Caput 10
Caput 10
Utrum lex naturalis obliget non solum ad actum, sed etiam ad modum virtutis, ita ut nisi per actum omni ex parte honestum iapleri non possit
CAPUT X UTRUM LEX NATURALIS OBLIGET NON SOLUM AD ACTUM, SED ETIAM AD MODUM VIRTUTIS, ITA UT NISI PER ACTUM OMNI EX PARTE HONESTUM IAPLERI NON POSSIT.
1. Differentia inter praecepta affirnativa et negativa. — Haec quaestio necessaria est ad perfecte intelligendam vim et efficaciam legis naturalis, ejusque exactam obligationem: illamque disputavit de praeceptis Decalogi divus Thomas, quaest. 100, quam nos hic simul cum 95 fere totam explicabimus, quia praecepta Decalogi naturalia sunt, licet in lege veteri fuerint speciali modo proposita. Ibi ergo in artic. 9 quarit D. Thomas an modus virtutis cadat sub praeceptum, et in art. 10, idem quaerit de modo charitatis, et distinguit plures conditiones necessarias ad actum virtutis, et aliquas dicit cadere sub legem naturalem: de aliis vero negat. Prius vero quam ejus doctrinam proponamus, distinctionem constituamus inter praecepta negativa et affirmativa, qua in hoc quodammodo conveniunt, quod sicut affirmativa non praecipiunt nisi quod honestum est, ita negativa non prohibent, nisi quod malum est, quia (ut saepe diximus) quae prohibentur lege naturae non sunt mala quia prohibita, sed prohibita quia mala. Differunt vero quia praecepta negativa impleri possunt sine ullo actu, quantum est ex forma praecepti, quia per solam negationem actus prohibiti homo est conformis praecepto : et ita in his praeceptis vix habet locum proposita quaestio, nisi fortasse quatenus haec praecepta impleri possunt per voluntatem non faciendi quod prohibitum est, de quo modo aliquid attingemus. Proprie vero habet locum quaestio in praeceptis affirmativis, quae per positivum actum implenda sunt, ut constat.
2. Differentia inter impletionem praecepti et non transgressionem illius. — Deinde observandum est aliud esse non transgredi praeceptum ; aliud vero implere illud, si proprie loquamur. Omnis enim qui non peccat contra praeceptum non transgreditur illud : et tamen non semper, qui non peccat contra praeceptum, implet illud. Qui enim invincibiliter ignorat praeceptum, vel qui ebrius est, aut dormit, vel est impotens, vel aliam similem excusationem habet, non peccat contra praeceptum : et tamen non implet illud, praesertim si affirmativum sit, quia non facit quod lex praecipit, et hoc est proprie implere illam; imo si moraliter illo verbo utamur, non satis est facere quod lex jubet, sed oportet libere et humano modo facere, ut mox dicemus. Quapropter quaestio non movetur de non transgressione praecepti, quia haec potest contingere nonsolum sine actu virtutis, sed etiam sine ullo actu, ut constat ex dictis, quia dormiendo fieri potest ut non peccetur contra praeceptum. Quaestio ergo est, quando nulla est excusatio, sed lex positive (ut sic dicam) implenda est, ut vitetur contra illam peccatum: et tum clarum est esse neces- sarium actum ex suo genere honestum, quia (ut cap. 7 dicebam) lex naturalis non praecipit alios actus, et impleri non potest nisi per actum quem praecipit: quia vero non satis est ad virtutem honestum facere, nisi fiat honeste, juxta illud Deut. 16: Juste quod justum est persequeris, ideo inquirimus an totum hoc sit necessarium ad legem naturalem implendam.
