Text List

Caput 3

Caput 3

An lex aeterna sit actus divinae mentis, ratione ab aliis differens, et an una sit vel plures

CAPUT III. AN LEX AETERNA SIT ACTUS DIVINAE MENTIS, RATIONE AB ALIIS DIFFERENS, ET AN UNA SIT VEL PLURES.

1. Ex dictis hactenus constat legem aeternam in divina mente esse, quia extra illam nihil est aeternum. Item constat esse per modum actus secundi et ultimi; nam lex prout est in legislatore, in hujusmodi actu consistit, non in habitu, vel actu primo, et praesertim in Deo, qui est purissimus actus. Inquiri ergo potest, an sit in intellectu, vel in voluntate: nam quaestionem hanc indecisam et ambiguam reliquisse videtur Augustinus, 22 contra Faust., cap. 2, dicens: Lex aeterna est ratio divina vel voluntas Dei, ordinem naturalem conservari vubens, et perturbari vetans.

2. An lex aeterna sit actus liber Dei, vel necessarius. — Opinio aliquorum confundentium ideas cum lege aeterna.—Prius autem quam ad hoc respondeamus, ulterius inquirimus an lex aeterna dicat actum liberum in Deo, vel necessarium. Aliqui enim dicunt, legem aeternam non esse, nisi ideas divinas, per quas res ad extra producuntur, quia non putant hanc legem esse ad praecipiendum, sed solum ut sit regula, ad cujus instar omnia a Deo fiunt. Ex qua sententia videtur inferri, quod sicut ideae naturaliter et non libere sunt in intellectu divino, ita et lex aeterna.

3. Resolutio.— Lex aeterna est in actu libero Dei. — Differentia inter idean et exemplar. — Dicendum vero est legem aeternam non dicere actum necessarium in Deo, sed liberum. Ita sentiunt D. Thomas, Alensis et alii, locis allegatis. Et sumitur ex verbis Augustini proxime citatis; nam lex aeterna habet pro materia opera Dei ad extra: nam jubet servari ordinem naturalem, et prohibet illum invertere : ordo autem naturalis non est, nisi in rebus creatis; ergo sicut haec opera libera sunt, ita et lex aeterna involvit respectum liberum. Confirmatur; quia non potest lex esse sine respectu ad ea quae per illam gubernanda sunt; sed lex aeterna non imponitur Deo, vel personis divinis, ut dictum est; ergo est propter creaturas: ergo dicit respectum liberum ad illas. Unde D. Thomas, quaest. 91, artic. 1, ad 1: ternus unquit) divinae mentis conceptus habet rationem legis eterne, secundum quod ordinatur ad gubernationem rerum abipso praecognitarum. Quocirca ad illud de idea primo negari potest le- gem aeternam, ut lex est, dicere rationem idese, quia idea magis constituitur ut principium operandi ex parte ipsius artificis, quam per modum praecepti, vel impulsus respectu rei per ideam producendae; et ita verisimilius est legem et ideam ratione differre, ut ex dicendis amplius constabit. Deinde vero addo, etiam juxta illam sententiam convenientius dici, non ideam secundum se, sed ut est exemplar, habere rationem legis aeternae. Differt enim idea ab exemplari, quod idea est mere naturalis in Deo, unde est etiam de rebus possibilibus : exemplar autem involvit respectum liberum, quia exemplar involvit causalitatem aliquo modo actualem; ita ut aliquid ad illius imitationem fiat, vel futurum sit. Ita ergo lex dicere posset ideam, ut est sub illo respectu, et non ut simpliciter necessaria est.

4. Lex aeterna includit seu postulat actum divine voluntatis. — Atque hinc quoad prius dubium, concluditur legem aeternam necessario includere, seu postulare actum divinae voluntatis, quia libertas etiam Dei est formaliter in voluntate divina: sed lex aeterna est aliquid liberum in Deo: ergo includit voluntatem. Et hac ratione etiam in lege aeterna verum est, quod supra diximus, nullam legem, ut sic, esse simpliciter necessariam, quia etiam aeterna lex, quatenus libera est, non est simpliciter necessaria. Neque hoc repugnat ejus aeternitati, quia etiam aliquid liberum intra Deum, potest esse aeternum. Neque etiam repugnat ejus immutabilitati, quia decreta libera etiam sunt immutabilia.

