Text List

Caput 9

Caput 9

Utrum lex naturalis obliget in conscientia

CAPUT IX. UTRUM LEX NATURALIS OBLIGET IN CONSCIENTIA.

1. Explicuimus hactenus naturam et causas, seu materiam legis naturalis ; sequitur dicendum de effectibus ejus, inter quos potissimus est obligatio, vel fere unicus; nam si quos alios habet, ad hunc reducuntur: igitur de hac obligatione et modo ejus dicendum est.

2. Resolutio.—Legem naturalem obligare in conscientia. —Et primo statuendum est legem naturalem obligare in conscientia. Hoc est certum de fide, ut sentiunt theologi et sumitur ex illo Pauli Rom. 2: "Quicumque sine lege (utique scripta) peccaverunt, sine lege peribunt", scilicet, quia naturalem legem violarunt, de qua subjungit: "Gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt, faciunt", ec. Testimonium reddente illis conscientia ipsorum : ratio vero imprimis est, quia lex naturalis est lex Dei, ut ostensum est. Secundo, quia est proxima regula honestatis moralis; unde malitia moralis per oppositionem ad hanc legem insurgere solet, et ita definitur, peccatum esse actum contra legem Dei; quod, licet Augustinus et D. Thomas explicent de lege aeterna, tamen in materia legis naturalis in tantum aliquid est contra legem aeternam, in quantum est contra rationem ut idem D. Thomas sensit 1. 2, quaest. 11, art. 6, ad 4 et 5. Quia, ut supra dixi, lex aeterna quoad nos non est proxima regula, nisi quatenus explicatur per legem naturalem. Atque hinc fit ut haec lex in sua latitudine obligare possit tam sub culpa mortali quam sub culpa veniali, ut aperte sumitur ex citato loco Pauli, et facile potest inductione ostendi: ratio vero est, quia materia hujus legis saepe est valde gravis et necessaria ad charitatem Dei vel proximi servandam, atque adeo ad felicitatem humanam consequendam. Quando autem praecepta hujus juris uno vel alio modo obligent, non spectat ad hunc locum, sed in materia de Peccatis declaratur quomodo veniale vel mortale peccatum ex natura rei distinguantur, et infra tractantes de lege humana aliquid attingemus.

3. Contra hanc autem veritatem potest objici primo, quia lex naturalis est dictamen rationis naturalis; sed ratio naturalis non cognoscit aeternam poenam; ergo nec lex naturalis potest obligare sub reatu poenae aeternae; ergo nec sub culpa mortali. Posterior consequentia patet, quia culpa mortalis est quae reatum poenae aeternae inducit. Prior vero probatur, quia non potest lex obligare ad poenam quam non potest manifestare nec inferre. Propter hoc Gerson, in 3 part., tract. de Vit. spirit., lect. 4, Alphab. 62, lit. G, videtur negare legem naturalem, ut talis est, posse oblicare ad culpam praecipue mortalem. Sed de hujus auctoris sententia et sensu dicemus latius lib. seq., cap. 18. Nunc solum dicimus negari non posse, secundum fidem, quin transgressio legis naturalis sufficiat ad aeternam damnationem, etiamsi omnis supernaturalis lex ignoretur. Hoc enim convincunt testimonium Pauli et rationes adductae : nec obstat objectio, quia lex naturalis, licet in nobis sit ipsa ratio, tamen in Deo est ratio, aut voluntas divina, et ideo satis est quod Deus ipse cognoscat poenam debitam transgressoribus talis legis : nam, ad incurrendum reatum alicujus poenae, non est necessarium ut ipse subditus et trangressor legis cognoscat poenam debitam suae transgressioni ; sed satis est ut faciat actum dignum tali poena, ut ipsemet Gerson fatetur ibidem, lect. 2.

