Text List

Caput 19

Caput 19

Explicantur aliqua scripturae testimonia quibus haeretici abutuntur

CAPUT XIX. EXPLICANTUR ALIQUA SCRIPTURAE TESTIMONIA QUIBUS HAERETICI ABUTUNTUR.

1. Prima objectio haereticorum. — Alii qui erponunt locun Pauli de lege veteri, quae justis, id est, Christianis justis non est imposita. — Excluditur expositio. —Superest ut testimonia Scripturarum expendamus quae in favorem sui erroris haeretici adducunt. Primum sumitur ex verbis Pauli, 1 Timoth. 1: Justo non est ler posita. Quae verba aliqui volunt exponere de lege veteri, ita ut sensus sit illam non esse positam justis, id est, Christianis per gratiam juste viventibus. Quae expositio sumi potest ex Anselmo ibi, et ex contextu : nam Paulus monebat Timotheum, ut corriperet quosdam falsos doctores, qui falsam doctrinam de lege tradebant , et ideo ipse subdit bonam esse legem, utique scriptam, illam tamen non esse imponendam justis, quia non est justo posita. Sed expositio non satisfacit : tum quia licet sit verum Paulum loqui de lege scripta divina, tamen sententia ejus de se universalis est. et eamdem rationem habet in omne lege, ut constabit : tum etiam quia per justum non possumus intelligere solos justos legis Evangelicae, sed absolute justos, etiam qui fuerunt, quando lex illa lata est : nam Paulus absolute loquitur de justo, distinguendo illum ab injuss et transgressoribus. Ex illa vero sententia sic intellecta nihil possunt haeretici colligere, quia negare non possunt quin lex vetus obligaverit justos illius populi , pro quo lata est: ergo verba illa Justo non est lex posita, non possunt habere hunc sensum, id est, non obligant justum : imo ad hominem argumentari possumus contra eosdem novos haereticos: quod necesse sit, ut fateantur legem esse impositam tali justo, qualem ipsi confingunt ; quia ille potest esse fornicarius et perjurus, etc., et tamen Paulus ait, hujusmodi hominibus legem esse positam.

2. Legem non esse positam justo quoad vim conctivam , esse tamen quoad directivam commanis est expositio. — Objectio. — Solutio. — Quid ergo est justo non esse legem positam? Communis expositio scholasticorum est intalligi de lege, non quoad vim directivam, sed quoad coactivam : nam lex posita est ad oblicandos etiam justos , non tamen ad cogendos illos, quia illi non indigent coactione ; ita D. Thomas, d. quaest. 96, art. 5, ad 4; et ibi Cajetanus, Soto, et omnes; Soto etiam lib. 3 de Natura et grat., cap. 1, Vega, lib. 11 in Trid., cap. S, Salmeron, disp. 2, Epist. 1 ad Tim. 1, bellarminus, lib. 3 de Peccato primi hominis, cap. 1. Dicet aliquis : ergo si justus ageret contra legem, non incurreret poenam legis, quandoquidem vis coactiva legis non cadit in illum, sicut princeps agens contra legem non incurrit poenam ejus , quia non comprehenditur sub lege quoad vim coactivam, sed quoad directivam tantum. Respondetur negando consequentiam : non enim in eo sensu dicitur justos non cogi lege , quia non obligentur vi coactiva ejus ; sed quia de facto non coguntur, sed Spiritu Dei ducti valde voluntarie legi obsequuntur. Instabis : quia hoc modo etiam dici potest legemnon esse positam justo quoad vim directivam, quia ita operatur justus bonum ex amore justitiae et honestatis, ut non sit minus illud operaturus, etiamsi lex illi non imponatur. Respondetur non esse similem rationem: tum quia lex quoad vim directivam est lumen ostendens viam salutis, et ex hac parte est per se necessaria justis, tum etiam quia saepe honestas actionis per se pendet a lege, vel simpliciter quia sine lege actio esset indifferens, vel saltem quoad necessitatem, quia sine lege omissio actus non esset mala , et ideo seclusa coactione legis, obligatio ejus directiva est per se necessaria , ut voluntas justi ab intrinseco moveatur secundum legem, quia fortasse sine lege non faceret illum actum, sed alium, quia omittere talem actum , tunc non eesset malum.

3. Aliqui vero moderni impugnant hanc communem doctrinam, solum quia multi sunt justi qui moventur ex timore poenae ad vitanda peccata, ut de incipientibus constat ex Trident., sess. 6, cap. 6, et de proficientibus etiam ostendi potest, quia de sola perfecta charitate dixit Joannes, 1 Epist., cap. 3, foras mittere timorem :ergo imperfecti in charitate saepissime moventur ex timore poenae : ergo pro majori parte ponitur lex quoad vim coactivam etiam justis , et in eis suam virtutem exercet. Nec satisfacit quod aliqui respondent, cum dicitur, justo non esse legem positam, intelligendum esse tantum de perfectis. Hoc enim non consonat contextui Pauli : nam statim subjungit, sed injustis : at imperfecti non possunt dici injusti : ergo etiam illis non est lex posita ex mente Paul.

