Text List

Caput 2

Caput 2

Quae sit materia proxima legis aeternae, seu qui actus ab illa imperentur seu regantur

CAPUT II. QUAE SIT MATERIA PROXIMA LEGIS AETERNAE, SEU QUI ACTUS AB ILLA IMPERENTUR SEU REGANTUR.

1. Diximus legem aeternam esse; explicandum sequitur quid sit : quia vero omnis lex est mensura aliquorum actuum quos respicit, ut materiam et objectum, hoc etiam in lege eeterna ohservari necesse est, et ideo ad explicandum quid illa sit, commodum est prius declarare materiam in quam cadit : nam comparatur ad illam per modum objecti : omnis autem actus per suum objectum convenienter explicatur. Tres autem sunt ordines, seu genera actuum, de quibus dubitari potest an per illam legem mensurentur. Primum et supremum est aliquorum actuum ipsiusmet Dei, et manentium intra ipsum, scilicet actus liberi divinae voluntatis ; secundum, et infimum est actionum inferiorum agentium naturalium, et ratione carentium ; tertium est actuum liberorum creaturarum intellectualium, et de singulis breviter dicemus.

2. An lex eterna sit regula divinorum actuwmn ad intra. — Resolutio negativa. — Primo ergo dubitari potest an lex aeterna sit regula actuum divinorum ad intra. Et ut certa ab incertis separemus, supponimus, actus divini intellectus et voluntatis, prout circa Deum ipsum versantur, et non dicunt habitudinem ad creaturas, ut futuras, non cadere sub legem eeternam, nec per illam regulari. Ita sentit di- vus Thomas dict. q. 93, art. 4, et Alensis supra, et omnes doctores, qui hanc legem requirunt propter divinam providentiam, ita ut fere cum illa coincidere censeant : divina autem providentia circa opera Dei versatur, non circa Deum ipsum secundum se. Unde generatio eeterna filii Dei, vel productio Spiritus sancti, non cadunt sub legem, quia sunt omnino naturales, et non ex directione aut motione quae praecedat per dictamen rationis, vel applicationem voluntatis, quae motio pertinet ad rationem legis, et eadem ratione nec amor quo Deus se amat est ex lege aeterna, sed ex natura : ratio vero est, quia lex non est de rebus per se, et ab intrinseco necessariis, quae non indigent regula, sed ab intrinseco habent certum essendi modum, et per sese rectae sunt. Difficultas ergo solum de actibus liberis, qui in Deo sunt, et quatenus liberi sunt, morales dici possunt : quatenus vero sunt operativi ad extra, dici possunt artificiosi.

3. An lex aeterna sit regula actuum liberorum Dei operantium ad extra.—bici ergo vel cogitari potest legem aeternam sub utraque ratione esse mensuram, ac regulam actuum liberorum Dei. Primo, quatenus morales sunt et honesti : sic enim regulantur per rationem divinam, tanquam per naturalem legem ipsius Dei. Probatur: quia Deus semper secundum rectam rationem operatur, non alienam, sed propriam : ergo mensura rectitudinis liberorum actuum voluntatis Dei est judicium sui intellectus, quod ordine rationis antecedit, quo judicat, ita esse faciendum. lllud ergo judicium habet rationem legis aeternae respectu divinae voluntatis. Confirmatur ac declaratur exemplis : nam si Deus loquitur, verum dicit, quia judicat mentiri esse malum, et si promittit, implet, quia judicat fidelitatem esse honestam et consentaneam naturae suae, et eadem ratione sibi complacet in rebus honestis, et displicent illi peccata, quia ratio recta dictat ita esse faciendum : ergo in actibus suis moralibus ducitur sua ratione aeterna tanquam lege: ergo ex hac parte lex aeterna Deo ipsi imposita est quoad actus morales voluntatis ejus, et eorum honestatem.

