Text List

Caput 6

Caput 6

An lex naturalis sit vere lex divina praeceptiva

CAPUT VI. AN LEX NATURALIS SIT VERE LEX DIVINA PRAECEPTIVA.

1. Proponitur ratio dubitandi. — Ratio dubitandi in praesenti quaestione oritur ex fundamento prioris sententiae relatae capite praecedenti, quod ibi propositum est, et nondum est solutum. Lex enim propria et praeceptiva non est sine voluntate alicujus praecipientis, ut in l. 1 ostensum est : sed lex naturalis non nititur in voluntate alicujus praecipientis : ergo non est proprie lex. Minor probatur ex adductis in cap. praecedenti, videlicet, quia dictamina rationis naturalis, in quibus haec lex consistit, sunt intrinsece necessaria, et independentia ab omni voluntate, etiam divina et priora, secundum rationem, qua illa libere aliquid velit, ut Deus est colendus, parentes honorandi, mendacium est pravum et cavendum, et similia, quod satis videtur supra probatum; ergo lex naturalis non potest dici vera lex. Et confirmatur, quia non est verum praeccptum ; ergo nec vera lex. Antecedens patet: quia vel est praeceptum hominis ad seipsum, et hoc non, quia tale praeceptum, vel non est nisi judicium ostendens veritatem rei, vel, si sit intimatio voluntatis seu electionis jam factae, per se non est necessarium ad operationem, nec inducit obligationem, sed executionem : et ita nec sufficit, nec confert ad veritatem vel proprietatem legis. Aut est praeceptum alicujus superioris, et hoc etiam dici non potest propter rationem factam, quod seclusa omni voluntate superiori, lex naturalis dictat quid iit bonum vel malum.

2. Atque hinc etiam videtur concludi, naturalem legem non posse dici proprie divinam, id est, a Deo tanquam a legislatore datam. Dico autem, tanquam a legislatore, quia clarum est rationem naturalem, et ejus dictamina esse divinum donum descendens a Patre luminum. Aliud vero est, hanc legem naturalem esse a Deo effective tanquam a prima causa; aliud esse a Deo, ut a legislatore praecipiente et obligante. Nam primum est certissimum, et de fide : tum quia Deus est prima causa omnium bonorum naturalium, inter quae magnum bonum est rectae rationis usus et lumen: tum etiam quia hoc modo omnis veritatis manifestatio a Deo est, juxta illud ad Roman. 1: Bevelatur ira Dei de celo super omnem impnetatem et injustitiam hominum, quà veritatem Dei in injustitia detinent ; et declarans Paulus cur vocet veritatem Dei, subdit : Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis, Deus enim illis manifestavit, utique per naturale lumen rationis, et per visibiles creaturas, per quas possunt invisibilia Dei cognosci. Hoc ergo modo, id est, in genere efficientiae et magisterii (ut ita dicam) interpretantur locum illum Pauli Chrysostomus ibi homil. 3, et copiosius homil. 12 et 13 ad Popul.; Theophyl. etiam in eumdem locum Pauli, et ibidem Ambrosius et Cyril. l. 3, contra Julian. versus finem, S Nam quod summa et sequentibus, et optime Augustinus serm. 55 de Verb. Domini, et 1. 2 de Serm. Domini in monte, cap. 9: Quis (ait) legem naturalem in cordibus hominum scritit, nisi Deus? Est ergo sine dubio Deus effector, et quasi doctor legis naturae ; non tamen inde sequitur ut sit legislator, quia lex naturae non indicat Deum ut praecipientem , sed indicat quid in se bonum vel malum sit, sicut visio talis objecti indicat illud esse album vel nigrum, et ut effectus Dei indicat Deum ut auctorem suum, non tamen ut legislatorem: ita ergo censendum erit de lege naturali.

3. Prima sententia affirmans legem naturalem non esse legem preceptivam proprie, sed Judicantem. — In hac re prima sententia est legem naturalem non esse legem praecipientem proprie, quia non est signum voluntatis alicujus superioris, sed esse legem indicantem quid agendum vel cavendum sit, quid natura sua intrinsece bonum ac necessarium, vel intrinsece malum sit. Atque ita multi distinguunt duplicem legem : unam indicantem, aliam praecipientem, et legem naturalem dicunt esse legem priori modo, non posteriori. Ita Gregorius, in 2, d. 34, q. 1, a. 2, paulo post principium, 8 Secundum corollarium, qui refert Hugonem de sancto Victore, l. 1 de Sa- cram., p. 6, cap. 6 et 7. Sequitur Gabriel 2, d. 35, quaestion. 1, art. 1; Almainus lib. 3 Moral., c. 16; Corduba, lib. 3 de Conscient., q. 10, ad 2. Atque hi auctores consequenter videntur esse concessuri legem naturalem non esse a Deo, ut a legislatore, quia non pendet ex voluntate Dei, et ita ex vi illius non se gerit Deus ut superior praecipiens, aut prohibens; imo ait Gregor:us quem caeteri secuti sunt, licet Deus non esset, vel non uteretur ratione, vel non recte de rebus judicaret, si in homine esset idem dictamen rectae rationis dictantis, verbi gratia, malum esse mentiri, illud habiturum eamdem rationem legis, quam nunc habet, quia esset lex ostensiva malitiae, quae in objecto ab intrinseco existit.