4. Nihilominus dico argumentum non esse magni momenti, quia sermo Pauli recte intelligt potest formaliter (ut sic dicam) et quantum est ex parte justitiae, sicut Joannes dixit: gu natus est ec Deonon peccat, ulique si prout natus cest operetur; ita etiam justus, quantum est ex parte justitiae, non indiget coactione legis, nec illa movetur. Quod videtur sensisse Cajetanus ibi dicens: Formalis est sermo Pauli : nam cum mediwm legis sit pana, et justus, quatenus justus, nulli sit obnoatus pone, formaliter verificatur , quod justo non est ler posita. Favetque Augustinus de Spiritu et littera, cap. 10, dicens : Znjustus legitima lege utatur, ut justus fiat, quod cum factus fuerit, ea jam non wtatur tanguam vehiculo, cum pervenerit, vel potius tanquam peedagogo, cum eruditus fuerit. De omni ergo homine jam justificato, ut talis est, intelligit, illi non esse legem positam, utique ut vehiculum, aut paedagogum, quo perducatur ad gratiam : dicitur autem lex vehiculum, et paedagogus , quatenus terret et cogit : unde de justo subjungit illi esse necessariam legem: Non qua injustus ad justificantem gratiam perducatur , sed qua legitime iam justus utatur.

5. Judicatur probabilis dicta empositio. — Est ergo valde probabilis dicta expositio, quam aliis verbis tradidit Augustinus, Conc. 11, in psal. 118, ubi tractans verba illa, legem pone mihi, Domine, etc., dubium proponit, an David, cum hoc petebat, esset injustus, vel justus: nam primum dici non potest, cum proxime ante illa verba dicat idem Propheta: Viam mandatorum tuorum cucurri , cum dilatasti cor meum - si vero dicatur secundum, quomodo David petebat sibi legem poni, quam Paulus negat poni justo? Et respondet : Fo modo non ponitur justo quo posita est populo contumaci in tabulis lapideis, non in tabulis cordis carnaliDus, sed secundum vetus Testamentum, et infra in summa dicit, justum David petiisse sibi poni legem, sicut sanctis filiis liberee, vel sicut postea Deus promisit : Dabo legem meam in mentibus eorum, et in cordibus eorum scribam eam, Jerem. 31, et Hebr., c. 8, et infra ait petiisse legem, quam faceret diligendo, non in timoris angustiis : nam qui timore pone (ait) opus legis facit, invitus facit, etc. Intelligit ergo legem, ut terret, cogit, et invitum inducit, non esse positam justo : hoc autem est, quod scholastici dixerunt, non imponi quoad vim coactivam ; et hanc totam sententiam Augustini habet Anselmus in expositione illius loci. In eadem sententia est Ambrosius , libr. 3 Officiorum, cap. 5, cum dixisset justum non minus vitare peccatum, si possit latere, quam si non possit: Non enim latebra sapienti spes immunitatis, sed innocentia est, subjungit : Denique lem non justo est posita, sed injusto, quia justus legem habet mentis sue, equitatis, ac justitie suee normam, ideoque non timore culpe revocatur a culpa, sed honestatis regula. Quomodo dixit Aristoteles, l. 1 Rhetoric.; cap. 14, eum esse vituperandum, qui justitiam secundum leges scriptas solummodo servat : nam scripta ( inquit) coacti servant ; melior autem qui non coactus justus est.

6. Legem justo non esse positam, quia illi nociva non est, ut alii emvponunt. — Alia expositio est justo non esse legem positam, quia non facit illum reum poenae, nec est illi nociva, sed utilis, et videtur quadrare contextui. Dixerat enim Paulus bonam esse legem, si quis ea legitime utatur, quasi subintelligens ei esse onerosam, et suo modo nocivam, qui male illa utitur, ut significat Anselmus, nam ita exponit : S'cientes, quia justo non est les posita, id est, imposita, ut supra illum sit - in illa enim est potius quam sub illa ; quia non sua vita vivit, cui coercendi lex imponitur - injustus vero sub illa est, quia sua vita vivit, cui coercendi ler imponitur. Clarius expressit hunc sensum Salvianus, lib. 5 de Provident. , in principio, ubi reprehendens eos qui dicebant mandata Dei nocere Christianis qui non servant illa, quia gravius punientur quam si illa ignorarent, respondet non legem nocere, sed mores, et ad hoc adducit dicta verba Pauli, et subjungit : Justus esse incipe, et eris liber a lege, id est, a peena legis : Quia non potest venire lex contra mores, que jam habetur in moribus. Et infra expendens, quod Paulus ait legem esse positam injustis, sceleratis, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, concludit: Ac per hoc non tam lea tibi, o homo, quam tu legi adversaris, nec lea contra te bene precipiendo, sed tu contra legem male vivendo agis. Hanc etiam interpretationem amplexus est D. Augustinus ad Galat. 2, et D. Bernardus, Epistola ad Carthusianum et Guidonem, quos postea secutus est D. Thomas ad Thimoth. 1, lect. 3. Potest vero haec expositio ad priorem reduci, nisi quod hoc modo, legem non esse positam justo, idem est, quod non adversari justo, et non punire illum : juxta priorem autem expositionem, legem non imponi justo, idem est, quod non propter illum poenam minari: utrumque autem est, non exercere in illum uno, vel alio modo suam vim coactivam.

