Caput 13
Caput 13
Utrum effectus a lege intentus sit facere subditos bonos
1. Explicando naturam legis fere omnes ejus causas declaravimus. Primo efficientem, quia esse debet ab eo qui potestatem et jurisdictionem habeat. Deinde materialem quasi subjectivam, quia esse debet in intellectu aut voluntate. vel in quacumque re quae signum illius voluntatis possit in se recipere: et materialem quasi objectivam, quia esse debet de re honesta, et circa subditos. Formalem etiam causam exposuimus , declarando modum quo lex ferri debet et promulgari. Denique finalem etiam attigimus, cum diximus legem debere ferri pro communi bono, quia vero fiuis cum effectu coincidit, non potuit sine illo plene explicari. Hic ergo incipimus de effectibus tractare, et simul innotescet amplius finis legis, qui est probitas et honestas subditorum, et ideo ab hoc generali effectu incipimus.
2. Ratio ergo dubitandi esse potest, quia lex divina non habet hunc effectum: ergo multo minus aliae. Antecedens patet, quia lex divina, ut lex est, non praebet vires, nec juvat ad operandum bonum, ob quam rationem PauIus, ad Roman. 3, legem veterem vocat legem mortis, et cap. 4, ait legem iram operari, et cap. 5, lex subintravit, ut abundaret delictum. Secundo, saltem lex civilis non habet facere homincm bonum, propter quod Aristoteles, 3 Poltic., cap. 3, aliam dicit esse virtutem boni viri, et aliam boni civis: ergo et lex alia: lex ergo civilis facit bonum civem, sed non simpliciter bonum virum: ratio autem est, quia fiuis civitatis solum est hujus vitae temporalis conservatio in exteriori pace et justitia, ut sumitur ex eodem philosopho, 1 Politic., c.2 ad quem finem etiam ordinantur civiles leges ; non ergo intendunt veram probitatem morum quae facit hominem bonum, sed solum exteriorem quamdam observantiam, quae facit bonum civem. Tertio, ad legem implendam non est necessarius actus bonus; imo saepe per peccatum impletur etiam canonica lex: sed homo non fit bonus, nisi bonis actibus: ergo observantia legis non facit bonum: ergo multo minus lex ipsa.
3. Finem intentum per legem, esse facere subditos bonos. — Nihilominus dicendum est finem intentum a lege esse facere subditos bonos: atque ita hunc esse quasi ultimum effectum legis. Ita docet D. Thomas, q. 92, art. 1, quem omnes sequuntur. Consonat Aristoteles, 2 Ethic., cap. 54, dicens legum latores ipsos cives assuefacientes bonos efficere : ratio divi Thomae est, quia bonum subditi in hoc consistit, ut niotioni superloris subjiciatur, ut sentit etiam Aristoteles, 1 Polit, cap.ult.; movetur autem subditus a superiore, mediante lege: ergo per illam efficietur bonus, si ei subjiciatur. Et confirmatur, quia lex, ut sit lex, debet esse justa : ut autem sit justa, oportet ut tendat in bonum finem ad bonum commune pertinentem, et per medium honestum ; ergo qui servaverit legem operabitur circa honestum, et propter commune bonum, quantum est ex vi legis: ergo ex vi illius bonus fiet. Sed hoc declarabitur melius inductione facta in singulis legibus, et respondendo ad rationes dubitandi.
4. Circa primum ergo argumentum manifestum est divinas leges eo tendere, ut faciant homines bonos: nam "lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum", ut ait PauIus ad Rom.7. Quod non solum verum est de lege scripta, ut contra haereticos infra ostendemus, sed a fortiori etiam de lege gratiae et de lege naturali per se est evidens : nam prohibet quidquid est malum, praecipit autem omnem virtutem: unde de illa maxime dictum creditur: Quis ostendet nobis bona? signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Denique pro ratione sufficit Deum esse auctorem alicujus legis, ut certo constet ad efficiendos homines bonos datum esse: unde ad omnem Dei legem applicari possunt omnes laudes, quas de lege divina prosequitur David toto Psal. 118, inter alia: "Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis". Nam hoc modo praecipue lex facit bonos, scilicet, dirigendo ad id quod bonum est, et obligationem illud ope- randi imponendo, cui consonat illud Psal. 18: "Lex Domini immaculata, convertens animas". Et infra : "Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos".
5. Est autem advertendum Paulum distinguere legem a gratia ; quia lex, ut lex, licet ostendat quid operandum sit, perse non dat vires ad id exequendum; hoc enim ad gratiam spectat. Unde est illud Pauli ad Rom. 7: "Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae", etc., et infra: Quis e liberabit de corpore mortis hujus : et respondet : Gratia Dei per Jeswn Christum . lex ergo, si multa praecipiat et vires operandi non praebeat, quamvis per se tendat ad bonum, potest esse occasio ut homo propter fragilitatem suam pejor fiat. Atque hic est sensus Pauli in prioribus locis : nam haec erat infirmitas legis veteris, quod multa jubebat, et non juvabat, et ideo dicitur iram et mortem operatam fuisse, non per se, vel ex intentione sua, sed per occasionem ab hominibus acceptam. Unde cum dicitur posita, ut abundaret delictum, particula ut, non significat finem, sed consecutionem, quod in illa particula wt, frequens est, et notandum in Scriptura: ponitur autem ad denotandum, effectum illum praevisum esse a Deo, et ex speciali providentia permissum, ut homines suam fragilitatem, et necessitatem divinae gratiae ac redemptionis Christi cognoscerent.
