Text List

Caput 11

Caput 11

An de ratione legis sit promulgatio et quae sit sufficiens

CAPUT XI. AN DE RATIONE LEGIS SIT PROMULGATIO ET QUXE SIT SUFFICIENS.

1. Haec conditio fere ab omnibus doctoribus ad complementum legis postulatur, ut videre licet in D. Thoma, d. quaest. 90, art. 4, et aliis scriptoribus ibi, et super jura statim alleganda, et in Summistis verbo Lex, crediturque comprehensa ab Isidoro in d. cap. Frit autem lex, sub alia conditione, in qua postulat ut lex sit clara et manifesta, ne aliquid per obscuritatem captionem contineat, 3 Etym., cap. 10, etl. 5, cap. 21. Haec enim conditio potest intelligi primo de ipsis verbis, ut sint clara et perspicua, ne occasionem praebeant erroris aut tergiversationis, vel opinionum et interpretationum, ex quibus et fraudes et lites nasci solent, et in hoc sensu videtur praecipue ab Isidoro posita. Sic autem requiritur maxime ad per- fectionem legis, non est tamen de essentia, et vix potest diligentia humana adhiberi, qua vitentur dubia quae circa legum intelligentiam oriuntur. Secundo tamen modo potest inielligi, quod lex debet esse manifesta, id est, publice proposita, ut ab omnibus legi possit, vel audiri. et hoc modo erit conditio magis essentialis, quam vel etiam intendit Isidorus, vel certe illam supponit, quia specialiter agit de lege humana. de qua dixerat a legendo esse dicta, quia debet esse scripta, ut ab omnibus legi possit. Unde ibidem concludit debere esse pro communi utilitate conscriptam, quod sine promulgatione habere non potest. Et in eodem lib.. cap. 10, ait legem esse constitutionem populi, qua majores natu simul cum pleb:bus aliquid sanzerunt. In quo includit promulgationem. Eamdem conditionem indicat Gratianus in S Leges, ubi exponit verba Augustini, lib. de vera Relig.. cap. 31, quae ibi retulerat cap. Zn istis, videlicet, leges postquam institute et firmate sunt, non posse a subditis judicari. Addit autem Gratianus ftunc leges institui quando promulgantur ; firmari autem quando moribus recipiuntur.

2. Habet autem haec proprietas specialem difficultatem in lege aeterna, quia, ut aeterna est, non videtur capax promulgationis, quam difficultatem in libro sequenti tractabimus, quia hic non potest una ratio communis illi legi cum aliis reddi, et ideo prae oculis habenda est distinctio supra insinuata de duplici lege, seu duplici statu legis: unus est mere interior, prout lex consideratur in mente legislatoris, alius est exterior, prout lex existit extra legislatorem, vel in ipsis subditis, vel in aliquo signo manifestante voluntatem legi: latoris. Promulgatio ergo, ut ex vi ipsius vocis constat, dicitur respectu legis externae : nam promulgatio dicit publicationem legis per quam possit a subditis cognosci, quae non potest cadere in legem, nisi ut exterius prodeuntem. Lex autem aeterna tantum dicit legem in mente Dei conceptam, et ideo non potest eadem ratio promulgationis ad eam applicari; quomodo autem in illa locum habeat, in loco allegato videbimus.

3. Ratio assertionis ex D. Thoma. — Vla ergo omissa, de aliis legibus, seu de lege externa optima est ratio D. Thomae. Quia ut lex plene constituta sit, oportet ut habeat efficaciam obhligandi, sed hanc non habet donec promulgetur ; ergo donec promulgetur non est vera lex, ac subinde promulgatio est de ratione legis. Major constat, quia lex est mensura et regula communis operationum habens vim cogendi, ut Aristoteles dixit, et infra probabitur, quia in hoc differt a consilio, et qualibet alia monitione. Minor etiam probatur, quia ut regula de se obliget, oportet ut quantum est ex parte sua sit sufficienter proposita. Est autem lex regula non pro una vel altera persona, sed pro tota communitate lata; ergo debet esse proposita publico modo et communitati accommodato ; talis ergo publicatio seu propositio promulgatio appellatur. Quam rationem insinuavit Justinianus, c. de Legib., inleg.: Leges sacratissimae intelligi ab omnibus debent, ut universi, praescripto earum manifestius intellecto, prohibita declinent et faciant praecepta. Unde etiam sumitur confirmatio, quia lex postulat obedientiam a subditis, quae praestari non potest nisilex sit sufficienter proposita, et quia non obligat singulos, nisi quatenus sunt pars communitatis ; ideo ut obliget debet communitati proponi, quod est promulgari. Denique lex est praeceptum principis, ut princeps est; ergo oportet ut per eam loquatur princeps ut persona publica, quod tunc facit quando legem promulgat : alias si privatim loquatur , nondum loquitur ut persona publica, et ideo non sufficit ad obligandum, nec ad constituendam legem.

