Caput 14 UTRUM OBLIGARE SUBDITOS SIT PROXIMUS ET ADAEQUATUS EFFECTUS LEGIS.
Caput 14
UTRUM OBLIGARE SUBDITOS SIT PROXIMUS ET ADAEQUATUS EFFECTUS LEGIS.
1. Quid sit promimus effectus legis. — Quid sit adaequatus effectus legis. — Praecipua efficacia legis ad faciendos homines bonos est ejus obligatio, quae videtur esse maxime intrinsecus effectus ejus, et ideo de illa consequenter tractamus : ut autem intelligatur quaestio proposita, duo termini in titulo positi sunt declarandi. Prior est promimus, qui ponitur, quia solum loquimur de effectu quem lex per se ipsa facere potest, et hunc vocamus proximum, ut nunc excludamus effectum quem lex per se non facit, statuit autem ut per hominem fiat, ut est, verbi gratia, punitio, et hic dici potest effectus remotus legis. Alius vero effectus esse potest magis remotus, quia licet sit intentus a legislatore, lex tamen nec illum per se facit, nec ad illum obligat simpliciter, sed ad aliquid ejus, ut est moralis bonitas subditi, de quo agemus in casibus scquentibus; nunc de primo tantum agimus. Alius terminus est Adequatus: potest enim dici talis effectus adaequatus, vel quia nulla est lex quae non habeat talem effectum; vel quia ille effectus non porest esse nisi a lege; vel denique quia lex nullum alium habet effectum. De tertio membro dicemus capite sequenti; nunc duo priora sub illa voce comprehendimus, et supponimus esse sermonem de propria lege, et de propria obligatione morali, ut excludamus legem metaphoricam, quae circa irrationalia et insensibilia versatur, quae non obligationem, sed necessitatem inducit per inclinationem, vel instinctum naturalem, quae ad praesens nihil refert. De lege autem propria et respectu rationalis creaturae, cum constet non inducere illam necessitatem simpliciter, dubium est an inducat moralem, quae obligatio dicitur.
2. Videtur ergo imprimis non posse hoc tribui omni legi, ex 1. Virtus, ff. de Legib., et c. Omnis, dist. 3, cum his quae tradit divus rantur permittentes et punientes ; at vero permissio opponitur obligationi juxta illud Paul, 1 ad Corint. 7: "Hoc dico secundum indulgentiam, non secundum imperium" ; imo proprie loquendo ea dicuntur permitti quae facienda non sunt; permittuntur enim mala ; ergo lex permittens non obligat: non est ergo obligatio effectus legis in universum. Idem dubium nascitur ex lege poenali, quia ad poenam nemo obligatur propria obligatione : imo sunt, qui censeant quoties lex specialem imponit poenam, non inducere obligationem. Hic etiam addi potest lex favorabilis, qualis est privilegium, quod lex appellatur ab Isidoro in capit. Privilegium, dist. 1, et tamen non obligat: nam unusquisque favori suo renunciare potest, cap. Cum ad monasterium, de regular. Denique consilium etiam inter leges numeratur : nam lex privata vocatur, in cap. Nisi cum pridem, de Renuntiat., et cap. Commissum, de Sponsal., et tamen non obligat.
3. Deinde neque in secundo sensu videtur obligatio adaequatus effectus legis. Primo, quia etiam praecepta privata obligant, quamvis leges non sint. Imo non tantum praecepta quae ex jurisdictione procedunt, sed etiam sine jurisdictione obligare solent, ut praeceptum parentis ad filium, domini ad servos, et Praelati religionis ad subditos, etiamsi jurisdictionem non habeat, ut olim erat in usu etiam in monasteriis virorum , et nunc in monialibus reperitur. Item obligatio saepe oritur ex propria voluntate, ut in voto, promissione, et quocumque contractu : non est ergo obligatio adaequatus effectus legis in illo sensu.