4. Secunda sententia affirmans legem naturalem esse vere divinam ac preceptivam. — Secunda sententia huic extreme contraria, est, legem naturalem omnino positam essein divino imperio, vel prohibitione procedente a voluntate Det, ut auctore et gubernatore naturae, et consequenter hanc legem ut est in Deo, nihil aliud esse quam legem aeternam ut praecipientem, vel prohibentem in tali materia; in nobis vero hanc legem naturalem esse judicium rationis, quatenus nobis significat voluntatem Dei de agendis, et vitandis circa ea, quae rationi naturali consentanea sunt. Ita sumitur ex Ochamo, in 2, q. 19. ad 3 et 4, quatenus dicit nullum esse actum malum, nisi quatenus a Deo prohibitus est, et qui non possit fieri bonus si a Deo praecipiatur, et e converso: unde supponit totam legem naturalem consistere in praeceptis divinis a Deo positis, quae ipse posset auferre et mutare. Quod si instet aliquis talem legem ron naturalem esse, sed positivam, responderet, dici naturalem, quia est proportionata naturis rerum, non quia non sit extrinsecus a Deo posita : et in hanc sententiam inclinat Gerson, p. 3. tr. de Vit. spirit., lect. 1, corol. 10 et 11, alphab. 61, lit. E et F, et ideo in lect. 2 et 3 ait legem naturalem, quae in nobis est, non esse tantum signum dictaminis recti divini intellectus, sed etiam divina voluntatis. Et hanc sententiam defendunt late Petrus Aliacus, in 1, q. 14, a. 3, ubi ait voluntatem divinam esse primam legem, et ideo posse creare homines ratione utentes sine omni lege. Idem latissime Andraeas de Novo Cast., in 1, d. 48, q. 1, a. 1. Qui etiam addunt totam rationem boni et mali in rebus ad legem naturae pertinentibus positam esse in voluntate Dei, et non in judicio rationis, etiam ipsius Dei, neque in rebus ipsis, quae per talem legem vetantur, aut praecipiuntur. Fundamentum hujus sententiae videtur esse : vel quia actiones non sunt bonae aut malae, nisi quia a Deo praeceptae aut prohibitae : quia ipsemet Deus non ideo vult hoc praecipere, aut prohibere creaturae, quia maIum est aut bonum, sed potius ideo hoc est justum vel injustum, quia Deus voluit illud fieri, aut non fieri, juxta illud Anselmi in Prosolog., c. 11. Hlud est justum, quod vis; et non justum , quod non vis. Quod etiam sentit Hugo Victor., l. de Sacr. p. 4 c. l, et Cyprianus, l. de Singularit. Clericorum, illi attributo.

5. Prima assertio.— Lexs naturalis non solum est indicativa mali, et boni, sed etiam continet preeceptionem et prohibitionem utriusque. — Mihi vero neutra sententia satisfacit, et ideo mediam viam tenendam censeo, quam existimo esse sententiam D. Thoma, et communem theologorum. Dico ergo primo: Lex naturalis nontantum estindicativa mal et boni, sed etiam continet propriam prohibitionem mali, et praeceptionem boni. Ita sumo ex D. Thoma, 1.2, q. 71, a. 6, ad 4, dicente, per comparationem ad legem humanam non omnia peccata esse mala , quia prohibita : per comparationem autem ad legem naturalem, quae continetur principaliter in lege aeterna, et secundario in indicatorio rationis naturalis, omne peccatum esse pravum, quia prohibitum, et q. 100, a. 8, ad 2 ait Deum non posse negare seipsum , et ideo non posse ordinem suae justitiae auferre, sentiens, non posse non prohibere ea quae mala sunt , et contra rationem naturalem. Idem sentit Bonaventura, in 2, d. 35, dub. 4, circa litteram , aperte Gerson, in dict. tract. de Vita spirit., lect. 9 per totam, praesertim corol. 5, ubi sic definit rationem naturalem: Lea naturalis preceptiva est signum inditum cuilibet homini non impedito in usu debito rationis, et notificativum voluntatis divine volentis , creaturam rationalem humanam teneri ad aliquid agendum, vel non agendum per consecutionem sui finis naturalis. Quae definitio fortasse plura comprehendit quam sit necesse, nunc vero solum ea utimur , quatenus proposito inservit. Et hanc etiam assertionem supponunt auctores secundae sententiae, eteamdem late defendit Victor. in relect. de Perven. ad usum rationis, n. 8 et sequentibus.

6. Confirmatur rationibus assertio. — Probatur autem primo ex proprietate legis: nam lex naturalis est propria lex ; ita enim de illa loquuntur et sentiunt omnes Patres, theologi et philosophi; sola autem notitia vel propositio objecti in mente existens non potest dici lex, ut per se constat, et ex definitione legis supra data: ergo. Secundo, declaratur in his actibus qui sunt mali, quia prohibiti lege humana : nam in illis etiam ut homo peccet, necesse est ut praecedat judicium mentis, quod indicet objectum illud esse malum, et tamen judicium illud non habet rationem legis, seu prohibitionis, quia solum manifestat id quod est in objecto, undecumque illud sit; ergo similiter, licet in his quae pertinent ad jus naturale, ad operandum bene, vel male, necessario praecedere debeat judicium indicans boniiatem, vel malitiam objecti seu actus, illud non habet rationem legis, nec prohibitionis: sed est mera notitia ejus, quod jam esse supponitur tale vel tale. Unde ille actus, qui per tale judicium turpis esse cognoscitur, non ideo talis est quia cognoscitur, sed quia est talis, ideo vere judicatur talis; ergo judicium illud non est regula malitiae vel bonitatis ; ergo neque est lex, nec prohibitio. Tertio, alias etiam Deus haberet legem sibi naturalem respectu suae voluntatis, quia etiam in Deo ad voluntatem antecedit secundum rationem judicium mentis, indicans mentiri esse malum, servare promissum esse omnino rectum et necessarium : si ergo hoc satis est ad rationem legis, etiam in Deo erit vera lex naturalis. Quia tunc non obstabit, quod Deus non habeat superiorem, quia lex naturalis non imponitur ab aliquo superiore. Neque obstabit identitas, quia sufficit rationis distinctio, ut voluntas Dei vere dicatur ferri in id quod intellectu manifestatur et quia sic proponitur; ergo sufficiet ut sit lex, nam illud dicitur esse satis ad rationem legis. Denique judicium indicans naturam actionis non est actus superioris, sed potest esse in aequah, vel inferiore, qui nullam vim habeat obligandi ; ergo non potest habere rationem legis vel prohibitionis: alias doctor ostendens quid sit malum quidve bonum, legem imponeret, quod dici non potest. Lex ergo est illud imperium, quod potest obligationem inducere: judicium autem illud non inducit obligationem, sed ostendit illam quae supponi debet; ergo judicium illud, ut habeat rationem legis, debet indicare aliquod imperium, a qua talis obligatio manat.