4. Secundo objici potest quia lex naturalis non facit obligationem, sed supponit: ergo obligatio non est effectus ejus. Antecedens patet: nam haec lex prohibet aliquid, quia maIum est; ergo ante illam est obligatio vitandi tale malum. Et idem est cum proportione de imperio et praecepto faciendi bonum, quia bonum est. Ad hoc vero ex parte responsum est supra, et iterum occurretur inferius, et ideo nunc breviter dico cbjectionem illam probare assertionem : nam, silex haec prohibet aliquid quia malum, propriam et specialem necessitatem inducit vitandi illud, quia hoc intrinsecum est prohibitioni. Simul autem probat, aliquid hanc legem supponere, quod pertinet ad intrinsecum debitum naturae, quia unaquaeque res quodammodo sibi debet ut nihil faciat suae naturae dissentaneum. Ultra hoc vero debitum addit lex specialem obligationem moralem, et hanc dicimus esse effectum hujus legis, quae a jurisperitis solet vocari obligatio naturalis, non quia moralis non sit, sed ut distinguant illam a civili: unde etiam fatentur esse obligationem in conscientia, et ita illam appellant, ut videre licet in Glossa, l. Ex hoc jure, verbo Obligationem, ff. de Just. et jure, Parnomit. et aliis canonistis in cap. Plerique, de Immunit. Eccles.

5. An omnis obligatio inducta per jus naturale in conscientia obliget.—Tertio, circa hanc obligationem, ut magis explicetur, dubitari potest an in universum sit verum obligationem inductam naturali jure esse obligationem in conscientia : ratio dubitandi esse potest, quia omnis obligatio orta ex virtute morali est de jure naturae, quia, ut supra diximus, hoc jus ad actus omnium virtutum obligat ; sed non omnis obligatio ex virtute morali est obligatio in conscientia; ergo. Patet minor, quia obligatio, ex gratitudine, verbi gratia, non obligat in conscientia : item obligatio ex amicitia quadam, etc. Confirmatur, quia obligatio ad poenam quae resultat ex culpa de jure naturae est, et tamen non obligat in conscientia: ergo.

6. Distinctio aliquorum de jure legali et morali ad dubii solutionem.— Obligatio naturalis in rigore semper inducit obligationem qn conscientia. — Circa hoc aliqui distinguunt duplex debitum, utrumque ortum ex jure naturae, scilicet legale et morale: et primum aiunt non obligare in conscientia, sed tantum secundum. Ita sentit Covar. in cap. Cum in officiis, num. 10, et cap. Cum esse, num. 9 de Testamentis, et in c. Quamvis pactum, part. 2, S 4, num. 5, ubi ponit exemplum de gratitudine, citans D. Thomam, 2. 2, q. 106, art. 1, ad 2, et art. 5. Sed ibi D. Thomas in sensu longe diverso affert distinctionem illam de debito legali, et de debito quod ipse vocat honestatis, a quo sine dubio non excludit obl:- gationem in conscientia : nam ideo ADonestatis appellat, quia ad honestatem morum necessarium est, quamvis non sit tam rigorosum ut ad illud servandum leges humanae obligent, quod appellat debitum legale. Quocirca, si in rigore loquamur de obligatione naturali, separari certe non potest ab obligatione in conscientia, quia si sit ad aliquid vitandum, nascitur ex intrinseca turpitudine actus, qui propterea in conscientia vitandus est. Si vero sit ad aliquid agendum, nascitur ex intrinseca connexione talis actus cum honestate virtutis, quam in nostris actibus servare etiam in conscientia tenemur : undc tunc omissio actus debiti per se mala est. Et confirmatur, quia repugnat frangere legem naturae, et non peccare, ut patet ex definitione peccati supra posita : ergo repugnat obligationem esse ex lege naturae, et non esse in conscientia.

