Text List

Caput 15

Caput 15

An recte numerentur quatuor effectus legis, praecipere, prohibere, permittere et punire, et quomodo ab illa fiant

CAPUT XV. AN RECTE NUMERENTUR QUATUOR EFFECTUS LEGIS, PRAECIPERE, PROHIBERE, PERMITTERE ET PUNIRE, ET QUOMODO AB ILLA FIANT.

1. Ratio dubitandi esse potest, quia obligatio de qua dictum est capite praecedenti, videtur esse adaequatus, id est, unicus et totalis effectus legis ; ergo supervacanea est haec enumeratio. Antecedens probatur primo ; quia essentialis ratio consistit in imperio: ex imperio autem, ut sic, non sequitur, nisi obligatio: reliqua enim sunt per accidens; ergo. Secundo declaratur discurrendo per illa membra: nam praecipere et prohibere formaliter idem sunt, solumque materialiter distinguuntur , et ideo superfluum est illa ut distincta ponere. Assumptum patet quia prohibitio etiam est quoddam imperium et praeceptum : nam prohibere nihil aliud est quam praecipere ut aliquid non fiat, sicut e contrario praeceptum est quaedam prohibitio : nam qui praecipit audire Missam vetat ne omittat: et ideo Isidorus, lib. 2 Etym., art. 10, et l. 5, can. 19, solam prohibitionem ponit, et omittit praeceptum, fortasse quia praeceptum per se non dat bonitatem actui, sed necessitatem, quae necessitas bene explicatur per negationem omittendi , quam significat prohibitio respectu talis materiae. Permissio autem ut sic non est effectus imperii, sed potius per carentiam imperii fit. Nec denique punitio est effectus legis, sed esse poterit judicis, vel legislatoris.

2. In contrarium autem est, imprimis auctoritas Isidori, qui saltem tres effectus distinxit, et quartum, qui est praecipere, ut clarum supposuisse videtur ex ipso nomine, et ratione legis. Apud Gratianum autem in cap. Omnis, dist. 3, ad textum Isidori adduntur haec verba: Divina autem praecipit, ut diligas Dominum Dewm tuum. Quae verba non sunt in Isidoro, et illa particula divina inepte addita est, quia non sola divina lex praecipit, sed etiam alia. Et ideo in Decreto Gregoriano notatur, in multis codicibus non haberi, et sine dubio expungenda est, et legendum aut precipit, ut sit quaedam additio ad numerationem Isidori. Expresse vero illam particulam habet Modestinus in l. 7 de Legibus, dicens: Legis virtus heec est, imperare, vetare, permattere, punire. Atque ita hanc participationem defendit etiam D. Thomas, q. 92, a. 2. Eamque ratione declarat, quia actus humani, aut boni sunt, aut mah, aut indifferentes: illis ergo tres effectus legis respondent, qui sunt praecipere bonos, prohibere malos, permittere indifferentes , quibus additur quartus puniendi, tanquam necessarius ad efficaciam legis. De quo discursu plura statim dicemus. Haec ergo numeratio tanquam doctrinalis, et satis apta ad explicandos effectus per se convenientes legi acceptanda est, et explicanda. Ad illius vero meliorem intelligentiam declarabimus singula membra, et eorum distinctionem, et modum quo per legem fiunt, quod facile fiet per difficultates propositas discurrendo.

3. Approbatur divisio in quatuor effectus legis.—Prima et praecipua erat: quia obligatio est adaequatus et unicus effectus praecepti, in qua possumus priorem partem admittere, et negare posteriorem : quidquid enim lex operatur media obligatione, operari videtur, ut probat ratio facta de efficacia praecepti, et hoc modo dici potest ille effectus adaequatus: non tamen unicus, quia mediante obligatione operatur alios, ut ex sequentibus patebit discurrendo per omnes effectus legis.

