Text List

Caput 5

Caput 5

An lex naturalis sit ipsa naturalis ratio recta

CAPUT V. AN LEX NATURALIS SIT IPSA NATURALIS RATIO RECTA.

1. Varie opinationes circa formalem rationem legis naturalis. — Sensus queestionis eaponitur. — Aliquam esse naturalem legem in libro 1, capite 3, supposuimus et ostendimus, fietque certius inquirendo quid sit. Dixerunt ergo aliqui hanc legem nihil aliud esse quam ipsam naturam rationalem, ut talis est. Hoc tamen in diversis sensibus affirmari potest, et ideo advertere oportet rationalem naturam dupliciter spectari posse : uno modo secundum se, id est, quatenus ratione talis essentiae, quam habet, quaedam sunt illi convenientia, et alia disconvenientia: alio modo quatenus vim habet judicandi de his quae sibi conveniunt, vel disconveniunt, mediante lumine naturalis rationis. Quam duplicem considerationem insinuavit divus Thomas, dicta quaestione 94, articulo 2, ubi prius distinguit varias inclinationes naturales humanae naturae, secundum quas ratio dictat de his, qua sunt bona, vel mala tali nature, ut inde colligat praecepta legis naturalis. Duplex ergo sensus esse potest sententiae asserentis legem naturalem esse ipsam naturam rationalem. Primus est, ut hoc intelligatur de ipsa natura secundum se, quatenus ratione suae essentiae talis est, ut ei ex natura sua tales actiones sint convenientes, et contrariae disconvenientes. Alter est ut intelligatur de ipsa natura ratione judicii rationis quod in ipsa est connaturahter, et respectu illius habet rationem legis.

2. Prima opinio affirmans legem naturalem consisLere formaliter in ipsa natura rational ut non implicat contradictionem, et est fundamentum honestatis in actibus.—kst ergo prima sententia atfirmans naturam rationalem secundum se, et ut non implicat contradictionem, estque fundamentum omnis honestatis actmum humancrum, vel convenientium tali naturae, vel contrariae turpitudinis eorum per disconvenicntiam ad eamdem, esse ipsam legem naturalem. Ita docuit Vasquez, 1. 2, dispatat. 150, capite 3, et id saepe repetit in toto discursu hujus materioe, neminem autem pro hac sententia refert. Fundamentum est, quia sunt aliquae actiones ita intrinsece malae ex natura sua, ut nullo modo pendeant in malitia ex prohibitione extrinseca, nec ex judicio, vel voluntate divina, et eadem ratione sunt aliae actiones ita intrinsece bonae et honestae, ut in hoc etiam non pendeant ex causa extrinseca. Quod suppono ex communi sententia theologorum in 2, d. 38, et ex divo Thoma, 1. 92, q. 100, art. 9, et Vict. Relect. de Homircid., 1 part., et in sequentibus id confirmavimus. Nunc breviter ratio est, quia actus morales habent suas intrinsecas naturas et essentias immutabiles, quae non pendent a causa, vel voluntate extrinseca magis quam aliae rerum essentiae, quae per se non implicant contradictionem, ut nunc ex Metaphysica suppono.

3. Hinc ergo formatur prima ratio: nam in his actionibus invenitur honestas vel turpitudo per conformitatem ad aliquam legem, et non per conformitatem ad judicium rationis: ergo per conformitatem ad ipsam rationalem naturam : ergo ipsa natura secundum se est lex naturalis respectu omnium quae praecipiuntur vel prohibentur, vel probantur aut permittuntur lege naturali. Major supponitur, vel ex illo Roman. 4: Ubi non est lex, nec praevaricatio, vel ex definitione peccati tradita ab Aueustino. 22 contra Faustum, capite 37: Zst dictum, factum, vel concupitum contra legem Dei - vel ex illo Ambrosii, libro de Paradiso, cap. 8: Non consisteret peccatum, si interdictio non fuisset : vel denique quia omnis honestas virtutis habet aliquam mensuram, quae habet rationem legis. Minor vero probatur: quia mentiri, verbi gratia, non ideo malum est quia per rationem judicatur malum, sed potius e converso; ideo vere judicatur malum, quia per se malum est : ergo non est judicium mensura malitiae actus : ergo nec est lex prohibens illud. Unde e converso probantur aliae consequentiae, quia ille actus ideo malus est, quia secundum se est disconveniens naturae rationali : ergo ipsa natura est mensura talis actus, et consequenter est lex naturalis.