5. Objectio. — Solutio. — Unde infertur ulterius, legem aeternam non esse in actibus divini intellectus, prout antecedunt ratione decreta libera Dei. Probatur, quia n illis, ut sic, non est libertas : ergo nec lex. Item ob hanc rationem nec providentia, nec praedestinatio intelliguntur in intellectu divino ante omne decretum liberum voluntatis, quia tam providentia quam praedestinatio dicunt actum liberum : ergo nec lex aeterna potest intelligi in divino iutellectu ut sic spectato. Dices: in intellectu divino, ut sic concepto, sunt dictamina legis naturalis, ut, IVon est mentiendumn, servandum est promissun, punienda sunt mala, et similia; ergo saltem quoad haec invenitur lex aeterna in divino intellectu ante omnem hberum voluntatis actum. Unde ita videntur de lege aeterna sensisse Cicero libro 2 de Legibus, et alii Philosophi de illa tractantes. Nihilominus respondeo, si illa dictamina considerentur in ordine ad ipsam voluntatem di- vinam, id est, quatenus dictant de volendis ab ipso Deo, ut sic, non habere rationem legis, ut jam declaratum est : si vero considerentur in ordine ad voluntatem creatam, quatenus dictant, quid ab illa faciendum sit, aut vitandum. etiam non habent rationem legis, donec ad illa aecedat voluntas divina, quia non sunt imperia, nec practice movent, sed sunt quasi speculativa cognitio talium objectorum, ut in sequentibus tractando de lege naturali explicabimus.

6. Lex aeterna formaliter consistit in decreto libero Dei statuentis ordinem servandum in partibus universi in ordine ad bonun commune. —Secundo ex dictis infertur, satis convenienter dici posse, legem aeternam esse decretum liberum voluntatis Dei statuentis ordinem servandum, aut generaliter ab omnibus partibus universi in ordine ad commune bonum, vel immediate illi conveniens ratione totius universi, vel saltem ratione singularum specierum ejus, aut specialiter servandum a creaturis intellectualibus quoad liberas operationes earum. Probatur primo ex dictis in libro praecedenti, c. 5. Deinde addi potest sententia Damasceni, libro 2 de Fide, cap. 12, ubi, cum retulisset sententiam Gregorii Nazianzeni, orat. 2, de Paschate, dicentis oportuisse post creaturam spiritualem et corpoream condere creaturam ex utraque compositam, subdit ipse: Zoc autem vocabulo, oportebat, nihil aliud a me indicatur quam opificis voluntas. Hac enim nec lem, nec sanctio ulla congruenter fingi excogitarive potest, etc. Facit etiam quod Augustinus, 1. 2 de Civit., cap. 19, dicit: In celesti et angelica curia coluntas Dei lex est. Eadem ergo est lex eeterna totius universi, licet specialiter attribuatur coelesti curiae, quia ibi Dei voluntas in seipsa cognoscitur, et quia illa est proxima, et principalis regula operandi omnibus Beatis.

7. Praeterea eo modo quo Deus dicitur praecipere rebus intellectu carentibus, non per intellectum, sed per voluntatem proxime et immediate praecipit, quia non praecipit eis loquendo, sed faciendo; at immediatius per voluntatem, quam per intellectum operatur, ut ex 1 parte suppono; ergo lex aeterna, quatenus circa haec inferiora versatur, recte intelligitur esse in voluntate Dei ordinantis unicuique dare talem naturam, inclinationem, situm, etc. Ut, verbi gratia, lex illa de qua dicitur Proverb. 8: Ft legem ponebat aquis, ne transirent fines suos, considerata ut temporalis, et extra Deum constituta, nihil aliud est quam naturalis inclinatio indita aquae ad ita quiescendum in suo loco, ut non sursum ascendat, sed terminis naturae suae contineatur, ut Job 38 et Psalm. 103 significatur; ergo lex illa, ut in aeternitate existit in mente Dei, nihil aliud est quam voluntas Dei, qua decrevit aquas constituere in tali loco, et talem inclinationem eis tradere, ut non transirent fines sibi praescriptos, et sic de aliis. Sic ergo lex eeterna, metaphorice (ut sic dicam) concepta in ordine ad res mere naturales et irrationales, recte in voluntate Dei constituitur.