4. Quae distinctio sit inter preceptum et prohibitionem. — Divisio legis in affirmativam et negativam . differentia inter utramque. — Secunda erat de distinctione praecepti et prohibitionis, quae parvi momenti est. Fatemur etiam imprimis utrumque ex illis effectibus comprehendi sub obligatione legis, diverso tamen modo inducere obligationem, et hoc satis esse ut illa duo priora membra distinguantur. Imo ad hoc distinguuntur, ut declaretur legem non solum posse obligare ad agendum, sed etiam ad non agendum. Per quod etiam traditur vulgaris divisio legis in affirmativam et negativam, quae licet fortasse non sit essentialis, sed quasi materialis, nihilominus non est superflua, sed necessaria ad duas illas partes justitiae explicandas, quas David etiam distinxit Ps. 36 dicens: Declina a malo, et fac bonumn. Deservitque ad declarandum tum diversos modos obligandi legis, tum etiam diversos modos peccandi contra legem. Nam lex affirmativa dicitur obligare semper, non tamen pro semper, quia ex quo lata est incipit obligare, et semper obligat quamdiu durat, quia obligatio est quasi naturalis effectus ejus, non tamen pro semper, quia non obligat pro singulis momentis aut temporibus, sed solum pro certo tempore, pro quo imponit operandi onus. Lex autem negativa obligat semper et pro semper, quia et ejus obhgatio cum illa semper durat, et propter negationem quam includit, pro omni tempore, et qualibet parte prohibitionis suae obligat, quia negatio omnia destruit, et quia abstinere a malo semper et pro semper necessarium est. Ex hac etiam divisione oritur divisio peccatorum in peccatum commissionis et omissionis: nam peccatum commissionis contrarium est legi negativae: omissio vero affirmativae, ut ex materia de peccatis suppono. Atque ita tandem constat nomen praecepti seu imperii aequivocum esse: interdum enim significat quasi genus commune ad negativum et affirmativum praeceptum, quo modo diximus in definitione legis esse preeceptum commune, etc.; aliquando vero specialiter sumitur pro affirmativo praecepto, et sic distinguitur a prohibitione, et ita ponuntur illa duo tanquam distincti legis effectus.

5. Tertia difficultas erat de permissione, quam D. Thomas ita declarat, ut videatur illam ponere in sola negatione praecepti et prohibitionis: illa enim permitti dicuntur quae nec praecipiuntur nec prohibentur. Additque materiam permissionis esse actus, vel indifferentes, vel parum bonos et parum malos. Utrumque autem dictam difficultatem habet. Primum quidem, quia (ut objiciebam) illa negatio non est effectus legis, sed potius est effectus negationis utriusque legis tam praecipientis, quam prohibentis, quia sicut aftirmatio est causa affirmationis, ita negatio est causa negationis: permissio autem illo modo declarata negatio tantum est; ergo non est effectus legis, sed negationis legis. Et confirmatur argumento facto in praecedenti capite, quia permissio illo modo non inducit obligationem, nec est effectus ejus; ergo non potest esse effectus legis.

6. Secundum etiam de materia difficile est, primo ex parte actuum malorum, quia licet sint parum mali, non permittuntur lege aeterna et naturali, ut docuit Augustinus, lib. 1 de libero Arbitrio, cap. 5 et 6. Si vero sit sermo de lege positiva, etiam graviter mali interdum permittuntur, ut sunt fornicatio, homicidium, adulteria, aliqua pacta injusta et similia. Secundo, ex parte bonorum actuum, quia si permissio in sola negatione consistit, aliqui boni actus nec praecipiuntur, nec prohibentur, quia sunt optimi, et ex melioribus bonis, ut virginitas et similes actus, qui sub consilium cadunt, et sic Glossa, in d. cap. Legisvirtus, dixit consilium esse posse effectum legis, et sub permissione comprehendi. Quod si quis refugiat concedere tales actus esse permissos, sequitur et non recte poni permissionem in illa sola negatione, et divisionem actuum datam a D. Thoma esse insufficientem.

7. Duplex genus permissionis, juris scilicet et facti. — Ad explicandum ergo hunc effectum adverto primo permissionem interdum esse solius facti, interdum juris; prior nullo modo ponitur effectus legis, posterior autem esse potest, quia lex ad jus pertinet , seu jus constituit. Utrumque in Deo explicatur optime : nam si factum attendamus, Deus multa peccata permittit, quia cum posset impedire ne fiant, de facto non impedit nec vult impedire, sed potius directe vult illa permittere, id est, sinere ut fiant. Attendendo autem ad jus, Deus nullum peccatum permittit, quia nullum non prohibet, neque ullum impunitum relinquit, quomodo dixit Augustinus, supra, legem aeternam nullum peccatum permittere. Igitur permissio facti non includit negationem prohibitionis, sed meram negationem impedimenti, seu operis, quo possit efficaciter impediri effectus permissus; permissio autem juris, de qua in praesenti est sermo, includit negationem prohibitionis et praecepti, ut D. Thomas dixit. Secundo, haec permissio juris considerari potest, vel ut consistit in mera negatione praecepti, et prohibitionis, vel quatenus in aliquo positivo praecepto fundatur, quia nimirum per legem aliquam positivam talis permissio decreta est et stabilita. Sicut enim in Deo quoad permissionem facti, aliud est permittere, aliud est velle permittere, ita in ordine ad jus, aliud est permittere pure negative, aliud per legem positivam de permissione statuere.