4. Diversam promulgationem requari in lege positiva ac in naturali. —Est praeterea observandum hanc promulgationem aliter in naturali lege, aliter vero in positiva requiri : nam in priori invenitur certus modus promulgationis a natura definitus; quia sicut illa lex naturalis est, ita ex se determinat conditiones legis. Promulgatur ergo eo ipso quod ex natura ipsa manat: oritur enim ex specifica ratione talis naturae, et ideo licet promulgatio fiat in singulis, non censetur esse propositio particularis, sed communis vox totius naturae, vel potius auctoris ejus, quia licet loquatur ad singulos, loquitur ut persona publica, quia loquitur ut auctor ipsius naturae, juxta illud: Signatum est super nos lunen vultus tui, ps. 4. Quomodo etiam intelligunt aliqui illud Joan.: Iiuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Verumtamen bhoc de lumine gratiae magis intelligitur : potest autem in praesenti attribui legi naturali, quatenus diximus comprehendere supernaturalia praecepta connaturalia gratiae : illa enim lex non promulgatur a Deo ut auctore purae naturae, sed ut auctore gratiae; promulgatur autem eo ipso quod gratiam infundit. Et quia de se paratus est ad infundendum et promulgandum omnibus lumen fidei, per quod lex illa manifestatur, ideo dicitur quantum est ex se omnes illuminare, ut in tractatu de Gratia late dicemus. Et ita sicut nunquam defuit in universo suffticiens fidei propositio, quantum fuit ex parte Dei, ita nunquam defuit sufficiens illius legis promulgatio. Modus autem quasi connaturalis illius legis fuit, ut inciperet a divina revelatione; postea vero per traditionem descenderet a parentibus ad filios, praeveniente simul et cooperante Deo cum singulis ad illuminationem illius legis percipiendam ; sed de hoc plura in dicto tractatu de Gratia.

5. Alia vero ratio est de lege positiva, sive divina, sive humana : haec enim semper fertur per se primo pro aliqua communitate, et ideo semper requirit vocem publicam legislatoris per se vel per alium communitati loquentis; non tamen ex se determinat cerrum modum illius publicae manifestationis, sed ab ipsomet legislatore praescribendus est, quia non potest aliunde determinari. Et ita observatum videmus tam in legibus divinis quam in humanis. Quod quidem de lege divina veteri constat Exodi 19 et 20, ubi magnis signis et prodigiis promulgata est publice : de lege autem nova ex Actibus Apostolorum, ubi post admirabilem et publicum adventum Spiritus sancti, coepit ab Apostolis publice praedicari, donec in omnem terrum ecivit sonus eorum. De qua promulgatione quando consummata fuerit dicemus in ultimo libro. De legibus autem humanis idem constat ex usu, et quoad leges canonicas sumitur ex cap. 1, de Postul. Praelat., et ex cap. 2 de Constit. : quoad civiles vero declaratum hoc est in Authentic. Ut factae novae constitutiones, collat. 5. Unde Gratianus in S Sub, cap. In istis, d. 4: Leges (inquit) tunc instituuntur, cum promulgantur. In particulari autem de promulgatione requisita in singulis generibus legum, praesertim humanarum, dicemus inferius suo loco.

6. Quae propositio et promulgatio legis sit necessaria. — An promulgatio sit conditio necessaria ea parte legis obligantis, an ec parte subditorum qui obligantur.—Nunc ergo in genere sufficiat necessariam esse aliquam propositionem externam et sensibilem factam ita publice, et cum tanta temporis latitudine, ut moraliter possit ad notitiam totius communitatis devenire, quia hoc saltem necessarium est ut obligare possit, quod per se ad legem spectat. An vero ad aliquem effectum legis minor promulgatio sufficiat, habet specialem quaestionem tam circa legem humanam quam circa divinam, quae ex diversis principiis oritur, et ideo tractando de illis melius explicabitur. Potest autem hic quaeri an haec promulgatio requiratur solum ut conditio necessaria ex parte hominis, quia non potest obligari, nisi cognoscat legem, vel etiam requiratur ex parte ipsius legis, quia non potest obligare, nisi sit promulgata. Multi enim nihil inter haec duo distnguere videntur : unde Castro lib. 1, deLege poenal., cap. 1, tantam dicit esse hujus promulgationis necessitatem, ut nec Deus ipse possit lege positiva ab eo data aliquem obligare sine legis publicatione. Hoc autem est verum de publicatione, ut dicit notitiam legis proportionatam obligationi : haec enim est necessaria ex parte ipsius hominis, quia nisi ei proponatur objectum, non potest moveri nec peccare, et ita non potest cum effectu obligari. Promulgatio autem publica et externa, ac sensibilis, de qua nunc tractamus, non est ita necessaria in legibus Dei de potentia absoluta, quin possit ipse tanquam supremus dominus obligare omnes per privatam notitiam etiam mere interiorem : ille autem modus non esset hominibus accommodatus, et praesertim pro multitudine seu communitate humana. At vero simpliciter, et ex natura rei loquendo, talis promulgatio est necessaria ex parte ipsius legis, quia hoc postulat conditio legis, quatenus est regula publica totius communitatis, ut dictum est; et ideo licet lex sit a principe decreta et publicari mandata, quamdiu promulgata non est non obligat, etiamsi privatim sciatur: postquam autem promulgata est, de se jam obligat omnes ad quos per se potest notitia ejus pervenire; nec oportet ut alia intimatio quasi juridica singulis fiat, ut dicitur d. c. 1 de Postul. Praelat., et tractando de lege humana latius explicabitur.