4. Omnem legem propriam obligationem inducere. — Nihilominus dicendum est primo nullam esse propriam legem quae obligationem non inducat, id est, necessitatem quamdam operandi, vel non operandi. Est communis assertio theologorum cum D. Thoma, quaest. 92, art. 2, ad 1, et q. 93, art. 2; Soto, q. 4, a. L Castro, lib. 1, cap. 1, ad finem, et Juristarum, in leg. Legis virtus , et in d. cap. Omnis. Et eodem sensu dixit Gratianus, dist. 4, ad finem: Decretum necessitatem facit, emhortatio liberam coluntatem excitat. Similem sententiam habet sub nomine consilii et praecepti Hieronymus, 1. 2 contra Jovin., circa med.: Ubi consilium datur, offerentis arbitrium est - ubi praeceptum , necessitas est servitutis. Et Ambrosius, lib. de Viduis, circa finem : Praeceptum (inquit) in subditos fertur, consilium amicis datur ; ubi praeceptum est, ili lex est: ubi consilium, ibi gratia est. Et infra: Praceptum ibi est, ubi est pena peccati, utique propter necessitatem quam praeceptum inducit. Sic etiam dicit Augustinns in lib. de sancta Virginitate, cap. 14: Domino praecipienti non obedire damnalile est ; et infra : Praecepto quisque non obtemperat, reus est, et delitor pene. Ponderari etiam potest quod ait Gregorius, l. 12, ep. 17, et refertur in cap. 1 de Donat. : Nobilitas quodammodo sibi legem wmponit , ut debere se, quod sponte tribuit, emistimet - supponit enim legem imponere debitum. Denique Aristoteles, 1 Ethic., cap. 9, hac ratione dixit in lege esse vim coactivam, quia licet non omnis lex specialiter poenam imponat, infert tamen necessitatem ratione cujus homo fit dignus poena, si legem transgrediatur. Ratio autem sumitur ex dictis de substantia legis : est enim imperium procedens a voluntate efficaci obligandi ejus qui potestatem habet ; sed voluntas efficax supposita potestate, inducit effectum ; ergo. Sensus autem, et major declaratio assertionis patebit, respondendo ad ea, quae in primo membro objecta sunt, et ideo illis satisfaciendum est.
5. Quaenam leges permittentes habeant veram rationem legis.—Circa primum ergo de lege permissiva uno verbo respondeo cum Castro 1. 1 de lege poenal., c. 1, in fine, leges permittentes in tantum esse leges, in quantum latenter habent admista praecepta , sine quibus non posset intelligi permissio, ut specialiter decreta per legem. Quod significavit Glossa in dict. leg. Legis virtus, dum utitur exemplo legis primae, Cod. de Jur. et fact. ignor; ubi militi permittitur uti exceptionibus post sententiam contra se latam, propter suam ignorantiam : nam illa permissio legis obligat judicem ad tales exceptiones admittendas, et idem est in similibus, ut cap. sequenti latius explicabo.
6. De duplici obligatione consideranda in lege. — Circa secundum de lege poenali, adverto duplicem posse intelligi respectum in tali lege, unus est ad judicem qui inflicturus est poenam : alius est ad reum qui illam passurus est. Priori modo dici potest lex illa inducere obligationem , et imponere illam judici, puniendi tale delictum secundum mensuram per legem praeseriptam. Juxta illud Augustini, lib. de ver. Relig., c. 31: In his temporalibus legibus, quamquam de his homines judicent, cum eas instituunt, cum tamen fuerint institutee et firmatee, non licebit judicibus de eis judicare, sed secundum ipsas. Haec autem obligatio major est in ordinariis judicibus quam in supremo Principe, ut declarat D. Thomas 9.2q. 67, art. 4; in omnibus tamen est aliqua, praeterquam in Deo, qui est supremus Dominus, et potest poenam prout voluerit relaxare, sed hoc nihil ad praesens refert.
