Text List

Caput 18

Caput 18

An viatores omnes legi subiecti sint et illa obligentur

CAPUT XVIII. AN VIATORES OMNES LEGI SUBJECTI SINT ET ILLA OBLIGENTUR.

1. Diximus potissimum effectum legis in obligatione positum esse, omnesque alios in hoc uno radicari : obligatio autem essentialiter respicit aliquem cui imponatur, et ideo ad perfectam hujus effectus declarationem necesse est exponere, in quos cadat haec obligatio legis, vel qui sint capaces illius. Quamvis enim supra ostensum sit legem ad homines, et in communi, seu pro aliqua communitate ferri; non tamen declaratum est an omnes homines sint capaces hujus obligationis, vel aliqui sint quasi exempti. Quam quaestionem de lege humana particulari tractavit D. Thomas, 1. 2, quaest. 96, articulo 5, quia fortasse de lege in communi non putavit esse necessariam, eo quod evidentissimum sit, omnes omnino homines viatores adultos (de his enim loquimur) esse subjectos alicui legi. Nihilominus haeretici hujus temporis cogunt nos ut quaestionem hanc hoc loco in generali tractemus, in qua non inquirimus qui homines obligentur legibus positivis, divinis, aut humanis; imo nec qui obligentur lege naturali: haec enim postea in particulari videbimus; unde multo minus inquirimus an omnes homines omnibus legibus obligentur: nam clarum est non obligari singulos omnibus et singulis legibus: id enim quoad leges positivas nec necessarium est, nec possibile, ut per se est notum: solum ergo inquirimus an obligatio legis, ut sic, seu alicujus legis, abstracte, seu disjunctim sumptae, ad omnes homines pertineat, ita ut nullus sit, qui jugo alicujus legis non subjiciatur.

2. Haeretici justos omnes eximunt a lege. — Haeretici enim hujus temporis docent justos a jugo legis exemptos esse, et non loquuntur de lege tantum humana, ut aliqui putant: sed simpliciter de lege, ut ex eorum fundamentis manifeste colligitur: quae diligenter et accurate expendunt Petrus Canisius, libro 1 de Corruptelis verbi Dei, cap. 11, Salmeron, in Epistol. ad Galat., disput. 14, et cardinalis Bellarminus, libro 4 de Justificat., cap. 1, ubi inter alias Lutheri blasphemias sequentem refert ex quodam ejus sermone: Caveamus a peccatis, sed et multo magis a legibus et bomsoperibus, et tantum attendamus ad Dei promissionem et fidem. Refert etiam, ipsos in hoc constituere libertatem Christianam, quod homo justus liber sit a debito legis implendae coram Deo, ita ut illi omnia opera sint indifferentia, id est, nec praecepta, nec prohibita. Fundantur isti partim in erroribus suis, partim in quibusdam testimoniis Scripturae prave intellectis. Praecipuum fundamentum est, quia negant veram justitiam, et necessitatem operum ad illam: nam dicunt homines justificari per solam acceptationem, vel non imputationem Dei extrinsecam, quam omnis ille assequitur, qui firmiter credit sibi esse remissa peccata, vel potius non imputari propter Christum: et hanc fidem dicunt sufficere ad salutem, quidquid homo operetur. Ex quo principio necessario sequitur justum, qualis ab eis fingitur, si in ea fide constans sit, non obhgari ulla lege, quia quidquid operetur credens sibi non imputari, non fit reus poenae, nec sibi ad peccatum imputatur. Unde non videntur ita negare homines ligari lege, ut opera legi contraria non sint peccata : nam potius alias docent omnia opera justorum esse peccata, et impossibile esse etiam justos legem Dei implere, et similia, quae supponunt legem obligare, et esse regulam talium operum. Aiunt ergo illam obligationem moraliter quasi tolli, vel impediri per illam suam fidem, quia non facit hominem reum poenae, nec ratione illius opus in conspectu Dei tanquam malum reputatur, licet in se tale sit. Aliud eorum fundamentum sumitur ex falsa quadam differentia inter legem et Evangelium, quam infra tractando de lege gratiae expendemus. Testimonia vero Scripturarum, quibus niti se simulant, in capite sequenti expendentur.