7. An sit de ratione legis acceptatio subdiLorun. —bnubitari vero hic ulterius poterat, an de ratione legis sit etiam acceptatio subditorum, quae post promulgationem sequitur, ut videtur insinuare Gratianus, supra dicens leges institui cum promulgantur - firmnari cum moribus suscipiuntur. Sed hoc dubium non habet locum in legibus divinis, sed solum in humanis, et ideo illud infra tractandum remitto. Et dico breviter illam conditionem non esse de ratione legis, nec formaliter convenire alicui legi : imo quodammodo cum illius ratione pugnare : nam de ratione legis est ut vim habeat obligandi : si autem pendeat ex acceptatione subditorum, jam non tam ipsa obligaret quam ipsi subditi voluntarie se submitterent legi. Si ergo aliquando requiritur populi acceptatio, vel est propter imperfectam potestatem principis, quia tantum sub hac conditione et dependentia potestatem recipit, vel est ex benignitate legislatoris, qui non vult uti sua absoluta potestate : unde quando dicitur lex humana firmari moribus utentium, non tam jure quam facto intelligendum est, ut sensit Archid. in d. S Lec, d. 4, et ibi Turrec., art. 2, sed de hoc plura tractando de legibus humanis.

8. An scriptura sit de ratione legis. — Denique dubitari potest an esse scriptam sit de ratione legis. Ratio dubii est, quia Isidorus saepe hoc ponit in definitione legis: nam lib. 5 Ety mol., cap. 5: Lea (inquit) est constitutio scripta habetur in cap. 3, d. 1, et in hoc distinguit legem a jure et a consuetudine ibidem. Unde D. Thomas 2. 2, quaest 57, art. 1, ad 2, dicit, jus si in scriptum redigatur, vocari legem: et Aristoteles in Rhetor. ad Alexand. in principio, definit legem, dicens: Lex est communis civitatis consensus, qui scriptis praeceperit, quomodo unumquodque agendum sit et similia repetit cap. 2; et Cicero 1 et 2 de Legib., legem populariter dictam esse illam quae scripto sancit quod vult. Atque ita Turrec. in cap. Lex, d. 1, art. 2, simpliciter pronunciat de essentia legis esse scripturam, ubi alios pro hac sententia refert.

9. Sed hoc dubium non potest eodem modo tractari aut definiri in omnibus legibus: ut enim omittamus legem aeternam, quae intra Deum est, et non nisi metaphorice dici potest scripta : lex etiam naturalis non est scripta, nisi metaphorice in mente, seu in corde hominum. Inter leges autem divinas positivas, lex vetus scripturam necessario requirebat, quia Deus ita voluit illam tradere, et nihil illi addi tanquam pertinens ad divinum jus: et ideo lex illa scripta per antonomasiam dicitur. At vero lex gratiae non requirit per se cuod sit scripta in membranis, sed in cordibus : unde non limitatur ad scripturam, sed antiquior est illa, et sinc illa sufficienter promulgata fuit, ut postea videbimus. Hinc ergo evidenter convincitur scripturam materialem et externam, de qua est quaestio, non esse de ratione legis: de lege autem humana dicendum est regulariter et ordinarie non fieri sine scriptura, quia re vera ita expedit ut leges sint conspicuae et non facile mutabiles. Et hinc fit ut ab his quae frequentius accidunt, saepe tales leges dicantur per scripturam publicam ferri. Nihilominus tamen in rigore, ac per se loquendo, non est scriptura de essentia legis, ut est communis sententia juris interpretum in Rubr. de Constit., ubi praecipue Panormitanus et Felinus, et pluribus confirmat Selva, tract. de Benef., cap. 22, n. 14. Et ita Castro, lib. 1, de Lege poenal., cap. 1, in definitione legis sub disjunctione ponit, quod sit voce aut scripto promulgata, quam disjunctionem ipse non probat, sed ut manifestam supponit. Idemque admittit Turrecr., d. art. 2, in fine, et dicit posse sumi ex Isidoro. Favet etiam Aristoteles, lib. 10 Ethic., cap. ult, dicens: Lex est sermo ab aliqua prudentia profectus, etc. Ratio vero est, quia etiam verbo potest praeceptum superioris sufficienter intimari non solum privatae personae, sed etiam communitati, si voce praeconis sufficienter publicetur, et postea maneat in memoriis hominum et per traditionem conservetur, et tunc etiam distingueretur talis lex a consuetudine, ut constat. Itaque ex natura rei nihil aliud probari potest: an vero ex jure civili vel canonico scriptura interdum re- quiratur ad legis obligationem, postea videbimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11