Caput 13
Caput 13
Utrum praecepta legis natuiue de se et ab intrinseco immutabilia sint
1. Sensus questionis expenditur , et emplecatur de qua immutabilitate sit sermo.— Hactenus substantiam et obligationem legis naturalis explicuimus ; reliquum est ut de illius firmitate vel immutabihtate dicamus. Duplex autem mutatio potest intelligi in aliqua lege, scilicet, vel per additionem, vel per ablationem seu diminutionem. Hic autem non est sermo de ea additione, quia illa non est mutatio quando prior lex integra manet, sed est perfectio extensiva conferens ad utilitatem humanam, ut dixit D. Thomas, q. 94, art. 5, et sic Ulpianus, l. Jus civile, ft. de Just. et jure, ait jus civile constitui addendo aliqua juri naturali : imo et jus divinum multa addidit juri naturae, et jus canonicum utrique. Nam, ut infra videbimus, humana jura multa determinant quae per jus naturae aut divinum determinata non sunt, nec convenienter determinari potuerunt. Tractamus ergo de propria mutatione quae fit per ablationem legis, vel obligationis ejus. Haec autem mutatio dupliciter solet in rebus accidere, nimirum, vel per mutationem rei ab intrinseco deficientis, vel per extrinsecus factam virtute alicujus agentis habentis potestatem. Et uterque modus potest ad legem applicari : nam interdum res per seipsam deficit, quia ex utili fit noxia, vel ex rationabili fit irrationabilis : aliquando vcro tollitur per superiorem, ut in legibus positivis postea videbimus. Et utraque istarum mutationum contingit, vel absolute et universaliter in tota lege, et dicitur abrogatio legis : vel in particulari, et dicitur dispensatio vel particularis relaxatio. De his ergo omnibus modis mutationum potest inquiri circa legem naturalem : in hoc autem capite solum de mutatione ab intrinseco dicemus: in sequentibus autem inquiremus de mutationibus ab extrinsecis agentibus.
2. Resolutio.—Legem naturalem per seipsam nec deficere nec mutari posse, neque in unversali neque in particulari. —Dico igitur, proprie loquendo, legem naturalem per seipsam desinere non posse vel mutari, neque in universali neque in particulari, manente natura rationali cum usu rationis et libertatis. Semper enim haec hypothesis praeintelligitur et supponitur: nam cum lex naturalis sit veluti proprietas hujus naturae, si illa de medio tolleretur , tolleretur etiam lex naturalis quoad existentiam suam, et maneret tantum secundum esse essentiae seu possibile objective in mente Dei, sicut et ipsa rationalis natura. Imo tunc etiam lex aeterna non haberet rationem propriae legis, quia non esset cui Deus praeciperet : oportet ergo naturam rationalem supponi, et sic dicemus non posse legem naturalem, vel in totum vel in parte per sese deficere aut mutari. Ita sumitur ex divo Thoma 1. 2, q. 94, art. 4 et 5, et q. 1006, art. 8, et 2.2, q. 66, art. 2, ad 4, et q. 104, art. 4, ad2; Vincentio in Specul. moral., lib. 1, part. 2, dist. 3, et aliis quos capite sequenti et 15 referam. Item ex Augustino, lib. 83 Quaestion., q. 53, et lib. de vera Belig., cap. 31, et lib.1 de lib. Arb., cap. 6. Item ex Lactantio, lib. 6 de vero Cultu, c. 8, et ex Aristotele, 5 Ethicor., cap. 7; Cicerone, lib. 4 et 2 de Lege, et 3 de Repub., et ex S Sedet, Instit. de Jur. natur. Probatur autem primo, quia hoc jus naturale vel consideratur in Deo vel in homine: prout est in homine mutari non potest, quia est intrinseca proprietas necessario fluens ex tali natura, quia talis est, vel (ut alii volunt) est ipsa rationalis natura; ergo repugnat, manente tali natura apta ad utendum ratione, auferri legem naturalem. Si vero consideretur haec lex ut est in Deo, supra ostensum est non posse auferri non solum a judicio divini intellectus, verum etiam neque a voluntate qua vult vel talia bona praecipere, vel talia mala vitare.
