Caput 4
Caput 4
Utrum lex aeterna sit causa legum omnium, et per illas innotescat et obliget
1. Explicuimus rationem, universalitatem et necessitatem legis aeternae: de causis autem ejus non est quod dicamus, quia cum sit Deus ipse, nullam habet causam, sed ad summum potest habere rationem, eo modo quo vel divina voluntas est ratio praecipua divinae legis, ut posita est in Deo ex aeternitate, vel quo divina sapientia dici potest ratio justissimae voluntatis ejus, in qua efticacitas hujus legis posita est, ut explicuimus, et ideo de causis hujus legis nihil superest dicendum. De effectibus autem ejus quantum ad actus qui per ipsam imperantur, vel ex impressione ipsius fiunt, obiter etiam diximus quae pro materiae capacitate necessaria visa sunt. Solum ergo superest dicendum de proximo, et quasi intrinseco effectu legis, qui est obligare subditos, quomodo in legem aeternam conveniat. Et ut hoc punctum, quod morale est, sine verborum ambiguitate tractetur, suppono sermonem esse de lege aeterna, ut est proprie praeceptiva respectu hominum (et idem cum proportione de Angelis) ; nam prout extenditur ad inferiores creaturas, clarum est non inducere obligationem propriam, sed instinctum, vel inclinationem, aut impetum naturaliter determinantem ad unum: qui effectus neque ad propriam legem pertinet, neque aliam doctrinam requirit, praeter philosophicam.
2. Lex aeterna praceptiva sufficienter promulgata vim obligandi habet. — De lege igitur eeterna sic spectata dicimus habere vim obligandi de se, si sufficienter promulgetur et applicetur. Probatur, quia alias non esset vera et propria lex, cum de ratione legis sit obligare, ut supra ostensum est. Item, quia Deus habet supremam potestatem imperandi: ergo et obligandi (nam superioris praeceptum obligatio- nem inducit), sed per suam legem aeternam imperat (non enim incipit in tempore suum imperium concipere): ergo per eamdem obligat. Dices, ergo obligat ab aeterno, cum ipsa sit aeterna : consequens est clare falsum: ergo. Respondetur negando consequentiam : nam providentia aeterna est, et non ab aeterno gubernat, quia gubernare dicit actionem transeuntem circa creaturas actu existentes ; ita ergo lex aeterna ab aeterno ponitur, non tamen ab aeterno obligat, sed in tempore, quia obligare dicit respectum ad creaturas actu existentes. Hoc ergo posito, declarandum superest quomodo haec lex obliget. an, scilicet, immediate per se ipsam, vel mediis alis legibus quae ab ipsa manant.
3. An cetera leges ab aeterna vim obligandi habeant. —Ratio dubitandi. — Ad hoc autem explicandum, tractandum est praecipuum dubium propositum de origine legum omnium a lege aeterna, quod aliis verbis quaeri solet, an omnes leges sint effectus legis aeternae, ac ejus participationes, ita ut ab illa vim obligandi habeant: ratio autem dubitandi esse potest , quia vel est sermo de lege divina, vel de humana: sed neutra potest proprie dici effectus legis aeternae: ergo. Minor quoad priorem partem probatur: quia lex divina est imperium ipsiusmet Dei: ergo est in ipso Deo: ergo ex aeternitate est in ipso: ergo est ipsa lex aeterna: ergo non est effectus ejus. Quoad posteriorem autem partem probatur, quia si lex humana esset effectus legis aeternae, ab illa participaret vim obligandi: ergo obligaret ex jure divino, et non humano, quod est clare falsum. Probatur autem ultima illatio : nam lex naturalis obligat ex divino jure, solum quia est participatio legis aeternae: ergo si lex humana est similis participatio, eodem jure obligabit.
4. Resolutio affirmativa.—Nihilominus, dicendum est primo omnem legem aliquo modo esse a lege aeterna, et ab illa habere vim obligandi. Haec est D. Thomae sententia, d. q. 93, art. 3, Alensis, d. q. 26. membr. 7, et aliorum theologorum. Et sumitur ex Augustino, lib; de vera Relig., cap. 31, ubi hanc vocat legem omnium artium, et paulo inferius: Conditor (ait) legum temporalium, si vir bonus est et sapiens, illam ipsam consulit eternam, de qua nulli anime judicare datum est, ut secundum ejus incommutabiles regulas quid sit pro tempore jubendum, ovetandumve discernat. Hac etiam ratione dixit idem Augustinus, tract. 6 in Joan.: Ipsa jura humana per imperatore. et reges Deus distribuit generi humano. Item, lib. 2 de liber. Arbit. cap. 9, ait: Nihil est in temporali lege justum, quod ex lege eterna non derivetur. Idem, q. 67 in Exod.: Le« (inquit) eterna Dei est, quam consulunt omnes pie mentes, ut quod in ea invenerint, vel faciant, vel jubeant, vel vetent. Ubi obiter advertendum est non omnes homines recte operantes consulere legem aeternam in se ipsa, seu prout in Deo est: nam fortasse aliqui carentes fide eam in se non cognoscunt ; multi etiam illam actu non considerant, quando recte operantur, vel honeste praecipiunt : dicuntur ergo illam consulere, vel in se, vel in aliqua sui participatione, qualis est naturalis ratio, aut lumen fidei, ut D. Thomas supra exposuit, art. 2, et Alensis, memb. 2. Multi vero ex philosophis legem aeternam in Deo ipso existentem per effectus assecuti sunt, et consequenter agnoverunt omnem rectam, seu veram legem in hominibus existentem ab aeterna lege manare, vel immediate, ut legem naturalem, vel mediante ista, ut leges humanas. Unde Cicero, lib. 2 de Legib., postquam principem illam legem, id est, aeternam commendavit, subdit : Ha qua illa les , quam dii humano generi dederunt, recte est laudata, et caetera, qui prosequitur : et in Philippic. 2 dixit: Lex mihil aliud est nisi recta, et a numine deorum tracta ratio, imperans honesta, prohibensque coniraria. Unde etiam Demosth., ut refert Martian. I. C in lib 2, ff,. de Leg., dixit: Zez est cui omnes homines debent obedire , quia omnis les inventio quedam et donum Dei est.