1. Sed fortasse quis dicet haec argumenta solum facere vim in verbo legis, et ideo posse facile enervari, dicendo legem naturalem non dici legem in eo rigore quo lex dicitur esse praeceptum commune superioris, sed magis generali ratione, quia est quaedam regula boni et mali moralis, sicut esse solet lex. Sed contra hoc argumentor ulterius, quia id quod est contra naturalem legem necessario est contra veram legem, et prohibitionem alicujus superioris; ergo lex naturalis, prout in homine cst, non solum indicat rem ipsam in se, sed etiam ut prohibitam, vel praeceptam ab aliquo superiori. Consequentia est clara, quia, si lex naturalis intrinsece consistat in solo objecto secundum se, vel in ostensione ipsius, violatio ejus per se et intrinsece non erit contra legem superioris: nam remota omni lege superioris, violaret homo naturalem legem, agendo contra illud dictamen. Probatur ergo antecedens tum ex Augustino, 22 contra Faust., cap. 27, definiente peccatum esse dictum, factum, vel concupitum contra legem ceternam, et addente legem aeternam esse rationem, vel voluntatem Dei ; sentit ergo de ratione peccati esse ut sit contra legem propriam alicujus superioris. Unde lib. 2 de Pec. Merit. et remiss., cap. 16, sic ait: lVegue peccatum erit, si quid erit, si non divinitus jubeatur, ut non sit. Et infra: Quomodo dimittitur per Dei misericordiam, si peccatum non est, aut quomodo non vetatur per Dei justitiam, si peccatum est? significans non minus repugnare esse peccatum, et non prohibitum a Deo, quam indigere remissione, et non fuisse peccatum. Idem confirmat definitio Ambrosii, lib. de Parad., cap. 8: Peccatum est legis divinae praevaricatio, et celestiuwm inobedientia mandatorum. Sed peccatum contra legem naturalem est vere peccatum ; ergo est violatio divini et coelestis mandati; ergo lex naturalis, prout in homine est, habet vim divini mandati tanquam indicans illud, et non solam rei naturam. Tandem consonant huic veritati verba Pauli Rom. 4: "Ubi non est lex, nec pravaricatio". Loquitur autem aperte de tota lege, non solum quoad caeremonialia et judicialia praecepta, sed etiam quoad moralia, quae sunt de lege naturae. Nam de omni lege, ut lex est etiam naturalis, procedit doctrina Paul, quod de se et sine spiritu gratiae iram operatur, et ita communiter exponitur, quia alias doctrina Apostoli non esset completa, ut in materia de Gratia latius dicetur: sentit ergo omne peccatum esse contra aliquam legem. Quod etiam de propria lege praeceptiva intelligendum est, tum quia de illa semper loquitur in illo capite : tum etiam quia non oportet traducere verba ad improprium sensum, sine auctoritate, aut cogente necessitate.

8. Ratione praeeterea declaratur assertio a priori, quia omnia quae lex naturalis dictat esse mala, et prohibentur a Deo speciali praecepto et voluntate, qua vult nos teneri, et obligari vi auctoritatis ejus ad illa servanda: ergo lex naturalis est proprie lex praeceptiva, seu insinuativa proprii praecepti. Consequentia clara est. Antecedens probatur primo, quia Deus habet perfectam providentiam hominum; ergo ad illum ut ad supremum gubernatorem naturae spectat vetare mala et praecipere bona: ergo quamvis ratio naturalis indicet quid sit bonum vel malum rationali naturae, nihilominus Deus, ut auctor et gubernator talis naturae, praecipit id facere vel vetare, quod ratio dictat esse faciendum vel vetandum. Secundo, quidquid contra rationem rectam fit, displicet Deo, et contrarium illi placet; quia cum voluntas Dei sit summe justa, non potest illi non displicere quod turpe est, necnon placere honestum, quia voluntas Dei non potest esse irrationabilis, ut dixit Anselmus, libro 4 Cur Deus homo, cap. 8. Ergo ratio naturalis, quae indicat quid sit per se malum vel bonum homini, vonsequenter indicat esse secundum divinam voluntatem ut unum fiat, et aliud vitetur.