3. Secundo, argumentor in hunc modum, quia nulla lex deficit per seipsam sine revocatione legislatoris, nisi vel quia non erat perpetua, sed pro tempore certo, quo finito ipsa etiam finitur et desinit esse ; vel quia in materia fit aliqua mutatio, ratione cujus lex sit irrationabihs et injusta, cum antea esset justa et prudens. Quia si lex indefinite ac sine termino posita erat, et ex parte materiae non est facta mutatio, non potest intelligi quomodo per seipsam cesset lex, manente objecto et subjecto ejus, cum ex parte legislatoris non auferatur, ut supponimus. At neuter illorum modorum habet locum in jure naturali. De priori patet, quia leges ejus sunt necessariae et perpetuae veritatis : complectitur enim hoc jus (ut supra dixi) principia morum per se nota, et omnes ac solas conclusiones quae ex illis necessaria illatione inferuntur, sive proxime, sive per plures illationes : omnia autem haec perpetuae veritatis sunt; quia veritas principiorum non subsistit sine veritate talium conclusionum, et principia ipsa ex terminis necessaria sunt; ergo in omnibus his praeceptis est perpetuitas ; non ergo possunt desinere per solum lapsum temporis. Altera vero pars ex eodem principio facile ostenditur, quia judicium quod necessario colligitur ex principiis per se notis nunquam potest esse falsum; ergo nec potest esse irrationabile vcl imprudens: sed omne judicium legis naturalis tale est, ut vel sit de principiis per se notis, vel ex illis necessario inferatur: ergo quantumvis rcs varientur, judicium legis naturalis variari non poterit.
4. Tertio, fit alia inductio distinguendo in hoc jure praecepta affirmativa et negativa, et ostendendo neutrum genus talium praeceptorum posse per se cessare, aut desinere obligare. Nam imprimis praecepta negativa prohibent res per se et intrinsece malas, et ideo obligant semper et pro semper; tum ratione suae formae, quia negatio omnia destruit, tum etiam quia quod per se malum est, semper et ubique vitandum est: eadem ergo ratione non possunt talia praecepta per se desinere, quia non potest res per se mala desinere esse mala. Affirmativa vero praecepta, licet semper obligent, non tamen pro semper; et ideo potest hujusmodi praeceptum, licet naturale sit, uno tempore obligare et non in alio, seu in una occasione et non in alia; non tamen propterea recipit mutationem, quia haec est illius natura, et (ut sic dicam) a principio fertur pro talibus occasionibus, vel sub talibus conditionibus, et non pro aliis. Nihilominus tamen semper retinet suam vim, semper obligat, licet non pro semper: sicut praeceptum confessionis, verbi gratia, licet pro hoc mense non obliget, et pro tempore Quadragesimae obliget, non ideo mutatur, sed de se idem semper permanet. Ft declaratur amplius ; nam praecepta affimativa legis naturalis solum obligant pro illis occasionibus, in quibus omissio talis actus esset per se et intrinsece mala: ergo sicut illa omissio non potest non esse mala: ita neque obligatio affirmativi praecepti ad actum illi omissioni contrarium potest per se desinere aut mutari: ergo tale praeceptum necessario semper obligat pro suo tempore, et consequenter semper etiam obligat ad non habendum contrarium propositum, seu ad odediendum saltem in animi praeparatione.