7. Probalilior expositio legem justo non esse positam, id est non propter justumn latam, sed propter injustos. — Sed licet haec probabilia sint et in se vera, forte pro leco Pauli non sunt necessaria. Quia censeo, ad litteram loqui de lege scripta, et ibi non considerare in illa, quod fuerit lex timoris, vel quod puniat peccatores, et non justos, quod commune est omni legi, et tam clarum et superfluum videatur, et nihil conferens ad intentionem Pauli: sed considerasse legem illam non esse per se datam propter justos, sed propter peccatores. Lata est enim lex illa ad retrahendos Judaeos a peccatis idololatriae, et aliis vitiis ad quae erant maxime propensi. Cui expositioni subscribit Epiphanus, lib. 9 contra Haeres. 66, ad finem, explicans hunc locum Pauli : Quandoquidem, inquit, justo non est lex posita, iniquus ergo est justus? absit. Sed quoniam anticipavit justus perficere ea, quae sunt legis, non est lea contra justum, qui fecit legem, verum posita est contra eos qui deliquerunt, judicans iniquos . sic igitur et testamentum, jubet enim homicidas occidi, etc. Praeterea confirmatur haec expositio ex illo ad Galat. 3: Quid igitur lex propter transgressionem posita est, id est, occasione transgressionum, et ad coercenda hominum vitia fuit posita, ut Chrysostomus tam ibi ad Galat. 3, quam hic 1 ad Timoth., et alii Graeci et Hieronymus exponunt. Vel potest exponi cum Augustino, propter transgressionem, id est, ut manifestaretur peccatum, et hominum fragilitas ad vincendum illud; quia ergo Paulus inloco, quem tractamus, reprehenderat vanos legis doctores, qui non intelligebant neque ea quae loquerentur, neque ea quae affirmabant, subjungit hunc defectum esse ex parte eorum, non ex parte legis, quia lex bona est, si quis ea legitime utatur. Et consequenter adjungit quid necessarium sit ad ea legitime utendum, nimirum, Scientes quia lev justo non est posita, id est, non occasione justorum, quia illa non indigebant, sed propter injustos, idololatras,etc.; subintelligens, si quis hoc sciat, legitime usurum lege, ut D. Thomas ibi ait, non plus ei tribuendo quam quod ei convenit: non enim est data propter suam perfectionem, sed ut per illam ostenderetur hominum propensio ad peccandum, et ut esset paedagogus homines ad Christum ducens, et custodiens conclusos in eam fidem, quae revelanda erat, ut dicitur ad Galat. 3. Et ita quadrat optime expositio Augustini in dicto lib. de Spiritu et littera, cap. 9 et 10, et illam etiam attingit Chrysostomus homil 2, in dictam epistolam, quem Theophyl. et alii sequuntur; quamvis primam etiam expositionem admittant. Addi etiam potest, sententiam illam, Justo non est lex posita, videri sumptam non solum ex peculiari facto legis veteris, quamvis ad illud recte fuerit accommodata : sed etiam ex generali conditione legum, quae frequentius ponuntur ad coercenda vitia, quam ad studia virtutum promovenda : nam, ut ibi D. Thomas ait: S'i omnes essent justi, mulla necessitas esset dandi legem, quia omnes essent sibi lem. Sic etiam dixit Cicero, lib. 2 de Legib. : Leges unprobos supplicio afficiunt, et defendunt ac tuentur bonos. B

8. Objectio.—Sed contra objici potest : nam homini in statu innocentiae posita fuit lex non comedendi de ligno vitae, et statim posita est cum minatione poenae mortis, 7n quacumque die, etc., Genes. 2, et tamen tunc homines erant justi et innocentes, quia nunquam peccaverant: ergo lex etiam quoad vim coactivam non solum ponitur justo, sed etiam ponitur sine occasione peccati, nec propter coercenda peccata. Et fere similis objectio fieri potest ex lege circumcisionis posita Abrahae jam justo, Genes. 17. Ad haec vero facile respondere possumus, concedendo non esse necessarium ut leges omnes imponantur occasione peccati: aliquando enim imponuntur propter exercendam virtutem : neque id negavit Paulus. Sed loquendo de lege scripta dixit, illam esse datam illa occasione, quod verissimum est, et similiter est verum leges humanas frequentius ferri propter coercenda vitia : non est tamen hoc semper necessarium, nec de ratione legis.

9. Unde in priori exemplo posita fuit illa lex propter exercendam hominis obedientiam, et subjectionem, et humilittatem, et alias virtutes, ut recte notavit Augustinus in Genes., de praecepto primis parentibus imposito: Oportebat, inquit, ut homo ab aliquo prohiberetur, ut esset ei virtus merendi obedientia. Quod vero addita fuerit comminatio, non fuit quia homo ex vi perfectionis illius status illa indigeret, sed aliis de causis, ut ad exaggerandam gravitatem praecepti, a cujus observantia bonum totius naturae pendebat, et propter mobilitatem liberi arbitrii frenandam, quae poterat totam illam perfectionem gratiae deserere, et se ab illa subtrahere, sicut fecit : et ita non est negandum comminationes fieri justis et esse utiles illis, sed solum dicunt auctores supra citati, non pro illis principaliter poni, neque illis praecipue moveri, si ut justi sunt operentur. Idemque accommodari potest ad legem circumcisionis, de qua minor est difficultas, quia illa data fuit occasione peccati, et in remedium ejus.