7. Quo sensu obligatio moralis non inducat obligationem in conscientia. — Ne autem fortasse sit aequivocatio in verbis, adverto, juxta communem modum loquendi, aliquando vocari obligationem moralem debitum quoddam, non necessitatis simplhiciter, sed ad melius esse, quod pertinet veluti ad consilium in latitudine alicujus virtutis: et in hoc sensu verum est, non omnem obligationem moralem esse obligationem in conscientia, seu ad culpam. Tamen illa non est proprie obligatio legis naturalis : fortasse tamen in hoc sensu locutus est Covar., et ita patet responsio ad rationem dubitandi. Propter confirmationem autem, Bartol. in Extrav. Ad Reprimendum, verbo Denuntiationem, S Sed dico, n. 10, excipit a proposita regula obligationem ad poenam. Sed non est exceptio necessaria, quia obligatio ad poenam non est obligatio ad aliquid agendum : sed potius debitum sustinendi ponam quae ab alio infligenda est. Eo vel maxime quod intra terminos legis naturalis non incurritur reatus poenae, nisi infligendae a Deo, ad quam non pertinet obligatio propria, le qua agimus.

8. An omnis obligatio in conscientia sit effectus legis naturalis. — Ultimo interrogari potest, an e converso omnis obligatio in conscientia sit effectus legis naturals, et ideo possit omnis illa dici obligatio naturalis: et ratio dubitandi est, quia, ut videbimus, etiam leges humanse obligant in conscientia : ergo illa obligatio non est effectus legis naturalis, sed positivae. Item, quia obligatio in conscientia est immediate a lege positiva supernaturali, ut verbi gratia obligatio corfitendi, aut servandi sigillum confessionis : unde talis obligatio dici potest supernaturalis : nullo ergo modo est effectus legis naturalis. Denique alias idem esset adaequatus effectus naturalis legis, et legis in communi, unde superfluae essent aliae leges.

9. Incontrarium autem est, quia obligatio in conscientia, quae nascitur ex lege humana, videtur effectus legis naturalis; nam si quid obstaret , maxime quia intervenit voluntas principis : at hoc non obstat, quia etiam in obligatione voti intervenit propria voluntas promittentis, et nihilominus obligatio voti effectus est legis naturalis. Sicut autem lex naturae praecipit reddere quod propria voluntate promissum est, ita etiam facere quod superioris voluntate injunctum est. Item in praescriptione lex humana intervenit, quae transfert dominium re ab unoin alium; et tamen oblgatio quae inde nascitur ad non usurpandam ab alio rem ab ipso praeseriptam naturahs est, quam violare furtum esset. Et idem videtur de obligatione quae oritur, posita lege taxante pretium rei: nam statim oritur obligatio justitiae, cujus violatio furtum erit, atque adeo contra legem naturae.

10. Secundo, non solum obligatio humanae legis, sed etiam divinae et supernaturalis, videtur effectus legis naturae : sic enim censent theologi, non assentiri rebus fidei sufficienter propositis, esse contra ipsum lumen naturae, quod tunc cvidenter ostendit, res illas esse credibiles, atque adeo credendas secundum rectam rationem. Ex quo etiam dicunt theologi frequentius neminem averti peccando a fine supernaturali, quin avertatur etiam a naturali. Quod non alia ratione verum esse potest, nisi quia violat semper legem naturalem; ergo e contrario obligatio servandi supernaturalia praecepta semper est effectus naturalis legis : ratio etiam adjungi potest, quia natura est fundamentum tam gratiae quam cujuscumque legis humanae. Principia etiam naturalia per quae homo in moralibus gubernari debet, tam sunt generalia, ut virtute comprehendant omnem obligationem, ita ut nulla possit homini applicari, nisi mediantibus illis principiis; ergo sicut omnis cognitio humana est cffectus primorum principiorum , ita omnis obligatio in conscientia erit effectus legis naturalis, saltem quatenus illa prima principia includit.

