Caput 7
Caput 7
In qua materia versetur lex naturalis, seu quae sint eius praecepta
1. Differentia inter legem naturalem et alias. — Supponimus ex dictis, bonum per se honestum, seu ad honestatem necessarium, et malum illi contrarium esse materiam hujus legis; illud ut praecipiendum, hoc ut vitandum. Probatur, quia cum haec sit vera lex, et Deum habeat auctorem, non potest non esse honesta; ergo non potest praecipere nisi honestum, nec vetare nisi contrarium. Item haec lex id praecipit, quod est naturae rationali consentaneum, ut talis est, et vetat contrarium; illud autem non est nisi honestum, ut constat. Imo in hoc differt lex naturalis ab aliis legibus, quod aliae faciunt esse malum quod prohibent, et necessarium vel honestum quod praecipiunt: haec vero supponit in actu seu objecto honestatem quam praecipiat, vel turpitudinem quam prohibeat, et ideo dici solet per hanc legem prohiberi aliquid quia malum, vel praecipi quia bonum, ut capite praecedenii tactum est.
2. An omne honestum vel malum contrarium cadat sub legem naturalem. — Opinio asserentium sola communia principia et generalia cadere sub legem naturalem.—bifficultas ergo est an omne honestum bonum vel malum contrarium cadat sub legem naturalem : nam quidam dixerunt, sola generalia principia per se nota, quae versantur circa bonitatem, vel malitiam moralem, qualia sunt, bonwm est faciendum, malwun vitandum . quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris, esse materiam hujus legis, non vero conclusiones quae ex his principis eliciuntur, ut depositum esse reddendum usuram vtaxdam. Solet citari pro hac sententia divus Thomas, q. 94, artic. 2, et Durandus, tract. de Legib., quem habere non potui, sed illum refert Turrec. in capite Jus naturale, distinct. 1, n. 3, et aliqui juristae ita defendunt hanc opinionem, ut existiment praecepta Decalogi non continere jus naturale, sed jus gentium, quod putant esse diversum. In quam sententiam videtur inclinare Soto, libro 1 de Justitia, quaest. 5, art. 4, ut capite sequenti latius dicam. Videnturque fundari in modo loquendi Jureconsultorum, qui eos actus, quos dictat ratio solum per discursum, non tribuunt juri naturali, ut videre licet in lib. 1, 2et 3, et l. Omnes, cum aliis, ff. de Justitia et jure, et in l. Bona fide, ff. Depositi.
3. Ratio esse potest primo, quia jus naturale est id ad quod ipsa natura immediate inclinat: hujusmodi autem solum sunt prima principia: nam quae per discursum comparantur potius ab ipso homine habent originem: unde etiam in ipsis habitibus distinctio est inter habitum principiorum et conclusionum. Secundo, quia jus illud quod versatur circa prima principia est prorsus immutabile, tam ex parte sua, quam ex parte hominum, quia ignorari non potest : illud autem quod versatur circa conclusiones, mutari potest et ignorari. Tertio, quia alias etiam actus virtutum, quos praecipiunt homines, pertinerent ad legem naturae, quia per discursum ex illa eliciuntur. Quarto, quia alias non distingueretur jus gentium a jure naturali, sed illius pars esset, vel sub illo contineretur.
4. Resolvitur queestio, et ostenditur jus naturale complecti omnia praecepta moralia, quee habent evidentem honestatem necessariui ad morwum vectitudinem.— Nihilominus dicendum est jus naturale complecti omnia praecepta, seu principia moralia, quae evidentem habent honestatem necessariam ad rectitudinem morum, ita ut opposita moralem inordinationem seu malitiam evidenter contineant. Haec est mens D. Thomae, q. 91, art. 2, q. 94, artic. 2 et 4, q. 95, artic. 2, et q. 100, artic. 1, 9et 3, ubi Cajetanus, Conradus et ali expositores idem sentiunt; Soto, libro 1 de Justitia, q. 4, artic. 9. et q. 5. artic. 1 et 9. et libro 3, q. 4, artic. 9 et 3; et idem sumitur ex theologis in praecedenti capite allegatis, et ex Turrecr. in capite Jus autem, distinct. 1, per plures articulos, praesertim in primo et ultimo; Covarrus, in regula Peccatum, 2 part., S 11, n. 4. Item sumitur ex Aristotele, 5 Ethic., capite 7, ubi omne jus in naturale et legitimum distinguit, sub naturali comprehendens omne illud quod necessariam et immutabilem habet veritatem. Eademque est sententia Ciceronis, libro 2 de Invent., ubi definit, jus naturae esse, quod nobis non opinio, sed quedam innata vis affert, ut religionem, pictatem, etc. Idem sentit Isidorus, 5 Etymol., cap. 3, ubi aliis exemplis jus naturale declarat. ftem Augustinus, lib. 1 de libero Arbitrio, capite 3, quatenus adulterium ponit esse contra jus naturae: nam eadem ratio est de omnibus similibus. Denique sumi hoc potest ex illo Psalmo 4: Quis ostendit noDis bommn ? signatum est super nos lumen cultus tui, Doviine: nam inde rectc colligimus omnia quae lumen naturale evidenter manifestat, pertinere ad legem naturae: et confirmari potest ex illo Pauli ad Romanos 2: Gentes quae legem non habent, naturaliter ea, quee legis sunt, faciunt - unde infert eos sibi ipsis esse legem: illa autem quae evidenter cognoscuntur lumine naturae, sive cum discursu, sive absque illo cognoscantur, recte dicuntur naturaliter fieri; ergo.
