Text List

Caput 17

Caput 17

Utrum sint alii effectus legis praeter illos quatuor

CAPUT XVII. UTRUM SINT ALH EFFECTUS LEGIS PRJUETER ILLOS QUATUOR.

1. Inquirimus sufficientiam praedictae numerationis: et ratio dubitandi est, quia plures alii effectus solent fieri per leges. Primo enim per leges taxantur pretia rerum. Secundo, per illas constituitur medium in materia virtutis. Tertio, dantur formae contractibus, testamentis, etc. Et constituuntur ut essentiales, ita ut actus aliter facti non valeant. Ad quem effectum pertinent etiam irritationes contractuum, inhabilitationes personarum ad tales contractus, vel munera. Quartus est mutare dominia rerum. Quintus leges revocare. Sextus favores concedere et praemia tribuere: non enim minus hoc ad legem pertinet quam punitio. Nam praemio ut pena vita moderatur humana, ut Isidorus supra dicit.

2. Hanc difficultatem facile aliqui expediunt, concedendo esse alios effectus legis; illos vero quatuor fuisse numeratos ut praecipuos, magisque usitatos, ac necessarios, et quia ex eis facile erat alios intelligere. Quod non habet magnum inconveniens, quia nec Isidorus, nec Jureconsulti, nec D. Thomas assumpserunt provinciam tradendi omnes effectus, sed moraliter ac doctrinaliter locuti sunt. Et ab hoc modo dicendi non longe absunt Glossa, et Bartolomaeus in d. l. Legis virtus, dum dicunt aliquas esse leges quae non habent aliquem ex his effectibus; nullam tamen esse quae non faciat alquem effectum asequipollentem, et hoc satis esse. Et eadem ratione concedunt posse aliquam legem non habere aliquem alium eequipollentem alicui ex supra numeratis.

3. Nullam esse legem sine aliquo ex effectibus numeratis, el omnes alios in his contineri ut probabile asseritur.—Satis tamen probabiliter dici potest nullam esse legem, quae non habeat aliquem ex dictis effectibus cum omni proprietate. Et e contrario nullum esse effectum legis qui sub praedictis non contineatur. Primum probatur ex principio posito in capite praecedenti, ubi ostendimus omnem legem habere vim obligandi : ergo necesse est ut omnis lex obliget : ergo vel ad agendum, vel ad non agendum : nam haec contradictorie opponuntur, et consequenter non admittunt medium, et ideo nulla est lex quae saltem quatenus aliquem obligat, non habeat rationem praecepti aut prohibitionis, licet sub aliis rationibus possit alios effectus habere.

4. De duplici potestate, directiva scilicet et coactiva, quae comitantur legem. — Ut autem probetur altera pars. supponenda est vulgaris distinctio de duplici virtute legis, directiva, et coactiva, quam tradit D. Thomas, q. 69, art. 5, et ibi alii. Solent autem haec verba varie accipi : interdum enim vis coactiva legis dicitur vis obligandi in conscientia, quomodo loquitur D. Thomus, 1. 2, q. 17, art. 3, ad 2, dum in hoc distinguit consilium a praecepto, quod consilium est inductio non habens vim activam, id est obligativam, et sic vis directiva est communis consilio : consistitque solum in illuminatione et directione mentis. Ita etiam Cajetanus, t. 14 Opusc., q. 2, sub coactione legis vim omnem ad obligandum includit, et fere, eodem modo loquitur Soto, l. 1 de Just., q. 6, art. 7, circa finem. Proprie vero loquendo, in ipsamet lege duo effectus, et consequenter quasi duae virtutes distinguuntur : alia obligandi in conscientia, quae directiva dicitur, alia subjiciendi et obligandi ad poenam, quae coactiva dicitur. Nam in legislatore utraque potestas necessaria est : directiva, ut imperare valeat quid agendum vel non agendum sit cum necessitate quadam pertinente ad honestatem morum, quae dicitur obligatio in conscientia, seu in ratione honestatis : coactiva, ut cogere possit ut sibi obediatur. Et hic est communior usus harum vocum, ut constat ex D. Thoma, dict. q. 96, art. 5, et aliis interpretibus ibi, et ita illis uiemur, quia coactio proprie dicitur de re involuntaria, ut est poena : directio autem legis plus includit, quia consilium, vel motionem, ac subinde includit obligationem.