3. De conditionibus ad actum bonum moralem requisitis. — Denique, distinguendae sunt tres conditiones requisitae in actu morali, ut sit bonus, quas Aristoteles sub duabus comprehendit: nos autem claritatis gratia ita illas distinguimus, ut magis in sequentibus explicabimus. Prima est, ut actus fiat ex sufficienti cognitione ; secunda, ut libere et spontanee fiat ; tertia, ut non solum sit de re honesta, sed etiam cum circumstantiis omnibus ad honestatem actus requisitis. Aliam addit Aristoteles quam tertio loco ponit, et nobis esse posset quarta, scilicet, ut actus fiat firmiter, prompte ac delectabiliter, id est, ut ex habitu fiat. Hanc vero conditionem ultimam omittere possumus, quia certum est et indubitatum apud omnes, neque naturalem legem, neque aliquam aliam obligare ad illum modum operandi. De aliis legibus est id manifestum, quia nec directe ae formaliter id praecipiunt, ut facile constare potest ex discursu legum omnium, tam divinarum positivarum quam humanarum ; nec etiam sequitur ex eo quod praecipiunt, quia quidquid praecipiunt fieri potest sine illo modo. Eademque ratio probat de lege naturali: praesertim, quia illa non praecipit nisi quod ad honestatem per se necessarium est : ille autem modus non est necessarius ad honestatem operationis, hcet sit commodus et conveniens. Item lex naturalis obligat a principio, priusquam homo possit habere habitus (loquendo ex natura rei), quia debet illos acquircre suis actibus. Item, habere vel non habere habitus non est per se materia praecepti, quia praecepta dantur de actibus humanis; quod vero ad illos sequantur vel non sequantur habitus, vel est ex natura actuum, ut in acquisitis, vel ex gratia Dei, ut in infusis, et ideo illud non cadit sub praeceptum : unde, licet ex observatione continua praeceptorum fieri possit ut acquiratur habitus et illa facilitas operandi, tamen illud est accidentarium ad praeceptum : prius enim observatur praeceptum quam habitus acquiratur, et recte fieri potest ut diu servetur praeceptum, verbi gratia, jejunandi, et non acquiratur habitus, nec facilitas jejunandi, si homo extra tempus jejunii laute comedat, etiamsi terminos naturalis temperantiae non excedat. Omissa ergo illa conditione in qua nulla est difficultas, de reliquis dicemus, quia nullam declarationem requirunt.
4. Prima assertio.—Modus operandi voluntarie cadit sub praeceptum legis naturalis, et necessaruus est ad illius observationem. — Dico ergo primo : Modus voluntarie operandi, sub praeceptum legis naturalis cadit, et ideo necessarius est, ut lex naturalis servetur. Ita docet D. Thomas, dict. art. 9, et ibi omnes. Et probatur, quia lex naturalis in ratione posita est, et immediate dirigit et gubernat voluntatem; ergo illi imponitur quasi per se, et principaliter obligatio illius legis: ergo non observatur illa lex nisi mediante voluntate : ergo modus voluntarie operandi est per se praeceptus, ac necessarius ad observationem talis legis. Secundo, quia lex naturalis directe cadit in actum humanum:: Sed actus non est humanus, nisi sit perfecte voluntarius, ac subinde liber, saltem pro statu hujus vitae : ergo talis modus agendi directe cadit sub hanc legem naturalem : unde qui involuntarie opus legis facit, licet illam servare videatur, praevaricator est legis, ut sumitur ex Augustino, lib. 9 contra duas Epistolas Pelag., cap. 9, et saepe alibi dicente, ubi fit bonum non amore justitiae, sed timore poenae, non bene fieri, utique quando timor est ita servilis ut habeat conjunctum affectum non faciendi opus praeceptum, si poena non esset adjuncta. Et eodem sensu dixit D. Thomas dicto art. 9, ad 3, quod operari sine tristitia cadit sub praeceptum legis divinae : quia quicumque operatur cum tristitia, operatur non volens. Hoc enim est verum de illa tristitia quae nascitur ex affectu omnino contrario, quo aliquis habet propositum non obediendi praecepto, si non cogeretur; ergo tale involuntarium est contra legem maxime naturalem, quae directe cadit in actus etiam internos; ergo e contrario modus voluntarie operandi est de necessitate talis praecepti.