10. Ratio cur facta fuerit comminatio primis parentibus violantibus preceptum in paradiso. — Addi denique potest, cum dicitur lex non imponi justo, proprie intelligi de lege externa et scripta, quae ponitur praecipue ad renovandam legem, quae deberet esse scripta in cordibus et est quasi obliterata, seu oblivioni data propter peccata. Talis enim lex non datur, nec scribitur in tabulis, vel membranis, nisi propter peccatores, qui sine illa tanquam sine lege viverent, ut recte docuit Bellarmi- nus, lib. 3, de Statu peccati, c. 1, allegans in eam sententiam Ambrosium in id Psalmi 36: Lex Dei ejus in corde ipsius. ubi sic ait, Im corde justi les Dei est. Que lev non scripta, sed naturalis: justo enim non est lex posita, sed injusto. Quibus verbis virtute interpretatur illa verba de lege scripta, quatenus est renovatio legis, quae debet esse scripta in corde. Et idem significavit Augustinus circa illa verba Psal. 1: In lege Domini coluntas ejus, adducens etiam dicta verba Pauli, et subjungens: Aliud est lem, quae scribitur et imponitur servituti, aliud est lec que mente conspicitur ab eo, qui non indiget litteris. Quando ergo lex non ponitur exterius ad renovandam legem naturalem, seu internam, sed omnino de novo ponitur, nihil vetat quin ponatur sine ulla occasione peccati, et aeque pro justis ac pro injustis, non solum quoad obligationem (quod omnibus legibus cum proportione commune est sed etiam quoad occasionem, vel peculiarem intentionem legislatoris in ponenda tali lege. Talis autem fuit lex lata primo homini ante peccatum : illa enim non pertinuit ad legem naturae, nec fuit renovatio ejus quae erat in corde, sed fuit determinatio specialis, quae pro justis sine ulla occasione peccati constitui potuit.

11. Secunda objectio heereticorum.—Prima ezpositio Ambrosii intelligens per legem, legem peccati seu fomitis. —Excluditur empositio.— Secundo, principaliter objiciunt haeretici verba Pauli ad Galat. 5: Si Spiritu ducimini, non estis sub lege. Justi autem Spiritu ducuntur: nam desideria carnis non perficiunt quae sine ductu Spiritus vitare non possent, ut ibidem significatur : ergo non sunt sub lege; ergo non obligantur lege. Circa hoc testimonium duo a nobis explicanda sunt: primum, de qua lege Paulus ibi loquatur; secundum, quid sit esse sub lege: inde enim facile constabit quid sit etiam non esse sub illa. Circa primum Ambrosius ibi videtur per legem intelligere legem peccati, seu fomitis, quia praemiserat Paulus: Spiritu ambulate, et desideria seu concupiscentiam carnis (ut legit Ambrosius) non perficielis : concupiscentia autem lex fomitis est, et ita intelligit Ambrosius ibi Paulum opposuisse legem Spiritus legi fomitis, et ideo postea dixisse, qui Spiritu ducuntur non esse sub lege fomitis. Verumtamen, quia ibi non disserit Paulus de concupiscentia sub nomine legis, et quia inferius post enumeratos fructus Spiritus subdit: adversus hujusmodi non est ler, quod de lege fomitis intelligi non po- test, et quia tota intentio Pauli ibi dirigitur ad legem scriptam, ideo cum communi sententia supponimus Paulum ibi loqui de lege vetere, seu scripta.

12. Secunda expositio Hieronymi intelligens per legem, legem caeremonialem. — Quia vero lex illa, et moralia et caeremonialia praecepta continebat, dubitari potest sub qua ratione de illa loquatur. Et quidem Hieronymus, Epistol. 89 ad Augustinum, videtur intelligere illum locum de lege quoad praecepta caeremonialia : nam conjungit cum eo praecedentia verba, Fvacuati estis a Christo, qui in lege Justificamini, ubi constat sermonem esse de lege caeremoniali, quam statim vocat idem Hieronymus praecepta legalia, et non bona, et Justificationes, in quibus non viverent, ut dicitur Ezechiele 20, et hanc expositionem ut probabilem sub disjunctione ponit Cajetanus in eodem loco.