D. Potestas ergo directiva sufficienter videtur explicari per actum praecipiendi et prohibendi propter rationem dictam, quod haec contradictorie opponuntur. Item quia illae duae partes justitiae, quae sunt vitare malum et facere bonum, sufficienter comprehendunt totam justitiam, ut recte tradit D. Thomas 2. 2, q. 79, art 1; ergo et leges ut obligantes sufficienter dividuntur per praecipientem et prohibentem. Ad potestatem autem coactivam pertinet moraliter cogere ad obediendum utrique legi, quod fit per comminationem poena : unde Augustinus, lib. de Correp. et Grat., cap. i Dominus (inquit) solum ostendit a quo malo declinemus, et quod bonun faciamus, quod solum potest legis littera.Postea vero ait haec non posse impleri sine Spiritu gratiae : Que si desit ( inquit), ad hoc lex valet ut reos faciat et occidat. In quo explicat propriam vim coactivam legis: unde per haec tria videbatur sufficienter explicata tota efficacia legis : tamen quia interdum etiam necessarium est aliquid permittere, quod fit sine obligatione, vel coactione respectu ejus cui fit permissio : ideo necessarium fuit hunc etiam effectum explicare, quia prout fieri potest per legem, partim a potestate directiva, partim a coactiva dependet. Nam ipsamet vis directiva ostendit et statuit aliquid esse permittendum, et non puniendum ab homine, et ita praecipit ipsam permissionem, et cogit ad illius observationem, et ita constant dicti quatuor effectus, nec apparet necessitas multiplicandi alios.

6. Ad quem effectum legis pertineat pretia rerum tacare. — Hoc autem ultimum magis confirmabitur discurrendo per alios effectus qui in principio, in secunda parte rationis dubitandi, proponebantur. Primus erat taxare pretia rerum, de quo assero pertinere ad effectum praecipiendi, vel prohibendi, aut permittendi, vel certe aliquid de singulis includere: ordinarie enim videntur tales leges ferri per prohibitionem, ne talis res pluris vendatur quam tanti, vel ne minori pretio ematur quam tali. Et interdum potest utrumque praecipi, scilicet, ut res vendatur, et ut tanti vendatur: frequentius vero permittitur venditio: taxatur autem pretium per aliquam prohibitionem, ut dixi. Vel, si velimus per modum affirmativi praecepti illud explicare, erit quasi sub conditione, seu quoad modum actus, non quoad exercitium, scilicet, si quis voluerit vendere, aut emere, tanti id faciat. Nec refert quod lex non feratur per propria verba praecepti, sed per verba quae circa materiam versantur, taxando illam, vel aliquid simile, quia, ut dicitur in lib. Cum pater, S Donationis, tt. de Legar. 2: Non queri oportet, cum quo de supremis quis loquatur, sed in quem voluntatis intentio dirigatur.

7. Ad quem effectum pertineat constituerc mediwmn in materia virtutis. — Secundus etfectus erat constituere medium in materia virtutis. De quo idem dicendum est : nam illud non fit nisi prohibendo, vel praecipierdo. Ut praeceptum jejunii praescribit hodie medium temperantiae prohibendo cibos talis quahtatis, et plures comestiones ex aliis permissis, vel si medium affirmative statuatur, pertinet ad praeceptum. Hoc enim modo lex praecipiens audire Missam in die festo, constituit in usu illius medium virtutis religionis pro tali tempore, quia pro illo facit talem actum esse necessarium ad honestatem illius virtutis, quod non fit nisi imponendo obligationem talis actus pro tali tempore.

