Caput 20
Caput 20
An in lege fieri possit mutatio, et quotuplex illa sit
1. Prima assertio.— Lea indefinite lata non mautatur ob solam temporis durationem. — Explicata natura legis, et omnibus causis, et effectibus ejus, solum superest dicendum de mutatione legis. Verumtamen, quia haec proprietas non est communis omni legi, ideo melius tractabitur de singulis in particulari, in eis declarando, an modum aliquem mutationis admittant. Hic ergo solum praemittemus quasdam generales regulas, et explicationes terminorum, ut facilior sit postea doctrina in singulis legibus. Primo igitur supponimus ex dictis, legem indefinite latam de se non mutari, neque ejus obligationem cessare propter solam temporis diuturnitatem, si alia causa mutationis non interveniat. Probatur, quia lex de se perpetua est: ergo propter solam temporis durationem non mutabitur , nisi aliunde tollatur. Dices: aliquando lex involvit, seu praescribit certum terminum suae obligationis. Respondetur primo, ideo locutos nos fuisse in assertione de lege indefinite lata. Secundo addimus, illud solum habere locum in aliqua lege positiva, et rarum esse, et quasi praeter naturam perfectae legis, ut supra dictum est, et ideo simpliciter aflirmari posse, moraliter loquendo, non cessare propter so- lam temporis diuturnitatem. Eo vel maxime, quod cum lex esse debeat rationabilis et justa, nunquam praescribet certum terminum suae durationis, nisi quia in illo termino, seu fine temporis cessabit vel justitia legis, vel potissima ratio, quae movit legislatorem ad ponendam illam, et ita nunquam oritur proprie mutatio ex solo temporis decursu, sed ex aliqua alia mutatione, quae cum illo conjungitur.
2. Secunda assertio. —Mutationem legis dupliciter accidere posse, vel per defectum cause conservantis, vel per actionem contrarii agentis. — Secundo, dicendum est mutationem legis dupliciter accidere posse. Uno modo quasi ab intrinseco ex defectu materiae, seu causae conservantis. Secundo, ab extrinseco per actionem contrarii agentis; quae assertio non est universaliter accipienda, ita ut sensus sit omnem legem esse mutabilem his modis, quia non ita est : aliqua enim esse potest immutabilis, et aliqua potest mutari uno modo, et non alio: solum ergo indefinite dicimus, in lege habere locum illo duos modos mutationis. Et ita declarari potest primo, quia lex se habet ad modum cujusdam accidentis, quatenus est in subditis, vel illos obligat, seu debitores constituit : accidens autem illis duobus modis in generali mutari potest, aut destrui, ut constat ex philosophia : idem ergo erit cum proportione in lege. Secundo, probatur declarando in particulari utrumque membrum : ratio prioris membri est, quia lex requirit causam quasi materialem, circa quam versetur, et ideo si illa desit, cessabit obligatio legis : ut si omnino subditi desint, cessabit obligatio legis, licet ipsa possit manere in mente legislatoris : sed haec mutatio nihil ad moralem considerationem refert. Habet etiam lex causam efficientem, et ex hac parte solet effectus desinere, seu mutari per suspensionem influxus, seu non conservationem causae eflicientis ; quia vero efficiens causa legis, prout est in subditis, seu extra legislatorem, non est nisi voluntas legislatoris, quae eadem perseverare censetur, quamdiu contraria non intervenit, ideo mutationem legis ex parte causae eflficientis comprehendimus sub illa, quae fit per actionem contrariam. Denique habet lex causam finalem, et ex hac parte maxime censetur lex cessare, seu mutari ab intrinseco ex defectu causae finalis, in qua maxime habet locum illud, Cessante causa, cesset effectus, cap. Cessante de Appellat. Verumtamen hic modus mutationis maxime habet locum inlegibus positivis humanis, quia in naturali non videtur habere locum, et de divina positiva est res sub controversia, et ideo in singulis melius explicabitur: ratio vero alterius partis est, quia lex accipit suum esse, et vim obligandi per voluntatem legislatoris : ergo per contrariam voluntatem auferri poterit, quia supponimus non deesse potestatem, cum illa sit eadem in legislatore ad utrumque actum, supposita capacitate materiae, ut magis ex sequentibus declarabitur.
