Text List

Caput 11

Caput 11

Utrum lex naturalis obliget ad modum operandi ex dilectione dei, vel charitate.

CAPUT XI. UTRUM LEX NATURALIS OBLIGET AD MODUM OPERANDI EX DILECTIONE DEI, VEL CHARITATE.

1. Hanc quaestionem tractat D. Thomas in hac materia q. 100, art. 10; involvit tamen multa pertinentia ad alias materias, praesertim de fide, charitate et gratia, et pendet ex supra dictis q. 18 de requisitis ad bonitatem moralem humani actus. Et ideo posset hoc loco omitti ; tamen propter complementum materiae, et quia aliquid continet necessarium ad explicandam vim legis naturalis, ideo eam breviter expediemus, remittendo quoad fieri possit ad propria loca quae ab hoc fuerint aliena. Supponere autem oportet posse nos loqui vel de dilectione Dei naturali, vel de charitate infusa ; quod in titulo insinuavimus, nomine charitatis intelligendo infusam , nomine autem dilectionis naturalem amorem Dei ut finis naturae. Unde consequenter loqui etiam possumus de lege naturali cum proportione, id est, vel de pure naturali, quae consequitur puram naturam, ut utentem solo lumine rationis naturalis : vel de lege connaturali gratiae, et lumine fidei, quam possumus per antonomasiam divinam appellare.

2. Asseritur legem naturalem obligare hominem, in pura natura spectatum, ad se suaque omnia veferendum in Deum. — Omne opus quo impletur aliquod praceptum naturale natura sua tendere in Dewmn finem ultimum. — Loquendo ergo de dilectione Dei auctoris naturae, supponimus primo dari posse ip humana natura talem dilectionem, etiam super omnia, distinctam substantialiter a dilectione infusa, etiamsi absque viribus gratiae perfecte haberi non possit. Quod in tractatu de Gratia attingemus, declarando quibus viribus elici possit, et latius in materia de charitate illa distiuctio explicanda est. Secundo, supponimus legem naturalem continere speciale praeceptum diligendi Deum ut auctorem naturae, quod in materia etiam de charitate ostendendum est. Tertio, ex hoc sequitur legem naturalem collective sumptam obligare hominem in pura natura spectatum ad referendum se, et omnia sua in Deum ut ultimum finem, quia haec relatio in dilectione super omnia includitur. Tamen quia hoc praeceptum affirmativum est, non obligat pro semper, sed pro temporibus opportunis, et ideo talis dilectio non est necessaria ad implenda alia praecepta integre, et sine ulla transgressione alicujus praecepti naturalis. Potest enim interdum occurrere occasio honorandi parentes , quae non postulet dilectionem Dei, et tunc possum implere praeceptum plietatis erga parentes, licet non impleretur ullo modo ex dilectione Dei quantum est ex parte operantis. Addendum vero est quarto, omne opus quo impletur aliquod praeceptum naturale natura sua tendere in Deum ut in ultimum finem, et quantum est ex se cadere in gloriam ejus. Quia a Deo procedit tanquam a primo et principali auctore, et quia per illud re ipsa impletur voluntas Dei, etiamsi operans hoc formaliter non intendat : et quia tale opus est honestum, et proportionatum ultimo fini naturali hominis, qui principaliter est Deus.