8. Idemque est de illa lege, quatenus disposuit aliquid circa creaturas intellectuales operari, sine illarum libera cooperatione, ut sunt ea quae vel illae, ut naturae quaedam sunt, naturali necessitate operantur, vel Deus ipse in eis, sine illarum libera cooperatione operatur, ut creando illas, illuminando, vocando, vel alio simili modo praeveniendo, aut etiam praemiando, vel puniendo. Si vero consideretur illa lex aeterna ut proprietatem legis habet in ordine ad moralem obligationem creaturarum intellectualium ; sic erit voluntas Dei aeterna, secundum quam operari debent voluntates rationales, ut bonae sint. Nam, ut dixit Augustinus, lib. 83 Quaest., q. 27: In sola bona voluntate secundum legem agimus; in ceeteris autem secundwun legem agimur, cum lea ipsa incommutabilis maneat, etc. Et juxta haec possunt hic applicari quae de hac sententia generaliter dicta sunt superiori libro, cap. 5.

9. In quo actu intellectus lex aeterna est constituenda, si in illius actibus formaliter consistat. — Si quis autem, juxta ea quae ibi diximus, voluerit hanc legem aeternam in divino intellectu considerare, non erit difficile id explicare. Oportet tamen ut eam consideret in intellectu divino, ut subsequente secundum rationem dictum decretum voluntatis Dei. Negari enim non potest quin illud decretum sit veluti anima et virtus hujus legis, a qua tota vis vel obligandi, vel inclinandi efficaciter descendit : tamen supposito illo decreto, intelligi potest in mente Dei cognitio illius decreti, quae ad illud subsequitur, et quod ratione illius jam intellectus divinus judicat determinate, quae ratio tenenda sit in gubernatione rerum, atque ita in se praeconcipere legem, quae unicuique rei suo tempore praescribenda est. Et ita intelligo quod D. Thomas, d. q. 92, art. 1, ait, conceplum Deà eetermun, secundum quod a Deo ordinatur ad gubernationem rerum ab ipso progenitarum, esse legem Dei eternam ; quia illa ordinatio non est aliud quam decretum voluntatis, quod explicuimus, quod ut cognitum ab intellectu determinat illum ad talem rerum gubernationem secundum talem rationem, seu legem: et fortasse quia utrumque concurrit ad legem, et utrumque suo modo et in bono sensu verum est, ideo D. Augustinus contra Faustum sub disjunctione est locutus.

10. De distinctione inter legem aeternam Dei et illius ideas. — Tertio, ex dictis satis constat quomodo distinguatur ratione lex aeterna ab ideis. Nam si lex illa constituatur in decreto voluntatis, clara est distinctio: nam ideam certum est esse in intellectu: si vero loquamur dec illa lege, prout est in intellectu, aliqui non constituunt distinctionem, praesertim si de ideis, ut sunt exemplaria, loquamur. Nihilominus D. Thomas, q. 93, art. 1, haec duo expresse distinguit, et in ejus doctrina potest variis modis distinctio explicari. Primo, quia ideae proprie sunt circa rerum creationem, seu productionem : lex vero magis versatur circa rerum gubernationem, ut D. Thomas supra tradidit: unde sicut distinguuntur ideae a providentia, ita et a lege aeterna distinguendae sunt. Secundo, propria differentia esse videtur supra insinuata, quod idea solum habet rationem exemplaris respectu ipsiusmet Dei, ut secundum illam operetur, et sic concurrit solum (ut sie dicam) ad specificationem operum Dei: lex autem divina, ut lex, habet potius rationem moventis et imprimentis inclinationem, vel obligationem ad opus: quae diversa habitudo sufticientissima est ad distinctionem rationis. Denique hinc etiam est, quod lex, ut lex, imponitur subditis, seu inferioribus: ordinat enim lex, quid res subjectae operaturae sint, unaquaeque juxta modum suum: idea autem non imponitur proprie rei in illa repraesentatae, sed ponitur formaliter in mente artificis, ut secundum illam operetur: est ergo clara distinctio.