4. Secunda ratio esse potest, quia praecepta hujus legis sunt, vel principia per se nota ex terminis, vel conclusiones evidenti necessitate ex illis elicitae, quae sunt priores omni judicio rationis, non solum intellectus creati, sed etiam ipsius intellectus divini: sicut enim essentiae rerum, quatenus non implicant contradictionem, sunt tales vel tales in esse essentiae ex se, et ante omnem causalitatem Dei, et quasi independenter ab ipso, ita honestas veritatis et turpitudo mendacii talis est ex se, et secundum aeternam veritatem : ergo respectu talium actuum vel praeceptorum non potest judicium babere rationem legis, quandoquidem ante omne judicium sunt boni vel mali, atque adeo praecepti vel prohibiti; ergo nihil potest habere rationem legis naturalis respectu illorum, nisi natura ipsa rationalis. Tertio, in aliis naturis rerum inferiorum, mensura boni et mali, convenientis et disconvenientis est uniuscujusque rei natura: ut, verbi gratia, calor est disconveniens aquae, et frigus conveniens, quia aqua ex vi suae formae et naturae postulat frigus et non calorem, sed potius illi repugnat. Undesi velimus mensuram aliquam, et quasi legem assignare motionum convenientium et disconvenientium tali rei, nullam inveniemus praeter naturam ejus; ergo idem cum proportione est in natura rationali, in qua convenientia vel disconvenientia actus liberi ad ipsam naturam rationalem ut talis est, constituit honestatem vel turpitudinem, et ita magis proprie pertinet ad rationem legis.

5. Excluditur prima opinio de ratione legis naturalis.—n hac sententia veram esse existimo doctrinam, quam in fundamento supponit de intrinseca honestate vel malitia actuum, qua sub legem naturalem prohibentem vel praecipientem cadunt, ut in discursu capitis declarabo. Nihilominus sententia ipsa quatenus ad legem naturalem declarandam pertinet, et modus loquendi de illa mihi non probatur. Primo, quia modus loquendi alienus est ab ommnibus theologis et philosophis, ut statim videbimus. Secundo, quia natura ipsa rationis praecise spectata, ut talis essentia est, nec praecipit, nec ostendit honestatem aut malitiam, nec dirigit aut illuminat, nec alium proprium effectum legis habet: ergo non potest dici lex nisi velimus valde aequivoce et metaphorice uomine legis uti, quod evertit totam disputationem : nam supponimus eum communi sententia non solum doctorum, sed etiam canonum et legum, jus naturale esse verum jus, et legem naturalem esse veram legem.

6. Tertio, declaratur in hunc modum, quia non omne id quod est fundamentum honestatis, seu rectitudinis actus lege praecepti, vel quod est fundamentum turpitudinis actus lege prohibiti, potest dici lex: ergo licet natura rationalis sit fundamentum honestatis objectivae actuum moralium humanorum, non ideo dici potest lex, et eadem ratione, quamvis dicatur mensura, non ideo recte concluditur quod sit lex, quia mensura latius patet quam lex : unde totus discursus procedit a generali ad speciale affirmative colligendo, quod vitiosum est. Assumptum declaratur multis modis. Primo, in eleemosyna : indigentia pauperis, et facultas dantis est fundamentum honestatis, vel obligationis actus eleemosynae, et tamen nemo dicit necessitatem pauperis esse legem eleemosynae : simile est quod de temperantia tradit D. Thomas, 2. 2, q. 141, art. 6, necessitatem corporis esse regulam temperantiae ; nemo tamen dicet esse legem, sed esse fundamentum legis. Imo ibidem ad 1, ait D. Thomas beatitudinem esse regulam actuum humanorum, quatenus honesti sunt, et tamen non est lex; constat ergo rationem regulae et mensurae latius patere. Item finis est regula et mensura mediorum, et non est lex ; et objectum est regula et mensura actuum, et similiter non est lex. vel laboramus in aequivoco abutendo terminis.