13. Tertia expositio Augustini intelligens per legem, tam ceremonialem quam moralem. — Ultima expositio duas praecedentes connectens. — Alii vero sentiunt illa verba intelligenda esse de lege, etiam quoad praecepta moralia , quia Paulus proxime ante dixerat: Omnis enim lex in uno sermone impletur, Diliges promimuwm tuwm. sicut te ipsum. Quod praeceptum morale est, et omnia moralia virtute continet : et quia hoc praeceptum non violatur, nisi ex inordinata concupiscentia temporalium bonorum, subdit: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficielis, quasi diceret, et hoc modo implebitis praeceptum illud: Non concupisces, quod etiam morale est, et deinde adjungit : S spiritu ducimini, non eslis sub lege ; utique sub lege diligendi proximum, et non concupiscendi inordinate. Atque ita Augustinus, lib. de Natura et grat., c. 57, locum hunc intelligit de lege, Von concupisces: et clarius epistol. 19 ad Hieronymum rescribens ad ejus epistolam, ubi referens paulo antea, et tacite corripiens expositionem quam ipse indicaverat, inquit : Veque enim hoc propter circumcisionem arbitror dicere, nec propter sacrificia, etc. S'ed hoc ipsum etiam, quod lea Jubet , Non concupisces , quod fatemur certe Christianos debere observare. Et haec expositio vera est, si ita-intelligatur, ut non de solis praeceptis moralibus intelligatur, sicut nec de solis caeremonialibus, sed simpliciter de tota lege, etiam includente moralia praecepta. Arbitror autem hoc non negasse Hieronymum citato loco, ut statim dicam.

14. Circa secundam dubitationem, Ambro- sius supra, esse sub lege idem esse significat quod esse sub dominio legis, seu dominari a lege ; quia vero per legem intellexerat legem fomitis, dominari ab illa lege, secundum illum erit, vinci a lege fomitis, et a concupiscentia trahi ad opera carnis perficienda. Et ita exponit, Qui Spiritu Dei ducuntur, non sunt sub lege, id est: Qui ducem habet Spiritum Sanctum non errat: lex enim errantibus dominatur, sicut alio loco dicit : Justo non est lev posita. Quae expositio non displiceret, si lex posset in illo sensu accipi: tamen quia hoc non stat cum antecedentibus verbis, nec cum sequentibus, nec cum proprietate verborum quae magis quadrat illi contextui, ideo hanc expositionem omittimus.

15. Objectio Hieronymi. — Prima expositio loci est, justos non esse sub lege terrente et minante.— Supponendo ergo ibi esse sermonem de lege Dei, objicit ibi Hieronymus: Quoniam si illi qui Spiritu ducuntur, non sunt sub lege: ergo vel Moyses, Aaron, Josue, David, et similes non fuerunt Spiritu ducti, vel non fuerunt sub lege. Item Paulus Spiritu ducebatur, et multo magis Christus, et tamen uterque dicitur factus sub lege, Galat. 4, 1. Corinth. 19. Quae objectio praecipue videtur mihi convincere contra haereticos, non esse sub lege, non necessario significare idem, quod non obligari lege: nam Joannes DBaptista, Simeon, et similes justi ducebantur Spiritu, et nihilominus obligabantur lege veteri. Deinde cogit illa objectio, ut fateamur illam particulam sub lege non eamdem significationem habere semper in Paulo, etiam respectu ejusdem legis. Prima ergo expositio, et valde recepta quoad locum ad Galat. 5, est eum qui Spiritu ducitur non esse sub lege terrente atque minante, quia jam amore ducitur, et non timore. Ita Augustinus, dict. cap. de Natur. et gratia: unde idem Augustinus enarrat in Psal. 1, circa id: Sed in lege Domini voluntas ejus, notat esse aliud esse in lege, aliud sub lege, Qui est in lege, secundum legem agit ; qui est sub lege, secundwmn legem agitur : ille ergo liber est, iste servus. Et eamdem expositionem indicant Chrysostomus et Theophyl., licet fortasse aliud intendentes, ut statim dicam. Eamdem sequuntur div. Thomas, Anselmus, Beda, Cajetanus, Adam. et multi alii, estque valde probabilis, et sufficiens.

16. Secunda expositio est, non esse sub lege illos qui legem non violant. — Altera expositio esse potest, ut esse sub lege, idem sit in dicto loco quod non damnari lege et non esse reum ex vi illius, quia lex non damnat eos, qui il- lam observant: qui autem ducuntur Spiritu, servant legem, etiam quoad illud praeceptum: Non concupisces, et ideo non damnantur a lege. Hanc indicat Augustinus dicta epist. 19 ad Hierony mum, dicens: Hos ergo damnabiliter dicit esse sub lege, quos reos facit lea, non implentes legem, etc. Quae verba refert etiam Beda ad Galat. 5, quamvis priorem expositionem magis probare videatur. Anselmus etiam utramque referens, hanc ponit ultimo loco, sicut et Adamus. Potestque suaderi ex verbis quae paulo inferius post numeratos fructus Spiritus sancti Paulus subjungit: Adversus hujusmodi non est lex; quasi diceret, qui haec operatur non est sub lege, quia non habet illam sibi contrariam, nec ab illa damnatur. Probabilis quidem est expositio, illi tamen non libenter assentior, quia sententia illa in illo sensu nihil referre videtur ad intentionem Pauli, nec ad causam quam in illo loco tractabat: quamvis enim lex vetus non damnaret eum qui ab Spiritu sancto ducitur, posset illum obligare, sicut de Moyse et de Prophetis argumentabatur Hierony mus. Item, quia simplicius et proprius possunt illa verba explicari sine ullo incommodo, ut dicam. Item, illo modo, qui ducitur ab Spiritu sancto non est sub lege naturah, nec sub lege Evangelica, quod Paulus, credo, non dixisset.

