Text List

Caput 14

Caput 14

Utrum ius naturale mutari vel dispensari possit per humanam potestatem

CAPUT XIV. UTRUM JUS NATURALE MUTARI VEL DISPENSARI POSSIT PER HUMANAM POTESTATEM.

1. Prima opinio asserentium jus naturale posse in particulari per potestatem humanam dispensari. — Quamvis haec quaestio videatur ex praecedenti definita, nihilominus non desunt graves doctores qui absolute dicant posse dispensari interdum per hominem in jure naturali, vel mutari per jus humanum, vel gentium, vel civile. Non quidem quoad omnia jura naturalia : fatentur enim hanc mutationem non habere locum in primis principiis juris naturae, nec in conclusionibus illis propinquis de quibus sentiunt procedere omnia dicta in superiori capite : solum ergo in quibusdam rebus seu praeceptis magis remotis dicunt posse fieri hanc mutationem : non universalem per modum abrogationis, sed particularem per modum dispensationis, vel diminutionis. Ita expresse declarat Glossa in capite A nobis de Deci., verbo Faemptos. Idem sentit Glossa in l. Mamuwnissiones, verb. Nascerentur, et Glossa 1 in l. Jus civile, ff. de Justitia et Jure. Sequitur Abbas in dicto capite A nobis, n. 4, et in capite Cum tanto, de Consuet., n. 3, et c. Que in Ecclesiarum, de Constit., n. 11, ubi etiam Felin., n. 26, et ibi Innocent. et ali communiter. Copiosius vero et distinctius tradidit hanc sententiam Angel. verbo Papa, n. 1, ubi specialiter de pontificia dispensatione loquitur, Navarrus etiam cons. 2, Qui filii sint legi, n. 8, dicit, posse Papam limitare legem naturalem et divinam, et dispensare circa il- las. Idem de Pontifice docet Sanctus, lib. 8 de Matrim., disput. 6, et refert plures juristas, et ex theologis Canum in relect. de Poenit., p. 5. Sed illius sententiam in hac parte sufficienter refellimus in l. 6 de Voto, c. 9. Potest etiam pro hac sententia referri Henriquez, lib. 8 de Euchar., cap. 13. Sed in his auctoribus et aliis qui de hoc puncto tractant, advertere oportet interdum loqui generatim de jure divino et de potestate Papae ad dispensandum in illo, confundentes sub divino jure tam naturale quam positivum divinum. Nos vero distincte et specifice loquimur, et nunc solum agimus de jure naturali in ordine ad quamcumque potestatem humanam et actionem ejus, sive sit dispensatio, sive praeceptum, aut juris institutio, sive per legem, sive per consuetudinem, vel particularem, vel totius orbis, quae solet dici jus gentium, ut infra dicam. De jure autem divino positivo infra in ultimo libro hujus tractatus dicemus.

2. Haec igitur sententia primo suadetur variis exemplis. Primum et vulgare est de divisione dominiorum, quia jure naturae omnia erant communia, et nihilominus rerum divisio ab hominibus introducta est, in cap. Jus naturale, dist. 1, cap. Quo jure, dist. 8. Imo in cap. Dilectissimis, 12, q. 1, dicitur rerum divisio per iniquitatem introducta, non quod ipsa introductio iniqua fuerit, sed quod occasione peccati facta fuerit, ut omnes infra citandi interpretantur. Secundum exempluin simile est de libertate, quae jure naturae hominibus convenit, et tamen per leges humanas aufertur, l. Manumissiones, ff. de Justit. et jure, l. Libertas, ff. de Statu liberis, S Jus autem, Instit. de Jure naturali, gentium et civili. Tertium exemplum est dc jure naturali non auferendi altenum, quod videtur immutari, hominum introductione, per usucapionem et praescriptionem. Quo exemplo utitur Glossa in dicta 1. Manwunissiones. Quartum est de jure naturah, quod per consensum mutuum maris et feminae fiat matrimonium, quod ab hominibus immutatur, ne fiat, nisi praeterea testes adsint. Simile est de jure condendi testamentum, vel donandi res suas: nam haec jure naturae fieri possent pro arbitrio domini; et tamen hoc jus mutatur, vel limitatur ab hominibus, ut, scilicet, id non fiat nisi per testamentum solemne, etc.