5. Ratio autem generalis reddi potest, quia lex aeterna est lex per essentiam, et omnis alia est per participationem ; ergo necesse est ut omnis alia lex sit effectus legis aeternae. Declaratur praeterea, quia lex duo requirit, unum, ut sit justa et rationi consentanea ; aliud, ut sit efficax ad obligandum ; sed omnis recta ratio creata est ex participatione divini luminis, quod signatum est in nobis, et omnis potestas hominum desuper datur , et a Domino Deo est ; ergo omnis lex in hominibus existens est ex lege aeterna. Et utrumque significavit divina sapientia, cum dixit : Per me reges regnant, utique quantum ad potestatem, et legum conditores justa decermunt , videlicet, quoad rectam rationem.
6. Magis autem explicabimus rationem hanc, declarando duo membra in ratione dubitandi posita. Cujus priorem partem de lege divina attigit Cajetanus, dicto art. 3, et respondet rationem supernaturalem esse legem divinam, et illam esse participationem et effectum legis aeternae, juxta mentem D. Thomae, q. 91, a. 4, ad 3. Unde etiam addit legem divinam non esse rationem existentem in Deo ; sed existentem in homine ad se vel ad alios supernaturaliter gubernandos. Quod de lege divina naturali cum proportione intelligi potest. Ut autem melius intelligatur, advertendum est, quod in principio praecedentis libri notavi, legem considerari posse, vel in legislatore, vel in subditis, et in illo esse proprie ac formaliter; in his vero tanquam in applicante legem per aliqua signa illius. Lex ergo divina quatenus est in legislatore, in ipso Deo est, quia ipse solus est proprius legislator talis legis: in hominibus autem est tanquam in subditis, etiamsi consideretur prout est in hominibus gubernantibus: nam etiam illi subditi sunt legi divinae, et respectu aliorum solum se habent ut proponentes, et declarantes legem, quae in Deo est. Et sic dicitur lex vetus data per Moysem, Joan. 1, et ipsi Moysi data dicitur per Angelos, Actor 7. Tamen jus obligandi non erat a voluntate Moysis, vel Angelorum, sed immediate a voluntate Dei, et ideo in ipso solo erat, ut in legislatore; et idem est servata proportione de lege gratiae et delege natural.
7. Unde fit, ut lex divina, quatenus in legislatore est, non sit effectus legis aeternae, sed potius ipsa lex aeterna secundum| quemdam conceptum inadaequatum ejus. Possumus autem duas denominationes in ea distinguere, unam, quatenus aeterna est, quae ut sic praescindit ab externa promulgatione, et non dicit respectum ad creaturas actu existentes : aliam, prout est jam actu promulgata et obligans, et consequenter dicens respectum temporalem ad creaturas actu jam existentes, et ut sic potest denominari divina : ita ut sub hac voce connotet hunc statum sufficientis communicationis et promulgationis ad extra. Proprius vero dicitur lex divina, lex ipsa ad extra existens in subditis vel ministris Dei, seu in cognitione, vel signo quolibet per quod eis sufficienter proponitur: et hoc modo dicimus legem divinam esse parti cipationem legis aeternae excellentiorem quacumque alia : tum quia perfectius in ea participatur lex aeterna: tum etiam quia immediatius ab ipsa manat; tum denique quia obligatio ejus immediate est ab eadem divina auctoritate. Et sic satisfactum est priori parti difficultatis.
