Caput 1
Caput 1
Utrum sit aliqua lex aeterna, et qui sit eius necessitas
1. Primum argumentum. — Secundum. — Tertium. — Quartum. — Ratio dubitandi est, quia lex necessario requirit aliquem cui possit imponi ; sed ab aeterno non fuit aliquis capax legis : ergo nec lex aliqua aeterna esse potuit. Major patet, quia lex est actus imperii ; repugnat autem esse imperium, nisi sit aliquis cui imperetur. Minor etiam probatur, quia ab eeterno solum fuit Deus, cui lex imponi non potest, sicut nec imperium. Secundo, quia hac ratione ab aeterno non fuit dominium, nec jurisdictio, nec gubernatio, quia non erant quibus dominaretur Deus, vel quos gubernaret : sed lex est actus gubernationis et dominii, seu jurisdictionis : ergo eadem ratione potuit esse aeterna. Tertio : de ratione legis est promulgatio, ut diximus; sed ab aeterno non potuit esse promulgatio , quia non erat cui promulgaretur, neque intra Deum solum potuit promulgari : ergo. Quarto , si esset aliqua lex aeterna , esset simpliciter et absolute necessaria et immntabilis, quia nihil est aeternum, nisi quod simpliciter necessarium est : sed nulla lex est per se et absolute necessaria , ut supra dictum est: ergo nulla est lex aeterna.
2. Dari legem eternam communis theologorum sententia est. — Nihilominus communis sententia theologorum est, dari in Deo legem quamdam aeternam. Ita docet D. Thomas 1. 2, q. 91, art. 1, et 93 per totam; et ibi Cajetanus, Soto et alii; Vincentius Belluacus in Specul. morali. part. 2,. dist. 1; Alensis, 3 part., q. 26. m. 1; Antoninus, 1 part., tit. 11, cap. 1, S 4. et tit. 12, a princip.; Turrecr. in cap. Omnes leges, d. 1, et sumitur ex Augustino, lib. de vera Religion., cap. 3, et lib. 1 de lib. Arbit., cap. 5 et 6, et lib. 22 contra Faust., cap. 27. Quin etiam Cicero, lib. 1 et 2 de Leg.. hanc legem maxime praedicat, et a sapientissimis philosophis cognitam fuisse his verbis confirmat : Hanc video sapientissimorwn fuisse sententiam, legem neque hominum ingeniis eacogitatam, neque scitum aliquod esse populorum, sed etermim quiddam, quod universim mundum vegeret, imperandi prohibendique sapientia. Tta principem legem illam, et ultiman mentem esse dicebant omnia ratione, aut cogentis, aut vetrantis Dei. Plato etiam in Timzaeo quatuor leges distinguens, primam vocat divinam, per quam plane hanc aeternam intelligit, per quam mundum Deus gubernat, ut idem tradit dialogo 10 de Legibus.
3. Probat autem D. Thomas hanc veritatem, quia necesse est in Deo ipso esse aliquam legem, et haec non potest esse nisi aeterna : ergo necesse est esse in mundo aliquam legem aeternam. Minor supponitur quia Deus est immutabilis, et nihil potest illi advenire de novo. Major autem patet, quia cum Deus habeat providentiam, in eo necessario supponitur aeterna quaedam ratio practica totius dispositionis et gubernationis universi, juxta illud Boetii, 3 de Consolat. : O qui perpetua mundum ratione gubernas: ergo illa ratio Dei aeterna habet veram rationem legis, quia, ut dixit Isidorus 2 Etymol., c. de Lege: Si ratione leaw constat, lea erit omne quod ratione constiterit. Confirmari potest ex Augustino, quia omnis lex humana muktabilis est, et defectum ac errorem pati potest : ergo supponit necessario aliquam legem immutabilem, per quam stabiliatur et quasi mensuretur, ut per conformitatem ad illam recte fiat, quae non est nisi lex aeterna. Denique omnis lex participata supponit legem per essentiam: sed lex per essentiam aeterna est: ergo.