4. Secundo, videri potest lex illa aeterna posse concipi ut lex quam Deus ut artifex sibi ipsi imposuit, ut secundum illam sua opera faceret. Nam cum Deus posset variis modis mundum fabricare et regere, statuit illum secundum quamdam certam legem constituere et gubernare, ut, verbi gratia, statuit elementa et orbes coelestes tali ordine constituere, et aquas tali loco continere. Item statuit tales poenas pro peccatis, et alia praemia pro meritis reddere, et secundum tales vel tales leges mundum gubernare : ergo secundum hanc rationem merito dici potest legem aeternam cadere in ipsa opera Dei, ut ab ipso tanquam a supremo artifice, vel gubernatore sunt, et consequenter cadere proxime in actus liberos voluntatis Dei, a quibus talia opera proxime procedunt. Et confirmatur : quia hac ratione dicitur Deus, quaedam non posse facere secundum legem ordinariam, videlicet, quam ipse sibi imposuit, vel non posse secundum potentiam ordinatam, id est, ad talem ordinem reductam per eamdem legem, ut significavit Scotus in 1, dist. 44, quaest. unica. Unde si aliquem in mortali peccato defunctorum Deus ab inferno liberaret, diceretur dispensatione uti, non autem secundum statutam legem operari : ergo opera libera Dei per legem ab ipso statutam regulantur. Nec videtur inconveniens quod eadem voluntas sibi ipsi sit lex secundum actus ratione distinctos: nam eadem voluntas potest sibi imperare, et legislator potest sua lege obligari.

5. Prima assertio.— Lex aeterna non est vegula actionum divinarum quatenus morales sunt. —Suppono, ex dictis in praecedenti libro, legem proprie sumptam esse regulam operum moralium, secundum honestatem eorum : aliquando vero etiam dici de regulis artis vel alicujus gubernationis. Utroque ergo modo potest lex aeterna vocari lex, et ita in utroque sensu possumus ad hanc interrogationem respondere. Dico ergo primo, lex aeterna, ut est regula actionis honestatis libera, non debet intelligi ut imposita ipsi Deo, nec voluntas divina debet concipi ut honesta et recta, propter conformitatem ad legem aeternam cui subjiciatur. Ita D. Thomas, 1. 2, q. 93, art. 4, ad 1; et Alensis, 3 p., q. 26, membr. 8, art. 1. Consentit Anselmus , lib. 1 Cur Deus homo, cap. 12, dicens Deum esse omnino liberum a lege, et ideo quod vult, justum et conveniens esse: id autem quod est injustum et indecens, non cadere in ejus voluntatem, non propter legem, sed quia non pertinet ad ejus libertatem.

6. Ratione declaratur, quia lex illa intelligeretur ut positiva, vel ut naturalis: neutro autem modo intelligi potest: ergo. Probatur minor quoad priorem partem : quia lex positiva est illa quae ponitur per liberam voluntatem alicujus potentis praecipere, et suo praecepto, seu voluntatc obligare eum cui lex imponitur: sed Deus non habet superiorem, ne- que se ipsum per modum praecepti et legis obligare potest, quia non est sibi superior: ergo nullo modo est capax positivae legis. Confirmatur, quia respectu Dei nihil est malum, quia prohibitum, sive in faciendo, sive in omittendo, quia quantumvis aliquid ponatur esse prohibitum, si Deus contrarium faciat, bonum erit, quia est a prima regula bonitatis: ergo lex positiva in ordine ad honestatem morum non habet locum in divina voluntate. Unde non obstante quacumque lege a se posita circa rerum gubernationem, potest illam non servare, sua potentia absoluta utendo, ut circa praemia, vel poenam retribuendam, et similia, quia non obligatur ad servandam legem qui est supremus Dominus, et extra omnem ordinem ; et ita non est comparandus cum legislatore humano, qui est pars suae communitatis, quidquid sit de modo quo legislator humanus obligatur sua lege. Quod si ultra legem generalem accedat promissio, jam Deus obligabitur ad servandam illam non ex lege positiva, sed ex rectitudine naturali, quae resultat in tal objecto ex vi promissionis. An vero ubi interveniat lex naturalis, dicetur in sequenti puncto.

7. Objectio. — Solutio. — Dices: si Deus, postquam decrevit absolute aliquid non facere, id ageret, inordinate faceret, et ideo id facere non potest : ergo liberum decretum Dei habet vim positivae legis respectu voluntatis ejus, ut non possit honeste facere, quod per se, ac remoto illo decreto, libere facere potuisset. Respondeo, Deum non posse facere contra suum decretum; non propter prohibitionem quam decretum inducat, sed propter repugnantiam ipsius rei, quia si ageret contra decretum absolutum, haberet simul et ex aeternitate decreta contraria circa idem, et pro eodem tempore, seu absolute vellet duo contradictoria, quod repugnat. Ageret etiam contra efficaciam suae voluntatis, et illam redderet inefficacem et inconstantem, quod etiam repugnat. Unde ulterius dicitur, esto non implicaret contradictionem physicam (ut sic dicam) mutare Deum decretum suum, sed tantum moralem, ac subinde posito uno decreto, esse inordinatum agere contra illud : nihilominus id non oriri ex prohibitione, sed ex extrinseca natura et essentia Dei sicut mox de veritate, et fidelitate, et similibus dicemus. Quia sicut non decet divinitatem fallere, ita nec inconstantem esse. Atque ita impotentia volendi contra decretum non est ex prohibitione, sed ex natura rei, proposito objecto in tali statu.