8. Permissionem negativam non esse proprium effectum legis asseritur. — Dico ergo permissionem mere negativam quae resultat ex sola negatione utriusque praecepti affirmativi et negativi, non esse proprium effectum legis; ut vero per aliquam positivam legem decernitur, sic esse specialem effectum legis. Prior pars videtur probari sufficienter ratione facta, quia ad illum modum permissionis non est necessarium ferre legem aliquam, satis enim est non ferre legem prohibentem. Item permissio illa non est ex potestate legislativa: nam interdum actus talis est, ut nec prohiberi possit, nec praecipi : ergo negationes illae tunc non sunt effectus talis potestatis, quia non sunt (ut sic dicam) ex voluntate etiam indirecta legislatoris, sed ex se tales sunt: ergo nec permissio illa est effectus potestatis legislativae: ergo neque legis. Denique illa negatio nullam proprie habet causam, sed ex se talis actus permissus est, dum non prohibetur. Sicut non proprie dicetur Deus esse causa negationis essendi, quae intelligitur in re possibili nunquam futura : sed ex se habet quod sit nihil, quia illa nihil est, nisi creetur : quod autem sit nihil non habet a Deo, sed ex se: sic ergo actus ex hoc praecise quod non prohibetur, nec praecipitur per legem, non habet a lege, quod sit permissus, sed id habet ex se : ut ergo sit proprie permissus per legem , oportet ut ipsa permissio stabiliatur, et firmetur aliquo decreto et voluntate legislatoris : et tunc recte dicitur actus permissus positive, et similiter permissio illa habet specialem modum, ratione cujus dicatur effectus legis. Et ita etiam manet secunda pars assertionis declarata et confirmata , quia ita profecto intellexit Isidorus ut statim ostendam.

9. Permissio simpliciter dicta regulariter solum versatur circa malos actus. — Permissio etiam aliquando versatur circa actus bonos et indifferentes. — Ut autem magis constet de qua promissione sit sermo, oportet ultimo notare permissionem simpliciter dictam attribui solere malis actibus, et de illis maxime ac regulariter intelligi , praesertim quando Deo tribuitur : dicitur enim Deus permittere peccata ; reliquos vero actus non tantum permittere, sed etiam velle, aut ordinare. Nihilominus tamen aliquando accipitur etiam in bonam partem. Sic enim dixit Paulus, 1 Cor. 7: "Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium", id est, permittendo, non praecipiendo ; loquebatur autem de actu matrimonii, qui malus non est : unde a fortiori dicit permissio de actibus indifferentibus. Utroque ergo modo, scilicet in bonam et malam actionem potest permissio esse effectus legis : imo Isidorus aperte locutus est de permissione rei bonae : nam adhibet exemplum hujus permissionis, dicens : Omnis lex aut permitti aliquid, ut quod vir fortis petat premium . nam illud verbum petat ibi non dicit imperium , sed permissionem : constat autem illam permissionem esse rei bonae. Sic etiam Glossa, in capite Qui partem, 53 d., ubi, in textu de his qui partem digiti, vel aliam similem particulam corporis, non voluntate, sed casu amiserunt, dicitur os canones praecipiunt clericos fieri ; Glossa recte exponit, id est, permittunt, quia illud non est imperium, licet de re bona sit.