5. Confirmatur assertio ratione. — Ratione etiam declaratur assertio: nam ca quae naturali ratione cognoscuntur, in triplici genere distingui possunt : quaedam sunt prima principia generalia morum, ut sunt illa, honestum est faciendum , pravum citandum ; quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris, el similia ; de his nullum est dubium pertinere ad legem naturalem : alia sunt principia magis determinata et particularia, tamen etiam per se nota ex terminis, ut, justitia est sercanda, Deus est colendus, temperate vivendum est, et similia, de quibus etiam nulla est dubitatio, et a fortiori patebit ex dicendis. In tertio ordine ponimus conclusiones quae per evidentem illationem ex principiis naturalibus inferuntur, et non nisi per discursum cognosci possunt : inter quas quaedam facilius et a pluribus cognoscuntur, ut aduiterium, furtum, et similia, prava esse: aliae majori indigent discursu, et non facile omnibus notae, ut fornicationem esse intrinsece malam, usuram esse injustam, mendacium nunquam posse honestari, et similia. De his ergo omnibus intelligitur assertio posita: nam omnia haec ad legem naturalem pertinent; quod si id probatum fuerit, etiam de conclusionibus, cujuscumque gradus, dummodo evidentiae gradum certum attingant, a fortiori erit probatum de reliquis.
6. Probatur ergo primo inductionec : nam praecepta Decalogi sunt de jure naturae, ut est indubitatum apud omnes, et tamen non omnia continent principia per se nota, sed aliquo indigent discursu, ut etiam est clarum. Multoque id clarius est de multis praeceptis naturalibus , quae in illis continentur, ut est praeceptum prohibens simplicem fornicationem, usuram, vel vindictam de inimico propria auctoritate , de quibus secundum doctrinam catholicam certum est esse de jure naturali : et similiter in praeceptis affirmativis, servare votum, vel promissionem, dare eleemosynam ex superfluo, honorare parentes, naturalia praecepta sunt non solum secundum fidem, sed etiam secundum philosophos, et omnes recte sentientes; et tamen non sine discursu, et interdum multa ratiocinatione concluduntur. Secundo, argumentor ratione, quia omnia illa quae in illis membris comprehenduntur, praecipiuntur quia honesta sunt, vel prohibentur quia mala sunt, et non e converso ; ergo illa non pertinent ad legem positivam ; ergo ad natralem : non enim est aliud membrum legis, ut supra notavi. Prima consequentia patet, quia illa est proprie lex positiva quae addit necessitatem, praeter id quod postulat intrinseca natura materiae : nam (ut dixit Aristoteles) lex positiva est de his rebus quae non referunt , priusquam lex ponatur. Antecedens autem patet, quia veritas principii non potest stare sine veritate conclusionis, quando illa necessario elicitur, et ideo si conclusio, pertinens ad honestatem , necessario sequitur ex principiis naturae, per se, et ab intrinseco, habet honestatem, etiam seclusa lege extrinseca : ergo si adhibetur lex, ideo est, quia illud objectum necessariam habet honestatem, et idem est e contrario de malitia, et prohibitione.
7. Tertio, de primis generalibus principiis nemo dubitat : ergo nec de particularibus dubitari potest , quia etiam illa per se et ex vi terminorum habent convenientiam cum natura rationali, ut talis est ; ergo nec de conclusionibus ex his principiis evidenter elicitis dubitandum est, quia veritas principii in conclusione continetur, et qui unum praecipit, vel prohibet, necessario prohibet id quod in illo continetur, vel sine quo subsistere non potest. Imo si proprie loquamur, magis exercetur lex naturalis in his principiis, vel conclusionibus proximis, quam in illis principiis universalibus, quia lex est proxima regula operationis : illa autem communia principia non sunt regula risi quatenus per particularia determinantur ad singulas species actuum, seu virtu- tum. Denique haec omnia praecepta necessitate quadam prodeunt a natura, et a Deo quatenus auctor est naturae, et tendunt ad eumdem finem, nimirum ad debitam conservationem et naturalem perfectionem, seu felicitatem humanae naturae ;-ergo omnia pertinent ad naturale jus.