11. De distinctione inter legem eternam Dei et illius providentiam. — Quarto, etiam intelligi potest ex dictis quomodo lex aeterna distinguatur a providentia, de qua etiam solet dubitari an in intellectu vel voluntate constituatur: nam utriusque actum includit. Ut ergo providentia et lex comparentur, debent cum proportione conferri, videlicet, quatenus utraque est in voluntate, vel utraque in intellectu: et sic videntur non distingui etiam ratione. Quia providentia est ratio gubernationis rerum omnium ex aeternitate existens in mente divina: sed hoc ipsum est lex aeterna in sua generalitate sumpta, ut sumitur ex D. Thoma, dicta q. 92, art. 2, ad 1; non videntur ergo distingui ut duo attributa, sed esse idem, quod sub diversis considerationibus diversa nomina recipit. Quod si lex aeterna non cum illa amplitudine sumatur, sed restricte et proprie, quatenus circa creaturas intellectuales versatur, et illas proprie obligat: sic erit quaedam pars divinae providentiae. Nam ad providentiam Dei spectat leges ponere rationalibus creaturis: imo haec est magis specialis, et propria gubernatio moralis consentanea naturis intellectualibus, quarum Deus habet specialem curam, ut significavit Paulus, 1 ad Corinth. 9; ergo semper lex aeterna cum providentia coincidet, si cum proportione comparentur. Atque ita videntur sentire de lege aeterna, et providentia D. Thomas supra, et q. 93, art. 1 et 4, et Alensis, dicta q. 26, memb. 1, et favet Augustinus supra, et lib. de vera helig., cap. 30 in fine, et 31 in princip., et dict. lib. 83 Quaest., quaest. 97.

12. Resolutio.—Sed nihilominus D. Thomas, q. 5 de Veritate, art. 1, ad 6, distinguit legem aeternam a providentia, dicens: Providentia non nominat legem eternam, sed aliquid ad legem eternam consequens, et ita declarans addit legem aeternam comparari ad providentiam, sicut principium generale ad particulares conclusiones, seu actiones, sicut in nobis principia prima practica comparantur ad prudentiam. Et ita exponit actus providentiae, seu effectus attribui legi aeternae tanquam principio, unde manant, non tanquam proximo dictamini de tali opere in particulari efficiendo. Quod potest amplius ita explicari : nam ratio divina, ut habet rationem legis, constituit veluti generales regulas secundum quas res omnes moveri debent et operari: providentia vero de singulis rebus et actibus in particulari disponit, et ita est veluti ratio exequendi et applicandi legem. Videturque hoc consentaneum proprietati ipsarum vocum: nam lex dicit jus in communi constitutum, ut supra visum est: providentia vero dicit curam quae de singulis actibus haberi debet.

13. De effectibus legis aeternae.—Unde obiter potest quinto intelligi per comparationem ad providentiam, quos effectus habeat lex aeterna. Solet enim quaeri an lex aeterna habeat omnes effectus quos habet providentia. In qua comparatione sumenda est lex aeterna in tota sua latitudine. Nam si sumatur specialiter ut lex proprie praecipiens moraliter creaturis intellectualibus, sic clarum est non omnes effectus providentiae esse effectus legis aeternae, sed solos actus bonos morales, quia naturales effectus non procedunt a lege aeterna, sub hac ratione spectata : boni autem actus morales sunt effectus aeternae legis, quia ad illos de se movet et obligat : mali autem effectus morales non sunt effectus legis aeternae, ut mali sunt, licet sint materia legis aeternae prohibentis illos, sicut etiam non sunt effectus providentiae, quia non sunt effectus Dei sub ea ratione, licet sint materia providentiae; tum quatenus illamet prohibitio pars est, vel quasi principium providentiae, juxta modum loquendi D. Thomae: tum etiam quatenus permittuntur per divinam providentiam, et puniuntur, et ad aliquod bonum ordinantur. Atque hoc modo peccatum ut peccatum, licet simpliciter non sit ex lege aeterna, nec secundum illam, imo contra illam, quoad materiale est ex lege aeterna, qua Deus statuit cum creaturis concurrere, et punitio ejus est etiam ex lege aeterna. Et ita qui peccant, ut ait Augustinus in Enchir., cap. 100: Quantum ad ipsos attinet, quod Deus noluit fecerunt : quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id facere voluerunt; hoc quippe ipso, quod contra voluniatem Dei fecerunt, de ipsis facta est voluntas ejus. Et simili ratione de peccatore dicit, libr. 4 Confess., cap. 9: Quo it, aut quo fugit, qui te dimittit, nisi a te placido ad te iratum ? Nam ubi non invenit legem tuam in pona sua ?

