Text List

Caput 8

Caput 8

An lex naturalis una sit

CAPUT VII. AN LEX NATURALIS UNA SIT.

1. Tria possunt in praesenti requiri. Primum, an in uno homine una sit: secundum, an in omnibus hominibus et ubique una sit: tertium, an in omnibus temporibus et in omni statu humanae naturae una etiam sit. Prius vero quam respondeam ad singula, adverto, quod supra notavi, legem hanc naturalem posse su- mi vel in ordine ad puram naturam, vel in ordine ad gratiam, quatenus suam etiam naturam habet. In hoc ergo sensu manifestum est legem naturalem esse duplicem : aliam humanitatis (ut sic dicam), aliam gratise: sunt enim diversorum ordinum, et ad fines valde distinctos ordinantur: unde una istarum legum humanae naturae pure connaturalis est: altera simpliciter supernaturalis: et hanc distinctionem aperte docuit Cajetanus 1.2, q. 100, art. 1, et sumitur ex D. Thoma ibi, et clarius art. 3. Igitur de utroque illorum membrorum possunt illa tria investigari: imo, omnia quae de lege naturali dicuntur possunt cum proportione ad utramque applicari. Nos autem, quasi gratia exempli, fere semper loquimur de lege omnino naturali, tum quia est notior, tum quia frequentius ita loquuntur auctores.

2. In unoquoque humane plura esse precepta natwuralia, ev omnibus tamen unam legem componi. — Ad primum ergo quaesitum dicendum est in unoquoque homine plura esse naturalia praecepta; ex omnibus vero componi unum jus naturale. Ita rem hanc explicat D. Thomas citatis locis, Soto et alii: et sumitur ex lib. 1, ff. de Justit. et jure, ibi, Hoc jus collectum est ec naturalibus preceptis : ratio autem unitatis, praeter communem modum loquendi, fundatur a D. Thoma in reductione omnium praeceptorum naturalium ad unum primum principium, in quo illa praecepta quasi uniuntur: ubi enim est unio, est aliqua unitas. Atque huc spectat sententia Basilii in regula, fusius disp. reg. 1, dicentis esse ordinem in divinis mandatis; unum esse primum, quod est dilectionis Dei: aliud secundum, dilectionis proximi, ut dicitur Matth. 22, ad quae duo tanquam ad prima principia caetera reducuntur, ut etiam Paulus significavit Rom. 13. Addi denique potest omnia naturalia praecepta uniri in uno fine, et in uno etiam auctore, seu legislatore, et in uno modo vei vitandi malum, quia malum est, vel praecipiendi bonum, quia honestum ac necessarium est: haec ergo sufficiunt ad moralem unitatem.

3. Ut autem multitudo praeceptorum ad aliquem ordinem redigatur, distingui possunt in varia capita, vel ex parte personarum ad quas ordinantur quasi objective; et sic quaedam praecepta versantur circa Deum, quaedam circa proximum, quaedam circa ipsummet hominem. Possunt etiam distingui per virtutes: nam quaedam sunt praecepta justitiae, alia charitatis, seu amoris naturalis, etc. Item distingui possunt per ordinem ad ad intellectum, et sic distinguuntur a divo Thoma, Cajetano et aliis naturalia praecepta, sicut distinguuntur a philosophis propositiones necessariae : nam quaedam sunt per se notae, ct in se, et respectu omnium hominum, ut sunt universalissima praecepta : aliae sunt in se per se notae, ac immediate, non tamen quoad nos, quamvis respectu sapientum possint esse tales. ut sunt aliqua praecepta singularum virtutum, et praecepta Decalogi: aliae vero sunt quae indigent discursu, inter quas est etiam latitudo: nam quaedam facile, aliae difficile cognoscuntur. Quae distinctio confert ad cognoscendam ignorantiam legis naturalis, de qua statim dicemus.