17. Tertia expositio probabilior est non esse sub lege idem esse ac non subdi legi scriptee, et illa non indigere. — Tertio igitur possunt illa verba simpliciter accipi, ut non esse sub lege, sit non subdi legi scripte, ut scripta est, ex necessitate, seu non indigere illa, qui sensus videtur facilis, et accommodatus textui, et intentioni Pauli. Ipse enim persuadere volebat nunc non esse fidelibus necessariam legem Moysis : neque ab eis esse servandam, ut constat ex fine totius Epistole, et ex discursu praecedentium capitum, et praesertim ex verbis illis cap. 4: Dicite mihi, qui sub lege vultis esse, legem non legistis, etc., ubi esse sub lege non significat sub poena, vel damnatione contineri, sed solum esse sub obligatione ejus, et sub observantia illius tanquam necessariae ad salutem, ut videtur per se notum. Hunc ergo scopum prosequens Paulus incipit capite 4: State, et nolite iterum jugo servitutis contineri : et post multa, Vos (inquit) in libertatem vocati estis fratres, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis. Quibus verbis docet ita esse Christianos liberos ab obligatione legis Moysi, ut tamen non sint liberi a lege divina naturali honeste vivendi, et secundum ratio- nem, non secundum carnis concupiscentiam. * Et hac occasione declarat summam hujus legis naturalis in lege charitatis positam esse, et concupiscentiam carnis adjutorio divini Spiritus esse vincendam, et deinde subjungit: Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege; acsi diceret, quamvis necessarium sit Spiritu vincere concupiscentiam, non ideo estis sub lege, utique scripta in tabulis, quia lex scripta in corde vobis sufficit, et illa regimini: imo et obligamini non speciali legis obligatione, aut monitione, et ideo subjungit : Manifesta autem sunt opera carnis, etc., ac si diceret, jam non indigetis lege monstrante turpitudinem talium operum, et non adjuvante ad vincenda illa. Spiritus autem legis gratiae clare monstrat Illa, et juvat ad illa vitanda : nam (ut adjungit) Fructus Spiritus est charitas, etc., et alii, quos numerat, et ut ostenderet perfectionem illorum fructuum, concludit, adversus hujusmodi non est lem, ac si diceret, haec talia sunt, ut lege non prohibeantur, nec prohiberi possint, quia non potest esse discordia inter Spiritum et legem, ut ibi exponit D. Thomas: vel si pronomen illud Injusmodi referatur ad personam, optimus sensus erit, adversus eos qui hos fructus faciunt, nihil habet scripta lex, nec potest illos damnare: non solum quia faciunt quae illa praecipit, verum etiamsi alia quae praecipit non faciant, vel etiamsi haec ipsa non faciant ex inductione talis legis, sed ex Spiritu fidei, qua CHRISTO adhaerent, et propter quem carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

18. Atque hunc sensum aperte indicat Chrysostomus ibi: nam post illa verba, Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege : interrogat : Quenam est luec consequentia ? respondet: Maaima quidem, et evidens. Ftenim qui Spiritum ut oportet, habet, per hunc eatinguit onuem concupiscentiam - porro qui liberatus est ab his, non eget legis auailio, etc. et infra: Quanquam lea erat loco Spiritus, juxta suas vires, priusquam S yiritus adveniret, non tamen ob id oportet manere in peedagogo ; tunc quidem merito sub lege eramus, ut metu castigaremus concupiscentias, nondum prodito fpiritu : uunc vero postea quam venit gratia, que non solwn aubet ab illis abstinere, sed etium ad altiora provehit, et ad altiorem vite rationem , quid opus est lege ? Et in sequentibus semper hunc sensum prosequitur, et verba illa adversus hujusmodi non est lev,ta exponit: Quid enim preecipiat illi, qui omnia in se habeat, etiam perfectam phülosophiae magistram charitatem * Et idem fere habet Theodoretus, et clarius Theophylactus, Hieronymus etiam in brevioribus commentariis ita exponit: Si vos spiritualibus per omnia actibus occupetis, non est volis lex necessaria, qua carnalibus data est ; et infra circa illa verba adversus huusmodi non est lex, addit : IVon enim ista prohibuit, sed et qui novum implet, non est sub veteri Testamento. Similiter locum explicat noster Salmeron in Epistola ad Galatas, disput. 31, nec contra hanc expositionem objectionem video alicujus momenti.