14. Objectio.—Solutio. — At vero loquendo de lege aeterna secundum totam suam amplitudinem , omnes eflectus providentiae possunt dici aliquo modo effectus legis aeternae, quia tota gubernatio providentiae divina continetur tanquam in principio in lege aeterna, et ita omnis effectus providentiae in lege aeterna radicatur (ut sic dicam). Ita sentit D. Thomas, d. q. 5 de Verit., art. 1, ad 6, et sumitur ex locutionibus Augustini in locis citatis. Dices: lex fertur in generali ; Deus autem per providentiam suam interdum operatur praeter lecem ; ergo ille effectus non poterit dici essea lege aeterna, licet sit a providentia ; ut solem aliquando quiescere, effectus est divinae providentiae , non tamen legis aeternae, quia potius lex aeterna est ut continue moveatur. hespondetur, legem aeternam esse universalissimam, et quod videtur discrepare ab una ejus parte, vel esse quasi dispensationem ejus, alia via esse consentaneum eidem legi aeternae secundum aliam partem : ut in exemplo dicto, licet quiescere solem non sit ex lege aeterna praescripta de ordine servando in motibus coelorum, imo sit dispensatio ejus, nihilominus est conformis alteri, qua Deus vult orationes ami- corum exaudiri, si debito modo et ex justa causa fiant. Unde Augustinus, 26 contra Faust. , cap. 3: Appellamus naturam cognitum nobis cursum, solitumque natura, contra quem cum Deus aliquid facit, magnalia, vel mirabilia nominantur: contra illam vero summam naturee legem a notitia remotam, tam Deus nullo modo facit, quam contra seipsum non facit.

15. An lex aeterna sit una vel multiplex — Sexto et ultimo, ex dictis definiri potest quaestio, an lex aeterna dicenda sit una, vel plures. In qua D. Thomas, dist. quaest. 93, a. 1, ad 1, sentit esse unam, ita ut neque ratione multiplicetur : nam constituit in hoc differentiam inter ideas et legem, quod ideae multiplicantur, cum lex aeterna una tantum sit. Idem sentire videtur Vincentius supra citatus. Haec tamen differentia non est facilis ad intelligendum, quia ideae non multiplicantur secundum rem, sed solum secundum diversos respectus rationis ad objecta : sic autem etiam multiplicantur proecepta, et leges in mente Dei. Sicut dicebamus paulo antea, alium esse legis modum circa res carentes ratione, et alium circa habentes rationem: et respectu harum potest in mente Dei distingui lex mere naturalis vel positiva. Quod si dicas, ex his omnibus consurgere unam simplicissimam, et adaequatam legem respectu totius universi: eodem modo dici poterit dari in mente Dei unam adaequatam ideam universi, cujus aliae, quae ratione distinguuntur, sunt veluti partes. Unde Augustinus, lib 41 de lib. Arb., cap. 5 et 6, et lib. de vera Relig., cap. 30 et 31, et saepe alias, singulariter legem aeternam vocat: in 9 de Civit., cap. 22, pluraliter dicit aeternas et immutabiles esse leges quae in divina sapientia vivunt, et lib. de Catechizand. rudib., cap. 18, dicit Deum convenientissimis legibus inferiores partes creaturae ordinare posse.

16. Resolutio auctoris. — Tota vero haec quaestio est de modo loquendi, satisque probabile est quod docet Alensis, dist. quaest. 26, membr. 6, sub diversis rationibus posse legem eeternam vocari unam, et plures secundum rationem : nam simpliciter, et secundum se una est, et simplicissima, ut constat: in se tamen complectitur plures leges ratione distinctas, ut ratio facta probat. Neque hoc est novum: nam lex naturalis una dicitur, et plura continet praecepta, licet modo longe diverso: nam in lege naturali est unitas collectionis, in lege autem aeterna est per summam simplicitatem. Addere vero possumus propter divum Thomam, esse majorem aliquam ratio- nem unitatis in lege quam in idea: nam idea solum dicit habitudinem ad exemplar, seu exemplatum, et ideo distinctionem rationis recipit pro diversitate exemplarium: lex autem sicut et providentia respicit bonum commune, ut finem, et ideo omnia praecepta quae ordinantur ad finem ejusdem rationis, censentur unum jus et unam legem constituere. Unde quia Deus respicit universalissimum finem, lex quae est in ejus mente dicitur una, sicut et providentia.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3