3. Omnes homines viatores subjectos esse legi fides docet. — Veritas autem catholica est, omnes homines viatores esse subjectos legi, ita ut teneantur illi parere, ejusque rei fiant apud Deum, si illam voluntarie non servent. Conclusio est certa de fide, definita in Concilio Tridentino, cap. 11, et can. 18, 19 et 20, ubi specialiter loquitur de justis et perfectis, quia contra haereticos specialiter doctrinam tradebat: non tamen omittit generalem doctrinam, cum inquit : Vemo autem quantumvis justificatur, liberum se ab observatione mandatorum putare debet - si ergo nemo excipitur ab hac obligatione, omnes prorsus homines in hoc mundo legibus subjecti sunt. Potestque hoc ostendi inductione quadam: nam homines a principio suae creationis subjecti fuerunt legi naturali, et praeterea Adam et Eva legem habuerunt non comedendi de ligno scientiae, etiamsi essent justi et in statu innocentiae. Praeterea post peccatum, et ante Christi adventum manifestum est Judaeos fuisse sub lege scripta, et reliquos homines sub lege naturali (ut nunc omittamus leges humanas), et hoc ex professo docet Paulus in Epist. ad Roman., cap. 1 et 2, ostendens tam Judaeos quam Gentiles praevaricatores fuisse legis, illos scriptae, hos naturalis, quam scriptam in cordibus ostendebant, quando aliqua ex parte illam servabant. Illae autem leges non minus obligabant justos quam injustos, quia indifferenter pro omnibus positae sunt. Et lex naturalis per se, et ab intrinseco, ante, et post justitiam, vel injustitiam obligat: lex vero scripta a justis incepit; nam toti illi populo fideli, in quo erat Moyses, Aaron, et multi alii justi, data est, et prius lex circumcisionis data fuit Abrahae, qui erat justus.

4. Post Christi vero adventum extra Ecclesiam non sunt justi, et ideo de hominibus qui omnino sunt extra illam solum dicere possumus, Gentiles infideles teneri eadem lege naturali, quia non est dispensatum cum illis, nec aliqua gratia illis facta est. Et praeterea certum est eos teneri ad recipiendam fidem et Christi legem, ipsomet Christo attestante: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quecumque mandavi vobis. Quod vero spectat ad Judaeos, etiam est manifestum eos obligari lege naturali, et teneri eodem praecepto quo Gentiles ad recipiendum Baptismum ac legem Christi, quod clarius expressit Marc., cap. ult., dicens: Praedicate Evangelium omni creatura, etc., qui non erediderit, utique fide viva et per charitatem operante, condemnabitur - et praeterea isti Judai, quamvis jam revera non obligentur lege scripta, quia sublata est, tamen ex conscientia erronea illam non servando peccant : nam Paulus ftestificatur omni circumcidenti se, quia debitor est universe legis faciende, ad Galat. 5.

5. Mali Christiani lege evangelica obligantur.— Venio ad Christi Ecclesiam, de qua peculiariter loquuntur haretici, et in eadistinguo malos a bonis, seu justis. De malis, evidens est eos obligari lege, quandoquidem ideo mali sunt, quia legem non servant. Dicent forte haeretici non ideo hos esse peccatores, quia simpliciter praecepta non servant , sed quia infideliter ea non servant, id est, quia dum contra illam operantur, non habent firmam fidem quod talia mala opera sibi non imputentur nec propter illa amittant Dei benevolentiam et favorem, in quo isti justitiam ponunt. Sed refellitur facile hic error ex verbis Christi, ubi in sententia condemnationis malorum Christianorum, non damnat illos, quia non crediderunt, nec quia transgredientes praecepta fiduciam non imputationis non habuerunt, sed simpliciter quia opera misericordiae non fecerunt, ac subinde quia legem misericordiae et charitatis non servarunt, ut ponderavit Augustinus, lib. de Fid. et operib., c. 15, et lib. de octo Quaestionibus ad Dulcit, cap. 1, ubi plura alia testimonia Scripturae ad hoc confirmandum congerit. Sed de hac etiam parte non oportet plura hic dicere, quia quoad hos baptizatos pravos non negant etiam haeretici subjectionem ad legem, sed errant in modo explicandi, de quo statim aliquid dicemus, et latius in materia de Gratia et de Fide.

6. Superest ergo dicendum de fidelibus justis, ex quibus quidam esse possunt baptizati tantum in voto, qui eo modo dicuntur esse de Ecclesia, seu merito, licet non numero: alii vero sunt baptizati in re, et de numero vivorum membrorum Excclesiae. De prioribus manifestum est obligari saltem lege Baptismi, ultra obligationem legis naturalis, et fidei, spei, charitatis et poenitentiae : de baptizatis autem etiam justis, quod obligentur legibus humanis tam civilibus, quam ecclesiasticis, et lege etiam divina positiva a Christo lata, ostendemus infra in suis locis : nunc ergo probatur de lege divina morali, seu naturali. Primo, quia haec est tam intrinseca, et per se necessaria, ut auferri non possit, ut in libro sequenti ostendemus.