3. Tertia assertio.— Legem posse mutari, vel per ablationem illus, vel per ingressum alterius qui illam extinguat. — Tertio, dicimus hanc legis mutationem interdum esse posse pure ablativam, seu corruptivam per se; aliquando vero esse posse per modum generationis unius, quae sit corruptio alterius. Declaratur, quia imprimis, quoties mutatio legis fit per solam mutationem, vel defectum causae necessariae ad conservationem ejus, tunc est mera cessatio legis per carentiam obligationis ejus, absque introductione alterius obligationis, sicut corrumpitur lumen per absentiam solis. Deinde etiamsi tollatur lex per voluntatem contrariam legislatoris, qui vult legem cessare, tunc etiam habet locum pura subtractio legis, quia non est necesse aliam introduci ad prioris ablationem. Unde licet in eo dicatur lex tolli per actionem contrariam quasi immanentem , quia voluntas contraria versari potest circa solam privationem, seu ablationem legis, non tamen tollitur per mutationem contrariam quasi transeuntem, sed per mutationem privativam, et ablativam legis : ita ergo satis constat prius membrum. Posterius autem locum habet, quando una lex tollitur per introductionem alterius priori repugnantis, ut si praeceptum jejunii tollatur, imponendo praeceptum comedendi carnem, aut bis in die. Hic enim mutationis modus locum habet in materia mutabili, et quae nunc potest esse utilis, et postea nociva : et tunc si praecepta sint contraria, necesse est ut unum excludat aliud, etiamsi id directe non exprimat, quia non possunt simul obligare leges contrarise, ut per se notum est.
A. Quarta assertio. — Mutationem legis vel posse esse universalem, vel particularem, vel simpliciter , vel secundum quid. — Quarto, potest haec mutatio legis esse universalis, vel particularis tantum, seu potest esse mutatio simpliciter, vel secundum quid. Mutatio universalis et simpliciter erit, quando lex in totum et simpliciter tollitur, id est, et respectu omnium, seu totius communitatis quam obligabat, et respectu sui esse, seu durationis, quia simpliciter tollitur, ita ut amplius non redeat. Posset autem fieri mutatio universalis, non tamen simpliciter, sed ad tempus, si pro aliquo tempore suspendatur obligatio legis, statim reditura illo transacto; et hanc vocamus mutationem secundum quid, quia re vera lex non simpliciter tollitur, quandoquidem transacto illo tempore perseverat sicut antea sine nova editione, vel promulgatione. Particularis autem mutatio fit, quando manente lege quoad universalem obligationem respectu communitatis, aufertur in particulari respectu alicujus personae, seu partis communitatis, ut fieri solet per dispensationes, aut privilegia : nam, sicut supra diximus, posse interdum ferri legem pro aliqua communitate, excipiendo partem, vel aliqua membra, ex justa causa: ita post latam generaliter legem potest fieri similis exemptio, et tunc dicitur fieri mutatio aliqua particularis in lege.
5. Varia vocabula quibus legis mutatio universalis significatur. — Et juxta hanc distinctionem sunt impositae variae voces ad hanc legis mutationem significandam, quas oportet breviter prae oculis ponere, ut clarius et expeditius in sequentibus loqui possimus. Quaedam igitur verba sunt quae significant generalem et absolutam mutationem legis; alia quae tantum significant mutationem secundum quid, vel particularem. Prior significatur praecipue per verbum abrogandi legem, tunc enim abrogari lex dicitur, quando totaliter ac simpliciter aufertur. Potest autem hoc fieri variis modis. Unus est per simplicem ablationem legis, quae potest dici revocatio legis, et interdum vocatur mors legis, ut videbimus infra tractando de lege veteri. Aliud est quando non solum tollitur lex, sed etiam vetatur ejus observatio, et dici potest prohibitio legis, per quam prior lex incipit esse non solum mortua, sed etiam mortifera, ut de lege veteri loquuntur theologi. Differtque hic modus a praecedenti, quia ille consistit solum in ablatione legis et obligationis ejus: hic vero praeter illam privationem addit novam legem prohibentem id quod per aliam praecipiebatur.