19. Solvitur objectio Hieronymi supra posita. — Quomodo Christus Dominus erat sub lege, et B. Paulus. — Nam ex his facile expeditur objectio ab Hieronymo facta : nam Sancti veteris Testamenti, qui ducebantur Spiriiu gratiae, non habebant illam perfectionem ex vi status illius temporis, seu legis, sed in fide Christi venturi, et ideo manebant sub lege quoad obligationem. Paulus autem loquitur de his qui ratione status et praesentis gratiae Spiritu ducuntur : nam hi non sunt sub lege scripta, etiam quoad obligationem. Juxta aliam vero expositionem dicentur illi Sancti antiquae legis non fuisse sub lege, tanquam coacti ab illa, nec tanquam rei facti per illam : satis autem dubito an illos voluerit comprehendere Paulus sub illa sententia. Christus autem Dominus longe alio modo dicitur factus fuisse sub lege : non enim quoad obligationem factus sub illa est, sed quoad observationem, ut ex materia subjecta est manifestum. Paulum vero ponderat Hieronymus non simpliciter de se dixisse, F'actus sum sub lege, sed addidisse: lis, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, etc., ubi potius simpliciter negat fuisse se sub lege, utique quoad obligationem : dicit tamen se fuisse quasi sub iila, quia interdum ita observavit illam, acsi illa teneretur, ut Judaeos lucrifaceret. Videtur autem ibi Hieronymus in hoc aequiparare Paulo antiquos Prophetas, quod illi etiam non essent simpliciter sub lege, sed quasi sub lege : sed loquendo consequenter, prior responsio solidior est.

20. Denique ex dictis satis constat, quocumque modo a Patribus tradito intelligantur illa verba, per illa non excludi, quominus justi novi Testamenti, quantumvis Spiritu divino moveantur, sub lege aliqua sint quoad obligationem ejus, et hoc supponere Sanctos omnes, qui dicta verba interpretantur : imo ex eodem loco Pauli evidenter colligitur : nam numeratis operibus carnis concludit : Que praedico volis, sicut predivi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Certe si lege aliqua non tenerentur ad cavenda talia opera, propter illa non amitterent regnum Coelorum; et alia ejusdem loci verba statim ponderabimus.

21. Tertia objectio haereticorum ew loco ad Rom. 6. — Esse sub lege hoc loco idem est ac esse sub imperfectione legis scripte obligantis subditos, non vero adjuvantis. —Tertium testimonium haereticorum est illud ad Rom. 6: "Non estis sub lege, sed sub gratia" ; quae verba secundum se spectata easdem possent habere interpretationes, sed juxta planum contextum alius est sensus illorum facillimus : nam sine dubio loquitur Paulus de lege scripta : et esse sub lege non solum ibi significat esse sub obligatione legis, quamvis hoc etiam includat, seu supponat : sed specialiter exprimit esse sub imperfectione legis praecipientis, et non juvantis. Docuerat enim Paulus, baptizatos omnes mortuos esse a peccatis in Christo; unde illos admonuit : Non ergo regnet peccatum in cestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus ; et infra : Peccatum enim vobis mon domninabitur ; et ne hoc illis difficile videretur, pro ratione adjungit : "Non enim estis sub lege, sed sub gratia" ; ac si diceret, non enim estis in siatu in quo lex praecipiebat non concupiscere, et non juvabat, sed estis sub gratia, quae interius ad id servandum movet, et exterius juvat.

22. Sic Chrysostomus ibi homil. 11, et Theodoretus ac Theophyl. aiunt : Corpus nostrum ante Christài adventum facile a peccato empugnari poltuit, meque enim spiritus aderat qui succurrere, neque Daptisina, quod mortificare posset, etc., lem erat jubens tantum, nihil tamen aucilii afferebat - gratia vero et priora peccata remittit, et ad futura nos munit. Est etiam expressa sententia Augustini lib. de Contin., c. 3, dicentis : Non sumus sub lege bonum quidem jubente, non tamen dante; sed sumus sub gratia, que id, quod les jubet (utique quoad moralia) faciens nos amare, potest liberis anperare -et libr. de Grat. et liber. Arbitr., cap. 12: Non enim estis sub lege, sed sub gratia, non quia lex mala sit, sed quia sub illa sunt, quos reos facit jubendo, non adjwoundo; gratia quippe adjuvat, ut legis quisque sit factor, sine qua gratia, sub lege positus, tantum erat legis auditor. Eamdem expositionem sequuntur Anselmus, Beda, Adam, Cajetanus et bene Toletanus Pereira. Item noster Salmeron in Epistola ad Rom., cap. 6, disput. 4; nec occurrit difficultas ulla. Mirumque est quod haeretici abuti audeant hoc loco, cum Paulus statim quasi respondens eorum impudentiae, subjungat : Quid ergo peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. Et similem sententiam habet in principio capitis, et in fine concludit : Stipendium peccati mors; gratia autem Dei vita eterna ; constituendo ergo fideles sub gratia, et non sub lege scripta, ejusque imperfectione, non dicit esse immunes ab omni lege, aut peccata eis non imputari, si ea committant; sed eos excitat ad peccata vitanda, quia gratia Dei potentior est illis.

