutatur, habet idem fundamentum, quia ad rectam gubernationem reipublicae necessaria sunt praecepta hoc modo stabilia, quae sint certae et permanentes regulae, ac mensurae operationum : haec autem praecepta significantur nomine legum, juxta usum jurium et doctorum ; ergo. Minor satis probata est referendo secundam sententiam. Major etiam experientia et ratione constat; quia gubernatio humana, ut sit utilis, postulat stabilitatem et uniformitatem : item quia lex humana fertur pro communitate, quae per se perpetua est, et propter commune bonum, quod etiam debet esse stabile, et deducitur ex lege naturali, quae perpetua est ; ergo, ut convenienter feratur, debet accommodari, quoad fieri possit, his omnibus, et eorum proprietatem imitari. Praeterea haec perpetuitas sequitur ex prima ; nam si lex durat post mortem primi legislatoris, nisi ab eo revocetur, cadem ratione durabit eodem modo, et sub eadem conditione, vivente successore, et post mortem etiam ejus, et idem erit de secundo successore, et sic sine termino, quia non est major ratio de uno quam de alio, quamdiu materia non ita mutatur ut lex fiat injusta : est etiam haec tertia perpetuitas necessaria ad secundam, quia, ut lex de se obliget semper ex parte subditorum et successorum, necesse est ut ipsa in suo esse et vigore perseveret , ut constat. Denique declaratur exemplo: nam olim bulla Coenae Domini pro tempore unius anni ferebatur, et tunc illius censurae reputabantur ab homine : postea vero a tempore Gregorii XIII, lata est donec revocetur, et ex tunc ejus censurae reputatae sunt a jure, ut notavit Navarrus in expositione illius bullae ; ergo signum est ad constituendum jus (quod idem est cum lege) necessarium esse illum perpetuitatis modum.
16. Unde fit, quoties praeceptum superioris ad limitatum tempus fertur, per se loquendo, et jure ordinario, non habere rationem legis. Dixi, per se, et jure ordinario : quia si legislator vellet, ferendo praeceptum ad tempus statuere ac declarare ut pro illo tempore haberet vim et privilegia legis, ut sic dicam, posset id facere, quia non includit repugnantiam: illud tamen esset quasi ex dispensatione quadam. Et ideo censeo solum gubernatorem supremum posse id facere, ut est rex in temporalibus, Papa in ecclesiasticis, quia in commani et ordinario jure, praesertim in re tam gravi, non possunt inferiores dispensare. Tunc vero retineret illa lex illud perpetuitatis genus, quod est, non dependere a vita ferentis : nam si intra illud tempus deficeret, nihilominus usque ad definitum tempus lex duraret. Et eadem ratione potest supremus princeps decretum seu praeceptum ferre, declarans velle ut duret pro tempore vitae suae, et non amplius, et quod in caeteris habeat virtutem et efficaciam legis, quia in hoc etiam non est repugnantia et princeps potest uti sua potestate, prout voluerit: et cum haec ratio, seu proprietas legis ex institutione pendeat, potest princeps illam mutare, ubi judicaverit expedire. Tunc autem re vera illa non esset simpliciter lex, qualis nunc significatur hoc nomine absolute sumpto , sed esset lex secundum quid, vel (ut sic dicam) per dispensationem quamdam.
17. Et hoc fortasse tantum voluerunt auctores primae sententiae: fatentur enim legem regulariter esse perpetuam, non esse tamen hoc ita essentiale, quin aliter ferri possit, quod in idem fere recidit: nos autem addimus legis nomen re vera significare praeceptum ita durabile; praeceptum autem non ita stabile, licet in ratione praecepti sit ejusdem essentiae, jam non esse propriam legem. Potest exemplo declarari : nam de ratione beatitudinis est perpetuitas, et ideo licet possit Deus dare homini visionem sui quae cito transeat, illa erit ejusdem naturae cum visione quae est beatitudo : non tamen erit simpliciter beatitudo: ita ergo suo modo de lege loqui possumus. Ad primam igitur rationem illius sententiae respondeo imprimis non fuisse necessarium , Isidorum et D. Thomam explicite ponere omnes conditiones legis; satis enim est quod in illis quas ponunt reliqua contineantur : ita enim haec perpetuitas legis in ipsa ratione boni communis continetur. Deinde addo non omnino praetermisisse illas; jam enim allegavi locum D. Thomae, in quo satis expresse hujus perpetuitatis meminit. Item si attente legatur, in q. 95, art. 1, incorp., et ad 2, semper loquitur de lege humana, tanquam de regula permanente et stabili. Rationes etiam quas ibi adducit ex Aristotele, 1 Rhetor., c. 1, ut probet necessitatem legum , omnes probant debere esse fixas et stabiles, et non debere variari durante eodem statu reipublicae et rerum. Et ita eadem, q. 95, art. 4, legem ponit, ut permanentem regulam directivam humanorum actuum, et eodem modo loquitur semper de lege Isidorus.
18. Ad secundum jam dictum est quod si lex feratur ad certum tempus ex voluntate legislatoris, erit potius quoddam praeceptum quam lex, vel erit lex secundum quid, et quasi analogice. Ad tertium ab exemplis dico imprimis, sine causa allegari cap. 1, 29 d., quia non dicit leges esse temporales, id est, non perpetuas de se : sed dicit judicandas esse, id est, intelligendas et interpretandas, attenta ratione temporum et locorum in quibus latae sunt. Et ita fatemur leges non easdem ferri pro omnibus temporibus, et quasdam expedire quibusdam temporibus, alias aliis, et pro diversitate temporum variari, quod non obstat quominus suam habeant perpetuitatem, quamdiu nec status rerum mutatur nec tolluntur, ut explicatum est. Ad Extravag. Ad regimen, dico non videri propriam legem, sed reservationem quamdam circa promissionem praebendarum et beneficiorum valde amplam et generalem, quam fecit Benedictus XII pro tempore tantum vitae suae, ut in ea expresse dicitur ; vocat autem illam institutionem, quia pro illo tempore voluit habere vim et stabilitatem legis, et quia solum ex parte materise, quae temporalis fuit, certam durationem habuit. De regulis Cancellariae negant multi esse veras leges, ut ibi refert Gomez et Felinus, in cap. Ea parte de Resc., n. ult.; vel certe si per modum legum et constitutionum feruntur, modus durationis earum ex se perpetuus est, licet ex speciali declaratione Papae aliquam forte limitationem habeant, quod hic non potest amplius declarari.
On this page