9. Instantia.— Solutio. — Dices: ex voluntate complacentiae aut displicentiae in Deo non sequitur quod sit voluntas obligans per modum praecepti : tum quia hac ratione non tenemur conformari omni divina voluntati, quae est per simplicem affectum; imo nec omni voluntati beneplaciti seu efficaci: sed illi tantum qua vult nos obligare, ut suppono ex 1. 9, quaest. 19. Unde hac ratione licet opera consiliorum placeant Deo, non inde infertur voluntas praecipiens : tum etiam quia homini justo vel beato displicet quidquid a me contra rationem fit, et tamen nihilominus illa volunias non est praeceptiva. Respondeo primum, non esse sermonem de quacumque voluntate complacentiae, sed de illa qua ita placet aliquid ut bonum, ut contrarium, vel privative oppositum per omissionem displiceat tanquam malum : opera autem consiliorum non placent hoc modo, sed ita placent, ut in oppositis omissionibus non displiceat aliqua malitia, et ideo illa complacentia vocatur simplex voluntas: prior autem, qua ita unum placet, ut aliud simpliciter displiceat, censetur magis absoluta. Deinde dico talem voluntatem spectandam esse in Deo ut in supremo gubernatore, et non ut inveniri potest in persona privata justa, sive beata, sive viatrice: Deus enim habens illam absolutam displicentiam aut complacentiam, vult absolute illud opus fieri, vel non fieri, quantum ad munus justi gubernatoris spectat; ergo est talis voluntas, ut per illam velit subditos obligare ut id faciant vel non faciant. Non enim potest esse voluntas efficax, ut opus absolute fiat, vel non fiat, alias nunquam opus aliter fieret quam Deus vellet, quod tamen non ita est, ut constat. Neque id pertinet ad munus gubernatoris, ad quem spectat ita velle bona ut permittat mala, et sinat causas secundas liberas sua libertate uti expedite, et sine impedimento; ergo oportet ut sit voluntas obligans: nam hoc modo providet subditis in hoc genere, quantum ad rectam et prudentem providentiam spectat.

10. Unde confirmatur assertio, quia peccata contra legem naturalem dicuntur in Scriptura esse contra divinam voluntatem. Unde dixit Anselmus, in lib. de Voluntate Dei: Quicumque legi naturali obviat, Dei voluntatem non servat. Et signum manifestum est, quia transgressor legis naturalis in divino judicio dignus est poena: ergo est transgressor voluntatis divinae : nam ille servus vapulabit multis, qui domini voluntatem non facit, ut dicitur Lucae 12: ergo lex naturalis includit Dei voluntatem: et e converso facienti voluntatem Dei promittitur regnum coelorum, Matth. 6, 1 Joan. 2; quod necesse est praecipue intelligi de voluntate praecipiente: nam scriptum est: S vis ad vitam ingredi, serva mandata: ergo qui servat naturalem legem facit voluntatem Dei: ergo lex naturalis includit voluntatem Dei praecipientem. Confirmatur praeterea : nam voluntas signi, quam theologi in Deo ponunt, etiam extenditur ad ea quae sunt juris naturalis, ut sumitur ex divo Thoma, 1 part., quaest. 19, art. ult., cum Magistro et aliis in 1, d. 45, et est per se notum : nam qui violat legem naturalem a Dei voluntate recedit, et quando petimus in oratione Dominica, F'iat voluntas tua, etiam petimus ut fiat in observatione legis naturalis : ergo lex naturalis in nobis existens est signum alicujus voluntatis Dei : ergo maxime illius, qua vult nos obligare ad legem illam servandam : ergo lex naturalis includit hanc Dei voluntatem. Confirmatur tertio: quia peccatum contra legem naturalem est offensivum Dei, et inde habet quamdam infinitatem : ergo signum est esse contra Deum, ut contra legislatorem: continet enim virtualem contemptum ejus : ergo lex naturalis Dei voluntatem includit, quia sine voluntate non est legislatio. Denique obligatio legis naturalis vera obligatio est: haec autem obligatio aliquod bonum est suo modo, in rerum natura existens: ergo necesse est ut illam et obligatio sit ex divina voluntate volente homines teneri ad id servandum, quod recta ratio dictat.

11. Secunda assertio. —Prohibitio aut preceptio non est tota ratio bonitatis aut malitie que est in transgressione aut observantia legis nature. sed supponit aliquam, etc. — Dico secundo : Haec Dei voluntas, prohibitio, aut praeceptio non est tota ratio bonitatis et maliUae, quae est observatione, vel transgressione legis naturalis, sed supponit in ipsis actibus necessariam quamdam honestatem vel turpitudinem, et illis adjungit specialem legis divinae obligationem. Haec assertio sumitur ex D. Thoma locis supra citatis , et quoad priorem partem colligitur ex illo communi axiomate theologorum, quaedam mala esse prohibita, quia mala : si enim prohibentur quia mala, non possunt primam rationem malitiae accipere a prohibitione, quia effectus non est ratio suae causae. Hoc autem axioma habet fundamentum in Augustino, 1. 2 de Serm. Domini in monte, c. 18, ubi ait quaedam esse quae non possunt bono animo fieri, ut stupra, adulteria, etc.. clarius ex 1. 1 de lib. Arb., c. 2, 3, ubi Evodius ait adulterium non esse malum quia lege prohibitum, sed e converso, quod Augustinus tacite approbat. Et idem sentiunt scholastici, Durandus, in 2 distinct. 47, quaest. 4, n. 7, 8; Scotus, Gabriel et alii in 3 dist. 37, et Cajetanus, 1. 2, q. 100, art. 5; Soto l. 2 de Just., q. 3, a. 2, et alii theologi supra citati. Estque aperta sententia Aristotelis, 2 Ethic., c. 6, dicentis : Sunt affectus nonnulli qui conlinuo nomine suo sunt cum pravitate connexi , ut maalevolentia, imprudentia et invidentia, et actus identidem, ut adulteriwm, furtuwn, homicidium. PHamec enim universa, et talia dicuntur, quia ipsa sunt prava , etc. Fundarique potest in illo metaphysico principio , quod naturae rerum quoad esse essentiae sunt immutabiles, et consequenter etiam quoad convenientiam vel disconvenientiam proprietatum naturalium : nam licet res aliqua possit privari naturali proprietate vel contrariam accipere, non tamen fieri potest, ut ille status sit illi connaturalis, ut late Victor. relect. de Homicid. d. 4 et sequentibus , et attigit Soto loco proxime citato, et de essentiis creatis diximus disp. 31 Metaph., in princ. et 1. 9 de Trin., c. 6. Confirmatur a posteriori, quia si odium Dei, verbi gratia, non haberet aliquam rationem intrinsecae malitiae priorem prohibitione, posset non prohiberi ; nam cur non poterit, si non est malum de se? Ergo posset licere, vel esse honestum, quod plane repugnat. Denique hanc partem sufficientem probat ratio dubitandi in principio posita cum fundamentis primae sententiae positis in cap. praec. Et plura dicemus tractando de indispensabilitate hujus legis.