5. Solutio. -Dices, hac ratione recte probari necessarium esse ut saltem cum opere legis non conjungatur propositum non faciendi, si poena vel alia similis coactio non adjungeretur : non tamen probari esse necessarium positivum modum voluntarie servandi legem: nam potest dari medium, videlicet, ut opus fiat nec voluntarie, nec involuntarie : quod satis erit, quia lex praecipit solum ut fiat opus. Respondeo ultimam rationem supponere actum quo servatur praeceptum debere esse humanum quod priores rationes sufficienter probant : non potest autem esse humanus, nisi sit voluntarius et a voluntate procedat, alias potius passio quam actio hominis dicenda esse. Quia vero non omne quod est a voluntate est simpliciter vel debito modo voluntarium, ideo ultima ratio ostendit tale debere esse hoc voluntarium, ut non admittat secum contrariam voluntatem de serepugnantem praecepto, ac subinde absolutam voluntatem esse necessariam ad observationem legis naturalis. Ad majorem vero declarationem possumus hic duo distinguere. Unum est, quod actus praeceptus secundum se spectatus voluntarie fiat: aliud est, ut ille actus etiam ut praeceptus voluntarius sit, ita ut voluntas feratur in ipsam praecepti observationem. Possunt enim haec duo separari : nam qui ignorat praeceptum dandi eleemosynam non poterit velle servare illud praeceptum, poterit tamen nihilominus voluntarie exercere actum eleemosynae. Conclusio ergo potest de utraque voluntateintelligi: nam prior necessaria est tanquam fundamentum actus praecepti, ut ille actus humanus sit, et materia praecepti : posterior autem etiam videtur necessaria, ut observatio praecepti moralis sit, et ut possit esse effectus legis seu praecepti, et ut possit ipsi homini attribui: alioqui enim casu tantum accidet ut actus sit conformis praecepto.
6. Aliquot objectiones contra traditam assertionem.—S atisfit objectionibus— Circa utramque autem partem occurrit difficultas. Circa primam, quia videtur interdum impleri praeceptum per actum factum sine usu rationis, ac proinde non voluntarium humano modo. Sed de hac difficultate dicemus circa assertionem sequentem. Circa alteram partem dubitari potest, quia sequitur ex illa ad observationem praecepti necessarium esse formalem actum obedientiae, scilicet, volendi parere praecepto, quod absurdum est et contra omnes. Deinde sequitur operari cum displicentia praecepti semper esse peccatum, ita ut non impleatur praeceptum, quod etiam admittendum non est: nam qui dat eleemosynam, etiamsi cum displicentia id faciat, servat praeceptum. Ad priorem partem respondeo negando sequelam, quia aliud est velle facere quod praeceptum est, aliud velle facere quia praeceptum est, ita ut illud sit motivum operandi. Primum dicimus esse necessarium et sufticienter fieri, eo ipso quod non ignoratur praeceptum, et voluntas vult illud, quod jussum est. Hoc autem non estsufliciens ad formalem actum obedientiae, sed necessarium est secundum, id est, for- maliter operari ex tali motivo, quod sine dubio necessarium non est ad praeceptum implendum, quia neque in lege ipsa hoc praecipitur, nec est ulla ratio quae ad hoc obliget, et ita rari sunt qui hoc modo faciant opera praeceptorum naturalium, sed respiciendo ad proprias honestates singulorum praeceptorum.