6. Irritatio et abrogatio legis idem signiftcat. — Tertius modus esse potest, quando non solum prohibetur quod prius praecipiebatur, sed etiam contrarium vel incompossibile priori praecipitur, ut si prius praecipiebatur studium tali hora, et postea praecipiebatur oratio pro eadem hora: nam hoc plus est quam non praecipere studium, et quam prohibere illud : additur ergo in hoc tertio modo novum praeceptum non solum de contradictorio objecto (ut sic dicam), sed etiam de contrario. Potest autem his duobus ultimis modis abrogatio prioris legis fieri per aliam novam legem contradictoriam, vel contrariam ; aliquando vero praecedit pura revocatio, et postea additur nova prohibitio, vel novum contrarium praeceptum. Et quando fit priori modo non potest posterior lex fieri, nisi vel ab eodem qui priorem tollit, vel a superiori potestate, quia inferior non potest resistere majori: quando vero fit prohibitio posteriori modo, potest fieri ab inferiori, quia jam supponit ablatam priorem legem, ut in abrogatione legis veteris videre licet, et infra suo loco explicabimus. Denique Soto addidit irritationem legis tanquam distinctam ab abrogatione legis: quia sicut votum irritari potest, ita videtur etiam lex posse irritari. Verumtamen in lege irritatio non videtur distincta ab abrogatione, quia eumdem effectum habet, et solum per potestatem jurisdictionis fieri potest. Soto autem vocat simplicem abrogationem, quando fit ab eodem qui legem tulit, vel a successore, qui tanquam idem reputatur. Quando vero ablatio legis fit a superiori, tunc vocat irritationem. Sed hoc solum potest pertinere ad usum vocis, an vero in re sit aliqua differentia, infra circa legem humanam dicemus.
7. Vocabula quibus mutatio particularis legis significatur. — Propria significatio verbi dispensatio.— Aliae sunt voces significantes particularem mutationem legis, inter quas prima et magis usitata est dispensatio legis. Circa quam vocem notari imprimis debet origo, et proprietas ejus. Dispensare enim in sua propria impositione, idem est quod distribuere, vel administrare munus aliquod, habens conjunctam rerum necessariarum distributionem: et ita distributio ipsa beneficiorum Dei, quae pro ratione divinae providentiae diversis temporibus fit, dispensatio solet appellari, ut patet ex illo ad Ephes. 1: Secundwm beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporis instaurare omnia in Christo. Specialiter autem solet in sacra Scriptura vocari dispensator, qui in domo aliqua ab ejus domino constituitur, ut necessaria familiae dispenset, juxta illud Luc 12: Quis putet est fidelis dispensator, etc. Et ita in veteri Testamento solet nomen dispensatoris temporalis accipi pro illo, qui familiam alicujus temporaliter administrat , ut Genes. 43 et 44,et 3 heg. S, et haec acceptio est valde usitata in jure civili, S Hecte, Instit. de Mandato, l. Urbana, ff. de Verb. significat., et multa de illa erudite congerit Brissonius.
8. Disputatur quid significet in novo Testamento item dispensatio. — Quando exerceatur propria dispensatio in lege. — At in novo Testamento ad altiorem, spiritualem scilicet significationem vox haec translata est : significat enim ceconomum, seu ministrum spiritualis domus Dei, quae est Ecclesia, juxta illud 2 Corinth. 4: Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei, et 2 Petr. 4: Sicut boni dispensatores multiformis gratie Dei. Unde etiam ipsa distributio, seu generalis administratio mysteriorum Dei, quae in Ecclesia fit, solet in sacra Scriptura dispensatio appellari, 1 Corinth. 9: Dispensatio mihi credita est ; ad Ephes. 3: Si tamen audistis dispensationem Dei, quae data est mihi in vobis; ad Coloss. 1: Cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, que data est mihi. Sic etiam dixit Bernardus ad Eugenium, libro 3 de Considerat., capite 3: Dispensatio tibi super orbem credita est, non data possessio. Hinc ergo ulterius translata est haec vox, ad significandum particularem actum hujus potestatis administrativae : sic enim concessio indulgentiarum, dispensatio thesauri Ecclesiastici dicitur: sic etiam dantur dispensationes voti et juramenti, de quibus aliis locis dictum est. Ita ergo in praesenti accommodata est vox dispensationis, ad significandam particularem mutationem legis per relaxationem obligationis ejus circa unam vel aliam personam : est enim obligatio legis quasi onus quoddam distribuendum inter multos, et ideo liberatio unius ab illa obligatione, et non aliorum, quaedam dispensauo illius appellata est: nam quia lex in communi ponitur, et in particulari persona potest occurrere specialis ratio, vel necessitas, ut a tali onere eximatur, ideo genus hoc mutationis interdum necessarium, aut conveniens est. Unde dispensatio tunc propriissime fit, quando obligatio legis, quae antea et communitatem et talem personam obligabat, ab hac persona tollitur, cum maneat lex communitatem obligans circa eamdem materiam.