12. Quoad ultimam vero partem colligitur assertio ex dictis in priori conclusione : nam lex naturalis prohibet ea quae secundum se mala sunt: sed haec lex est vera lex divina veraque prohibitio; ergo necesse est ut addat aliquam obligationcm vitandi illud malum, quod de se et natura sua tale est. Item nihil repugnat ut rei de se honestae addatur obligatio faciendi illam, neque ut rei de se turpi addatur obligatio vitandi illam : imo existente una obligatione potest addi alia, maxime alterius rationis, ut patet de voto, de lege humana et similibus; ergo etiam potest lex naturalis, ut est vera lex divina, addere obligationem propriam moralem ortam ex praecepto, ultra naturalem (ut sic dicam) malitiam, vel honestatem, quam ex se habet materia in quam cadit tale praeceptum. Atque hoc magis declarabitur statim respondendo ad rationem contrariam.

13. Tertia assertio.—Lea naturalis est vera ac propria lev- Deus autem est legislator illaus. — Ex dictis ergo concludo et dico tertio, legem naturalem esse veram, ac propriam legem divinam, cujus legislator est Deus. Haec assertio sequitur clare ex dictis, et sumitur ex Patribus allegatis, et ex Epiphan., ac Tertulliano locis infra referendis, et Plutarcho in Comment.: /n Principe requiri doctrinam, circa principium ; et declaratur, quia lex naturalis potest, vel in Deo, vel in nobis considerari: et in Deo quidem secundum rationis ordinem supponit judicium ipsiusmet Dei de convenientia vel disconvenientia talium actuum: addit autem voluntatem obligandi homines ad id servandum, quod recta ratio dictat. Quod totum satis declaratum est; et fortasse hoc voluit insinuare Augustinus in d. loco contra Faust., lib. 22, cap. 27, quando dixit legem eternam esse divinam rationem, vel voluntatem ordinem naturalem conservari jubentem, perturbari vetantem. Usitatum enim est ut particula vel pro copulatione accipiatur, maxime quando illa inter quae ponitur ita sunt inter se connexa, ut non separentur: sic autem se habent ratio divina et voluntas circa legem eeternam, et ideo utramque Augustinus complexus est. Unde probandum non est quod doctores posteriori loco allegati dicunt, volun- tatem divinam, qua lex naturalis sancitur, non supponere dictamen divinae rationis dictantis hoc esse honestum vel turpe, neque voluntatem illam Dei supponere in objecto intrinsecam convenientiam, vel disconvenientiam ad naturam rationalem, ratione cujus vult unum fieri et aliud vetari : constat enim ex dictis in secunda conclusione, hoc falsum esse et contra rationem legis naturalis. Quamvis ergo obligatio illa quam addit lex naturalis, ut proprie praeceptiva est, sit ex voluntate divina, tamen illa voluntas supponit judicium de malitia, verbi gratia, mendacii et similia: tamen, quia ex vi solius judicii non inducitur propria prohibitio, vel obligatio praecepti, quia hoc sine voluntate intelligi non potest, ideo adjungitur voluntas prohibendi illud, quia maIum est. Unde tandem fit legem naturalem, prout in nobis est, non tantum esse indicantem malum, sed etiam obligantem ad cavendum illud, ac subinde non solum repraesentare naturalem disconvenientiam talis actus, vel objecti cum rationali natura: sed etiam esse signum divinae voluntatis vetantis illud.

14. Fit satis fundamento utriusque sententice oppositee. — Responsio Medine ad oppositum fundamentum.—Superest ut ad fundamentum utriusque sententiae respondeamus : totum enim versatur circa hanc hypothesim: Ztsi Deus non prohibeat vel praecipiat ea quae sunt de lege naturaee, nihilominus mentiri est malum, et colere parentes bonum et debitum. Circa quam conditionem duo videnda sunt, unum est quid sequatur, posita illa hypothesi: aliud est, an hypothesis ipsa possibilis sit. In quo Medina 1. 2, quaest. 18, art. 1, ad ultimum, respondet hypothesim esse impossibilem, quia illa posita sequitur contradictio, scilicet, quod mendacium, verbi gratia, non sit peccatum, quia non est prohibitum per ullam legem, et quod sit peccatum quia est contra rationem, et per se disconveniens naturae rationali. Sed contra hoc est quia secundum ordinem rationis prius est talis actus malus quam prohibitus per propriam legem ; ergo, licet hypothesis illa supponatur, nempe opus non prohiberi a Deo, non sequeretur illud non esse malum, quia ex se id habet sine prohibitione; ergo non sequitur contradictio.