5. Quarto, declaratur et confirmatur haec veritas expediendo objectionem quae hic fieri potest. Dicit enim Aristoteles, 5 Ethic., cap. 7, justum naturale, seu natura constans, non omne mutabile esse, aliquando vero posse esse mutationi obnoxium. Quod etiam tradit divus Thomas 1. 2, quaest. 94, art. 5, dicens legem naturae quoad prima principia omnino esse immutabilem , quoad conclusiones autem ut plurimum non mutari, in aliquo tamen casu, et in paucioribus mutari, propter particulares causas occurrentes. Confirmat hoc D. Thomas exemplo legis naturalis praecipientis depositum reddi suo domino petenti, quae non obligat in casu in quo depositum petitur ad damnificandam rempublicam. Et simile esse potest de praecepto naturali servandi secretum, quod negativum est, et tamen violari potest si ad defensionem reipublicae vel innocentis sit necessarium. Praeceptum item Non occides naturale est, et tamen in propriam defensionem licitum est occidere. Difficilius exemplum esse potest de praecepto non contrahendi matrimonium cum sorore vel matre, quod naturale est. et tamen in casu necessitatis generationis humanae non obligat, ut de facto contigit in principio creationis, ut ex materia de Matrimonio constat. Ratione denique hoc confirmat D. Thomas, quia certior est scientia speculativa et naturalis, quam moralis et practica, et nihilominus in scientia physica et naturali, licet universalia principia non deficiant, conclusiones etiam necessariae interdum deficiunt: ergo idem poterit accidere in moralibus, atque ita poterit jus naturale mutationem pati. Probatur consequentia a paritate rationis, quia sicut materia physica est mutabilis, ita etiam res humanae, quae sunt materia juris naturalis, multo magis mutabiles sunt: ergo etiam ipsum jus mutabile est: nam sicut ex materia sumit speciem, ita illius conditionem imitatur et participat.
6. Quomodo sit immutablilis haec naturalis, item in quo subire potest mutationem. — Maec vero omnia recte explicata potius confirmant assertionem. Est ergo considerandum ea quae consistunt in quadam adaequatione et quasi relatione, dupliciter posse mutari vel quasi mutari, seu desinere esse, scilicet, vel intrinsece per mutationem sui, ut pater desinit esse pater si moriatur: vel extrinsece tantum per mutationem alterius, quomodo pater desinit esse pater per mortem filii, quae desitio in patre non est mutatio, sed per modum mutationis a nobis concipitur, vel significatur. In lege ergo positiva contingit mutatio priori modo, quia tolli potest: inlege autem naturali minime, sed solum secundo modo, per mutationem materiae contingit, ut actio subtrahatur ab obhgatione legis naturalis, non quia lex tollatur, vel minuatur : semper enim eo modo obligat et obligavit ; sed quia ipsa materia legis mutatur, ut statim patebit in exemplis adductis. Unde ulterius considerandum est legem naturalem, cum per se non sit scripta in tabulis vel membranis, sed in mentibus, non semper dictari in mente illis verbis generalibus, vel inde; finitis, quibus a nobis ore profertur vel scribitur; ut, verbi gratia, lex de reddendo deposito, quatenus naturalis, non ita simpliciter et absolute in mente judicatur, sed cum limitaUone et circumspectione: dictat enim ratio reddendum esse depositum jure et rationabiliter petenti, vel nisi ratio cefensionis justae, vel reipublicae, vel propria, vel innocentis obstet. Communiter autem solet illa lex illis tantum verbis proferri: Neddendum est depositum, quia caetera subintelliguntur, nec m forma legis humano modo positae omnia declarari possunt.
T. Explicantur D. Thomas et Aristoteles mutationem admittentes in praeeceptis naturae. — Quando ergo divus Thomas cum Aristotele ait aliqua praecepta legis naturalis mutari vel deficere, aut exceptionem pati in paucioribus, seu in casu, loquitur de mutatione impropria per solam denominationem extrinsecam ratione mutationis quae in materia fit, ut ex eodem sumitur dicta quaestione centesima, articulo octavo, et quoad hoc differentiam constituit inter quaedam praecepta naturalia respectu aliorum, vel respectu principiorum universaliorum. Nam quaedam versantur in materia, quae non recipit mutationem vel limitationem, ut est, vel generale principium, Non sunt facienda mala, vel interdum particulare praeceptum, ut, non est mentiendwn - alia vero sunt quae ex parte materiae mutationes recipere possunt, et ideo limitationem, vel quasi exceptionem admittunt : unde saepe loquimur de his praeceptis ac si essent proposita per absoluta verba, sub quibus patiuntur exceptionem, quia non satis declarant ipsum praeceptum naturale prout in se est. Sic enim praeceptum in se spectatum nullam excepticnem patitur, quia ratio ipsa naturalis dictat hoc debere fieri tali vel tali modo, et non aliter, vel concurrentibus talibus circumstantis, et non absque illis. Imo, interdum mutatis circumstantiis, non solum non obligat naturale praeceptum ad faciendum aliquid, verbi gratia, ad reddendum depositum, sed etiam obligat ad non faciendum.