7. Circa posteriorem autem respectum advertendum est duas posse intelligi obligationes in lege : una est ad culpam , quae solet dici in conscientia : alia est ad poenam. Nam, licet haec posterior videatur illam priorem supponere, quia nemo fit dignus poena nisi per culpam, nihilominus controverti solet an lex aliqua inducat posteriorem obligationem sine priori, quod solum in quibusdam legibus humanis habet aliquam dubitationem : nam in divinis certum est illud principium : de illa autem quaestione postea dicemus, tractando de lege paenali. Nunc vel potest intelligi assertio posita de obligatione in genere, abstrahendo ab illis duobus modis : vel melius dici potest, etiamsi aliqua lex non obliget in conscientia ad actum, propter cujus transgressionem poena imponitur, obligare saltem vel ad illum, vel ad solvendam, seu sustinendam poenam, et ita neque illam legem esse sine aliqua obligatione omnino propria. Dixi autem ad solvendam , vel sustinendam ponam , quia etiam de ipsa poena quaestio est, an lex per se et immediate obliget ad illam, quae non est hic tractanda ; satis enim est ad assertionem positam, quod obliget, sive ante, sive post sententiam latam ; sive ad agendum, sive ad non resistendum , atque ita ad sustinendam poenam.
8. Opinio asserentium privilegium non esse vera legem. — Sententia auctoris privile- gium esse veram legem. — Circa tertium de privilegiis, multi propter illam rationem negant privilegium esse veram legem, sed aut secundum quid tantum, ut sentit Glossa in d. cap. Privilegium , aut nullo modo, ut sentit Castro, lib. 1 de Lege poenali, cap. 1. Ego vero existimo. si privilegium cum proportione sumatur. non minus posse inter leges computari quam permissionem. Quae est aperta sententia D. Isidori, 5 Etymol., cap. 19, ut videbimus cap. sequenti. Dico autem cum proportione. quia si sermo sit de privilegio temporali, vel concesso uni personae, ut cum ejus vita finiatur, illud deficit a ratione legis, non praecise ex eo quod privilegium est, sed quia non est quid stabile aut firmum, quod diximus esse de ratione legis: at privilegium perpetuum concessum aut communitati alicui aut familiae ut in ea semper duret, propriam rationem legis habet.
9. De duplici privilegio , et qua ratione utrumque veram rationem legis contineat. — Oportet tamen duplicia distinguere privilegia ; quaedam sunt concessa intuitu alicujus boni communis, quibus privatae personae renunciare non possunt juxta, cap. Si diligenti de Foro competenti , et l. Jus publicum, ft. de Pactis, ut est privilegium fori, verbi gratia, respectu clerici, cui ipse renunciare non potest, quia non intuitu personae suae, sed dignitatis clericalis concessum est. Et hoc privilegium propriissime est lex, non solum respectu aliorum quibus praecipitur ut tale privilegium clerico observent, sed etiam respectu ipsius clerici, cui praecipitur ut illo utatur. In illa enim dispositione superioris invenitur perfecta vis obligand: : nihil ergo illi deest ad rationem legis. Alia sunt iprivilegia concessa intuitu privati commodi ipsarum personarum, de quibus est sermo in dicto capite Cum accessissent de Probat. , et in regula Quod ob gratiam de Regulis jur., in 6, ubi Glossa et alii, Sylvester verbo Privilegium. Hoc ergo privilegium, si comparetur ad ipsum cui conceditur, sine dubio non habet rationem legis, ut probat ratio facta, quia non est praeceptum illi impositum, neque obligat illum, cum possit ei renunciare. At vero respectu aliorum qui tale privilegium observaturi sunt, veram habet rationem legis: continet enim praeceptum perpetuum obligans ad talem immunitatem servandam ; alioqui valde inefficax esset tale privilegium : ergo sicut de promissione diximus, vel etiam de lege punitiva, quatenus obligat judicem ut tale justum nocumentum inferat, ita in praesenti dicendum est,
10. Consilium rationem legis non habere ratio a priori ostendit. — Circa quartum de consilio, Glossa , in dicta lege Legis cirtus, propter illud censuit etiam consilium pertinere ad virtutem legis. Illam tamen communiter reprobant Bartholomaeus et caeteri. Soto lib. 1 de Justit., quaestion. 2, art. 2, eam irridet, quoniam consilium potius condistinguitur a praecepto, et consequenter a lege, quod sentit etiam D. Thomas, dict. quaestion. 92, art. 2, ad 2, et quaest. 17 de Verit., art. 3, ad 2. et haec sententia in rigore et proprietate vera est, ut supra etiam dixi : et ratio D. Thomae est optima, quia consilium non requirit potestatem superioris, sed a privato etiam dari potest; ergo per se non requirit auctoritatem legis.