8. Ad quem effectum legis pertineat formam in humnanis actionibus statuere. — Tertius effectus erat formam in humanis actionibus ponere, scilicet, ut fiant tali vel tali modo, sub quo comprehendimus irritationem contractuum, et inhabilitationem personarum, vel ad illos simpliciter, vel ad illos tali aut tali modo faciendos, vel ad talia munera, etc. De quo effectu generatim dici potest sub praecepto comprehendi, quatenus lex dat formam actibus, et sub prohibitione, quatenus illos irritat. Sed hoc posterius habet difficultatem, quia ad irritandum non suffcit prohibitio, etiam directa, ut suo loco dicetur; ergo irritatio dicit specialem effectum a prohibitione distinctum. Nam prohibitio, ut sic, non tollit absolutam potestatem faciendi actum, sed facit ne liceat: at irritatio privat potestate faciendi valide actum ; est ergo effectus distinctus: et ideo addi potest, irritationem esse quidem distinctum effectum a prohibitione; semper tamen adjungi prohibitioni, et habere rationem poensae, vel ejusdem prohibitionis violatae, vel alterius culpae. Verumtamen, licet hae irritationes vel inhabilitationes saepe inferantur per leges in poenam, per se tamen non ita est: nam inhabilitatio sacerdotis ad matrimonium non est poena, nec irritatio matrimonii sine parocho et testibus, et similia. Dici aliter potest hunc effectum esse specialem, et distinctum ab illis quatuor ; tamen esse specialem legis humanae, et ideo non assignari. Sed hoc non satis facit: tum quia qui distinguunt et numerant illos quatuor effectus, praecipue loquuntur de lege humana: tum etiam quia forte assumptum non est verum, et non est parum controversum, an lex naturalis vel divina interdum irritet actus, vel inhabilitet personas ad illos, quod postea. videndum est.

9. Effectus irritandi vel inhabilitandi ad legem prolibentem vel praecipientem pertinet.— Dicendum ergo est, hunc effectum irritandi vel inhabilitandi sub prohibitione, vel praecepto contineri. Duobus enim modis fieri potest irritatio, scilicet praescribendo formam essentialem, sine qua actus non valeat, vel prohibendo omnino actum. Primus spectat ad potestatem quam lex habet ad taxanda pretia rerum : nam ejusdem rationis sunt praescribere modum in translatione, acquisitione, vel amissione rerum : haec autem omnia fiunt praecipiendo saltem modum operandi, vel prohibendo alios modos, ut declaravi. Secundus autem modus ad prohibitionem spectat; quia legislator habet potestatem prohibendi non solum actum, sed etiam valorem actus : unde irritatio dici potest specialis, et quasi duplicata prohibitio; quia non tantum actum, sed etiam valorem ejus prohibet, et ad idem reducitur inhabilitatio personae : nam eodem modo fit.

10. Objici vero potest, quia sunt quaedam leges, quae irritant actum, et non prohibent illum directe, ut dixi in libro 2 de Juram., capite 24. Item quia prohibitio directe fit de actu possibili, ac subinde relinquitur in absoluta potestate illius cui fit prohibitio : irritatio autem aufert potestatem valide faciendi: ergo non est prohibitio, sed effectus alterius rationis. Sed respondetur irritationem sub prohibitione comprehendi, sive actus omnino caveatur, sive solum statuatur ne valide fieri possit, qua saltem necesse est prohibere actum ut formaliter talem, scilicet ut matrimonium, vel testamentum, quia prohibere valorem actus, est prohibere ne subditi possint talibus actibus uti ut validis: an vero haec prohibitio, quando est per leges civiles, semper obliget in conscientia, postea videbimus. Alter etiam potest hic effectus explicari, ut dicam in puncto sequenti.