15. Excluditur responsio Medinae.—A ccommodatior responsio.—Mesponderi petest quod, licet illa negativa propositio non sequatur per locum intrinsecum (ut aiunt) seu a priori, sequitur a posteriori et per principia extrinseca. Quid si opus non prohiberetur a Deo, non dis- pliceret illi, et consequenter non esset malum, et tamen alias supponitur esse malum, et ita sequitur contradictio. Declaratur a simili, si Deus vellet me illum odio habere, tunc certe odium Dei non esset malum, et tamen si est odium, necessario est malum, et ita sequitur contradictio. Vel si Deus vellet ignem natura sua esse frigidum, id fieret; tamen quia sequeretur contradictio, non potest Deus id velle. Juxta hanc ergo responsionem supponitur repugnantiam involvere, quod actus sit de se malus et non prohibeatur a Deo. Non video autem quomodo hoc recte probetur, inferendo illam contradictionem, quod opus esset simul malum et non malum, quia sic petitur principium, et committitur circulus in probatione: igitur aliunde probandum est. Quapropter ex vi illius hypothesis, sive possibilis, sive impossibilis sit, solum colligitur malitiam aliquam actus humani, vel omissionis ejus, formaliter non consistere in discordia a praecepto proprio, seu lege vetante aut praecipiente. Unde, posita illa hypothesi, recte sequitur actum esse malum et non prohibitum: non tamen inde inferri potest, illa duo esse in re separabilia, quod solum ad praesentem causam facit.

16. Sed instabis : nam inde sequitur, data illa hypothesi, actum esse malum sine lege prohibente, seu illa praecisa et abstracta: ergo sequitur etiam moraliter esse malum, quia supponitur esse actus liber: malitia autem actus liberi per disconvenientiam ad naturam rationalem ut sic, malitia moralis est: ergo actus ille est moraliter malus, et non ex lege prohibente; ergo etiam est peccatum, praecisa repugnantia ad legem prohibentem , et ita ruunt omnia fundamenta nostrae sententiae. Ad hoc vero respondent aliqui, ut supra Medina refert, distinguentes inter actum malum et peccatum, quia actus malus latius patet, et inveniri potest sine contrarietate ad legem, non vero peccatum : unde in eo casu concedunt actum fore malum: negant tamen fore peccatum. Sed difficihs est distinctio, et videtur parum consentanea doctrinae D. Thomae, nam peccatum nihil aliud est quam actus malus ex obliquitate a debito fine, nimirum, quia cum fiat, vel fieri debeat propteraliquem finem, in ordine ad illum non est rectus, seu ab illo declinat: unde si actus sit moralis, et humanus, ex ipso quod est malus propter deviationem a recta ratione, est etiam peccatum, ut docet D. Thomas, 1. 2, quaest. 21, art. 1, quia talis actus deviat a fine recto propter quem fieri deberet, et ideo est malus, et consequenter peccatum. Unde alii respondent esse quidem peccatum, sed non esse culpam, si non sit contra legem. Sed hoc etiam videtur repugnare D. Thomae in eadem q. 21, art. 2, ubi ait in actibus liberis peccatum et culpam converti, solumque differre respectu et denominatione, quia actus dicitur peccatum per obliquitatem a fine: culpa vero dicitur per respectum ad agens cui imputatur: actus autem liber eo ipso quod liber est, imputatur agenti: ergo si est actus liber et malus, consequenter est peccatum et culpa: ergo etiam in eo casu, seclusa lege Dei, esset actus culpabilis, et ita enervantur omnes rationes factae.

17. Fera responsio ad difficultatem. — Wespondeo igitur in actu humano esse aliquam bonitatem vel maltiam ex vi objecti praecise spectati, ut est consonum vel dissonum rationi rectae, et secundum eam posse denominari, et malum, et peccatum, et culpabilem secundum illos respectus, seclusa habitudine ad propriam legem. Praeter hanc vero habet actus humanus specialem rationem boni et mali in ordine ad Deum, addita divina lege prohibente vel praecipiente, et secundum eam denominatur actus humanus speciali modo peccatum, vel culpa ad Deum, ratione transgressionis legis propriae ipsius Dei, quam specialem malitiam videtur Paulus significasse nomine praearicationis, cum dixit, ubi non est lem, nec praevaricatio. Hanc ergo deformitatem non haberet actus humanus rationali naturae contrarius, posita illa hypothesi, quod Deus illum non prohiberet, quia tunc non haberet illum virtualem contemptum Dei, quem continet transgressio legis respectu legislatoris , teste Dasilio in id Psal. 28: "Afferte Domino gloriam et honorem". Et consonat illud Pauli ad Rom. 2: "Per praevaricationem legis Deum inhonoras". Unde dixit Augustinus de vera helig., c. 26: Legem prohibentem omnia commissa congeminare. Quod declarans addit: Non enim simplex peccatum est, non solum malum, sed etiam vetitum adnttere.