11. Objectio. — Solutio. — p vero potest, quia idem D. Thomas 1. 2, q. 108, art. 4, consilia evangelica ponit inter partes legis gratiae. Respondetur primo, nomine legis interdum comprehendi totam dispositionem , seu providentiam legislatoris circa gubernationem subditorum, et sic ad illum pertinet non tantum praecepta dare, sed etiam consilia de iis quae meliora sunt ; quod observavit Christus Dominus in lege Evangelica, et injure etiam humano, praesertim canonico, saepe observatur, ut patet in cap. Commissum de Sponsalibus, ibi: Tutius est. Et multa sunt similia jura, ad quae intelligenda est hoc saepe necessarium. In hoc ergo sensu non male dixit ila Glossa legem non tantum praecipere, sed etiam consulere, quamvis re vera id non faciat formaliter, ut lex, sed concomitanter. Addo praeterea, quando lex consulit unum effectum, sequi alium, nimirum, ut illud opus quod consulitur jure prohiberi non possit, nec tanquam malum refutari, et quoad hoc dici potest illa lex retinere vim legis, et obligare. Et hoc modo cum mapjori proprietate dicuntur consilia evangelica pertinere ad legem gratiae tanquam approbata et stabilita per illam. Et hac ratione pro consiliüs evangelicis damnamus haereticos, qui paupertatem aut continentiam reprehendunt tanquam naturae contrariam. Ita ergo nulla lex est, vel dispositio superioris quae participet rationem legis, nisi in quantum obligationem inducit.
12. Secunda assertio. — Obligationem esse adaequatum effectum legis. — Dico secundo: Si obligatio proprie et cum proportione sumatur, semper or itur ex aliquo jure et lege, atque ita in hoc sensu dici potest hic effectus adaequatus legis. Declaratur breviter : nam imprimis necesse est loqui de obligatione communitati imposita, quia si imponatur privatae personae, non erit ex lege, et idem est si imponatur ad breve tempus, quia tunc etiam deficit conditio requisita ad legem. Quamvis illae etiam obhigationes, quatenus habent aliquam convenientiam cum obligatione legis in hoc quod ab alio habente potestatem imponuntur : consequenter etiam conveniunt cum lege in hoc quod ex imperio seu praecepto aliquo proveniunt , maxime quando necessitatem in conscientia imponunt : imo etiam tunc ab aliqua lege totam vim obligandi accipiunt. Atque ita sensus assertionis est, omnem hujusmodi obligationem ex lege oriri aliquo modo. Probatur autem primo a contrario ex Augustino, 22 contra Faust., cap. 27, definiente peccatum esse dictum vel factum contra legem : nam aperte supponit omnem obligationem ad aliquid vitandum vel faciendum oriri ex lege: nam quoties aliquis agendo contra obligationem propriam in conscientia peccat, agit contra legem : ergo talis obligatio erat ex lege.
13. Deinde probatur eisdem exemplis quae in contrarium afferebantur, scilicet, voto, promissione, aut quocumque pacto: nam ex his omnibus non oritur obligatio, nisi ex v irtute legis. In illis enim omnibus distinguere oportet fundamentum , seu proximam materiam obligationis a propria ratione et causa ejus: nam fundamentum consistit in aliqua actione humana: ila vero supposita , jus est quod obligat: sic in voto (et idem est cum proportione de reliquis), proximum fundamentum obligationis est voluntaria promissio: quod autem proprie obligat ad illam implendam, est jus illud naturale a ac divinum: Deut. 23: "Si quid vovisti Domino, ne moreris reddere". Et ita etiam juristae dicunt omnem obligationem quae ex contractibus oritur esse naturalem, vel civilem, quia ex jure naturali, seu gentium, aut civili oritur, ut sumitur ex textu cum Glossa in l. Cum amplius, ff. de Regul. jur., et l. Ex hoc, ff. de Justit. et jur., et ita satisfactum est secundae parti rationis dubitandi in principio positae.