8. Dictamen practicum De? de agendis cur non habeat rationem legis respectu sui.—Bhera pars minoris, quae erat de lege naturali, probatur, quia licet negari non possit quin in intellectu divino ordine rationis praecedant dictamina practica, quibus judicat, quid deceat suam bonitatem, justitiam, aut sapientiam, ut sunt haec, mentiendum non est, implenda sunt promissa : tamen illa non possunt habere rationem legis respectu divinae voluntatis. Primo, quia non proponunt praeceptum aliquod, nec voluntatem alicujus intimant: sed tantum ostendunt, indicando quid rei natura habeat: lex autem aut est voluntas, aut intimatio voluntatis : ergo. Secundo, quia in Deo non distinguuntur in re voluntas et ratio, propter quod dixit D. Thomas, q. 93, art. 4, ad 1, voluntatem Dei secundum se non recte dici rationabilem : nam potius est ipsa ratio : sieut ergo ratio Dei aeterna non mensuratur lege, ita nec voluntas etiam prout libere vult, sed per se recta est, tanquam ipsamet recta ratio per essentiam. Et ita est intelligendus idem D. Thomas, 1 p., quaest. 21, art. 1, ad 2, cum dicit: Pmpossibile est Deumn velle nisi quod ratio sue sapientie habet, quae quidem est sicut lex justitie, secundum quam ejus voluntas recta et justa est. Vla enim particula sicut, non dicit proprietatem legis, sed analogiam et proportionem, et ad hoc explicandum subdit: Unde quod secunduwn suam voluntatem facit, juste facit, sicut et nos, quod secundum legem facimus, juste facimus - sed nos quidem secundum legem alicujus superioris : Deus autem sibi ipsi est lem, id est, se ipso est rectus sine lege, ac si sibi ipsi esset lex. Declaratur tandem, quia judicium rationis Deo solum est necessarium ex eo, quod nihil potest esse volitum quin praecognitum : non tamen habet munus quasi obligandi, vel determinandi voluntatem: sed ipsa voluntas per se est recta et honesta, et ideo dictamen rationis, quod intelligitur ratione praecedere in intellectu, non potest habere rationem propriae legis respectu divinae voluntatis. Dices: Esto non possit dici lex cocens, dici poterit lex dirigens, et ostendens objecti convenientiam vel honestatem. Respondeo hoc non satis esse ad legem moralem, ut ex supra dictis patet, et in sequentibus circa lesem naturalem magis explicabitur: metaphorica autem locutio non est admittenda, nisi sit usitata, ut constat.

9. Secunda assertio. — Lev eterna potest dici lem operandi respectu rerum gubernatarum, non vero Dei. —Dico secundo: Lex aeterna, ut est lex gubernandi, seu quasi operandi artificiose, dici potest habere rationem legis respectu rerum gubernatarum, non vero ipsius Dei, seu voluntatis ejus. ita loquitur D. Thomas, d. art. 4, ad 1: Vincentius in Specul. Moral., part. 2, distinctione 1, et declaratur prius exemplis : namDeus constituendo legem, verbi gratia, ut tali operi bono tale praemium, et tali peccato talis poena in suojudicio respondeat, consequenter facit ut bene operans sit dignus tali praemio, et peccans reus talis poenae, et ita res ipsae gubernandae statim subjiciuntur illi legi : Deus autem non manet illi subjectus, sed semper manet solutus legibus, ut possit operari prout voluerit : et in ordine rerum naturalium idem invenitur. Ratione declarari potest , quia quando Deus constituit legem aeternam circa gubernationem creaturarum. pro ipsis creaturis illam statuit, ut secundum illam moveantur : non vero ut secundum illam gubernare cogatur. Denique lex, si proprie sumatur, est ordinatio superioris circa inferiorem per proprium imperium; quod si extendatur latius et quasi per metaphoram, semper debet servare proportionem, ut sit motio superioris circa rem sibi subjectam : ergo ratio divinae providentiae sub eadem proportione recipit proprietatem, vel appellationem legis, ut ex sequenti puncto magis constabit.