18. Atque hoc modo videtur D. Thomas, 1. 2. q. 71, art. 6, ad 5, distinguere peccatum, ut est contra rationem , et ut est offensivum Dei ; et priori modo considerari a philosopho morali, posteriori autem modo a theologo. In illo ergo casu esset actus malus moraliter peccatum et culpa, non tamen theologice, seu in ordine ad Deum, et eodem modo videtur intelligendum quod ibidem dicit in solutione ad 4, talia peccata in ordine ad legem aeternam esse mala, quia prohibita, utique illa malitia theologica (ut sic dicam) quam non haberet actus, nisi esset prohibitus. Et ita videtur intelligenda ratio quam subdit, quae alias videri potest obscura. Nam cum dixisset omne peccatum esse malum, quia prohibitum in ordine ad legem aeternam, subdit : Ex hoc enim ipso quod est inordinatum, juri naturali repugnat. Quae ratio potius videtur probare esse prohibitum quia malum , quam e converso. Quod verum est loquendo de malitia moralis inordinationis, tamen ratione illius addita est lex aeterna, et divina prohibitio ad quam habet tale peccatum specialem repugnantiam, et consequenter inde habet specialem deordinationem quam non haberet si prohibitio divina non intervenisset, per quam deordinationem completur ratio peccati theologice sumpti, et ratio culpae simpliciter apud Deum : et in hoc sensu videntur loqui Victor. et nonnulli alii theologi, et ita non procedunt replicae factae, nisi fiat vis in solis verbis.

19. Ex illa ergo hypothesi hoc modo explicata et concessa , nihil potest inferri contra nostram sententiam, nec contra rationes quibus illam probavimus. Nam, admissa illa conditionali in dicto sensu, nihilominus nunc lex naturalis vere et proprie prohibet quidquid secundum se malum seu inordinatum est in actibus humanis, et sine tali prohibitione actus non haberet (ut sic dicam) consummatam vel perfectam rationem culpae et offensae divinae, quae negari non potest in actibus qui praecise sunt contra legem naturae.

20. An Deus potuerit non prohibere per propriam legem ea quae sunt contra rationem naturalem.—Prima opinio affirmans. — Ut autem omnino constet quomodo possit haec prohibitio divina intrinsece ac per se pertinere ad legem naturae; oportet secundum punctum exponere, videlicet , an hypothesis illa possibilis sit, id est, quod Deus per proprium actum suae voluntatis non adjunxerit legem propriam vetantem, vel praecipientem ea quae sunt de dictamine rationis naturalis. In quo duo possunt cogitari modi dicendi. Primus est, Deum quidem posse de potentia absoluta non facere talem prohibitionem, quia non apparet implicatio contradictionis, ut videntur probare omnia quae Ocham, Gerson et alii pro sua sententia congerunt : nihilominus tamen id fieri non posse secundum legem ordinariam divinae providentiae rerum naturis consentaneam: nam hoc ad minus probant rationes in contrarium factae pro nostra sententia, et multum favent testimonia Scripturae et Patrum; et hoc videri potest sufficiens, ut lex naturalis dicatur includere proprium praeceptum Dei, quia lex naturalis est quae est conformis naturis rerum.

21. Secunda opinio negans hoc esse possibile. Alter modus dicendi esse potest illam hypothesim esse omnino impossibilem, quia non potest Deus non prohibere id quod est intrinsece malum, et inordinatum in natura rationali, vel non praecipere contrarium. Haec sententia est aperte D. Thomae, d. q. 72, art. 6, et clarius q. 100, art. 8, ad 2, quatenus ait decretum divinae justitiae circa hanc legem esse immutabile. Quod non potest intelligi de sola immutabilitate ex suppositione decreti: nam hoc modo quodlibet decretum Dei in quacumque lege positiva est immutabile: loquitur ergo D. Thomas de immutabilitate simpliciter ; unde ita censet non posse Deum in hoc auferre suae justitiae ordinem, sicut non potest negare seipsum, vel sicut non potest non esse fidelis in promissis. Eamdem opinionem supponit clare Medina, supra, et latius Victor. in dicta relect. de Pervenientibus ad usum rationis, n. 9 et 10, ubi nec probabile nec intelligibile esse censet aliquem posse peccare, et non habere superiorem, et praeceptum seu legem ejus. Unde quam impossibile est hominem utentem ratione non posse peccare, vel non habere superiorem, tam impossibile credit esse, posse Deum non vetare illa quae secundum se mala sunt, aut non praecipere ea quae sunt necessaria ad naturalem honestatem : ratio denique qua probavimus de facto Deum ferre hanc legem, probat illam esse simpliciter necessariam, quia non potest non dispbEcere Deo talis actus, modo consentaneo suae bonitati, et justitiae ac providentiae.

22. Objectio.—Aliquorum solutio. — Evcluditur responsio.—Ut vero haec ratio declaretur, objicitur quia praeceptum divinum est actus voluntatis, vel voluntatem supponit, et ab ea ducit originem : sed divina voluntas est libera in omnibus actionibus ad extra: ergo etiam est libera in illa voluntate : ergo potest illam non habere: ergo potest non imponere tale praeceptum. Respondent aliqui ad legem naturalem sufficere naturale dictamen intellectus divini, quo judicat haec mala esse vitanda, et haec bona facienda. Nam circa ea quae per se et intrinsece talia sunt, illud dictamen non est liberum sed necessarium : et ex illo dictamine legis divinae et aeternae in tali materia necessario dimanat quaedam ejus participatio ad creaturam rationalem, supposita ejus creatione: et ex hac participatione et derivatione sine alio actu voluntatis divinae redundat specialis obligatio in rationalem creaturam, quasi per naturalem sequelam, ratione cujus tenetur sequi rectam rationem, ut indicantem regulam aeternam quae est in Deo : atque ita quidquid sit de libero actu divinae voluntatis, obligatio haec et prohibitio omnino necessario sequitur ex ratione divina. Sed haec responsio intelligi non potest, quia solum dictamen intellectus sine voluntate non potest habere rationem praecepti respectu alterius, nec inducere in illum specialem obligationem. Quia obligatio est motio quaedam moralis ad agendum : movere autem alium ad operandum, opus voluntatis est. Item quia tota illa obligatio non transcendit vim objecti per se boni vel mali, a quo habet actio ut per se bona vel mala sit, et judicium rationis solum habet rationem applicantis, vel ostendentis tale objectum. Ac denique ratio naturalis ostendens bonum et malum non plus vel magis obligat, eo quod sit participatio rationis divinae, quam obhgaret secundum se spectata ac si a se esset.