11. Ad quem effectum legis pertineat mutare domininia rerum. — Quartus effectus erat mutare dominia rerum, ut fit in lege praescriptionis, etc. Ad quam dici potest etiam hunc effectum reduci ad praeceptum : nam lex praecipit hunc esse dominum, et non illum: praecipit autem faciendo, quia alias non posset eflficaciter praecipere. Addi vero potest, probabile essé hunc effectum, et similes (licet legibus firmentur, et ideo ferendo leges fieri soleant) formaliter non fieri per legem ut lex est, quia auferre vel dare dominium non est praecipere, sed est quasi donare, vel operari. Item quia videtur esse a potestate diversae rationis : nam in principe vel republica non solum est potestas propria jurisdictionis ad imperandum et puniendum, sed etiam est potestas supremi dispensatoris et administratoris bonorum reipublicae. Lex ergo cum suis propriis effectibus procedit a potestate jurisdictionis : transferre autem dominia vel impedire illa, et similia pertinent ad bonorum administrationem, et ad potestatem dominii alti, quod dicitur esse in republica. Et hac potestate formaliter utitur princeps, quando statuit, ut per praescriptionem acquiratur dominium ab uno, et amittatur ab alio : ipse enim sua superiori potestate et voluntate de facto confert dominium, quod certe formaliter non est praecipere, sed agere, et quasi donare. Tamen non fit sine praecepto, quia oportet ut modus -acquirendi lege praescribatur, et ut facta acquisitione postea firma et illaesa conservetur, et ideo hic effectus tribuitur legi, licet, ut dixi, formaliter diversus sit, et ideo fortasse inter effectus legis, ut talis est, non numeratur; quae doctrina ad effectum etiam irritandi applicari potest.

12. Ad quem effectum legis pertineat legis revocatio .—fCuintus effectus erat de revocatione legis, sed hic non habet difficultatem, quia revocatio legis non est legislatio, sed potius ablatio, sicut dispensatio legis, vel interpretatio, aut moderatio non sunt effectus legis, sed alii actus qui circa legem ipsam fiunt. Quod si interdum abrogatio unius legis fit per aliam, tunc lex nova habebit suos proprios effectus, quos per se intendat, aut faciat: ablatio autem alterius est quid consequens, sicut generatio unius est corruptio alterius; vel certe si nova lex directe imperat ne prior servetur nec pro lege habeatur, tunc illa abrogatio pertinebit ad prohibitionem quamdam, et sub illo effectu legis continebitur.

13. Favores seu pramnia ad legem permissivam pertinent-ne, an non.—Sextus effectus erat favores concedere, et praemia conferre. Sed de favoribus jam vidimus, ex mente Isidori sub permissione comprehendi. Dico etiam idem esse de favoribus quod de privilegiis: nam si considerentur respectu ejus cui fiunt, non sunt effectus legis, sed alterius potestatis donandi, vel dispensandi jura reipublicae : si vero considerentur ex parte aliorum, quibus favor ille praestandus est, vel privilegium servandum, sic continetur sub praecepto, aut prohibitione, juxta dicta in capite 13. De praemio vero dixit Castro supra, sub poena comprehendi et subintelligi. Juxta mentem autem Isidori videtur sub permissione comprehendi, quia petitionem praemii ponit expresse sub permissione. Divus Thomas autem non putat hunc esse effectum legis, quia non requirit potestatem superiorem, sed potest a quolibet fieri: unde aequiparat illud consilio, quod etiam non requirit legis auctoritatem, et ideo etiam non est effectus legis. Et haec sententia mihi placet. Addi vero potest poenae adjectionem esse multo frequentiorem in legibus quam promissionem praemii, quia est. moraliter loquendo, magis necessaria; homines enim majori ex parte pravi sunt ad malum, et suis ducuntur cupiditatibus, et ideo frequentius timore poenae coerceri debent: unde etiam judices et custodes legum ordinarie magis obligantur ad puniendos legum transgressores, quam ad conferendum praemium observantibus illas, et propterea merito inter legis effectus, potius poena, quam praemium constituitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 17