23. Quarta objectio hereticorum ex variis locis novi Testamenti. — Quarto objiciunt haeretici illa testimonia, in quibus libertas legis gratiae commendatur, ut Galat. 2, 4 et 5,2 Corinth. 3, Jacobi 1 et 2, quae testimonia volIunt intelligi de libertate ab omni legis obligatione. Haec vero falsa explicatio specialiter destruit veritatem legis gratiae, quam infra libro 10 specialiter defendemus, et hunc errorem expugnabimus ; et ideo nunc breviter respondemus, imprimis ex illis locis colligi non posse, in eis esse sermonem de libertate ab omni lege, quia hoc in eis non dicitur, sed generatim est sermo de libertate, et aliuude sensus est tam absurdus, et tam contrarius omni rationi et pietati, et aliis Scripturarum testimoniis, quae docent obligari fideles ad vitanda peccata et ad honeste operandum, ut statim per se sit incredibile tale commentum. Deinde addimus, quod libertas multiplex esse potest, et a servitute peccati, et a servitute timoris, et a reatu poenae et cujuscumque mali, et a legis obligatione, et vel in particulari unius legis, vel generaliter omnium: ex quibus omnibus haeretici hunc postremum sensum eligunt. Dico autem ex eisdem locis aperte constare, non in hoc sensu sumi libertatem Christianam, sed in aliquo ex aliis.

24. Expenditur locus Pauli ad Galat. 2, in quo Apostolus loquitur de libertate a lege veteri a qua liberi Christiani. — Nam ad Galat. 2 verba sunt : Subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus n Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent : constat autem evidenter ex his quae in eodem capite sequuntur, servitutem illam, ad quam ffratres illi subintroducti volebant Christianos redigere, fuisse observationem legis Moysi, quia cogebant Christianos judaizare ; ergo libertas illa quam habemus in Christo Jesu, prout de illa est sermo in illo loco, solum est libertas a jugo et obligatione legis Moysi, ut bene explicat Salmeron ibidem. In cap. autem 4 cjusdem Epistolae verba sunt: taque fratres non sumus filii ancille, sed libere, qua libertate Christus nos liberavit ; quae verba sunt conclusio totius discursus, praecipue ab illis verbis : Dicite mihi, qui sub lege vultis esse, etc., quam ostendit fuisse legem servitutis, et ideo populum, cui data est, significatum esse per filium ancillae ; ergo aperte loquitur de libertate populi Christiani, quam habet a jugo, et servitute ilius legis. In cap. autem 5 verba sunt: Fos in libertatem vocati estis fratres. Statim vero declarat qualis sit haec libertas adjiciens: Tantum ne libertatem in occasionem detis carnis. Non est ergo profana libertas , qua omne jugum legis auferat, et licentiam praebeat quidlibet operandi ; sed est libertas spiritualis, qua fit ut Spiritu ducamur, et non simus sub ^dlege, ut statim dicitur, et jam explicuimus. 25. Haplicatur locus Pauli 9 Corinth. 3, de libertate a velamine obceecationis, vel a servitute legis. — At vero 2 Corinth. 3 verba sunt: Ubi Spiritus Domini, ibi libertas ; quae secundum se sumpta possunt optime exponi de libertate a servitute peccati, et de libertate ab spiritu timoris servilis, et de libertate a lege veteri: nam Spiritus sancti gratia et motio ab omnibus his oneribus, seu dominiis nos liberat. Prout vero in illo loco dicta sunt a Paulo, intelligenda videntur de libertate a velamine obcaecationis, et duritie cordis, et possunt extendi, simulque intelligi de libertate a servitute legis veteris. Dixerat enim: Usque in hodiernum diem cum legitur Moyses, velamen positum esse super cor Judeorum, ut scilicet, non videant testamentum illud jam esse evacuatum ; et addit velamen illud esse auferendum ab illo populo: Cum conversus fuerit ad Dominwum, et subdit : Dominus autem Spiritus est, et ubi Spiritus Domini, ibi libertas, utique ab illo velamine: nam Spiritus Domini est qui liberat a jugo legis, sicut alibi dixit: § Spiritu ducimini, non estis sub lege: et ideo idem Spiritus Domini, qui talem dat libertatem, dat etiam lumen ad cognoscendam illam, ac subinde aufert velamen quod veritatem illam occultabat, et ideo concludit : Nos autem revelata facie gloriam Dei speculantes, etc. Quod totum unico verbo eleganter complexus est Chrysostomus, homil. 7, dicens: Zibertatem autem dixit, habita ratione pristime servitutis; et ita intelligunt omnes catholici scriptores: neque est cur libertas spiritus intelligatur esse ab omnis legis obligatione : quia nec Paulus hoc dicit, nec pertinet ad perfectionem, vel dominatum Spiritus : nam in Angelis, et Adamo, et in omnibus justis fuit Spiritus, et in illis non fuit talis libertas, unde potius repugnat perfectioni et sanctitati, ac dominationi divini Spiritus.

26. Expenditur locus epistole Jacobi de lege libertatis , id est, charitatis. — Loca autem Jacobi 1 et 2, contra ipsos haereticos convincunt : nam in cap. 1, illam quam vocat legem perfectae libertatis, supponit esse veram legem obligantem ad opus, et ideo concludit illum fore beatum, qui in ea permanserit, et fuerit factor operis, id est , qui illam servaverit. In cap. autem 2 significat, per legem illam libertatis esse homines judicandos: Sic loquimini, dicens, et sic facite, sicut per legem libertatis incipientes judicari : videtur autem loqui de lege charitatis quam paulo antea regalem vocaverat: supponit ergo aperte Christianos esse subjectos legi. Cur autem illa vocet legem perfectam, regalem, et libertatis, in libro ultimo, de lege gratiae disputando, dicetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 19