3. Secundo, principaliter asseruntur varia exempla dispensationum humanarum in jure naturali. Primum est de dispensatione in votis et juramentis, quorum obligatio de jure natu- rali est. Secundum est de dispensatione in matrimonio rato, quod supponimus esse dissolubile dispensatione Pontificis, cum tamen jure naturae indissolubile sit. Tertium est dispensatione in residentia Episcoporum, quae est de jure divino naturali, ut sentit Concilium Tridentinum, session. 23, cap. 1, de Reformat., et tamen in illa quotidie dispensatur, ut constat. Neque in hoc exemplo habet locum vulgaris evasio, quod illa non sit dispensatio, sed interpretatio juris naturalis : tum quia evidenti experimento constat in multis casibus dari hanc facultatem, in quibus non cessaverat obligatio residendi, neque ulla probabili ratione posset id per solam interpretationem colligi, sed per auctoritatem Pontificis tollitur obligatio, relaxando illam, et haec est dispensatio: tum etiam, quia ita saepe vocatur in ipsis indultis: imo etiam in Concilio Tridentino, session. 6, cap. 2 de Reformatione. Quartum exemplum est de dispensatione in impedimentis irritantibus matrimonium jure naturali : nam in matrimonio inter fratres refert Angel. supra fuisse dispensatum jure naturali, et tamen illud est impedimentum irritans jure naturae. Denique adduntur a juristis exempla de dispensatione in debito solvendi decimas, quod dicunt esse de jure divino naturali. Item in exemptione clerici a jurisdictione saeculari, quam exemptionem etiam censent esse de jure divino naturali, et tamen in ea dispensat Pontifex, permittendo clericum a temporah judici puniri, etiam in causa criminali, et alia similia videri possunt in Felino, cap. ult. de Major. et obedientia, n. 7 et sequentibus.

4. Tertio, argumentantur ratione, quia haec dispensatio in aliquibus juribus naturalibus est saepe necessaria ad bonum animarum, ut exempla adducta ostendunt; ergo non est verisimile reliquisse Deum homines sine hoc remedio, quia ad providentiam Dei spectat concedere hominibus potestatem moraliter necessariam ad convenientem gubernationem reipublicae ; unde ex hoc principio colligimus esse in hominibus potestatem puniendi malefactores etiam poena mortis, et privandi homines rebus suis, quando causa reipublicae id postulat, et similia. Hinc dixit Angel. supra, non fuisse Deum futurum bonum patremfamilias, nisi reliquisset pastorem super gregem suum, qui posset consulere omnibus occurrentibus, et necessario expedientibus. Qui hoc citat ex Richar. in 4, dist. 38, ubi art. 9, q. 1, solum dicit, rectam rationem dictare aliquem esse loco Dei in Ecclesia, qui periculis personarum, pensatis infirmitatibus et utilitatibus, possit rationabiliter obviare. Et declaratur a simili: quia nisi Papa ita conderet leges suas, ut concederet Episcopis facultatem in eis dispensandi in casibus necessariis, in quibus non possit adiri, vel consuli Pontifex, non recte provideret Ecclesise: et ideo ex hoc principio colligunt auctores communiter posse in his casibus dispensare inferiores in lege superioris ; ergo similiter in praesenti, servata proportione. Tandem hac ratione omnes fatentur, posse cadere interpretationem in lege naturali, sed eadem est ratio de interpretatione, et dispensatione: nam eamdem potestatem requirit, quia interpretatio authentica legis solum ab auctore legis fieri potest; ergo eadem ratione admittenda est dispensatio, quia saepe per solam interpretationem non potest occurrentibus casibus subveniri.