3. Resolutio.— Quomodo intelligendum quod lex naturalis obliget ad dilectionem Dei. — Ex his ergo satis constat quaestionis resolutio, quatenus procedere potest de pura lege naturali et pura dilectione Dei, ut auctoris naturae, rationi naturali consentanea. Nam in hoc ordine modus operandi ex dilectione Dei, non est nisi vel operandi dilectionem ipsam, vel operandi aliquid aliud ex imp rio talis dilectionis. Primum solum erit necessarium, quando illud praeceptum obligaverit, ot ita ratione ejusdem praecepti erit necessarius ille modus dilectionis, ut lex tota naturae collective impleatur, non autem ut singula praecepta moralia impleantur, quia non omnia obligant ad dilectionem Dei. Secundum si intelligatur de imperio formali, manifestum est non esse necessarium, quia nec de hoc datur singularealiquod praeceptum, nec alia praecepta singula hanc obligationem imponunt, ut per se notum; alias ad bene operandum esset semper necessarium conjungere actualem amorem Dei, quod dicere ridiculum est. Si vero intelligatur de imperio virtuali, id est, de relatione fundata in aliquo actu praecedente ipsius operantis, etiam hoc necessarium non est ad servanda alia praecepta ; tum quia fieri potest ut actus ille dilectionis non praecesserit, et occurat occasio operandi aliud bonum consentaneum alteri praecepto naturali ; tum etiam quia licet praecesserit talis dilectio , potest hic et nunc non influere, quia nulla est ejus memoria nec virtus ab illa relicta. Addo etiam nec habitualem affectum talis dilectionis requiri : nam qui est in peccato mortali non censetur habere illum habitualem affectum, et nihilominus potest aliquod praeceptum naturale implere. Sufticit ergo illa naturalis relatio, seu tendentia, quae in ipso opere honesto natura sua includitur, ut explicatum est.

4. Gregorii opinio asserentis nihil creatum esse honeste diligibile propter se, sed solum Deum. —Hic vero occurrebat disputatio cum Gregorio, qui in 2, dist. 39, q. 1, articulo 1, conc. 4, dixit, nihil creatum esse honeste diligibile propter se, sed solum Deum. Unde in articulo 2, corol. 1 et 2, infert non posse homines honeste operari, nisi operando propter Deum dilectum, in quem suum actum referant, vel actu vel virtute, id est, ex vi alicujus dilectionis praecedentis. Quod probat ex variis locis Augustini, praesertim lib. 1 de Doctr. Christ., c. 27 et 37, 1. 9 de Trin., c.8, et 1. 83 Quaest., q. 30, ubi dicit perversum esse frui aliqua re creata propter Deum. Unde lib. 1 de Morib. Eccles., cap. 14, dicit omnia bona esse referenda in summum bonum, ex quo infert, cap. 15, nihil esse virtutem, nisi summum amorem Dei, et per hunc omnes virtutes definit, et ideo lib. 19 de Civit., cap. 25, dicit esse superbum diligere propter seipsas, etiam ipsas virtutes: ratio vero est, quia solus Deus est summe bonus,et ideo solus est propter se volendus. Item quia alias quodlibet bonum creatum posset propter se diligi.

5. Excluditur opinio Gregorii. — Verumtamen non est praesentis loci haec disputatio: nam pertinet ad 1. 2, quaest. 18, ubi de requisitis ad honestatem moralem actus humani tractatur : et in materia de fide disputari etiam solet propter infideles non agnoscentes Deum ; et ideo breviter dico opinionem illam Gregorii probabilem non esse, nulloque probabili niti fundamento. Nam bonum honestum propter se amabile est, et sufficit ad honestatem actus, etiamsi de Deo non cogitetur, nec antea ita cogitatum fuerit ut praeterita Dei dilectio nunc influat aliquo modo in actum. Item aliud est diligere aliquid ut summum bonum ; aliud vero diligere aliquid ut bonum per se amabile. Primum est proprium Dei : secundum autem communicatum est ab ipso Deo omni bono honesto, et ideo sic amando bonum honestum non fit aliquid contra Deum. Neque inde fit omnia bona creata esse propter se amabilia, quia nulla sunt inferiora bona utilia vel delectabilia, quae nisi propter honestatem appetenda non sunt. Denique, licet bonum honestum creatum propter se ametur, non amatur ut ultimus finis, sed talis amor natura sua tendit in Deum, et hoc est satis ut non dicatur homo frui tali bono, sed uti : tunc autem diceretur illo frui, quando in illo suum finem ultimum constitueret, et hoc est quod dixit Augustinus esse superbum. Et ita nec auctoritas Augustini obstat. nec ratio Gregorii momentum habet, ideoque ejus sententia communiter rejicitur a theologis in materia de fide, ut suo loco, Deo dante, videbimus, et hic tractant Soto, lib. 2 de Justit., q. 3, a. 10; et Medina ibi et q. 18, art. 9.

