Caput 12
Caput 12
Quae definitio legis ex dictis conditionibus eius colligatur
1. Hanc methodum servavit divus Thomas, d. quaest. 90, art. 4, ubi ex proprietatibus legis quas tradiderat, definitionem ejus concludit, de qua statim dicam. Aliae enim traduntur definitiones legis, quas Soto, ibi, lib. 1, q. 1, et Castro, lib. 1 de Lege poenali, cap. 2, et alii moderni referunt et rejiciunt. Sed non oportet in hoc immorari, quia re vera non sunt definitiones, sed encomia legis, vel non dantur de lege in communi, sed de aliqua in particulari. Sic dixit Cicero, 1 de Legib. : Legem esse quiddam eternum in mente Dei existens, et lib. 2, esse rectam rationem summaà Jovis, etc., quae conveniunt legi aeternae. Iterum vero dixit legem esse rectam rationem a natura insitam : quomodo etiam Clemens Alexandrinus dixit esse rectam rationem ; quae conveniunt legi naturali. Aristoteles autem, in Rhetor. ad Alex. dixit : Legem esse communem civitatis consensum, etc., et lib. 10 Ethic., c. ult., esse sermonem ab aliqua prudentia profectum, etc. quae conveniunt legi humanae, seu civili. Similia habet Isidorus saepe allegatus lib. 2 Origin., cap. 10, et lib 5, per multa capita, quae referuntur a Gratiano, d. 1 et 4, et similia sumi possunt ex variis legibus, ff. eod.
2. Varie legis definitiones. — Generalior definitio sumi potest ex divo Thoma, q. 94, art. 2, ubi ait: Lex est dictamen rationis practice in Principe, qui gubernat aliquam comamunitatem per fectam. Aliter vero Castro, l. 1, de Leg. poenal., cap. 1, ait legem esse coluntatem rectam ejus qui vicem populi gerit, voce aut scripto promulgatam, cum intentione obligandi subditos ad parendum illi. Quae definitiones proprias opiniones definientium includunt, quod vitandum est quoad fieri possit, quia definitio debet esse quasi primum principium et fundamentum omnibus commune. Deinde haec posterior definitio aliqua involvit quae vel non sunt in rigore necessaria, vel majori expositione indigerent, ut quod sit voluntas recta, nam in rigore potest esse non recta simpliciter. Item quod vicem populi gerat; potest enim esse, vel populus ipse, vel alius, qui non vicem sed curam ejus gerat. Frior vero definitio solum convenit legi prout est in animo principis, cum tamen in hac materia etiam tractetur de lege externa. Ac propterea Gabriel in 3, dist. 37, artic. 1, legem definivit esse signum definitivum rectae rationis, dictantis ligari aliquem ad aliquid agendum, vel non agendum - cui videtur favere Aristoteles supra relatus, in lib. 10 Ethic., dicens legem esse sermonem a quadam providentia profectum. Sed non oportet definitionem limitare ad solum externum signum. Et praeterea tota illa definitio potest multis praeceptis seu signis adaptari, quae proprie leges non sunt. Denique idem est de aliis similibus definitionibus quae videri possunt in Gersone, 3 part., tract. de Vita spiritu, sect. 10, et part. 1 tract. de Orig. juris et legum.
3. Quapropter definitio quam divus Thomas colligit dicto artic. 4, frequentius recepta est, scilicet: Lex est ordinatio rationis ad bomum commune ab eo quà curam communitatis habet, promulgata. — Et fere eamdem habet Alexander Alensis, 3 part., quaest. 26, membro 4. In qua imprimis loco generis ponitur ordinatio rationis, quae vox active non passive sumenda est : subditi enim ordinantur per legem: ordinatio autem activa est a legislatore, et ille actus quo ordinat, appellatur ordinatio activa, quae a ratione proficisci debet, et ideo dicitur ordinatio rationis. Haec autem vox (quidquid sit de particulari mentione auctorum) ex se non limitatur ad actum intellectus, vel voluntatis: nam in utroque potest esse ordinatio, et illa quae est voluntatis dici potest rationis, vel quia ipsa voluntas potentia rationalis est, vel certe quia recta ratione dirigi debet, praesertim in lege ferenda. Potest etiam vox illa et interno actui et externo etiam accommodari : nam etiam externum praeceptum est ordinatio rationis, id est, a ratione dictata. Reliquae vero particulae adduntur per modum differentiae, et in illis virtute includuntur omnes conditiones legis, ut hactenus ex dictis satis constat.
4. Objectio. — Solutio et differentia inter legem et consilium.—Dubitari vero potest, quia nihil ibi est, per quod excludatur consilium a ratione legis: unde aliqui concedunt consilium sub lege contineri. quod in rigore verum non est, ut supra tetigi, et in sequenti capite iterum dicam. Respondeo ergo, dupliciter excludi consilium per illam definitionem : quia consilium ut sic, per se non est a superiore, quatenus habet potestatem et curam in subditos: lex autem debet esse talis ordinatio rationis, quae hoc modo procedat ab habente curam communitatis, ut in ipsa definitione declaratur; per se enim ac formaliter intelligenda est. Et eodem modo excludenda est oratio, seu petitio ab hac ordinatione rationis: haec enim tria, praeceptum, consilium et petitio in hoc conveniunt, quod per illa omnia ordinatur, seu dirigitur unus ad operandum per rationem alterius : et ita omnia illa possunt dici ordinatio rationis : sed differunt. Nam petitio per se est iuferioris ad superiorem, licet possit exerceri inter aequales, et aliquando a superiore circa inferiorem, sed non quatenus talis est : imo in eo quodammodo se submittit alteri, ut supra dixi: consilium autem per se est inter aequales, et si aliquem excessum indicat in consulente, est solum in sapientia, non in potestate : lex autem per se est a superiore circa inferiorem, quod in definitione significatur : ita ergo sufficienter excluditur consilium a ratione legis. Et praeterea genus ordinationis intelligi debet de efficaci ordinatione, quae vim habeat cogentem, ut Aristoteles dixit; et hoc videtur etiam determinari per particulam promulgata, quia consilio non convenit proprie promulgari : nam haec vox indicat ordinem ad obligationem inducendam, in quo maxime differt consilium a lege. Auctoris definitio. — Tandem videtur obstare illi definitioni, quia potcst Praelatus ordinare subditos secundum rectam rationem ad aliquid agendum, sufficienter proponendo communitati voluntatem suam, et nihilominus non ferre legem, quia non includit praeceptum perpetuum et stabile, quod diximus requiri ad rationem legis: unde tota illa defi- nitio convenit praecepto communitati promulgato, etiamsi ad diem tantum propositum sit. Ad quod dico breviter, vel D. Thomam latius sumpsisse legem, et sub illa comprehendisse omne hujusmodi praeceptum, vel certe particulam primam ita intelligendam esse, ut ordinatio rationis pro iba tantum quae stabilis ac duratura est, sumatur: unde posset fortasse brevius ita definiri: Lex est comnune praeceptu, justum ac stabile, sufficienter promulgaiuin. Hlud enim genus posuit etiam D. Thomas. q. 96. art. 1, ad 2, et Jureconsultus, 1. 1, de Legib.. et per illud excluduntur praecepta particularia: per alias vero particulas indicantur omnia qua in lege desiderari possunt, ut facile patet consideranti ex his quae diximus.
On this page