5. Secunda opinio communior asserens jus naturale in nullo praecepto tolli posse vel dispensari per humanam potestatem. — Nihilominus contraria sententia docet jus naturale in nullo vero praecepto suo tolli, diminui, dispensari, aut alio simili modo posse mutari per aliquam legem, vel potestatem humanam. Haec est sine dubio sententia communis theologorum, quos latius referemus capite sequenti; praccipue vero D. Thomae dicta q. 100, art. 8, etaliis locis allegatis capite praecedenti, et specialiter de Papa, quodlib. 4, art. 13. Sumitur ex Alense 3 p., q. 27, memb. 4, per totum, licet memb. 2, S 2, obscure loquatur de mntabilitate legis naturalis, ut videbimus capite sequenti. Idem sentiunt theologi qui absolute negant Papam posse dispensare in jure divino : nam si in positivo divino non potest, multo minus in naturali. quia et divinum etiam est et immutabilius; illos autem referemus infra tractando de lege gratiae. Expresse vero de lege naturali id tradit Almainus, de potest. Ecclesiae, cap. 13, concl. 1, et idem sentit in 4, dist. 15, q. 2, art. 1. Idem Sylvester, verbo Papa, q. 16; Abul., Exod. 20, q. 35 ad medium, et supponit saepe Victoria relect. 2 de Potest. Papae, et conc. ; supponit item Driedo, lib. 2, de Liber. Christ., c. 4, in fine ; Soto, 1. 1 de Just., q. 7, art. 3, l. 4, q. 3, a. 1, ad 1, et l. 10, q. 3, art. 4, id extendit etiam ad speciale exemplum de residentia Episcoporum. Et moderni theologi communiter, et ex jurisperitis hoc insinuant Glossae in cap. Sunt quidem 25, q. 2, per illum textum et sequentem, et Glossa in cap. Proposuit, de Concess. Praeben., licet obscure loquantur. Clarius id docent Turrecremat. in Summa, 1. 3, c. 54 et 57; Navarrus, consil. 4 de Despons. impuber., n. 16, et sumitur ex eodem in cap. Jta quorumdam, de Judaeis, Gloss. penult.. per totam, Covarrus in regula Peccatum, p. 2, S II, n. 3et sequentibus, et in cap. Quamvis pactum, 1 p., S4, n. 6, et in Epitom. 4, p. 2, cap. 6, S 9, n. 3: Barbos. in Rubr., ff. Soluto matrim. , 2 p., n. 104; et Albert. DBolognet. tract. de Legib. et Jur., cap. 26, n. 3et sequentibus. Et hanc sententiam judico esse omnino veram, licet quoad aliquos articulos ejus possit esse de nominibus dissensio.

6. Quibus modis cadere possit aliquid sub Jus naturale.—Ut ergo veritatem breviter explicemus, advertendum est multis modis posse aliquid dici de jure naturali. Primus et maxi me proprius est quando lex aliqua naturalis id praecipit, et hic est modus proprius juris naturalis de quo nos tractamus. Ad quod necesse est ut ratio naturalis per se spectata dictet, aliquid esse necessarium ad morum honestatem, sive id dictet absque discursu, sive ex illo, uno, vel pluribus ; dummodo enim illatio semper sit necessaria, parum hoc refert, ut saepe dixi. Alio vero modo dicitur aliquid esse de jure naturali solum permissive, aut negative, aut concessive (ut sic res explicetur). Talia sunt multa quae attento solo naturah jure licita sunt, vel data hominibus, ut rerum communitas , hominum libertas, et similia: de quibus lex naturae non praecipit ut in eo statu permaneant : sed hoc relinquit hominum dispositioni juxta rationis exigentiam. Sic potest dici nuditas naturalis homini, quae in statu innocentiae operienda non esset; in statu vero naturae lapsae aliud dictat naturalis ratio. Sic etiam libertas est homini naturalis, quia ex vi juris naturalis illam babet, licet lex naturae non vetet illam amittere. Alio item modo dicitur aliquid esse de jure naturae, quia fundamentum habet in conditione naturali, licet non simpliciter praecipiatur jure naturali, ut, filium succedere patri ab intestato, ex libro Scripto, in fin., ff. Unde liberi : quia licet id non praescribat omnino lex naturae, ad id inclinat, et quasi naturaliter sequitur, nisi aliunde impedimentum ponatur. Sic etiam duobus testibus adhiberi fidem, vel illos ad probationem humanam sufficere, dici potest de lege naturae, non praecipiente, sed approbante et admittente, nisi aliud ex specialibus causis addatur vel requiratur. Hic ergo (ut dixi) de jure naturae primo modo loquimur, occasione vero argumentorum dicemus aliquid posteriori.

7. Advertendum. — Ulterius vero circa primum modum advertere oportet inter praecepta juris naturalis, quaedam- esse quae versantur circa pacta, conventiones, aut obligationes quae per humanas voluntates introducuntur , ut sunt leges de servandis votis et promissionibus humanis, sive simplicibus, sive juramento confirmatis, et idem est de aliis contractibus, juxta singulorum conditiones, et de juribus, vel actionibus quae ex illis nascuntur. Alie vero sunt leges naturales, quae immediate obligant in suis materiis independenter ab omni praevio consensu voluntatis hominis, ut sunt legesaflirmativae religionis erga Deum, pietatis erga parentes, misericordiae, vel eleemosynae circa proximum : et negativae, non occidendi, non infamandi, et similes. Et in utroque genere istorum praeceptorum est eadem necessitas quoad formalem rationem juris, et consequenter eadem invariabilitas et immutabilitas : ex parte vero materiae haec posteriora praecepta habent quamdam majorem immutabilitatem, quia non habent quasi pro materia ipsum humanum arbitrium, quod mutabile valde est, et saepe indiget correctione et mutatione.