6. Modus operandi exw charitate infusa non est necessarius ad legem naturalem implendam. — Dionysii Cister. opinio, ac censura illius. —Secundo, dicendum superest de modo operandi ex charitate infusa, de quo constat non esse per se necessarium ad implendam lecem pure naturalem, cum sit longe superioris ordinis. Dubitari autem posset an, supposita elevatione hominis ad finem supernaturalem, sit haec circumstantia necessaria ad implendam ipsam legem naturalem absque peccato. Ita enim videntur sensisse qui dixerunt hominem non implere praecepta divina, quaecumque illa sint, nisi aliquo modo ex charitate operetur. Quod tenuit Dionysius Cister. in 1, dist. 17, q. L, art. 3, et idem ante paucos annos docuit Michael Bajus, qui dixit omnem actum qui non fit ex charitate esse ex vitiosa cupiditate, et ideo esse malum.

7. Verumtamen sententia haec prorsus falsa et erronea est, vel magnam praebet occasionem erroris: ut autem hoc ostendamus, membratim ostendendum est. Potest enim illa sententia primo intelligi de habitu charitatis, seu, quod idem est, de statu gratiae, et sic erronea est, et in Lutheranis virtute damnata, in Trid. sess.6, can. 7. Nam juxta illam sententiam omnia opera facta extra statum gratiae essent contra praeceptum divinum, et peccata; unde sequeretur omnia opera quibus peccator remote se disponit ad gratiam esse peccata, quod ibi damnatum est, et merito, quia in Scriptura sacra consuluntur saepissime hujusmodi opera, ut divinus timor, eleemosyna, oratio, et similia. Sed forte responderet Bajus habitualem charitatem esse necessariam ad non peccandum, non tamen esse sufticientem ut homo consequatur remissionem peccati; potest enim consequi habitualem justitiam absque remissione peccati. Sed haec responsio involvit alium errorem, nimirum posse veram justitiam et charitatem esse de facto in homine existente in peccato, quod est contra idem Concilium, dict. session. 6, can. 7, et non evitat superiorem definitionem, quia in illa Concilium loquitur de operibus ante justificationem, quod non dicit tantum remissionem peccati, sed maxime infusionem justitiae, ut ex doctrina ejusdem Concilii constat. item, quia dispositiones remotae non solum sunt ad remissionem peccati, sed etiam ad infusionem justitiae : ergo impossibile est opera talia esse mala aut contra legem Dei.

S. Denique est evidens ratio, quia necessitas habitualis gratiae vel charitatis ad servanda singula praecepta sine nova transgressione, nec est ex lege pure naturali, ut ostensum est, nec est ex lege connaturali ipsimet gratiae habituali, vel charitati, quia nulla est necessaria connexio inter illos habitus et talem obligationem, neque ex ullo probabili principio ostendi potest. Neque etiam est ex speciali lege positiva Dei, quia nullibi latum invenitur tale praeceptum, ut statim ostendemus respondendo ad objectiones. Unde theologi omnes ad quosdam actus specialiter sanctos requirunt sanctitatem habitualem in operante, ut digne et sine peccato fiant, ut administranda sacramenta vivorum. Potest etiam ille status requiri propter opus in quo imminet periculum mortis, vel propter aliam similem occasionem : sed illa obligatio est specialis ex lege charitatis, vel religionis; tamen generalis ad omnia opera nec fundari potest in aliqua lege, neque aliqua probabili ratione cogitari.