4. Objectio. — Dicet vero aliquis his discursibus solum probari esse in Deo rationem aeternam agendorum, quam providentiam vocamus: non tamen probari illam fuisse ab aeterno proprie legem. Quia providentia dicit respectum aeternum : lex autem temporalem, ut argumenta in principio facta ostendere videntur. Unde illa aeterna ratio ad summum dici poterit lex quasi materialiter, et quoad actum illum voluntatis, vel intellectus divini, qui est lex; non vero formaliter quoad propriam denominationem legis, et conditiones omnes ad legem requisitas. Sicut creatio activa potest dici aeterna materialiter quoad actum Dei, non vero formaliter et simpliciter, ut creatio est : idemque est de potestate dominandi, et similibus. At vero D. Thomas, d. q. 91, art. primo ad prim., sustinet illam legem etiam formaliter et sub ratione legis esse aeternam, quia ipse conceptus etermus divinae legis habet rationem legis eeterne, secundwm quod a Doo ordinatur ad gubernationem rerum ab ipso praecognitarum. Sed licet D. Thomas recte dicat rationem rerum faciendarum in Deo esse eeternam, et habere rationem idea, non tamen declarat quomodo etiam ab aeterno habeat rationem legis, nec in quo differat sub ratione ideae, nec difficultatibus positis videtur plane satisfacere.
5. Duplex status legis. — Solutio ad objectionem. — Ut ergo non sit tantum de nomine quaestio, videndum superest, quid in re clarum sit, et quid possit esse in usu vocum, et quae ratio hujus locutionis simpliciter reddi possit. Distinguamus ergo in lege duplicem statum, unus est quem habet in interna dispositione legislatoris, quatenus in mente ejus jam illa lex descripta est, et ejus absoluto decreto ac firma voluntate stabilita. Alius status est quem habet lex exterius constituta, et subditis proposita. Priori modo manifestum est dari in Deo legem aeternam, et hoc probant rationes pro vera sententia adductae. Posteriori autem modo aeque certum est non habuisse legem Dei hunc secundum statum ad aeterno; et hoc probant rationes dubitandi in principio positae, ut ex earum responsione amplius patebit. Item lex priori modo sumpta est actus immanens, unde potest esse aeternus in Deo, etiamsi dicat respectum ad effectum temporalem : sicut praedestinatio, vel providentia : lex autem posteriori modo includit actum transeuntem respectu Dei: nam, licet possit illa lex aeterna Dei, quatenus propria lex est, proponi subditis per actus immanentes eorum, tamen illimet actus sunt externi respectu Dei, et necessario sunt temporales, et ideo lex non potest esse aeterna quoad illum secundum statum. Quod si aliquis contendat de verbis, dicens legem in illo priori statu non esse legem, quia non est lata, sed ferenda, respondeo imprimis non esse de vocibus contendendum : nam ut ita simpliciter appelletur, sufficit usus Sanctorum et sapientum in tali materia. Deinde potest optima ratio illius appellationis reddi, qua etiam ostendatur, illam legem in eo statu non esse tantum ferendam, sed ex aeternitate esse suo modo latam, ut respondendo ad argumenta constabit.
6. Solutio ad primum. — Ad secundum. — Ad primum ergo respondetur, quod sicut divina voluntas aeterna est, ita et imperium: nam imperium quoad substantiam suam in ipsa voluntate consistit, ut dixi. Et si imperium vocetur ipsa ratio, vel judicium de agendis, etiam hoc fuit aeternum in mente Dei. Petitur autem in illo argumento, an lex illa aeterna sit aliquo modo respectu ipsiusmet Dei, id est, an sit aliquo modo mensura et regula actuum voluntatis divinae, de quo dicemus in capite sequenti. Ad secundum respondetur actum dominandi et gubernandi esse actum transeuntem, et proprium dominium dicere relationem ad rem actu existentem, et ideo denominationes quae ab his actibus sumuntur, esse temporales. At vero lex, ut sic, non necessario dicit actum transeuntem, praesertim respectu Dei, quia in illo primo statu, qui est veluti substantialis, sufficienter salvatur in actu immanente, ut declaratum est.