8. Addit vero Gratian. ad 1, in principio, jus naturale esse quod in lege et Evangelio continetur. Quod si verum est, non solum ea quae diximus, sed etiam quae vel per Moysem Deus praecepit , vel Christus jussit in lege nova, ad jus naturale pertinebunt : nam haec sunt quae in Evangelo, et lege continentur. Ad quod tacite respondens Glossa ibi dicit jus naturale ibi vocari a Gratiano jus divinum, indicans comprehendere non solum jus divinum naturale, sed etiam positivum, et hoc sequuntur aliqui juristae. Imo divus Thomas, in 4 distinctione 33, q. 1, art. 1, ad 4, inquit aliquando dici naturale, non solum id quod est a priacipio intrinseco, sed etium quod est ex infusione et impressione superioris agentis, scilictt, DET ; et sic accipi ab Isidoro, cum dicit Jus naturale esse, quod in lege el Evangelio conLinetur : nam licet illa verba non sint Isidori, sed Gratiani, videntur fundata in Isidoro ibidem relato in cap. 1 ex lib. 5 Etym., cap. 2, dicente: Omnes leges divince sunt, aut hunaneedivime natura , humane moribus constant. Sed nihilominus hic sensus non videtur ab his Patribus intentus, tum quia satis explicant de quo jure naturali loquantur, scilicet, de eo quod est commune omnibus nationibus , eo quod instinctu naturae, non constitutione aliqua habeatur , et ita illud distinguunt a jure civih : unde aperte loquuntur de jure, seu legibus, quibus homines ex vi suae institutionis mere naturalis, vel ex naturalibus constitutae, gubernati sunt a principio: non ergo comprehendunt jus divinum supernaturale, seu positivum : nec est verisimile quod caeremonias omnes legis veteris, et sacramentorum praecepta sub appellatione legis naturalis comprehenderint.
9. Dictum Gratiani emplicatur. — Dico ergo Gratianum non dicere jus naturale complecti omnia quae in lege et Evangelio continentur, neque illo modo describere seu definire jus naturale, sed affirmare solum hoc jus naturale contineri in lege, utique quoad praecepta moralia ejus, et praecepta duarum tabularum, et illud etiam contineri in Evangelio, vel quatenus expresse in eo confirmantur et explicantur praecepta Decalogi, Matth. 5, vel quatenus virtute totum jus naturale continetur in illo principio, quod habetur Matth. 1: Quaecumque vultis ut faciant volis homines, et vos facite illis, et hoc ultimum fuisse videtur a Gratiano maxime intentum : unde sic est ejus littera conjungenda : Jus naturale est, quo quisque jubetur alii facere quod sibi vult fieri, quod in lege et in Evangelio continetur . unde Christus in Evangelio dixit, etc.; et ita fere exposuit divus Thomas 1. 2, q. 94, art. 4, ad 1, et Turrecrem. ibi, art. 3, ad 4, licet non constanter loquatur , nunc unam nunc alteram responsionem admittendo, et prius improbando Glossam, et postea probando responsionem D. Thomae in 4, quam postea sine dubio retractavit. Supererat vero hic explicandum, an omnes conclusiones quae ex principiis juris naturalis evidenter eliciuntur , sint simpliciter de jure naturali, et quae connexio, quamve necessaria , seu evidens ad hoc necessaria sit: hoc vero partim respondendo ad argumenta, partim in sequentibus capitibus deciarando immutabilitatem legis naturalis, commodius expedietur.
10. Ad fundamenta contrariae sententiae imprimis nego D. Thomam in contraria fuisse sententia, quod satis ex dictis manifestum est, nec etiam Soto aliter sensit, ut ipse copiosius declaravit lib. 3 de Justit., q. 2, art. 3. De opinione vero juristarum dicam in capite sequenti. Ad primam vero rationem respondeo, quidquid est ex necessario dictamine rationis naturalis consequi ex necessitate ad naturam, et esse ex naturali inclinatione, sive immediate, sive mediate et per discursum tale dictamen formetur. Quia non solum immediata passio, sed etiam mediata fluit a natura , nec solum principium internum motus, sed etiam motus ipse et terminus ejus naturalis est, ad rem moralem seu obligationem parum refert quod interveniat vel non interveniat discursus, si obligatio ipsa et cum objecto et cum natura habet intrinsecam connexionem. Ad secundam rationem, ostendam infra legem naturalem non esse proprie mutabilem , quamvis quaedam praecepta ejus possint habere materiam magis vel minus mutabilem, quod non variat rationem formalem legis.