9. De mutatione legis que fit per commatalionem vel compensationem. — Quid sit permissio in materia legis. — Quid significet nomen licentia. — Aliter etiam solet haec mutatio fieri per modum commutationis, seu compensationis, quae revera est quaedam dispensatio, quia per illam etiam aufertur in particulari obligatio legis; tamen quando non tolIitur per puram privationem (ut sic dicam), sed loco illius aliquod aliud onus imponitur, vocatur commutatio, vel compensatio, ut quando alicui relaxatur jejunium cum onere recitandi Rosarium, vel quid simile; et quando illud onus, quod loco obligationis legis substituitur, pecuniarium est, poterit illa dici redemptio, sicut in votis solet appellari: nam quoad hoc est eadem ratio, servata proportione: et ideo de his videri possunt quae in simili diximus, tractando de voto. Hic demum adverti potest, solere hanc mutationem vocari nomine permissionis et licentie, quae tamen voces generaliores sunt, et ideo sunt explicandae. Permissio enim non solum dicitur, quando obligatio aufertur, sed etiam quando connivetur, dissimulatur, aut cum effectus non impeditur, nec punitur violator legis, et haec non est dispensatio, ut per se notum est. Deus enim multa praecepta sua violari permittit, in quibus non dispensat; non ergo omnis permissioc est dispensatio, sed dispensatio dici potest quaedam permissio, quia per illam sinitur quis agere contra praescriptum legis non solum impune, sed etiam immaculate. Sieut autem diximus de abrogatione, quod potest fieri, vel auferendo tantum, vel etiam prohibendo, aut praecipiendo contrarium, ita de dispensatione dici potest: nam interdum est pura, et tunc habet modum permissionis, et per se hoc solum requirit; interdum vero potest per prohibitionem fieri, ut si Praelatus non solum auferat a subdito obligationem audiendi Missam, verbi gratia, sed etiam prohibeat illam audire, etc. Nomen etiam licentiae latius patet quam nomen dispensationis: omnis enim dispensatio recte dicitur licentia quaedam; non tamen omnis licentia est dispensatio: nam saepe per licentiam non relaxatur obligatio legis, sed solum est circumstantia quaedam requisita in ipsa lege ad actum bene exercendum, ut maxime in religiosis statutis videre licet : nam religiosus non debet loqui, aut exire domo sine licentia; cum tamen illa datur, non proprie in lege dispensatur, sed potius completur modus operandi lege praescriptus, et ideo talis licentia non requirit causam ejusdem rationis, nec propriam potestatem jurisdictionis, sed alicujus administrationis, quae ad legum mutationem non pertinet.
10. De nomine interpretatio, et quomodo a dispensatione differat. — His addenda est interpretatio legis, quam aliqui cum dispensatione confundunt, sed sunt longe diversae, ut dixi late lib. 6 de Voto, cap. 9; nam ibi dicta de dispensatione et interpretatione voti eamdem rationem habent in dispensatione et in- terpretatione legis, et ideo non sunt hic repetenda. Differt ergo interpretatio a dispensatione, quod non tollit obligationem legis, sed declarat legem interdum non obligare. Unde dispensatio a voluntate proxime pendet, et gratiae ac liberalitatis rationem habet; interpretatio intellectus potius est, et rationem justitiae involvit : unde si fiat privatim, ad judicium prudentis pertinet; si vero fiat ex potestate, est quasi juridica sententia. Hinc etiam interpretatio non solum in particulari casu, sed etiam de tota lege fieri potest, ut si fiat interpretatio, quod lex sit injusta, et ideo omnino non obliget; vel si cessante omnino ratione legis, in universali consequenter declaretur legis obligationem cessasse, vera fit interpretatio, et tamen illa non dicetur abrogatio legis, sed cognitio, vel judicium nullitatis ejus. Ita ergo quando interpretatio legis fit in particulari persona, velcasu, quod ineolex nonobliget, non potest illa dici dispensatio. Quocirca nec mutatio legis dici poterit, quia tunc non mutatur lex: nam ipsa de se, eadem, et eodem modo perseverans, invenitur non obligans pro illo casu, quia vel suis verbis illum non comprehendit, vel a principio non fuit mens legislatoris in illo, seu pro illo obligare: unde interpretatio in quadam significatione magis stricte dicitur illa quae fit per specialem virtutem eequitatis, de qua disputat D. Thomas, 2. 2, quaest. 120. Illamque vocavit emendationem legis, seu epiikiam, Aristoteles 5 Ethicor., cap. 10, non quia in lege fuerit proprius error, qui postea per interpretationem emendetur, et ita lex ex parte mutetur, sed dicitur emendatio legis quoad externam speciem, et quoad generalem vigorem verborum: nam lex generaliter loquitur, et verbis suis non potest singulares casus excipere, et ita in externa specie videtur comprehendere aliquos, quos revera non comprehendit ; et quia hoc declarat epiikia, ideo emendatio legis dicitur.