7. Ad tertium argumentum aliquorum responsio. — Excluditur istorum opinatio.— Tertium argumentum varie solvitur : quidam dicunt legem illam aeternam non dici legem respectu creaturarum vel hominum, quia non est imperium illis impositum, sed esse respectu actuum Dei ad extra, quia est regula et mensura omnium quae a Deo fiunt. Juxta quam expositionem lex illa non est lex morum (ut sic dicam), sed artificiorum : nam omnia quae a Deo fiunt comparantur ad illum, tanquam artefacta ad artificem : unde sicut idea artificis dici potest lex, quam ipse sibi praescribit, ut juxta illam artefacta producat, ita haec lex eeterna est, qua Deus ut supremus artifex omnia condere statuit ex aeternitate. Quapropter cessat ratio de promulgatione : nam haec est necessaria in lege morum, non in lege artificiorum : imo etiam cessant aliae rationes : nam haec non est lex quae imponitur subditis, nec pertinet ad gubernationem. Haec vero expositio non placet, tum quia est contra mentem Augustini et theologorum, imo et Ciceronis et philosophorum : omnes enim aperte loquuntur de lege, quae est mensura actionum humanarum, et exemplar omnium legum quae sunt in mentibus hominum, vel ab illis emanare possunt, sive plura includat illa lex aeterna, sive non, quod infra videbimus : tum etiam quia illa appellatio valde metaphorica est, et impertinens esset pro materia de legibus, ratione solius metaphoricae significationis, cum res ipsa quae sub illa metaphorica intenditur nihil aliud sit, nec alium respectum dicat, quam idearum, de quibus in 1 p. disputatur: tum quia sicut providentia dicit respectum ad res provisas, et nihilominus potest esse aeterna, licet res provisae temporales sint, ita etiam lex potest dicere habitudinem ad subditos, et esse aeterna.
8. Responsio Alensis ad argumentum. — Unde Alensis supra aliter respondet ex Isidoro, lib. 9 Etymol., legem uno modo dici a legendo, et alio a ligando, et priori modo legem Dei esse eeternam, quia in mente ejus legebatur: secundo autem modo non esse aeternam, et sub ea tantum ratione indigere promulgatione. Quod si instes, quia lex quae non ligat non meretur nomen legis, respondet in summa, ad rationem legis satis esse quod de se vim habeat ligandi, licet nondum actu liget, quia nondum est applicata. Quae doctrina fortasse est vera: non tamen per eam suffticienter solvi videtur argumentum de promulgatione , quia vel negandum est promulgationem esse necessariam ad esse legis, sed tantum ad effectum legis, qui est ligare , quod videtur esse contra communem legis definitionem, vel certe non explicatur quomodo illa lex sit vera lex sine promulgatione. Quod vero ibi supponit Alensis de duplici etymologia legis , ego non reperio utramque in Isidoro, sed tantum illam quae est a legendo, et non in illa significatione metaphorica, sed magis propria : sed parum refert unde vox sit sumpta , quia non sufficit quod etymologia legis possit alicui rei applicari, ut illa simpliciter dicatur lex.