11. An omnes actus virtutum cadant sub naturalem legem.—In tertio argumento postulatur specialis difficultas, an omnes actus virtutum pertineant ad naturalem legem, quam tractat divus Thomas dicta q. 92, artic. 3, et q. 100, art. 2. Et in hoc loco respondet affirmando : explicat autem sub jure naturali se comprehendere non tantum praecepta, sed etiam consilia. Nos autem proprie de praeceptis quaerimus. Posset igitur hoc facile expediri eodem modo quo diximus in lege aeterna : nimirum , omnes actus virtutum quoad specificationem, seu modum quo fieri debent, cadere sub naturalem legem, licet non omnes simpliciter, seu quoad exercitium praecipiantur. Aliter vero idem divus Thomas in priori loco sub distinctione respondet actus virtutum dupliciter considerari posse, scilicet, vel secundum rationem virtutis, id est, ut studiosi sunt, vel absolute, ut sunt tales actus: et priori modo affirmat omnes actus virtutum cadere sub legem naturae : posteriori autem modo negat. Quae distinctio dupliciter exponi potest : primo ut sensus sit, omnis virtutis actum secundum specificam rationem spectatum posse cadere. sub praeceptum naturale praecipiens non tanium modum, sed etiam exercitium actus (ita enim in rigore loquimur de praeceptis); si autem considerentur in individuo omnes actus cujuscumque virtutis, sic non omnes actus virtutum esse in praecepto naturali. Quae posterior pars clara est, tum de actibus consiliorum, tum de multis actibus bonis, qui licet non sint optimi, et ideo non sint in consilio, nec etiam sint necessarii, et ideo non sint in praecepto , nihilominus sunt honesti, et licite fieri possunt, ut actus matrimonii, etc.
12. An in omni virtute sit naturate praeceptum obligans aliquando ad illius emercitium.— Ex priori vero parte oritur difficultas, an in omni virtute sit naturale praeceptum obligans aliquando ad exercitium illius virtutis: nam regulariter esse, satis per se manifestum est. In aliquibus autem virtutibus non ita videtur, ut in libertate, quae ex se videtur excludere debitum, et in eutrapelia, quae videtur etiam maxime voluntaria. Verumtamen exacta tractatio hujus difficultatis postulat cognitionem omnium virtutum, ideoque breviter assero, si praeceptum rigorose sumatur, prout obligat ad mortale, non habere locum in omni materia virtutis, sed in gravioribus virtutibus, quod probat ratio facta. Et de veritate multi sentiunt nunquam obligare ex genere suo ad mortale, quia nisi illi adjungatur obligatio justitiae, vel alterius similis virtutis intra suos limites, non obligat ad mortale. At vero si latius loquamur de obligatione etiam ad veniale, sic probabile est nullam esse virtutem, quae aliquando non possit obligare ad suum usum. Quia cum ex omnibus virtutibus simul sumptis resultet integra rectitudo hominis, et debitus operandi modus, tam respectu sui quam in ordine ad alios, verisimile est omnes virtutes habere suas opportunitates, in quibus exercendae sunt ex propria obligatione, quam nec liberalitas, nec quaelibet alia virtus excludit.
13. Alius sensus illius distinctionis esse potest, actum virtutis posse considerari vel materialiter, ut est, verbi gratia, comedere, vel abstinere ; vel formaliter, ut in tali actu consideratur medium. D. Thomas ergo hoc posteriori modo loquitur de his actibus cum dicit cadere sub legem naturae: nam haec respicit honestatem. In quo etiam est considerandum, duobus modis contingere in aliquo actu esse medium virtutis: uno modo ex re ipsa, quia comparando talem materiam ad talem personam cum talibus circümstantiis, in ea invenitur medium virtutis ex sola ratione, et discursu naturali : et tunc clarum est naturalem legem ibi obligare. Alio vero modo contingit medium virtutis constitui in aliqua materia ex sola lege positiva, ut in jejunio, vel in justo rei pretio, et tunc diflicultas est an ibi habeat locum lex naturae : nam D. Thomas indifferenter et generaliter loqui videtur, et ita etiam videtur a Cajetano et aliis intelligi. In contrarium vero est, quia hoc modo, vel tollitur obligatio legis positivae, vel multiplicantur circa idem obligationes. Sed hoc dicam commodius explicando effectus legis naturalis. Nunc solum assero intervenire quidem ibi legem naturalem, non tam ut per se obligantem, quam ut dantem efficaciam legi positivae.
14. Quartum argumentum postulabat gravem difficultatem de distinctione inter jus naturale et jus gentium, quae declarari non potest non declarato utroque extremo, et ideo reservamus illam in ultimam partem hujus libri, ubi post consummatam tractationem de jure naturali secundum se, aliquid dicemus de jure gentium, et tunc commodius dicetur quomodo inter se distinguantur.
On this page