11. Fit satis dubio proposito et asseritur non omnem obligationem in conscientia esse immediatum epffectun et per se legis uaturalis.— Dubitatio haec breviter expedienda est juxta distinctionem quamdam superius insinuatam; auctores enim nihil de ea tractant. Possumus ergo loqui de effectu immediato, ac per se, vel de effectu remoto, qui interdum potest esse per se, interdum per accidens. Dico ergo primo non omnem obligationem in conscientia esse immediatum, et per se effectum legis naturalis. Hoc probant rationes priori loco factae ; nullus enim divcet obligationem jejunandi die ab Ecclesia praecepto esse ex lege naturae, nec etiam obligationem fidei, proprie loquendo: unde in tertio praecepto Decalogi, prout in lege scripta traditum est, theologi duo distinguunt, scilicet cultum Dei et circumstantiam diei sabbati, et primum dicunt esse effectum legis naturalis; non vero secundum, quia non caderet sub obligationem, nisi lex positiva Dei interveniret : ratio denique a priori est, quia lex naturalis non est proxima regula omnium humanarum actionum.

19. In quo sensu dici possit omnem obligationem in conscientia esse effectum legis naturalis. — Secundo vero dicendum est nullam esse obligationem in conscientia, quae non sit aliquo modo effectus legis naturalis; saltem mediate et remote. Hoc probant argumenta posteriori loco facta. Est autem notanda differentia inter obligationem quae oritur ex lege civili, seu mere humana (quod dico ut excludam canonicam, quam nunc magis sub lege supernaturali comprehendo), et legem divinam supernaturaliter a Deo positam ; quod respectulegis humanae et obligationis ab ea provenientis lex naturalis dici potest causa per se, quia re vera omnisilla obligatio per se fundatur in principiis legis naturalis, et cognitis per naturale lumen : nam licet lex civilis non inferatur quasi speculative per absolutam illationem ex principiis legis naturalis, sed feratur per modum determinationis per voluntatem principis ; nihilominus, supposita hac determinatione, ex principiis naturalibus infertur saltem practice servandam esse talem legem humanam ; atque hoc modo obligatio illius legis civilis dicitur esse effectus legis naturalis tanquam causae per se, non proximae, sed quasi universalis et modificatae per particularem, quae est lex humana. In quo etiam (propter quaedam argumenta facta) considerandum est legem humanam aliquando habere effectum obligandi tantum ad aliquid agendum vel non agendum. Et tunc obligatio illa est proprie et immediate a lege humana : remote vero a naturali. Aliquando vero habet lex humana alios effectus circa res ipsas, in quibus actus virtutum versantur, et tunc saepe fieri potest ut licet aliqua mutatio in rebus facta sit per legem humanam, aut per jus gentium, aut etiam per voluntatem privatam, obligatio postea sic, vel aliter operandi immediate nascatur ex lege naturali. Et ita contingit in dictis exemplis de praescriptione, et de rerum divisione, et de voto : ratio autem est, quia tunc mutatio fit in materia : nihil autem refert, quod ab una, vel alia causa fiat : nam facta mutatione, statim eodem modo obligat lex naturae, ut exempla adducta declarant, et in sequentibus amplius explicabitur.

13. At vero, respectu obligationis supernaturalis provenientis ex lege divina, distinguendum ulterius est quoad naturalem legem: nam si loquamur de illa lege naturali quae connaturalis est gratiae, eodem modo comparabitur ad quamcumque legem positivam ordinis supernaturalis, quo lex mere naturalis ad legem civilem : nam est eadem proportio. Imo idem dicendum est de lege humana canonica : nam quatenus procedit ex potestate supernaturali, per se fundatur in principiis supernaturalibus connaturalibus ipsi gratiae : et ideo mediate quidem, tamen per se, et connaturali modo ex illa oritur, ut ex causa universali. Loquendo autem de naturali lege magis stricte, ut est a solo lumine naturae, sic quidem etiam obligatio surpernaturalis est aliquo modo effectus illius legis, non tamen per se, sed tantum per accidens. Priorem partem probant superius adducta : ratio autem posterioris partis est, quia naturalis cognitio non potest esse causa per se supernaturalis cognitionis, cum sit inferioris ordinis : potest autem esse conditio necessaria, ut applicetur objectum sufficienter cognitioni supernaturah , ut ex materia de fide constat. Hoc ergo modo potest dictamen naturale supponi, et esse necessarium ut praeceptum supernaturale possit obligare.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9