8. Differentia inter legem eternam divinam et leges luumanas. — Ad alteram vero partem neganda est illatio ibi facta, nimirum, quod obligatio legis humanae divina sit. Est enim longe diversa ratio in lege humana et divina: nam lex humana non solum prout in subditis, sed etiam prout est in proprio legislatore, est quid creatum et temporale, quia haec lex in mente et voluntate hominis formatur ac perficitur, quia immediate est lex hominis, non ipsius Dei : unde haec lex sub utraque consideratione est effectus legis aeternae, ut probat ratio facta, quia haec etiam lex, prout est in ipso legislatore, est lex per participationem. Item manat a potestate data ad ipso Deo, ad Roman. 13. Habet etiam vim obligandi quatenus nititur principiis legis aeternae, quale est obediendum esse superioribus. Denique quia ut sit recta, debet esse conformis legi aeternae; est ergo his modis omnibus effectus ejus: et ita de hac lege potissime loquitur Augustinus locis citatis. Unde fit ut haec lex, quatenus est in subditis, non ita immediate sit effectus legis aeternae, sicut lex ipsa divina. Nam lex humana pervenit ad subditos mediante homine, non tantum ut causa per accidens (ut sic dicam), id est, proponente et applicante, sed etiam ut causa per se, id est, constituente ipsam legem : nam a voluntate hominis legislatoris habet proxime haec lex suam virtutem et efficaciam. Hinc etiam sequitur differentia quae in proposita difficultate postulatur, quia in divina lege obligatio est immediate ab ipso Deo; nam prout est in homine non obligat, nisi quatenus indicat divinam rationem, seu voluntatem ; in lege autem humana obligatio non est immediate a Deo, quia prout est in subditis immediate respicit voluntatem principis, qui habet vim constituendi novam legem distinctam a lege divina, et ab illa est proxima obligatio, quamvis radicaliter tota sit a lege aeterna.
9. Lex aeterna non est per se ipsam nota hominilus viatoribus, sed per alias leges innotescit.— Quo sensw verum sit omnes habere notitiam legis cterne.—braeterea ex dictis concluditurlegem aeternam non esse per se ipsam notam hominibus in hac vita, sed vel in aliis legibus, vel per illas. Viatores enim homines non possunt divinam voluntatem in se ipsa cognoscere, sed solum quantum per ahqua signa, vel effectus eis proponitur; et ideo proprium est beatorum ut, divinam voluntatem intuentes, per illam ut per propriam legem gubernentur, ut supra ex Augustino retuli. Cognoscunt ergo viatores legem aeternam per participationem ejus, ac subinde per leges justas, temporales, ac creatas, quia sicut causae secundae ostendunt primam, et creaturae creatorem, ita leges tem- porales, quae participationes sunt legis aeternae, ostendunt fontem a quo manant. Tamen (ut dixi) non omnes homines consequuntur hanc cognitionem, quia non omnes valent ex affectu causam cognoscere : et ita omnes quidem homines necessario vident aliquam participationem legis aeternae in se ipsis, quia nemo utens ratione est, qui non judicet aliquo modo honestum esse sequendum et turpe vitandum: et in hocsensu dicunt homines habere aliquam notitiam legis aeterna, ut loquuntur D. Thomas, Alensis et alii theologi cum Augustino, 1.1 de liber. Arbit., cap. 6, et de vera Relig., cap. 18. Nihilominus tamen non omnes cognoscunt illam formaliter sub ratione participationis legis aeternae, et ita non est omnibus nota lex aeterna per directam cognitionem, quae ad ipsam formaliter terminetur. Aliqui tamen eam cognitionem assequuntur, vel naturali discursu, vel perfectius per revelationem fidei, et ideo dixi legem aeternam quibusdam notam esse tantum in inferioribus legibus; aliis vero non solum in illis, sed etiam per illas.
10. De modo quo lex aeterna obliget subditos. — Ultimo, constat ex dictis quomodo lex aeterna obliget: nam praecise spectata ut aeterna est, non potest dici obligare, sed dici poterit obligativa (ut sic res explicetur), seu de se sufficiens ad obligandum: ratio est, quia lex non potest actu obligare, nisi sit exterius promulgata; lex autem aeterna ut sic, non est exterius promulgata; ergo. Item lex aeterna ut sic, non connotat effectum temporalem jam factum, quia sic repugnaret esse aeternam; sed actu obligare est temporalis effectus: ergo. Unde etiam fit ut lex aeterna nunquam per seipsam obliget separata ab omni alia lege, sed necessario debet alicui alteri conjungi, ut actu obliget. Quia non actu obligat, nisi quando actu exterius promulgatur; non promulgatur autem, nisi quando lex aliqua divina vel humana promulgatur. Atque hoc modo potest dici legem aeternam nunquam obligare immediate, sed mediante aliqua alia lege: diverso tamen modo, quia quando per divinam legem applicatur, ratio obligationis principalis, ac proxima est ipsa lex aeterna; et lex divina, quae ibi intervenit, solum est signum indicans legem principaliter obligantem. Quod in legibus divinis positivis est manifestum: in lege autem naturali habet aliquam difficultatem, quam in sequentibus capitibus explicabimus. Quando autem applicatio legis aeternae fit per legem humanam, tunc licet lex aeterna concurrat ad obligationem ad modum causae uni- versalis. tamen proxima causa obligationis est ipsa lex humana, quia non obligat tantum ut signum voluntatis divinae, sed proxime, ut signum voluntatis humansae, et ita in legibus humanis minus propinque (ut sic dicam) obligat lex aeterna. De qua haec sufficere videntur.
On this page