T. Impugnatur praedicta opinio ex absurdis que sequuntur. — Praeterea possumus ab inconvenientibus argumentari; unum est, quia sequitur non minus proprie habere Deum suam legem naturalem, qua ipsum liget et obhget, quam homines, quod videtur absurdum. Sequela patet, quia etiam Deo repugnat, verbi gratia, mendacium, quod est disconveniens excellenti naturae suae; est ergo ipsa natura Dei regula honestatis, quae est in dicendo verum, et turpitudinis, quae est in mendacio; ergo natura Dei non minus est lex respectu Det, quam sit natura hominis respectu hominis. Nam quod voluntas Dei tantam habeat rectitudinem, ut non possit non conformari illi naturae, quando aliquid postulat ut necessarium ad honestatem, nihil refert ad rationem legis, quae solum ponitur in illa ratione mensurae, quae in natura divina invenitur. Unde D. Thomas, 1 p., q. 21, art. 1, ad 3, ait justitiam Dei respicere decentiam ipsius, secundum quod reddit sibi quod sibi debetur; ipsa ergo natura Dei est mensura suarum actionum, quatenus convenienter et decenter ad illam operatur: erit ergo lex. Item eadem ratione divina bonitas manifestata beato erit lex amoris beatifici : quia est mensura honestatis ejus, et mod quem observare debet in diligendo. Parumque refert quod amor ille sit necessarius necne, quandoquidem lex haec est mere naturalis, et solum requirit rationem mensurae in ipsa natura existentem.

S. Deinde sequitur legem naturalem non esse legem divinam, neque esse ex Deo. Probatur sequela, quia juxta illam sententiam praecepta hujus legis non sunt ex Deo quatenus necessariam honestatem habent, et illa conditio quae est in natura rationali, ratione cujus est mensura illius honestatis, non pendet a Deo in ratione, licet pendeat in existentia. Namquod mendacium, verbi gratia, sit disconveniens tali naturae, non est ex Deo, nec pendet ex ejus voluntate : imo ordine rationis est prius quam judicium Dei : ergo lex naturalis praecedit judicium et voluntatem Dei : ergo non habet auctorem Deum, sed per se inest tali naturae eo modo quo de se habet ut sit talis essentiee, et non alterius. Quod autem consequens illud non sit admittendum, ostendemus in sequentibus. Tandem in ipsis legibus humanis, cum justae et rectae esse debeant, supponi necessario debet aliquod fundamentum justitiae et rectitudinis earum : nam omne justum et rectum per ordinem ad aliquam regulam justum est, quatenus illi adaequatur: ergo bonum commune, verbi gratia, vel communitas ipsa quatenus ei debetur, vel conveniens est talis materia , vel actio quae lege humana praecipitur, erit quaedam lex prior ipsa lege humana, et tanquam lex ejus, quia est mensura ejus: quod nemo dicet. Concludimus igitur illam rationem mensurae, vel fundamenti honestatis non satis esse ad rationem legis, ideoque solam naturam rationalem, ut sic, non posse convenienter vocari legem naturalem.

9. Secunda sententia asserens legem naturalem esse vim quamdam naturae, quam appellamus rationem naturalem. — Est ergo secunda sententia, quae in natura rationali duo distinguit, unum est natura ipsa, quatenus est veluti fundamentum convenientiae, vel disconvenientiae actionum humanarum ad ipsam : aliud est vis quaedam illius naturae, quam habet ad discernendum inter operationes convenientes et disconvenientes illi naturae, quam rationem naturalem appellamus. Priori modo dicitur haec natura esse fundamentum honestatis naturalis : posteriori autem modo dicitur lex ipsa naturalis : quae humanae voluntati praecipit vel prohibet quod agendum est ex naturali jure. Haec videtur esse mens theologorum, ut sumitur ex D. Thoma, 1.2, q. 94, art. 1 et 2, et in 4, d. 33, q. 1, art. 1; Alensi, dicta q. 27. Ita sentiunt et Abul., Matth. 19, q. 30, Soto, 1. 1 de Just. q. 4, a. 1; Viguer., in Inst., c. 15 82, vers. 1, et alii theologi frequenter, et jurisperiti in titul. de Just. et jur., et specialiter videri potest Albert. Bolog., tr. de Lege, jur. et aequit., n. 25 et 26, ubi alios refert. Philosophi etiam hoc modo frequenter loquuntur, ut retuli praecedenti l. c. 3.

