Prooemium
Prooemium
Post tractationem de lege in communi, sequitur ut ad singulas species legum descendamus, inter quas primum locum obtinet lex aeterna propter suam dignitatem et excellentiam, et quia est legum omnium fons et origo. De illa vero brevius disseremus quam de aliis, quia respectu hominum non ita applicatur per seipsam ad usum, seu munus legis, sicut aliae, et quia magna ex parte solet confundi cum providentia divina, de qua in 1 p. ex instituto disputatur. Cum lege autem aeterna naturalem conjungimus, tum ad hujus libri complementum , tum etiam quia naturalis lex est prima earum, per quas lex aeterna nobis applicatur seu innotescit, et quia differunt tanquam lex per essentiam et per participationem, vel (ut sic dicam) tanquam signum, et significatum, ut declarabimus. Sumin us autem hic legem naturalem stricte , ut continetur in solo lumine naturali ;nam illa quae'est connaturalis gratiae, seu fidei, simpliciter supernaturalis est, et infra tractando de lege gratiae consequenter explicabitur, licet cum proportione possint ad illam applicari quae de lege naturali dicemus. Circa quam adverto dupliciter esse hominibus propositam, prius per naturale lumen rationis, secundo per legem Decalogi in tabulis Mosaicis scriptam ; et ideo D. Thomam de lege naturali sub priori ratione spectata disputasse 1. 2, q. 94, sub posteriori autem in q. 100.
Sed quia lex illa scripta in tabulis reipsa non est alia quoad substantialem obligationem a lege naturali, cujus solam majorem notitiam contulit illa scripta, ideo in praesenti comprehendemus omnia quae ad illam legem pertinent : quid vero illi adjunctum sit ex lege veteri, vel quoad poenam, vel quoad aliquas circumstantias, vel quoad augmentum alicujus obligationis, dicemus postea de lege veteri disputando, et ibi consequenter videbimus an secundum aliquam rationem lex illa Decalogi cessaverit, vel adhuc duret. Denique quia jus gentium propinquissimum est legi naturali, illud etiam in hujus libri fine declarabimus.
On this page