T. Secundo, quia Christus illam non abstulit, imo illam stabilivit statim in initio praedicationis suae, Matth. 5, ubi illam magis declaravit, et a corruptionibus Phariseeorum, vel imperfectionibus legis Mosaicae expurgavit, et additis consiliis , et mediis ad observandam illam, eam perfecit, et quodammodo auxit. Certum est autem totam illam doctrinam da- tam fuisse a Domino pro sua Ecclesia futura, et tam pro justis quam pro injustis: nam ad omnes dicit : "Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intralitis in regnum caelorum", et quae sequuntur. Et maxime ponderandum est illud Matt.: "Intrate per angustam portam": vocat enim apertissime angustam portam observationem mandatorum, quae mandata dicit in illo principio comprehendi : "Quaecumque vultis ut vobis faciant homines, et vos facite illis", quod docet etiam ad Evangelium pertinere, et ad omnes qui illud profitentur.

S. Tertio, omnia quae Christus in nocte Coenae docuit de observatione praeceptorum, et praesertim charitatis, ad justos baptizatos maxime pertinent: justi enim et baptizati erant Apostoli, ad quos dicebat, Joan. 14: Si diligitis me mandata mea servate, et infra: Qui habet mandata mea, et servat ea, iste est qui diligit me, et infra: Si quis diligit me, sermonem mewn. servabit, et cap. 15: Manete in dilecLione mea ; si praecepta mea. servaveritis, manebDitis in dilectione mea ; et infra: Vos amici mei estis, si feceritis que ego praecipio vobis. Quae conditionalis habet vim comminationis, et necessitatem indicat observandi mandata ad conservandam charitatem : ergo justi tenentur servare mandata, et sine hac observantia justitiam non servabunt. Possunt infinita similia ex Scripturis adduci, sed non oportet immorari in re clara, et evidente luminc naturali, saltem quoad praecepta moralia.

9. Fit satis fundamentis hereticorun. — Fundamentum haereticorum plures involvit errores, quos hoc loco tractare non possumus, sed in variis locis hujus operis tractandi sunt: nam primo, quod dicunt impossibilia esse divina mandata, supra jam rejectum est, et ex tractatu de Gratia fiet evidentius. Secundo, ibidem repelletur, quod aiunt, omnia opera justorum esse peccata, praesertim mortalia. Tertio, veram differentiam legis veteris et novae trademus in fine hujus tractatus, et falsam ab haereticis confictam impugnabimus. Quarto, radicem omnium haeresum, quae est imputata justitia, in materia de Gratia evellemus, ibique ostendemus homines vere, et re ipsa, ac intrinsece justificari per inhaerentem justitiam per Christum datam, et per eamdem vere et radicitus remitti peccata, et non tantum tegi, seu ad poenam non imputari : unde certum esse constabit opera justorum ita aestimari et reputari, ac imputari a Deo, sicut re vera sunt : unde si sint bona opera, imputan- tur ad praemium , si mala levia, ad poenam temporalem, nisi per poenitentiam et satisfactionem deleantur : si peccata gravia, ita imputari ut ipsam justitiam destruant, donec per poenitentiam reparetur.

10. Fundamentum ergo haereticorum etiam naturali lumini contrarium est, et divinae bonitati valde repugnans: non potest enim non displicere Deo peccatum , ut peccatum est: nam, Sap. 14, "odio est Deo impius, et impietas ejus". Item repugnat divinae justitiae eo facilius remittere, vel non imputare peccata, quo majori fiducia in ipsomet Deo fiunt, quasi ipse dederit licentiam peccandi, promittendo non imputationem eis qui illam crediderint : eo vel maxime, quia vana et ficta est talis promissio : nullibi enim in Testamento novo habetur magis quam in veteri : imo ait Paulus, Roman. 2, secundum Evangelium Deum esse judicaturum occulta hominum per Jesum Christum , utique secundum legem et veritatem, non secundum falsas hominum existimationes. Denique interrogo ab his haereticis, an homines ante Christi adventum justificarentur in fide Christi, nec ne? Nam, si negent, magnam injuriam universali redemptioni Christi inferunt, et repugnant expressis locis sacrae Scripturae, Actor. 4: "Nec enim aliud nomen est sub celo datum hominibus, sub quo oporteat eos salvos fieri". "illum enim solum posuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius", teste Paulo ad Roman. 3. Si autem affirment, semper justificationem factam fuisse per fidem : ut consequenter loquantur, oportet ut dicant semper factam fuisse sine lege et operibus, et per non imputationem cum sola fiducia ex parte hominum : ergo dicere cogentur, etiam justos in statu legis naturae, aut veteris non fuisse legi obnoxios, nec peccasse contra illam, etiamsi illam transgrederentur, dummodo id facerent cum fide non imputationis : quid ergo est quod specialiter Evangelio attribuunt ? est ergo impium, et vanum tale fundamentum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18