10. Confirmatio ev Scriptura. — Potestque fundari in Paulo, Rom. 2, ubi cum dixisset: Gentes que legem non habent naturaliter ea quae legis sunt faciunt- ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lem, quasi declarans quomodo sibi sint lex, et quae sit illa lex, subjungit : "Ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum". Est autem conscientia opus rationis, ut constat, et illa praebet testimonium , et ostendit opus legis scriptum in cordibus hominum , quia testificatur male aut bene agere hominem, quando resistit, vel sequitur dictamen naturale rectae rationis, et consequenter ostendit dictamen illud habere vim legis in homine, etiamsi scriptam exterius legem non habeat. Hoc ergo dictamen est lex naturalis, et ratione illius dicitur homo,qui illo ducitur, esse sibilex, quia in se habet scriptam legem, medio dictamine naturalis rationis : et hoc confirmat D. Thomas , q. 91, a. 2, ex illo Ps. 4: "Quis ostendit nobis bona , signatum est super nos lumen vultus tui Domine" - ibi enim significatur, per lumen rationis participare hominem legem aeternam dictantem quid sit faciendum, quidve vitandum : illud ergo est lex naturalis, quia haec non est nisi quaedam participatio naturalis aeternae legis.

11. Confirmatio ex Patribus. —Potest etiam haec sententia ex Patribus confirmari : nam Basilius, ut refert D. Thomas, d. q. 91, a. 1, arg. 2, dixit, synderesim, seu conscientiam esse legem intellectus nostri, quod non potest intelligi nisi de lege naturali, ut ibidem divus Thomas dixit, sumptumque videtur ex Basilio, hom. 12, in init. Prov. De etiam hac lege videtur loqui Damascenus, 1l. 4, c. 23 de Fide, cum ait: Lex Deti mentem nostram incedens , eann ad se pertralit , conscientiumque nostram vellicat , quae et ipsa mentis nostrae lem dicitur. Ubi Clictoveus sic exponit: Ler mentis nostree est ipsa naturalis ratio Dei, legem habens sibi inditam , impressamque et insitam, quia bomumn a malo interno lwnine dijudicamus, etc. Idem sentit Hieron., Ep. 154 ad Alg., q. 8, ubi hanc legem appellat legem intelligentiae, quamignorat pueritia, nescit infantia; tunc autem venit et praecipit, quando incipit intelligentia, quae non possunt ipsi naturae rationali convenire. Addit enim Pharaonem stimulatum lege naturae sua crimina cognovisse, Exod. 9 ; non stimulat autem nisi recta ratio. Et Maxim. , tom. 5 Bi- blio., centur. 5, cap. 13: Lea natura, ait, est ratio naturalis, que captivum tenet sensum ad delendam vim. irrationalem ; et Augustinus, lib. 2 de Serm. Domini in monte, Jyullam animann essc, dicit, quae ratiocinari possit, in cujus conscientia non loguatur Deus. Quis enim legem naturalem in cordibus hominum scribit, nisi Deus ? Et ita exponit locum Pauli ad Rom. 2. Quod eodem modo tractat copiose Ambrosius, l. 5, Epist. 41, ubi inter alia ait: Ea lex, scilicet naturalis, non scribitur, sed innascitur, nec aliqua percipitur lectione, sed profluo quodam nature fonte in singulis exprimitur. Idem sumitur ex Isidoro, 5 1. Etymol., cap. 2. Denique Lactantius, lib. 6 de vero Cultu, cap. S, verbis Ciceronis, in lib. de Repub., legem naturalem describit, dicens : Est quidem vera lea vecta ratio nature congruens, diffusa in omnes, constans, sempiterna, que vocet ad officium jnu - Dendo, vetando, etc.

19. Confirmatur opinio rationibus.— Ratione breviter declarari potest ex dictis. Primo a sufficienti divisione : nam lex naturalis in homine est, quia non est in Deo, cum temporalis sit et creata, nec est extra homines, quia non est scripta in tabulis, sed in corde, et non est in ipsa natura hominis immediate, ut ostendimus, nec est in voluntate, qu'a non pendet ex voluntate hominis, sed illam ligat et quodammodo cogit; ergo necesse est, ut sit in ratione. Secundo, quia effectus legis, qui in lege naturali considerari possunt, immediate proveniunt a dictamine rationis : nam illud dirigit, obligat, et est regula conscientiae, quae accusat, vel approbat facta : ergo in illo consistit hujusmodi lex. Tertio, proprium est legis dominari et regere ; sed hoc tribuendum est rectae rationi in homine, ut secundum naturam recte gubernetur : ergo in ratione est lex naturalis constituenda tanquam in proxima regula intrinseca humanarum actionum.

