Text List

Caput 12

Caput 12

Utrum lex naturalis non solum prohibeat aliquos actus, sed etiam irritet contrarios

CAPUT XII. UTRUM LEX NATURALIS NON SOLUM PROHIBEAT ALIQUOS ACTUS, SED ETIAM IRRITET CONTRARIOS.

1. Permissionem non habere locum in lege naturali. — Tractando de obligatione legis naturalis, consequenter explicuimus fere omnes effectus qui solent legi in communi attribui; nam constat ex dictis hoc jus quaedam bona praecipere, mala prohibere; permissionem autem aut punitionem proprie non habere locum in illo. Quia licet ex transgressione naturalis juris sequatur reatus poenae in ordine ad divinam providentiam et justitiam, ad quam spectat poenam illam taxare ; nihilominus ratio naturalis non potest illam poenam definire, et ideo talis ac tanta proprie non sequitur ex imperio alicujus legis mere naturalis, sed sequitur ille reatus ex naturali et intrinseca conditione culpae, ita ut licet poena non esset per legem determinata, arbitrio competentis judicis puniri posset. Unde fit ut neque propria permissio locum habeat in hoc jure, quia nihil quod de se malum sit permittit licite fieri, ut per se constat, quia hoc repugnat actioni intrinsece ac per se malae: nec etiam permittit fieri impune, eo modo quo poena potest ex hoc jure sequi, scilicet, quoad reatum, quia nunquam impedit, aut de se impedire potest reatum poenae. Quod si dicatur hoc jus permittere vel indifferentia quae non prohibet, vel bona quae approbat, licet non praecipiat, neutra est propria permissio legalis (ut sic dicam), quia prior est pura negatio: dicitur enim opus indifferens quod nec praecipitur, nec prohibetur, nec etiam approbatur : posterior vero est plus quam permissio, quia est positiva concessio, ut supra tactum est, et infra tractando de Jure gentium latius dicetur. Quod si in his materiis consideretur jus naturale, quatenus disponit quomodo praestandae sint ut honeste et sine macula fiant ; jam illud pertinet ad legem praecipientem unum modum, et vetantem alium, ut in superioribus etiam tactum est, et ideo de his effectibus nihil addendum occurrit.

2. Difficultatis ratio.—Solum ergo superest inquirendum quando et quomodo possit jus naturale habere vim non solum obligandi, seu prohibendi, sed etiam irritandi actum qui contra talem obligationem fit. Quod dubium praecipue habet locum in praeceptis negativis: extendi vero potest ad affirmativa, quatenus ex consequenti prohibent contraria eorum quae praecipiunt: ratio autem dubitandi est, quia irritare non est praecipere, sed facere ; jus autem naturale, ut sic, solum videtur habere vim praecipiendi, non vero tollendi dominium, verbi gratia, vel faciendi aliquid simile. Confirmari potest inductione : nam jus naturae prohibet contrahere matrimonium post factum votum castitatis, vel post promissionem sponsalium factam alteri, et tamen matrimonium validum est : prohibet etiam lex naturae vendere rem ultra justum pretium, et nihilominus talis venditio non est irrita ipso jure naturae: ergo idem erit in omnibus similibus. Nam efficacitas juris naturae eadem est in omnibus, neque peculiaria verba habet per quae prohibeat, ut propter illorum diversitatem dicamus aliquando irritare, et non semper, ut dici potest in jure positivo.

3. Actus factos contra jus naturae non solum esse pravos, sed aliquando irritos.— Nihilominus certum est actus factos contra jus naturale, aliquando non solum malos, sed etiam irritos esse. Hoc tanquam certum supponunt auctores in pluribus quaestionibus quas in particulari tractant, ut an talis actus, verbi gratia, contractus factus ex metu, violentia, dolo, vel cum alia conditione simili, sit nullus jure naturae, vel tantum positivo ; supponunt ergo ex utroque capite posse habere nulltatem. Probatur deinde exemplis: nam secundum matrimonium factum vivente priori conjuge ex jure naturae nullum est. Idem est verum de matrimonio, verbi gratia, inter fratres, et adhuc certius inter patrem et filiam : contractus etiam usurarius jure naturae irritus seu nullus est quoad usura obligationem: idem est de contractu facto per dolum gravem, et similia sunt multa. Ut autem rationem reddamus, et priores objectiones solvamus, oportet regulam aliquam assignare ad cognoscendum quando actus prohibitus jure naturae validus vel irritus sit : nam utrumque posse accidere ostendunt adducta exempla: differentia autem non potest sumi ex verbis legis, ut recte objectum est: unde ergo illam sumemus.