1. Quae displicentia operis praecepti repugnet illius impletioni. — Ad alteram vero partem respondetur absolute negando sequelam: nam imprimis esse potest displicentia quaedam mere naturalis orta ex aliqua repugnantia subjecti, vel ex aliquo humano incommodo quod inde nascitur, quae displicentia neque est in se mala, nec reddit actum malum, per se loquendo. Deinde displicentia etiam voluntaria, et per consensum deliberatum , subdistinguendum est : nam duplex displicentia in praesenti intelligi potest, una est de ipsamet observatione praecepti, in sensu composito (ut sic dicam) quia non obstante naturali lege obligante, vellet quis non servare illam, si non timeret poenam, vel aliud nocumentum, ut dictum est de timore serviliter obtemperante, et hic modus includit intrinsecam repugnantiam cum praecepto, et ideo est intrinsece malus, et contra naturalem legem. Quia illa displicentia, licet non excludat absolutam voluntatem faciendi tale opus quod efficacius imperat timor servilis, excludit nihilominus voluntatem servandi legem, et contrarium affectum supponit, qui de se et ex parte voluntatis absolutus est, licet ex metu fiat conditionatus. Alia vero displicentia esse potest de occasione (ut sic dicam) talis praecepti, et quod nunc occurrat ejus necessitas, et haec non est intrinsece mala, et cum illa stare potest absolutus affectus servandi praeceptum, et idco cum tali displicentia potest servari, quia non excludit sufticiens voluntarium, ut constat.
8. Secunda assertio. — Operari em scientia est aliquo modo necessarium ad impletionem naturalis praecepti. — Dico secundo: operari ex scientia seu cognitione esse aliquo modo necessarium ad servandum naturale praeceptum: ratio est, quia praeceptum non servatur nisi per actum humanum : non est autem actus humanus, nisi ex cognitione procedat; ergo. Major satis probata est in praecedenti assertione, ex qua non minus haec necessario sequitur: et confirmatur, quia videtur cognitio tam necessaria ad praeceptum implendum, quam ad transgrediendum : sed ad transgrediendum est necessaria cognitio aliqua; ergo. Dices: imo aliquando fit transgressio praecepti sine cognitione, per ignorantiam. Respondetur saliem esse necessariam scientiam debitam et possibilem, et per negligentiam omissam: haec autem suflicit ad transgressionem, quia malum ex quocumque defectu : implere autem praeceptum est quoddam bonum, et ideo integram causam requirit, ad quam pertinet cognitio.
9. Quae et quotuplex cognitio haberi debeat de actu praecepto ad hoc ut impleatur. — Objectio. — Solutio. — Est autem advertendum hanc cognitionem duplicem esse posse, scilicet, vel actus praecepti secundum se, et de hac maxime procedunt rationes factae : nam constat cognitionem actus esse necessariam, ut voluntarie fiat, quia cognitio est principium ipsius voluntarii. Sed objici potest : nam qui ignorans vel invitus fecit actum non tenetur postea iterum facere; ergo signum est implevisse praeceptum. Antecederts patet: nam si restitutio facta est debitore invito, debitor hber manet ab onere rostituendi: item si codem modo decimae solutae, vel potius extractae sunt a nclente, non tenetur iterum solvere: item si eleemosyna data est ab ebrio, cessat postea obligatio. Denique in praeceptis positivis idem est, ut si quis audiat Missam coactus, vel jejunet contra suam voluntatem, quia privatur cibis et similia. Respondeo in his omnibus casibus non servari praecepta naturalia, quia graviter peccatur contra illa : unde ad argumentum negatur consequentia, quia in illis casibus praeceptum postea non obligat, non quia fuit impletum, sed quia subtracta fuit materia ejus: ut cessat obligatio restituendi, quia extinctum fuit debitum per rem ipsam, eiiamsi ab invito fuerit extracta, quia ut debitum tollatur, non est semper necessaria voluntas debitoris, ut constat: idem cum proportione est in solutione decimarum, et de eleemosyna idem statim dicemus. De praeceptis autem positivis dicemus libro sequenti; nunc dico illo modo coram Deo non impleri praeceptum, in exteriori autem foro impleri ad evadendum poenam, dummodo actus praeceptus quoad substantiam fiat : nam si quis per vim ita adsit Missae ut non attendat, etiam exterius non implebit : et eadem ratione si quis ebrius legat totum Breviarium, nihil implet, quia non recitat, et ideo tenetur postea recitare.