9. Alius sensus queestionis. — Secundo, potest intelligi illa sententia de actuali dilectione charitatis, ita ut ad servandum quodlibet praeceptum legis naturae sit necessaria propria relatio in Deum per dilectionem supernaturalem, quae sit proprius actus operantis, vel simul existens cum opere quo servatur praeceptum, vel qui praecesserit, et influat virtute in opus. Sed hoc etiam facile refutatur ex principiis positis, quia vel hoc intelligitur de dilectione Dei super omnia, vel de alia dilectione imperfecta, et tantum affectiva, quae sit supernaturalis, et possit per illam referri in Deum opus cujuscumque praecepti. Si primum dicatur, inciditur in praecedens incommodum, et additur novum, quia actus dilectionis Dei super omnia non separatur ab habitu (sive ab illo procedat, sive ad illum proxime disponat, quod ad praesens nihil refert) : ergo si illa dilectio est necessaria, sive actu existens, sive praecedens, et non retractata (hoc enim necessarium est ut possit virtualiter influere), etiam status in statu gratiae et charitatis erit necessarius, quod reprobatum est. Et praeterea postulatur actus perfectae charitatis influens in opus praeceptum, quod novum absurdum est, quia sicut ad obtinendam habitualem justitiam praeparamur per bona opera antecedentia ad ipsam justitiam, quatenus esse possunt ab Spiritu sancto movente, et nondum inhabitante, ut dicit Tridentinum, sess. 14, c. 4, ita etiam disponimur ad impetrandum auxilium et motionem qua proxime disponamur ad justitiam, et Deum super omnia diligamus : ergo non minus absurdum est ad singula opera praeceptorum moralium praerequirere actum infusum amoris Dei super omnia quam habitum. Et praeterea contra hoc procedunt cum proportione quae contra Gregorium diximus, ut circa aliud membrum jam declaro.

10. Si ergo non postuletur dilectio super omnia, sed alia minor quae sufficiat ad referendum actum in Deum finem supernaturalem, imprimis diflicile est distinguere talem effectum, qui sit supernaturalis complacentiae, seu benevolentiae in Deum, et aptus elici a charitate infusa ab amore super omnia, et justificante. Sed hoc nunc omitto in alium locum proprium, et ex propriis ostendo etiam in illo sensu sententiam illam esse falsam et voluntariam : quia neque ex natura rei sequitur talis obligatio ex principiis et lumine fidei, neque etiam ostendi potest praeceptum speciale positum a Deo hominibus ordinatis ad finem supernaturalem, operandi semper, vel servandi praecepta naturalia ex simile dilectione aut relatione. Ad quod possunt cum proportione applicari omnia quae contra Gregorium diximus. Quin potius nec ad servanda alia supernaturalia praecepta est in universum ac per se necessaria haec relatio, vel dilectio : nam fidei praeceptum per actum credendi impletur ante omnem actum propriae dilectionis Dei, et similiter etiam praeceptum spei, ut ex Tridentino sumitur, session. 6, capit. 7; et eadem ratione potest impleri praeceptum religionis de divino cultu aut oratione. Imo licet in aliquibus actibus externis propter specialem sanctitatem eorum requiratur status gratiae, ut dicebam, nihilominus etiam ad illas non est necessaria haec specialis dilectio actualis aut virtualis, si persona in statu gratiae supponitur, sed sufficit religiosa intentio quae ad religionem spectat. Sicut etiamsi occurrat occasio vel confitendi fidem, vel respondendi pro Dei honore, fieri potest ex affectu ad fidem et confessionem ejus, vel ex affectu divini cultus et honoris pertinentis ad religionem, etiamsi non tiat ex actu proprio charitatis : nulla ergo ratione modus operandi ex charitate est de necessitate aliorum praeceptorum, extra proprium praeceptum charitatis, quod non pro semper obligat, sed certis temporibus et occasionibus, ut in propria materia dicetur.

11. Objectio. — Sed objicitur primo illud 1 Cor. 10: Omnia in gloriam Dei facite; et illud ad Coloss. 3: Omne quodcumque facis in verbo, aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi, gratias agentes Deo, et Patri per ipswum - et illud 1 Cor. 16: Omnia cestra in charitate fiant. Secundo, objiciuntur varia loca Augustini , in quibus significat quidquid non fit ex charitate fieri ex prava cupiditate, ac proinde malum esse : unde 1 Retract., cap. 15: Foluntas sine charitate (inquit) tota est vitiosa cupiditas ; lib. de Gratia et liber. Arb., cap. 18, inquit : Quod fit sine dilectione non Dene fit : et similia habet primo lib. de Grat. Christi, cap. 26, et saepe alias. Tertio, argumentabatur Dionysius, quia Deus suis praeceptis intendit nos facere sui dilectores : ergo nisi ex dilectione Dei serventur non fit voluntas Dei; ergo neque praecepta implentur.