4. Ultimo reducit D. Thomas, in d. art. 2, q. 94, quem Cajetanus et alii imitantur, varietatem hanc praeceptorum naturalium ad varias hominis inclinationes naturales: est enim homo individuum quoddam ens, et ut sic inclinatur ad conservandum suum esse, ad suam commoditatem : est etiam ens corruptibile, seu mortale, et ut sic inclinatur ad conservationem speciei, et ad actiones propter illam necessarias : iandem rationalis est, et ut sie capax immortalitatis, et spiritualium perfectionum, et communicationis cum Deo, ac societatis cum rationalibus creaturis. Lex ergo naturalis perficit hominem secundum omnem inclinationem suam, et ut sic continet varia praecepta ; temperantiae vel fortitudinis secundum primam inclinationem : castitatis et prudentige quoad secundam: religionis, justitiae, etc., quoad tertiam : nam hae omnes propensiones in homine spectandae sunt, quatenus aliquo modo determinatae et elevatae per gradum rationalem: nam si considerentur ut mere sunt naturales, vel animales, potius fraenandae sunt ad virtutem assequendam, ut dixit Aristoteles, 2 Ethic., cap. 9, et optime Chrysostomus, hom. 13 ad populum, versus finem; tamen ut regulabiles per rectam rationem, singulis respondent propria et accommodata praecepta.

5. Legem naturalem esse unam in omnibus hominibus. — Ojectio.— Solutio. — Secundo, dicendum est hanc legem naturalem esse unam in omnibus hominibus, et ubique. Ita Aristoteles 5 Ethic., capite 7; Cicero, cujus egregia verba in superioribus allata sunt, et refert Lactantius, libro 2 Institutionum, cap. 7, et lib. 5, cap. 8; divus Thomas, q. 94, art. 4, et ibi omnes: ratio est, quia haec lex est veluti proprietas consequens, non rationem propriam alicujus individui, sed specificam naturam, quae eadem est in omnibus. Item synderesis eadem est in omnibus hominibus, et per se loquendo esse posset eadem cognitio conclusionum; ergo et eadem lex naturae. Hic vero occurrebat objectio, quia diversae nationes usae sunt legibus contrariis naturalibus praeceptis; ergo non est eadem lex naturae in omnibus. Antecedens constat ex Hieronymo, lib. 2 contra Jovin.; et Theodoreto, lib. 9 Curat.; D. Thoma, q. 94, art. 4, uhi ex Julio Caesare, lib. 6 de Bello gallic., refert apud Germanos olim furtum non fuissc reputatum iniquum. Et de Lacedaemonibus idem refert Castro ex Plutarcho, lib. 2 de Lege poenal., cap. 14. Adulteria etiam a Lycurgo probata fuisse refert Plutarchus in vita illius. Respondeo breviter ex D. Thoma supra, hanc legem quoad substantiam in omnibus hominibus esse unam: quoad notitiam vero non esse integrani, ut sic dicam, in omnibus.

6. Declaro breviter : nam supra dixi hane legem posse considerari in actu primo, et ut sic esse ipsum intellectuale lumen ; hoc ergo modo constat esse in omnibus eamdem. Poiest ulterius esse in actu secundo, id est, in actuali cognitione et judicio, vel etiam in proximo habitu jam comparato per actum: atque hoc modo est ex parte in omnibus, qui ratione uti possunt: nam saltem quoad prima et universalissima principia ignorari non potest, quia sunt ex terminis notissima, et adeo conformia, et quasi adaequata naturali inclinationi rationis et voluntatis, ut tergiversari non possit: et hoc modo dixit D. Thomas supra, art. 6, legem naturalem non posse aboleri a cordibus hominum, saltem quoad haec principia. Quo modo aliqui intelligunt Aristotelem 3 Ethic., cap. 1, dicentem merito quemlibet reprehendi propter ignorantiam universalem. Quoad alia vero particularia praecepta ignorari potest : qua ignorantia supposita, potuerunt aliquae gentes introducere leges contrarias juri naturae: nunquam tamen ab illis habitae sunt ut naturales leges, sed ut humanae positivae.