8. Et ita facile declaratur exemplum de deposito : nam licet in hoc casu reddendum non sit, non propterea naturale praeceptum mutatur: nam a principio non fuit positum pro illo casu, sed pro aliis quos recta ratio dictat; sicut qui non implet promissionem, quiares notabiliter mutatae sunt, non mutatur ipse, nec lex fidelitatis servandae mutatur, sed mutata est materia : tamen a principio illa mutatio fuit virtute excepta per conditionem in ipsa promissione subintellectam, et ita non est vera, vel intrinseca mutatio, sed apparens, et per extrinsecam denominationem. Idem ergo est de deposito, etiamsi deposito adjungatur promis- sio reddendi illud, ut est apud Augustinum, Psalmo 5, et habetur in capite Ne quis, 22 quaestione 2. Idemque cum proportione est de praecepto naturali servandi secretum : nam secretum est quasi depositum quod custodiendum datur, et accipitur sub promissione servandi sine damno et injuria tertii : nam haec conditio necessario subintelligitur, ut promissio licita sit. Loquimur autem de naturali secreto : nam sigillum confessionis altiorem habet obligationem. Denique idem est de quinto praecepto Decalogi, Non occides, quod, ut naturale est, includit plures conditiones, scilicet, non occides propria auctoritate et aggrediendo, de quibus in sua materia dicendum est, et capite decimo-quinto aliqua attingemus. De ultimo vero exemplo, quod obscurius est, dicam capite sequenti.
9. Ad rationem respondeo admittendo similitudinem ex conclusionibus physicis sumptam cum proportione. Nam propositiones physicae, licet dicantur interdum deficere, tamen ut conclusiones scientificae sunt non deficiunt, quia ut sic non absolute inferuntur, sed cum limitatione, utique a talibus causis per se hoc provenire, nisi impediantur ; et sic etiam in praesenti naturale praeceptum (ut dixi) non absolute praecipit in tali materia, verbi gratia, reddendum est depositum, sed subintellectis debitis circumstantiis, ut satis explicatum est: solum enim hoc modo inferuntur tales conclusiones necessario ex principiis naturalibus, et non aliter sunt naturalia praecepta, nisi ut ex illis principiis necessario colliguntur. Et ideo etiam non obstat quod materia sit mutabilis: nam lex naturalis discernit mutabilitatem in ipsa materia, et juxta illam accommodat praecepta: nam aliquid praecipit in illa materia pro uno statu, et aliud pro alio, et ita ipsa in se manet semper immutata, licet quoad nostrum modum loquendi et per denominationem extrinsecam quasi mutari videatur.
10. An lea naturae possit deleri a mentibus hominum, ac proinde ita mutationem subire.— Responsio. — Alia difficultas hic occurrebat, quia videtur lex naturae posse de mentibus hominum deleri, ac subinde esse mutabilis quasi per separationem a subjecto, sicut scientia, quae ex parte objecti immutabilis veritatis est, in subjecto corrumpi potest per errorem. Sed haec difficultas quantum ad rem attinet sufficienter tacta est supra capite octavo, ubi diximus de ignorantia quae in hanc legem cadere potest. Dicimus ergo breviter legem hanc non posse omnino deleri de mentibus hominum : quoad aliqua vero praecepta posse ignorari, et fortasse non ab omnibus hominibus. Nam licet quaedam gentes errent circa unum praeceptum, aliae circa aliud; nullum tamen esse videtur, quod non aliquibus saltem hominibus per lumen naturale manifestetur, et hoc satis est ut simpliciter dici possit nullum praeceptum naturale totaliter deleri, etiam per ignorantiam. Addo vero per errorem vel ignorantiam non mutari legem in se, sed occultari, seu nesciri, quod longe diversum est. Nam, licet omnia praecepta legis naturalis sint immutabilia, non tamen omnia sunt aeque nota, et ideo inconveniens non est ut aliqua ignorari possint. Alia difficultas hic occurrit de epiikia, quae gravior est, et propriam disputationem requirit, quam infra capite decimo-sexto trademus.
On this page