10. An creaturae ratione et vita empertes legi eterne subdantur. — Ratio pro affirmativa parte. — Secundo, dubitari potest an sub hac lege aeterna comprehendantur creata omnia, etiam ratione, aut vita carentia, quae non libere, sed ex necessitate naturae suos motus efliciunt. Ratio dubitandi esse potest , quia D. Thomas, art. 4et 5 illius quaestionis 93, etiam necessarias actiones creaturarum vult comprehendi sub hac lege, et sumitur ex Augustino, 1 de lib. Arb., cap.bet 6: dicit enim legem aeternam esse rationem in mente Dei existentem, qua res omnes per consentanea media in suos fines diriguntur, et libro 83 Quaestion., q. 271, in fine: Lex (inquit) incommutabilis omnia mutabilia pulcherrima moderatur gubernatione. Ratio autem esse potest, quia sicut nostra voluntas imperat membris corporis, et suo imperio illis imponit necessitatem operandi ; ita divina voluntas imperat rebus omnibus creatis, illisque necessitatem imponit pro captu uniuscujusque, juxta illud: Preeceptum posuit, et non praeteribit, Psal.148: et id Prov. 8: Ft legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; Quod explicatur Job 38 : Diai - Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Hae namque leges, licet in tempore datae sint, a lege aeterna processerunt.

11. Ratio pro negativa.—ln contrarium autem est quia nulla natura irrationalis capax est legis proprie sumptae, ut expresse docuit Augustinus, q. 74 in Levit., et habetur in cap. Mulier 15, q. 1. Imo sumitur ex Paulo 1 ad Corinth. 9, ubi referens illam legem : Non ligabis os bovi trituranti, subdit : Nunquid de bobus cura est Deo; Cura, scilicet legislativa: nam providentia divina generatim sumpta etiam circa irrationalia versatur, ut est certissimum ; tamen illa cura, quae specialiter adhibetur per leges, proprie dirigitur ad intellectualia, et ideo subdit Paulus, propter homines scriptam esse illam legem, quia non est privandus mercenarius mercede sua. Ratio autem adjungi potest, quia legis proprium est inducere vinculum et obligationem moralem ; hujus autem non sunt capaces, nisi res intellectuales. et illae non in omnibus actibus suis, sed in his quos libere operantur, quia omne esse morale pendet ex libertate.

12. Resolutio questionis. — espondeo breviter quaestionem esse de modo loquendi; tamen si inspiciamus phrasim Augustini, qui praecipuus auctor est qui de lege aeterna sermonem habuit, re vera sub hac voce comprehendit omnia tam naturalia quam moralia; voluit enim per illam vocem explicare efticaciam divinae providentiae, non solum circa acUones liberas, sed etiam circa actiones naturales, et circa totum ordinem universi, nimirum explicando quomodo omnia sint subjecta divinae gubernationi, et illi obediant juxta efficacitatem ejus. Hoc manifestum est ex citato loco de liber. Arbitr., et ex lib. 5 de Civit., cap. 11, ubi ait nihil esse in universo quod sit alienum a legibus providentiae divinae, et lib. 9, c. 22, ait sanctos Angelos in aeternis et immutabilibus Dei legibus quae in Dei sapientia vivunt, mutationes temporum providere; et lib. 19, cap. 12, ait : Nihil a legibus summi creatoris, ordinatorisque subtrahitur, a quo pao universitatis administratur.

13. Nihilominus tamen censeo sub hac generalh acceptione legis aeternae duas quasi analogias comprehendi. Una est ex parte legis, quia lex qua Deus dicitur gubernare res naturales, seu ratione carentes, metaphorice lex, seu praeceptum appellatur. Altera ex parte creaturarum, quae priori respondet: nam subordinatio et subjectio irrationalium rerum ad Deum late et metaphorice dicitur obedientia, quia potius est necessitas quaedam naturalis: lex autem aeterna, quatenus per illam moraliter et politice rationalia gubernantur, habet propriam rationem legis, et illi respondet propria obedientia. Ut autem supra dixi, sub hac potissimum ratione in hac materia consideranda est ; et ideo sub propria appellatione ad irrationalia non extenditur.