13. An lex naturalis consistat in actu, vel in habitu mentis. — Solet autem hic interrogari an haec lex consistat in actu, vel in habitu, seu in lumine ipso naturali, id est, in aliquo actu primo. Nam in hoc etiam dissentiunt theologi : multi enim volunt esse actum secundum, quia lex est imperium, quod in actu consistit, et quia actus est proprie regula dirigens. Haec est sententia communis Thomistarum 1. 2, q. 94, a. 1, ita interpretantium sententiam D. Thomae ibi, ut patet ex Cajetano, Conrado et aliis; Antonino, 1 p., tit. 13, cap. 1, Soto, l. 1de Just., q. 4, a. 1. At vero Alensis, 3 q. 27, memb. 2, per tres articulos judicat esse habitum. Potestque suaderi, quia lex naturalis dicitur congenita cum natura, et semper permanens, quae non conveniunt actui, sed habitui : nomine enim habitus non intelligitur quahtas superaddita potentiae, sed ipsum intellectuale lumen, prout in actu primo spectatur. Aliter Bonaventura in 2, d. 39, art. 2, q. 1, ad ult., dicit legem naturalem, uno modo significare habitum : alio modo significare praecepta ipsa naturalia, ut sunt objective in mente, seu synderesi. D. Thomas autem dicit legem naturalem proprie significare actum, seu judicium rationis : alio vero modo esse habitum, quatenus ipsa principia naturalia habitualiter manent in mente.

14. Judicium auctoris, et resolutio queestionis. — Mihi sane videtur quaestio de modo loquendi, et non dubito, quin in actuali judicio mentis propriissime existat lex naturalis. Addo vero etiam lumen naturale intellectus expeditum de se ad dictandum de agendis posse vocari naturalem legem : quia quamvis homines nihil actu cogitent, aut judicent, naturalem legem retinent in cordibus suis. Considerandum est ergo legem naturalem, prout de illa nunc loquimur, non considerari in ipso legislatore, sed in ipsis hominibus, in quorum cordibus illam descripsit, ut ait Paulus, et per lumen mentis, ut significatur in Psalm. 4. Ergo sicut lex humana, prout est extra legislatorem, non solum significat actualem cognitionem vel judicium existens in subdito, sed etiam permanens signum in aliqua scriptura, quod potest semper excitare illam cognitionem : ita inlege naturali, quae in legislatore non est aliud quam lex aeterna, in subditis non solum est actuale judicium, vel imperium : sed etiam lumen ipsum, quod veluti permanenter continet scriptam illam legem, et potest semper actu illam repraesentare.

15. Quomodo distinguatur lex naturalis a conscientie regula. — Unde etiam facile intelligitur quomodo lex naturalis comparetur ad conscientiam : aliquando enim eensetur esse idem, ut ex Basilio et Damasceno supra retulimus, quia conscientia nihil aliud est quam dictamen de agendis. Nihilominus tamen in rigore haec duo diversa sunt : nam lex dicit regulam generaliter constitutam circa agenda: conscientia vero dicit dictamen practicum in particulari : unde potius est veluti applicatio legis ad particulare opus. Ex quo etiam fit ut conscientia latius pateat quam lex naturalis, quia non tantum applicat legem naturalem, sed etiam quamcumque aliam, sive divinam, sive humanam. Imo conscientia non solum applicare solet veram legem, sed etiam existimatam : quomodo interdum datur conscientia erronea : lex autem erronea dari non potest : nam eo ipso non erit lexs, quod maxime verum est inlege naturali, quae Deum habet auctorem. Denique lex proprie fertur de agendis, conscientia autem etiam versatur circa ea quae jam faeta sunt, et ideo illi tribuitur non solum ligare, sed accusare, testificari, et defendere, ut videre licet in D. Thoma, 1 p., q. 79, et 1. 2. q. 19. art. 6, quibus locis de conscientia disseritur, et specialiter de hoc videri potest Alensis, dicta q. 27, menib. 2, art. 3, et Bonaventura, in 2, d. 39, a. 2, q. 1.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5