10. Sic etiam in cap. Hac ratione 34, q. 1, dicitur Apostolos praecepisse secundas nuptias, id est, permisisse; verum est illa verba esse Auctoris imp. in Matth., Homil. 22, qui non bene sensit de secundis nuptiis, et ideo permissionem ibi accipit in malam partem : unde de hujusmodi permissione subjungit : Aliud est praecipere, aliud permittere : quod enim precipimus, semper placet ; quod autem permittimhs, nolentes permittimus, quia malam voluntatem hominum in totum prohibere non possumus. Quae doctrina vera est de permissione mali, et statim nobis deservit : tamen male applicatur ad illud exemplum de secundis nuptiis post mortem prioris conjugis: nam illae bonae sunt, et non praecipiuntur proprie, quia nemo ad illas obligatur, et ita recte ibi praeceptum pro permissione boni interpretamur. Seepius vero dicuntur leges permittere aliqua mala, sicut leges civiles permittunt meretrices, et maritum occidere uxorem inventam in actuali adulterio, et contrahentes se decipere infra dimidiam, etc. Sic etiam multi intelligunt verbum Christi Matth. 19: "Ad duritiam cordis vestri permisit vobis Moyses dimittere uxores vestras", ut supra Imperfect. exponit, et Ambrosius, lib. 8, in Luc, cap 16, et Hieronymus, Matth. 5 et 19, et quam plures Scholastici. Alii vero intelligunt de dispensativa permissione per quam actus redditur non malus, licet non praeceptus, quod est probabile; non pertinet tamen ad hunc locum id discutere : satis enim est quod in illo etiam sensu permissio dici potest effectus legis.

11. Omnibus autem his modis hic effectus non est pure negativus, sed aliquid positivum circa negationem operatur, diverso tamen modo. Nam quando permissio dicitur de actu alias bono, non solum non prohibet illum: sed etiam cum sit bonus, dat positivam facultatem, seu licentiam, vel jus aliquod ad illum. Idem contingit in exemplo posito ab Isidoro: cum enum lex dicit : Var fortis petat premium, non solum negative permittit, sed dat illi speciale jus ad postulandum tale praemium, et ad laborandum in spe illius, in virtute virtualis promissionis ejusdem legis. Atque hoc modo lex concedens favorem, quando non praecipit illum acceptare, sed liberum relinquit illi renunciare, permissiva dicitur juxta modum loquendi Isidori : quamvis non tantum negative disponat, sed aliquid positive concedat. Quando vero lex permittit malum, in quo vel dispensare non potest, vel non dispensat, licet non tribuat jus ut sic dicam), tribuit saltem impunitatem apud homines,quae continet morale jus non parvi momenti. Interdum etiam (si sit lex civilis) concedit vel negat actionem in judiciali foro, qui etiam est moralis effectus satis distinctus a sola negatione prohibitionis. Denique si permissio sit simul dispensativa, esto non sit praeceptiva, concedit non solum impunitatem apud homines, sed etiam apud Deum, quia concedit immunitatem a culpa, quod longe majus est.

12. Atque hinc tandem intelligitur quod superiori capite dicebamus, legem permittentem semper includere praeceptum obligans aliquem, et aliquo modo. Nam licet non obliget alios, ad quos potissime dirigitur per modum imperi : ut in illo exemplo, capite Qui partem, verbum illud praecipimus clericum fieri, non obligat mutilatum, ut clericus fiat, sed respectu illius est permissio concessiva (ut sic dicam ): obligat tamen Praelatum, ne ob eam causam illum repellat. Item in exemplo Isidori obligat illa lex ad dandum praemium viro forti petenti, quando secundum legem petit, et nihil est quod rationabiliter impediat. Quando vero permissio est alicujus mali, obligat judicem ne propter illud puniat, quia hoc prohibet talis lex, et sic de alis. Atque ita sufficienter est declaratus hic effectus secundum se : quid autem secundum D. Thomam dicendum sit, in puncto secundo dicam.

13. Quomodo gnunitio sit effectus legis. — Differentia legis naturalis et positivae quoad effectun puniendi. — Quarta objectio erat de punitione, quia non videtur esse effectus legis. Ad quod breviter dico aliud esse loqui de dignitate seu reatu poenae; aliud de actuali inflictione poenae, et utroque modo potest dici poena effectus legis, licet diversis considerationibus et rationibus: nam lex, imponendo necessitatem virtutis seu honestatis, consequenter facit ut transgressor legis sit dignus poena saltem apud Deum, quia suam obligationem lege impositam non observat. Quod locum habet tam in lege naturali quam in positiva, divina, vel humana, quia supposita lege actus est inordinatus, et illa dignitas poenae intrinsece sequitur ex malitia actus, etiamsi mahtia fortasse fuerit ex occasicne legis positivae. Est tamen differentia in hoc inter legem naturalem et positivam ; quod lex naturalis, licet faciat vel ostendat actum esse malum, tamen ut est mere naturalis non taxat modum vel quantitatem poenae : nulla enim ratione intelligi potest hoc fieri sine decreto alicujus liberae voluntatis. Quia licet peccatum ex natura sua mereatur fortasse poenam tantae gravitatis vel durationis, tamen quod sit in hac specie mali vel supplicii, vel quod sit in tali gradu intentionis, in tali loco et tempore, ex libera aliqua administratione, et providentia pendet: unde taxatio poenae isto modo, aut fit per legem aeternam Dei, maxime quoad poenam vitae futurae, aut fit per legem positivam, quoad poenas quae in hac vita et in humano foro imponuntur. Et olim quidem per legem divinam positivam scriptam fuerunt multae poenae hujus vitae pro variis delictis praescriptae: in lege autem gratiae nullae sunt poenae inflictae pro hac vita jure divino, ut in materia de censuris et irregularitate ostendimus. Hujusmodi ergo poenae vitae praesentis per humanas leges civi- les vel canonicas designantur, et eo ipso quod poena est per legem designata, transgressor legis fit reus et debitor talis poenae, et hoc modo dicitur talis poena effectus legis.