14. An omnes actiones humane sint materia legis eternae. — Ulterius vero inquiri potest an omnes actiones morales, seu humanae, sint materia hujus legis aeternae. Et de malis quidem nulla est dubitandi ratio, quia omnes illae probibentur hac lege, ut supra declaratum est. De indifferentibus vero est nonnullum dubium, quia illae nec vetantur nec praecipiuntur, et ita nullius legis videntur esse materia in mente Dei. Idem, vel majus dubium est de bonis operibus, quae ad finem non sunt necessaria. sed sunt excellentiora. Propter hoc dicunt aliqui, si lex illa proprie sumatur, ut consistit in imperio, non extendi ad hujusmodi materiam; generalius autem sumptam comprehendere illam, quatenus amplectitur quamcumque dispositionem gubernatoris, sub qua etiam permissio et consilium comprehenduntur : nam permissio cadit in actus indifferentes; consilium vero in excellentiores.

15. Verumtamen absolute affirmari potest omnes actiones morales cadere aliquo modo sub lege aeterna, etiam ut proprie praeceptiva est. Quod potest declarari, applicando quamdam distinctionem datam in superioribus de lege praecipiente, vel exercitium actus, vel solam specificationem et modum ejus. Dicimus ergo praedictos actus esse materiam legis aeternae, vel imperantis exercitium, vel praescribentis modum aliquem operandi, aut prohibentis alium. Declaratur: nam imprimis quoad actus bonos, seu optimos, juxta doctrinam Augustini fere nullum est opus consilii, quod in praeparatione animi non possit ad praeceptum pertinere, si ad divinam gloriam tale opus necessarium sit. Quod maxime verum est in ordine ad legem aeternam, per quam Deus obligat hominem, ut sit paratus ad haec omnia opera praestanda, si ipse voluerit, vel si ex alia occasione necessaria fuerint. Sicut matrimonium, quamvis non sit opus consilii, sed ex bonis inferioribus, nec regulariter cadat sub praeceptum : ex lege naturae cadit sub obligationem, si ad conservationem speciei sit necessarium, et ita etiam cadit sub legem aeternam. Sic ergo nullum est opus bonum, quod sub illam legem, ut imperantem, non cadat. Deinde quando exercitium talium actuum necessarium non est, licet tantum consuli vel probari videantur ; nihilominus etiam tunc per legem aeternam praescribitur modus quo fieri debent, ut recte fiant, et sic dicimus cadere sub legem praescribentem modum, seu specificationem actus. Et idem est clarum in actibus indifferentibus : nam si fiant, praecipiuntur fieri propter honestum finem, et prohibentur fieri propter se, et ita si praecise spectentur, quatenus talia sunt, dici possunt cadere sub illam legem, ut prohibentem, juxta probabilem sententiam D. Thomae, quae asserit non posse dari opus humanum indifferens in individuo. Sicque duo praecepta intelligi possunt in lege aeterna circa haec opera: unum est faciendi illa propter bonum et honestum finem, si fiant: aliud est prohibens illa facere propter se ipsa, sicut prohibetur verbum otiosum.

16. Quo sensu Augustinus asseruit nihil posse effugere imperium legis eterne.—bBtque hinc tandem intelligere licet, quo sensu verum sit quod Augustinus, locis supra citatis et saepe alias, repetit, nihil esse quod possit omnino subterfugere imperium legis aeternae, neque in coelo, neque in terra, neque in inferno, sive peccando, sive recte operando. Nam hicet peccando agat quis contra unam legem aeternam DEI, in aliam praecipientem incidit, quae jubet, ut quantum in actione homo deficit, tantum per passionem compensetur : ut dixit D. Thomas, quaest. 93, art. 6, cum Augustino, lib. de Catechizand. rudib., cap. 18, dicente: JVovit Dewus ordinavre deserentes se animas, et eo earum justa miseria inferiores partes creaturee suc, convenientissimis et congruentissimis legibus admirande dispensationis ordinare. Et huc etiam spectat quod ait Augustinus, lib. 1 Confess., cap. 19: Jussisti Domine, et sic est ut omnis inordinatus animus sibi ipsi sit pana. Si quis autem recte consideret, lex illa praecipiens, quae in malis impletur per poenam, et in justis per praemium non spectat ad legem praeceptivam moralium actuum respectu creaturae intellectualis, sed est lex taxativa (ut sic dicam) talis poenae vel praemii, quae lex per efficaciam divinae providentiae ad effectum perducitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2