7. An ignorantia naturalium praeceptorum possit esse invincibilis. — Opinio negans. — Sententia auctoris. — Mic vero occurrebat quaestio, an haec ignorantia naturalium praeceptorum possit esse invincibihs. Castro supra significat non posse, et fuit aliquorum theologorum opinio, ut videre licet in Alense, 2 p., q. 153, art. 3, et Durando in 3, distinet. 25, q. 1, et inclinant etiam aliqui juristae, ut patet ex Gratiano post cap. Turbatur, 4, q.4, et Glossa in cap. ult. de Consuetud. Sed quia haec res latius tractari solet in materia de Peccatis 1. 2, q. 76, mea sententia breviter est prima principia ignorari non posse ullo modo, nedum invincibiliter : praecepta vero particularia quae vel per se nota sunt, vel facillime ex per se notis colliguntur, ignorari quidem posse, non tamen sine culpa saltem per longum tempus, quia et facillima diligentia coenosci possunt, et natura ipsa et conscientia ita pulsat in actibus eorum, ut non permittat inculpabiliter ignorari, et hujusmodi sunt praecepta Decalogi, ac similia: et hoc satis significavit Paulus ad Rom. 2, nam de transgressionibus horum praeceptorum loquebatur, quando de gentibus dicebat datas esse in reprobum sensum propter peccata sua. Et idem sumitur ex cap. Plagitia, 32, q. 1. Alia vero praecepta, quae majori indigent discursu, ignorari possunt invincibiliter, praesertim a plebe, juxta cap. Objiciuntur, 1, q. 4, etratio per se facilis est. Videatur Corduba, lib. 4 Quaestion., q. 4, et Soto, 1 de Justit., q. 4, art. 4.

8. Legem naturalem esse unam in omni tempore ac statu humane natura. — Ultimo dicendum est hanc legem naturalem etiam esse unam in omni tempore et statu humanae naturae. Ita etiam docuit Aristoteles supra dicens, ubique et semper, et Cicero, 3 de Repub., et apud Lactantium, lib. de vero Cultu, cap. S, dicentem, omni tempore omnes gentes, etc. Ratio vero est eadem, quia haec lex non sequitur ex aliquo statu hujus naturae, sed ex ipsa natura secundum se. Sunt autem qui dicant, licet hoc sit verum quoad universalia principia hujus legis, tamen quoad conclusiones non ita esse: sed distinguendum esse duplicem statum hujus naturae, scilicet, vel inteerae, vel corruptae, et illis tribuendum esse diversum naturale jus: nam in natura integra jus naturale petebat, verbi gratia, libertatem omnium hominum, et dominia communia et similia: in natura vero corrupta petit servitutes, rerum divisionem, etc., ut sumitur ex l. Manunmissiones, ff. de Justit. et jure, et S Jus autem Instit. de Jure naturali.

Distinctio vero necessaria non est. Primo, quia illa exempla quae asseruutur, et si qua sunt similia, non pertinent ad naturale jus proprium et positivum, sed ad jus gentium, ut infra latius explicabo : unde propria praecepta naturalia, regulariter saltem loquendo, communia sunt utrique statui. Secundo, quia ahud est loqui de existentia praeceptorum (ut sic dicam) aliud de actuali obligatione, scu exercitio eorum. Quamvis ergo status postu- lare possit usum unius praecepti et non alterius, nihilominus jus naturae semper idem est et eadem complectitur praecepta, quia vel sunt principia, vel conclusiones necessario elicitae ; ergo habent necessitatem quae in nullo statu deficit. Declaratur tandem, quia vel in lege naturae considerantur praecepta negativa vel affirmativa. Negativa necesse est eadem semper esse et fuisse in omni statu, quia prohibent actiones intrinsece malas, quae proinde in omni statu malae sunt: obligant etiam pro semper, et ideo in omni etiam statu obligant, si materia illorum occurrat. Praecepta autem affirmativa, cum etiam praecipiant res per se honestas, semper etiam eamdem honestatem habent: tamen, quia non obligant pro semper, fieri potest ut in uno statu occurrant occasiones exequendi quaedam praecepta, in alio vero aliae: quod non satis est ut lex dicatur esse diversa: nam etiam in statu naturae corruptae aliud est tempus pacis, aliud belli, in quibus diversa praecepta servanda sunt ; et ars medicinae est eadem, quamvis alia praecipiat tempore sanitatis facienda, alia tempore aegritudinis : sic ergo semper idem est naturale jus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8