10. An cognitio actus praecepti, ut praeceptum est, sit necessaria ad impletionem praecepti. — Responsio. — Abter vero esse potest sermo de cognitionc ipsius praecepti, id est, quod talis actus praeceptus sit: et sic potest esse dubium an talis cognitio sit necessaria ad implendum praeceptum, quia sine tali cognitione potest fieri actus humanus et moralis, qui praeceptus est. Sed hoc forte habet aliquam difficultatem in lege positiva, de qua infra dicemus. In praesenti autem breviter dico, sine tali cognitione posse observari praeceptum quasi materialiter, quod sufticiet ad non peccandum directe contra praeceptum, ut probat ratio facta; nihilominus tamen non impleri tunc praeceptum formaliter, et humano modo, atque ita cognitionem illam esse necessariam, ut talis actus sit humanus in ordine ad praecepti observationem, juxta dicta in praecedenti assertione : unde si contingat aliquem scienter dare eleemosynam eo tempore quo praeceptum naturale obligabat, ignorans illam obligationem, quamvis non transgrediatur praeceptum, non potest dici proprie illud implere, quia in ordine ad praeceptum, casu, et quasi per accidens id facit. Imo posset accidere, si ignorantia esset vincibilis, ut peccaret tunc contra ipsum praeceptum, quia ex vi dispositionis, seu cognitionis praesentis potuit se exponere periculo transgrediendi praeceptum, eo quod nesciret obligationem cjus. Dices : qui ignorando, verbi gratia, praeceptum eleemosynae, actum ejus fecit, postea non tenetur iterum dare eleemosynam , etiamsi agnoscat praeceptum : ergo signum est implevisse illud. Respondetur ex dictis negando consequentiam, quia praecepta affirmativa non obligant pro semper, sed necessitatis tempore: per illam autem eleemosynam factum fuit, ut proximi necessitas cessaverit : et ideo cessavit obligatio praecepti, non quia impleta fuerit, sed quia materia, et occasio defuit; unde si eadem occasio seu necessitas durat, etiam praecepti obligatio durabit. Ex quo tandem obiter intelligitur, ex unoquoque praecepto oriri obligationem sciendi illud, quia non potest aliter moraliter observari. Ut recte sensit D. Thomas, dicto artic. 9, dicens eum qui ignorans facit actum qui lege jubetur, casu et per accidens facere opus praeceptum: at praeceptum obligat ut per se et ex intentione servetur , ut ostensum est: ergo obligat ad habendam cognitionem, imo et considerationem illius.
11. Tertia assertio.— Lev naturalis obligat ad modum virtutis. —Dico tertio naturalem legem etiam obligare ad modum virtutis : ut intelligatur assertio, explicandum est quid intelligamus per modum virtutis. Sub illo enim comprehendimus quidquid necessarium est ut actus sit honestus, et simpliciter bonus mora- liter, ad quod necesse est ut sit non solum de bono objecto quasi materiali, sed etiam formali, id est, propter honestum motivum. Quod significavit Aristoteles 2 Ethic., cap. 4, cum dixit, ut opus virtutis studiose fiat, non satis esse ut justa vel temperata sint quae fiunt, sed praeterea requiri, ut agens sic se habens agat. Primo quidem si sciens : secundo, si eligens propter ipsa tertio, si firmo animo, ac imputtabili agat. Ex quibus conditionibus secunda est quae praesenti instituto deservit: nam in illa videtur Aristoteles comprehendisse primam assertionem, et hanc tertiam ; et ideo aliqui illam conditionem in duas subdistinguunt, ut una sit operari voluntarie: hoc enim est operari ex electione; alia sit operari propter honestatem : et licet Soto, libro 2 de Justit., q. 3, art. 9, hoc improbet, quia Aristoteles condititionem illam ut unam tradidit, nihilominus doctrina ipsa vera est, et in praesenti confert illas distinguere, ad explicandam obligationem naturalis legis. Igitur operari eligens pertinet ad primam assertionem; operari vero propter ipsam, id est, honestatem, pertinet ad hanc tertiam, et sub illa intelligo comprehendi totum id quod necessarium est ut actus habeat omnes conditiones necessarias ad honestatem simpliciter, quia nemo operatur intendens ad honestatem, nisi debitis circumstantiis operetur; igitur modus virtutis totum hoc comprehendit, et ita dicimus cadere sub legem naturalem.