4. Regulae ad dignoscendum quando actus jure nature sunt irriti. — Prima regula. — Duae regulae praecipue occurrunt. Prima est, quando actus prohibetur jure naturae ob defectum potestatis, vel ob materiae incapacitatem, tunc actus est nullus et irritus ex natura sua. Hoc ostendit exemplum illud de secundo matrimonio, et in universum de donatione ejusdem rei facta post priorem validam et permanentem : est enim nulla, quia ille qui secundo donat vel tradit, jam non habet potestatem in talem rem. Unde intelligetur differentia inter traditionem factam post priorem traditionem, vel tantum post priorem promissionem : cum enim utraque sit contra jus naturae, una est valida, et non alia, quia prior traditio abstulit dominium, et ita etiam abstulit potestatem : promissio vero non tollit dominium, et ideo non tollit potestatem, quamvis obliget ad utendum illa tali modo. Eadem ratione, contractus seu consensus per dolum substantialem (ut sic dicam) extortus, nullus est jure naturae, quia dolus impedit verum consensum, et causat involuntarium : sine voluntate autem non potest contractus humanus perfici, et sic de aliis. Ex quibus facilis est ratio regulae, quia in his et similibus casibus tollitur principium substantiale (ut sic dicam) valoris actus, quod est potestas moralis, id est, quae habeat adjunctam sufficientem voluntatem: sine potestate autem et voluntate non est actus validus.

5. Secunda regula. — Secunda regula est quando actus prohibetur propter indecentiam, vel turpitudinem in materia ejus inventam ; tunc etiam est irritus quando eadem turpitudo durat in ipso effectu, vel, ut juristae loquuntur, quando habet causam perpetuam. Hanc regulam sumo a simili ex Glossa in Clement., 1 de Jure patronat., verb. Inhibentes, in fine; et ex Glossa in cap. Vides, dist. 10; Decio, in cap. 2 de Testib., et aliis quos refert Covarr. in 4 Decret., 2 part., cap. 6, in princ., n. 6, et colligitur ex lege Si stipulor, de verbo Obligat: Quod leges (inquit) fieri prohibent, si perpetuam causam. servaturum est, cessat obligatio, ut si sororem sibi mupturam aliquis stipuletur. Ubi Glossa advertit talem promissionem esse irritam ipso jure naturae. Et ita confirmatur regula exemplo positivo de matrimonio contracto inter consanguineos in primo gradu : nam ib; non deest potestas, id est, dominium sui ad se tradendum in matrimonium, nec deest voluntas, quantum est ex parte contrahentium: tamen illa naturalis indecentia, quae facit tale matrimonium esse prohibitum, perpetuo durat si matrimonium tale duret: ideo etiam duratio ipsa prohibita est, et hoc est esse irritam. Idem cernitur in exemplo de usura, quae prohibita est quia injusta : quae injustitia tam invenitur in retentione lucri accepti quam 1n acceptione, et ideo prohibitio illa irritians est: unde etiam constat ratio clara, quia si valor actus sit contra jus natura a nemine fieri potest, cum jus superioris resistat: in illo autem casu valor ipse est contra jus naturae, quia habet eamdem causam turpitudinis; ergo non potest talis valor subsistere; ergo est irritus talis actus. Unde potest considerari diflerentia inter hanc regulam et praecedentem, quod in priori actus prohibetur quia pravus, et nullus est ex defectu potestatis: in hac vero posteriori actus fit nullus ratione intrinsecae malitiae perpetuae, ac subinde per ipsam prohibitionem, quia alias potestas absoluta circa talem materiam non deerat.

6. Quando actus, licet prohibitus jure naturee, non est irritus.— Extra hos autem casus, quamvis jus naturae prohibeat actum, non irritabit effectum ejus, quia si supponatur potestas sufliciens ad talem effectum, et alioqui possit effectus durare absque turpitudine, et cum honesto usu, non est cur invalidus sit. Id optime declaratur in matrimonio facto contra votum simplex castitatis : nam illud votum non abstulit, sed ligavit potestatem quam homo habet in corpus suum: et alioqui matrimonium contra illud contractum, quatenus est actualis traditio, habet majorem quamdam efficaciam quam promissio, et potest etiam habere honestum usum, saltem reddendo et non petendo debitum ; ergo recte potest esse validum. Venditio item injusta relinquit quidem perpetuam obligationem restituendi excessum pretii ; quod si fiat, cessat omnis turpitudo in valore et perpetuitate talis contractus, et ideo non est cur simpliciter irritus sit. Et ita patet responsio ad objectiones factas. In quibus etiam exemplis considerari potest prohibitionem non esse quasi directam, vel absoIutam de substantia talis actus, sed vel provenire ex aliqua general lege, ut est servare votum, vel solum esse de tali modo seu excessu, et ideo mirum non esse quod actum non irritet.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12