12. Solutio ad objecta. — Ad testimonia sacrae Scripturae respondeo primo continere optimum consilium ; secundo , continere posse praeceptum, altero e duobus modis. Unus est, ut omnia opera nostra talia sint ut quantum est ex se in gloriam Dei cedant, etiamsi actus ad hoc non referantur , juxta verbum Christi Matth. 5: Sic luceat lue vestra coram hominiDus, ut videunt opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in celis est ; non enim est sensus, oportere opera facere eo fine ut videantur ab aliis qui glorificent Deum : etsi enim hic finis de se bonus sit, non est tamen necessarius, nec ordinarie consulendus propter periculum ; sensus ergo est talia debere esse opera, ut si videantur ex illis possit resultare gloria Deo. Alio modo potest hic intelligi praeceptum aftirmativum, quod obligat semper, sed non pro semper, nisi in praeparatione animi, scilicet , ut parati simus omnia propter gloriam Dei facere, vel ex charitate, vel pro confessione nominis Christi, quando necesse fuerit vel oportuerit.

13. Eaplicatur Augustinus.—Ad testimonia Augustini in propriis locis de fide et charitate ex professo respondebimus, quia de utraque virtute habet Augustinus loca diflicilia. Nunc dico posse Augustinum exponi eodem modo quo Scripturam, ut operari ex charitate non sit elici, aut imperari a charitate, sed operari consentanae ad charitatem, ita ut operatio talis sit quae charitate dirigi et fieri possit, ita ut charitas semper sit de se quasi regula boni operis, licet non necesse sit ut sit etiam prin- cipium vel finis ab operante intentus. Unde, cum ait non bene fieri quod sine dilectione ftt, perinde est ac si diceret quod non fit dilectioni consentaneum, aut quod fit a dilectione alienum. Cum vero ait voluntatem sine charitate totam esse vitiosam cupiditatem, potest etiam exponi de voluntate ipsa, non de singulis actibus ejus, et tota dicatur esse vitiosa cupiditas morali modo, non rigore physico, quia voluntas destituta charitate vincitur vitiosa cupiditate regulariter, esto possit interdum bene operari ex amore honesti sine relatione charitatis, ut latius in tractatu de Gratia dicemus. Aliqui vero exponunt Augustinum ut in illis locis nomine charitatis non intelligat virtutem infusam theologicam, sed generalem affectum boni honesti, seu recte operandi propter justitiam ipsam. Verumtamen in dicto cap. 18 de liber. Arb., et 26 de Grat. Christi, aperte loquitur de illa charitate cujus est illud praeceptum Christi: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, Joann. 13; et illud: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proaimum tuum sicut te ipsum, Deut. 6, Marc. 12. Item loquitur de illa charitate de qua Petrus dixit, quod operit multtudinem peccatorum, 1 Petri 4, et de qua Joannes loquitur cum dicit: Diligamus invicem, quia charitas ex Deo est. Haec enim ihi adducit Augustinus ut explicet de qua charitate loquatur. Alium locum retractationum hactenus non inveni; sed haec nunc de Augustino sufhiciant.

14. Ad rationem respondetur cum D. Thoma, quem Soto et alii imitantur, finem praecepti non cadere sub praeceptum. Et ideo licet Deus intendat maxime ut ex charitate operemur, non tamen id nobis praecipit in omnibus operibus, nec per singula praecepta, sed solum per speciale praeceptum charitatis, quod suis temporibus servandum est, ideoque extra illam necessitatem specialem poterit non solum lex naturalis, sed etiam supernaturalis sine illo modo servari. Sic enim peccator christianus, credendo, praeceptum fidei implet, licet ex charitate non credat, et finem proxime a Deo intentum per illud praeceptum assequitur , nam hic includitur in ipso praecepto, licet extrinsecum seu remotum non assequatur, et idem est de aliis praeceptis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11