12. Ita ergo explicata conclusio sumitur ex D. Thoma, 1loco citato, qui in hoc constituit differentiam inter naturalem legem et positivam, quae differentia alio modo intelligi non potest: sentit ergo jus naturale non solum obligare, ut quis operetur volens, sed etiam volens propter hoc, id est, propter honestatem, in quo includitur modus virtutis: et idem clare docet ibi Soto ad 3, ita exponens D. Thomam. Nihilominus non desunt auctores quibus haec differentia non placeat, sed absolute sentiant modum virtutis non cadere sub obligationem legis naturalis. Quod sentire videtur Medina, codic. de Orat.. q. 16, de Horis canonic. iterandis, et Navarrus, tract. de Orat. et Horis canonicis, cap. 20, n. 29, et in cap. Inter verba, 11, q. 3, et in summa cap. 21, num. 7; nam qui restituit debitum, naturale praeceptum restituendi servat, etiamsi id faciat modo indebito; et qui dat eleemosynam naturale praeceptum misericordiae servat, etiamsi propter vanam gloriam faciat.
13. Conciliatur utraque opinio. — Sed haec ita possunt breviter conciliari, ut licet per actum bonum ex genere male factum re vera servari possit aliquid jure natura: praeceptum, non tamen totum jus naturae, in quo differt hoc jus ab humano: nam jus humanum ita potest servari per actum malum, ut nulla ex parte violetur, quia illa malitia, quae adjungitur tali actui, saepe non est contra aliquod praeceptum humanum , sed contra naturale, ut patet de communione indigne sumpta tempore Paschae: quae nullo modo est contra jus ecclesiasticum : nam praeceptum ibi violatum ( scilicet, digne communicandi, quando id fit) non est humanum, sed naturale, et solum hoc tunc violatur. At vero jus ipsum naturale, quod praecipit facere actum honestum , praecipit etiam ut studiose fiat, quia hoc ipsum est ex dictamine rationis naturalis, ergo est de jure naturali: et ideo quoties per actum malum unum naturale praeceptum impletur, jus ipsum naturae violatur.
14. Dubium. — Quaeri autem posset an lla duplex vel quasi duplex obligatio oriatur ex eodem, vel diversis praeceptis naturalibus. In quo probabil distinctione uti possumus. Interdum enim circumstantia malitiae, quae adjungitur, est contra diversam virtutem, ut in exemplo posito de intentione inanis gloriae adjuncta operi misericordiae, id est, eleemosynae; tunc enim malitia illius circumstantiae contra humilitatem est, non contra misericordiam. Et tunc est duplex obligatio orta ex diversis praeceptis, ideoque in eo casu dicendum est unum praeceptum naturale servari integre per actum bonum ex genere male factum: nihilominus tamen non servari absolute integre jus naturale, quia committitur contra aliud praeceptum naturale. Aliquando vero contingere potest malitiam quae adjungitur actui esse contra eamdem virtutem, cujus praeceptum per substantiam actus servari videtur, ut si quis oret attente, tamen in loco indecenti, vel cum alia circumstantia contraria divinae reverentiae in oratione debitae. Et tunc recte dici potest idem praeceptum servari quoad substantiam , et violari quoad circumstantiam, quia licet actus virtutis requirat objectum et circumstantias intrinsecas, non ideo putandum est dari plura distincta praecepta de obJecto et singulis circumstantiis ; sed unum et idem praeceptum naturale est quod praecipit actum talis honestatis, quae tales circumstantias requirit, et ideo observari potest illud idem praeceptum quoad substantiam actus exterioris, licet quoadalias circumstantias violetur.
On this page