11. Variatio que fit in obligatione legis ob mutationem materia non est dispensatio.— Atque hinc etiam obiter colligitur variationem quae interdum contingit in obligatione legis ex mutatione, vel variatione materiae, non esse dispensationem in lege. Probatur, quia propria dispensatio legis est mutatio ejus, haec autem non est mutatio legis, sed materiae, quae est alterum extremum a quo pendet obligatio. Est enim obligatio quasi relatio quaedam, quae pendet ex fundamento et termino et ex utriusque mutatione potest auferri; quando ergo tollitur per solam materiae mutationem, tunc lex non obligat, non quia ipsa mutetur, sed quia ipsa pro eo casu non loquitur: ut, verbi gratia, si quis teneatur promissum solvere, et creditor remittat debitum, jam non obligat lex quae prior obligabat, non quia in illa dispensatum sit, sed quia subtracta est materia, et sic de aliis. Quod pro intelligentia legis naturalis est notandum, ut infra declarabitur. Ad dispensationem ergo necessarium est ut, perseverante materia et subjecto capaci obligationis legis, tollatur obligatio ex parte ipsius legis per relaxationem ejus: nam si solum subtrahitur legi materia, vel subjectum, circa quod possit operari, seu obligationem inducere, ipsa de se eadem semper manet, et ex se habet, non ut semper, et in omni casu obliget, sed cum certis circumstantis : et hac ratione lex jejunandi obligat hominem sanum; si autem eegrotet, desinit illum obligare, non quia ipsa mutetur, sed quia moraliter jam non est idem subjectum, ad quod loquitur lex.
12. Objectio. — Solutio. — Objicies, quia supra dictum est aliquando fieri mutationem in lege per ablationem causae : talis autem videtur esse haec mutatio. Respondeo, illud genus mutationis solum contingere, quando omnino lex desinit esse per subtractionem totalis causae conservantis, quia tunc transit de esse ad non esse, et ita mutatur. At vero quando mutatio materiae solum est in particulari casu, tunc lex non desinit esse, sed tantum non obligat, et ideo non mutatur ipsa nec variatur, quia semper fuit ita constituta. Urgebis, idem dici posse de dispensatione legis, quia tunc etiam non desinit esse, sed tantum obligare. Respondetur negando similitudinem : nam per dispensationem mutatur lex, seu coarctatur, plus quam antea esset ; per mutationem autem materiae minime, quia a principio constituta est circa talem materiam, et cum talibus conditionibus, et non alio modo. Sicut praecepta affirmativa pro quibusdam temporibus obligant, et non pro aliis, non quia ipsa mutentur, sed quia sunt a principio ita constituta, et quia haec est eorum natura; ita ergo in praesenti cogitandum est.
13. De mutatione legis secundum quid quaee fit per suspensionem.— Tandem solet alia mutatio in lege fieri per suspensionem ejus, quam vocavimus mutationem secundum quid, quia non simphiciter tollit legem, sed suspendit effectum ejus ad tempus: et non immerito potest haec mutatio sub dispensatione comprehendi : nam si suspensio illa fiat circa aliquam personam in particulari, est clara dispensatio temporalis, et ex hac parte minus perfecta. Potest autem interdum fieri pro tota communitate, et tunc ex hac parte videtur habere similitudinem cum abrogatione: tamen quia non simpliciter tollit legem, sed ad tempus suspendit obligationem ejus , dicitur tantum suspensio. Potest autem haec suspensio accidere aliquando per solam interpretationem, et tunc ad epiikiam pertinet : interdum vero a superiore concedi potest talis relaxatio toti communitati pro brevi tempore, vel etiam pro uno tantum actu, ad faciendum aliquod opus servile in tali die festo, propter specialem causam, et tunc talis suspensio dispensatio dici potest. Atque haec sufficiant de significatione vocum , in quibus supponimus mutationes lis vocibus significatas in legibus esse possibiles : quomodo autem ad singulas leges applicandae sint, et per quas causas fieri possint, in sequentibus libris explicandum est, et ideo de lege in communi hactenus dictum sit.
On this page