9. Tertia responsio es D. Thoma. — ObJectio. — Tertio igitur D. Thomas, supra ad 2, conatur explicare quomodo in illa lege non defuerit aeterna promulgatio : nam promulgatio, inquit, fit et verbo, et scripto, et utroque modo lex illa habuit promulgationem ex parte Dei promulgantis, quia et verbum Det est eeternum , et scriptura libri vitae est aeterna. Sed contra primum objiciuntur aliqui, quia productio verbi non est per se necessaria ad legem Dei, quia est personalis, non essentialis. et quia alias solus Pater promulgasset legem, et esset legislator. Contra secundum etiam objicitur, quia parum refert scriptura in scientia Dei ad promulgationem, si illa non innotescit, nec potest innotescere subditis ; nam promulgatio fieri debet his quibus lex imponitur ; at illa scriptura a nemine legi potuit ab aeterno, nec fuit ab aeterno aliquis cui illa lex promulgaretur. Nec satisfacit quod D. Thomas ad 1 ait, fuisse tunc creaturas in praecognitione divina, quia promulgatio non fit creaturis objective praecognitis , sed in se existentibus, alioqui etiam lex Moysi, et lex gratiae ab aeterno fuisset promulgata , et ita esset lex eeterna.
10. Sed prima objectio parum obstat ; tum quia quod D. Thomas dicit de promulgatione in verbo, intelligi potest per appropriationem, non per proprietatem , sicut dicuntur ideae esse in verbo, et ita ipsemet Divus Thomas explicavit , qui consequenter sentit secundum proprietatem debere intelligi de verbo quoad conceptum essentialem : tum etiam quia non est de ratione legis, ut simul promulgetur verbo prolato et scripto , sed scriptum publice expositum suffticit : D. Thomas autem ad doctrina abundantiam et elegantiam voluit utrumque modum in Deo explicare : unde non est inconveniens quod unus modus sit personalis, et alter essentialis. Nec inde sequitur solum Patrem esse legislatorem, vel promulgare , quia ad utrumque sufficit modus essentialis. Ad aliam objectionem tacite respondet D. Thomas , addens limitationem, quod illa lex habet promulgationem ez parte Dei, et subjungens: Sed ez parte creature audientis seu inspicientis non potest esse promulgatio eterna. Unde quod dicit in solutione 1 de creaturis praecognitis ex aeternitate, non est quia putet illam existentiam objectivam creaturarum in aeternitate suflicere, ut ex parte illarum fiat aeterna promulgatio, sed ut declaret ex parte Dei potuisse tunc statui legem, per quam futurae creaturae essent gubernandae.
11. De ratione legis aeterne non esse promulgationem actus factam — Ex hac vero doctrina D. Thomae aperte concluditur, juxta mentem ejus de ratione hujus legis aeternae non esse promulgationem actu factam subditis, sed sufficere ut ex parte legislatoris jam sit facta pro suo tempore. Et re vera idem fuit sensus Alensis, et mihi videtur verum. Addoque esse singulare in illa lege : nam censetur consummata, et perfecta eo ipso quod in mente legislatoris stabilita est; aliae vero leges non consummantur donec actu promulgentur: ratio autem reddi potest, quia decretum Dei aeternum immutabile est, et sine ulla sui mutatione pro suo tempore obligat ; decretum autem hominis mutabile est ; unde quamdiu non promulgatur per modum legis, semper se habet potius per modum propositi ferendi legem , quam per modum legis firmiter stabilitae et latae. Unde in hac lege aeterna per se loquendo, nulla publica promulgatio requiritur ut actu obliget, sed solum quod veniat in notitiam subditi, unde si per internam revelationem nobis innotesceret divinae voluntatis decretum , sufficeret ad obligandum, quod non ita est in lege hominis : nam licet subditus sciat jam esse scriptam apud regem, non obligatur illa donec promulgetur. Ordinarie autem Deus non obligat homines per legem aeternam, nisi mediante aliqua exteriori lege, quae sit illius participatio et significatio, et ita quando aliae leges promulgantur hominibus , promulgatur ad extra lex ipsa aeterna ; ideoque in illa, ut aeterna est, non habet locum propria promulgatio. In quarto argumento petitur an lex aeterna ponenda sit in actibus liberis Dei, vel in necessariis. Sed hoc tractabitur commodius in cap. 3.
On this page