23. Vera responsio ad objectionem, et ostenditur quomodo, stante libertate divina, Deus non possit non prohibere ea quae sunt intrinsece mala per aliquam legem. — Dico igitur ex Cajetano, dicto a. 8, divinam voluntatem, licet simpliciter libera sit ad extra, tamen ex suppositione unius actus liberi posse necessitari ad alium, ut si vult promittere absolute, necessitatur ad implendum promissum: et si vult loqui aut revelare, necessario debet revelare verum. Et cum eadem proportione, si vult creare mundum, et illum conservare in ordine ad talem finem, non potest non habere providentiam illius, et supposita providendi voluntate, non potest non habere providentiam perfectam, et consentaneam suae bonitati et sapientiae : ideoque supposita voluntate creandi naturam rationalem cum sufficienti cognitione ad operandum bonum et malum, et cum sufficienti concursu ex parte Dei ad utrumque, non potuisse Deum non velle prohibere tali creaturae actus intrinsece malos, vel nolle praecipere honestos necessarios. Quia sicut non potest Deus mentiri, ita non potest insipienter, vel injuste gubernare; esset autem providentia valde aliena a divina sapientia et bonitate, non prohibere vel praecipere suis subditis quae talia sunt. Sic ergo ad argumentum distinguitur minor: nam absolute posset Deus nihil praecipere vel prohibere ; tamen ex suppositione quod voluit habere subditos ratione utentes , non potuit non esse legislator eorum, saltem in his quae ad honestatem naturalem morum necessaria sunt. Item ratio supra insinuata est satis probabilis, quia non potest Deus non odisse malum rectae rationi contrarium; habet autem hoc odium non tantum ut privata persona, sed etiam ut supremus gubernator : ergo ratione hujus odii vult obligare subditos, ne illud committant.

21. Alia objectio.—sSolutio ad objectionem, ubi ostenditur quam intimationem legis divinee naturalis teneatur Deus eahibere, ut homines ad illam obligentur.—Objicitur vero secundo, quia ad legem non sufficit voluntas legislatoris, nisi accedat insinuatio seu intimatio talis voluntatis: sed nihil est quod necessitet Deum ad intimandam talem voluntatem suam : ergo potest illam non intimare, cum hoc sit ei liberum: ergo potest non ferre talem legem, nec per illam obligare, quia sine intimatione non fit obligatio. Respondeo imprimis, si illa voluntas Dei necessaria est ad convenientem et prudentem providentiam et gubernationem hominum, consequenter est necessarium ut ex vi ejusdem providentiae innotescere possit hominibus illa voluntas Dei, et hoc suflicit ad rationem praecepti et legis: neque est alia intimatio necessaria. Unde dicitur ulterius ipsummet judicium rectae rationis inditum naturaliter homini, esse de se sufficiens signum talis voluntatis divinae, nec esse necessariam aliam insinuationem. Probatur: quia judicium rationis indicat de se divinam providentiam decentem Deum, et moraliter necessariam ad plenum dominium ejus et debitam subjectionem hominis ad ipsum, in qua providentia haec legislatio continetur. Item hac de causa per lumen naturale cognoscitur Deum offendi peccatis quae contra legem naturalem fiunt, et ad ipsum pertinere illorum punitionem, et judicium : ergo ipsum naturale lumen est de se sufficiens promulgatio legis naturalis, non solum quia manifestat intrinsecam discon venientiam vel convenientiam actuum, quam lumen Dei increatum ostendit: sed etiam quia intimat hominis contrarias actiones displicere auctori naturae, tanquam supremo Domino, et curatori, ac gubernatori ejusdem naturae: hoc ergo satis est ad intimationem talis legis, ut sentit D. Thomas 1. 2, quaest. 90, art. 4, ad 1, et hac ratione lex naturalis vocatur lex mentis, ut notat Epiphan., haeres. 64, in verbis quae ex Methodio refert in fine illius S, et insinuat Tertullianus, lib. contra Judaeos, cap. 2.

25. Adhuc vero superesse hic poterant difficultates et interrogationes subobscurae: una est, an transgressio legis naturalis, eo modo quo a nobis explicata est, habeat specialem mali- tiam distinctam ab illa quam haberet actus ex sola disconvenientia ad rationalem naturam praecise spectatam, ut in hypothesi supra tractata consideratur. Item si malitia illa est specialis, qualis sit, et quanta ex vi legis naturalis. Item an possit haec specialis ratio legis naturalis invincibiliter ignorari, vel, posita tali ignorantia, an actus factus contra rationem esset offensivus Dei, vel an haberet malitiam infinitam, seu an esset peccatum mortale. Sed haec pertinent magis ad materiam de Peccatis, et ideo nunc illa omitto, ne ab instituto nimium digrediamur; interim videri possunt Victor. dicta relect. de Pervenient. ad usum rationis, et Gerson, dicta lect. 2, de Vita spirit., paulo ante corollarium primum, et alii auctores allegati.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6