6. Opinatio aliquorum Thomistarum circa effectum legis, faciendi scilicet bonos subditos. — Leges civiles non solum bonos civiliter, sed moraliter, cives efficiunt.—Circa secundum de lege civili aliqui Thomistae existimant propterea D. Thomam addidisse: Legen facere bonum vel simpliciter, vel secundum quid, quia lex civilis, licet non faciat bonum virum, quod est esse bonum simpliciter, facit bonum civem, quod est esse bonum secundum quid. Sed advertendum est illud secundum quid dupliciter accipi posse : uno modo, ut distinguitur bonum in aliquo genere, verbi gratia, scientiae, vel artis, a bono morali, seu honesto, quod vocamus bonum simpliciter : alio modo sumi potest, prout intra ipsum genus honesti bonum unius tantum virtutis est secundum quid, respectu collectionis omnium virtutum, quomodo temperatus, si non sit bonus, vel justus, dicetur bonus secundum quid. D. Thomas ergo sine dubio locutus est in priori sensu, adeo ut dixerit leges latronum si serventur, facere bonos latrones et idem est de lege militiae et cujuslibet artis; sed illae leges non sunt leges simpliciter, sed secuudum quid, ut ex princi- pio materiae constat. Unde leges civiles, quae simpliciter leges sunt, re vera non tantum faciunt bonum secundum quid in illo sensu, sed simpliciter quia bonum morale et honestum intendunt. Ita profitetur Jureconsultus in l. 1, ff. de Just. et jur., dicens: Justitium colimus, licitum ab illicito discernentes, bonos non solum metu penarum, sed etium exhortatione pramaorun efficere cupientes. Idem sentit Aristoteles, 3 Polit., c. 4, dicens finem civitatis esse bene vivere, et honestatem aliquam participare, et cap. 6, ait: De virtute et vitio publice cogitant quicuinque curam habent bene instituendi civitatem, et 1 Politic., cap. ult., dicit, omnes cives debere esse participes virtutis moralis, quantum optts est. Tamen in principe requirit virtutem simpliciter, utique in secundo sensu posito, id est, collectionem omnium virtutum, quia in omnibus debet praecipere.
7. Ratio a priori. — Ratio autem a priori est, quia finis humanae reipublicae est vera felicitas politica, quae sine moribus honestis esse non potest: per leges autem civiles dirigitur in eam felicitatem, et ideo necesse est ut illae leges ad bonum morale per se tendant, quod, ut dixi, est bonum simpliciter. Quando vero Aristoteles bonum civem distinguit a bono viro, id facit, quia plus requiritur ad virtutem boni viri quam boni civis: quamvis enim virtus boni civis moralis sit, et honesta ex se, tamen praecise sumpta est secundum quid, secundo sensu supra declarato, et sola non sufficit ad constituendum simpliciter bonum virum : unde si quis sit solitarius, poterit esse vir bonus, etiamsi non sit bonus civis: qui autem pars est civitatis non erit bonus simpliciter, nisi et vir bonus, et bonus civis sit, quia bonum ex integra causa: poterit autem esse bonus civis, licet non sit bonus vir, quia esse bonum civem est esse bonum secundum quid.
8. Leges canonice faciunt bonos subditos simpliciter. — Atque hinc constat a fortiori leges canonicas facere bonum simpliciter in eodem sensu: nam si illae tantum serventur, non faciunt bonum omnino consummatum, id est, in omni genere boni, quod de quacumque lege in particulari dici potest, quia non praecipit omne bonum, sed partem ejus, praeter legem charitatis, quae virtute omnia complectitur. Atque ita unaquaeque lex facit bonum ex parte (ut ita dicam), et in hoc sensu facit bonum secundum quid: tota autem collectio legum facit absolute bonum. Et hoc ipsum in re censuerunt Cajetanus et Soto circa dictum art. 1, quamvis in verbis differre videantur.
9. Possitne lex servari per actum malum. — Circa tertium occurrebat disputatio cum Adriano et aliis: an peccando mortaliter possit vere lex aliqua servari. Sed de hoc videri potest D. Thomas. 1. 2, quaestione 100, art. 9, et 2. 2. quaest. 44. artic. 4; et infra tractando de lege positiva disputabitur; nunc admitto posse legem servari per actum malum, non vero quatenus malus est, sed quatenus aliquid boni ex suo genere habet, ex quo solum sequitur legem non praecipere semper omne bonum, loquendo de una lege in particulari, neque ita efticaciter reddere hominem bonum, ut non possit ipse malitiam aliquam admiscere bonitati intentae a lege. nde quia bonum ex integra causa, malum autem ex quocumque defectu, fit ut actus quidem sit simpliciter malus propter circumstantiam ab homine adjunctam, et nihilominus propter bonam substantiam quam habet, suftficiat ad implendam legem. Deinde dicitur, hic maxime habere locum vulgatum principium, finem legis non cadere sub legem. Nam quamvis lex praecipiendo actum bonum ex genere, intendat etiam ut bene fiat, ut hoc modo possit hominem bonum facere, non tamen hoc totum praecipit semper, sed solum actus substantiam, ideoque per illam poterit impleri.
On this page