14. Objectio. — Solutio. — At vero ipsa actualis inflictio poenae aliquando fit etiam immediate per ipsam legem, ut quando lex ipsa secum affert executionem per se ipsam, ut contingit in legibus imponentibus censuras, irregularitates, aut alias inhabilitates ipso facto, quod etiam non facit lex, nisi imponendo obligationem ab aliquo actu abstinendi, vel aliquid agendi, ut de censuris alibi diximus, et de lege poenali infra dicetur. Aliquando vero, et ordinarie solum infligitur poena per legem mediate et remote, quatenus in virtute legis aliquis movetur, vel obligatur ad infligendam poenam : unde, licet hoc modo judex, verbi gratia, sit propinqua causa poenae, vel potius minister qui ex imperio ejus movetur; nihilominus quia lex est quasi primum movens judicem, ideo talis poena dicitur effectus legis. Dices: ergo omnis actus praeceptus per legem, vel omissio actus prohibiti dici poterit effectus legis, quod non videtur verum; nam effectus legis est praecipere, non facere. hespondeo concedendo sequelam cum proportione: nam, ut capite sequenti dicam, effectus legis est facere homines bonos: unde duplex distingui potest effectus legis, unus, qui immediate fit ab ipsa, et hoc est praecipere, vel prohibere; alius mediatus, qui est bene operari, vel mala vitare. Et in hoc fere idem est de effectu punitionis, licet interdum ipsa executio poenae fiat per ipsam legem, ut dictum est.

15. Objectio.—Solutio.—bices: ergo etiam peccatum poterit dici effectus legis permittentis, quia licet illa lex immediate solum concedat permissionem, vel praecipiat impunitatem, tamen ex illa tandem sequitur executio peccati permissi. Respondeo, negando sequelam: est enim longe diversa ratio, quia lex permittens justa est (ut supponimus); non est ergo causa peccati, quia neque illud inducit positive, ut constat, neque illud intendit, sed impedire majora mala : neque etiam indirecte est causa illius, quia non tenetur illud prohibere, aut punire ; quare nec praebet activam occasionem illius, sed solum permittit scandalum passivum. Longe vero aliud est de lege prohibente malum et praecipiente bonum : nam utraque per se id intendit, et a id inducit, quantum potest : imo etiam est diversa ratio de lege puniente, quia licet absolute non intendat malum poenae, nihilominus ex suppositione culpae intendit et praecipit poenam, et interdum facit illam, ut dixi.

16. Quinam sint effectus a lege intenti, et qua accessorii. — Atque ex his satis declarati manent dicti quatuor effectus, et modus quo efficiuntur a lege, vel immediate quoad opligationem, prohibitionem, aut concessionem, vel mediate quoad executionem, seu punitionem. Constat etiam distinctio, et quasi ordo illorum effectuum inter se : nam primi duo effectus, qui sunt praecipere et prohibere, sunt primario ac per se intenti, et quodammodo pertinent ad substantiam legis, et in hoc disünguuntur ab aliis duobus, qui sunt veluti accessorii, et adjuncti ad juvandam legem, ut facilius vel efficacius priores effectus consequatur. Inter se autem distinguuntur duo primi effectus, tanquam affirmatio et negatio, ut declaratum est, et fere similem oppositionem habent inter se permissio et punitio; nam prior concedit impunitatem, vel etiam favorem ; posterior vero e contrario se habet, ut constat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15