8. Prima assertio.— Nullam potestatem hnmanam posse aliquod preceptum naturale abrogare. — Dico primo nulla potestas humana, etiamsi Pontificia sit, potest proprium aliquod praeceptum legis naturalis abrogare, nec illud proprie et in se minuere, neque in illo dispensarc. Probatur primo ex dictis in capite praecedenti : nam ostensum est, jus naturae quoad sua praecepta esse immutabile natura sua: sed non possunt homines mutare id quod immutabile est: ergo. Confirmatur ac declaratur, quia naturale jus quoad omnia praecepta sua pertinet ad naturales hominis proprietates: sed non potest homo naturas rerum mutare ; ergo. Secundo, in omni praecepto juris naturalis legislator est Deus; sed non potest homo mutare legem quam Deus tulit, quia inferior non potest praevalere contra superiorem, cap. Inferior, distinct. 21, Clemen. JVe Romani, de Elect.; ergo. Tertio, jus naturale est fundamentum humani juris : ergo non potest jus humanum juri naturali derogare, alias suum fundamentum destrueret , et consequenter seipsum. OQuarto, si jus humanum posset naturali derogare, posset aliquid contra illud statuere, quia non potest intelligi alius modus mutandi illud ; at hoc non potest ; ergo. Probatur minor, quia quod est contra jus naturae intrinsece malum est ; ergo illud jus humanum esset de re intrinsece mala, et consequenter non esset jus neque lex. Confirmatur, quia hac ratione consuetudo contra naturale jus non potest inducere legem, cap. Cum tanto, de Consuetudine, ubi Glossa notat jus naturale esse immutabile quoad praecepta, et prohibitiones; idem Glossa in S 1, dist. 5, ubi Gratianus ait jus naturale esse immutabile , quod repetit in § ult. dist. 6.

9. Dices haec omnia recte procedere de abrogatione vel mutatione absoluta alicujus praecepti naturalis , non vero de dispensatione, quando legitima causa occurrit : nam ad abrogationem vel diminutionem sine causa faciendam, non est verisimile Deum concessisse facultatem hominibus ; neque ipsi ex se talem auctoritatem habent, ut rationes factae probant. Secus vero est de justa dispensatione: nam, licet homo sua auctoritate illam non possit concedere, ut etiam probant rationes factae , nihilominus auctoritate Dei poterit , quia hoc modo inferior dispensare potest in lege superioris : et verisimile est hominem gerentem in terris vicem Dei posse etiam in his legibus ex justa causa dispensare ex divina concessione, quia hoc pertinet ad bonam gubernationem universi, ut supra argumentabamur.

10. Solutio. — Sed contra hoc instatur primo, quia Deus ipse non potest (saltem jure ordinario) dispensare in aliquo ex praeceptis legis naturalis. Quod si interdum aliquam in his praeceptis mutationem facit, utitur absoluta potentia, imo et supremo dominio, ut explicabimus capite sequenti : ergo non est verisimile dedisse hominibus ordinariam potestatem dispensandi in aliquo praecepto naturali. Eo vel maxime quod ex solutionibus argumentorum, et ex c. 16 constabit non esse hominibus necessariam talem potestatem ad convenientem gubernationem. Secundo , si in hominibus esset talis potestas , non solum in Pontifice essct, sed etiam in imperatore, vel rege temporali in his praeceptis naturalibus quae circa temporalia versantur, ut sunt fere omnia quiae ad proximum pertinent : utrumque autem falsum est; ergo. Sequela declaratur, quia, licet Papa habeat in Ecclesia supremam potestatem ; tamen etiam imperator potestatem habet a Deo, et vicem ejus gerit in sua republica, juxta Pauli Rom. 13. Et loquendo ex vi legis naturalis, ante institutam pontificiam dignitatem non potest fingi alius qui vices Dei quoad talem actum in republica gerat, et nunc si non sit a Pontifice impeditus, eamdem habebit. Minor autem quoad imperatorem habetur in Clement. : Pastoralis de Re judic. in fine, ibi: Nec praedicta suppletio circa subditum ad ea potuisset de ratione referri, per que de crimine praesertim sic gravi delato defensionis (que a jure provenit naturali) facultas adimi valuisset, cum illa imperatori tollere non licuerit, que juris naturalis existunt. Et generaliter idem Ssumitur ex cap. Super eo, de Usur. ibi: Cum usurarum crimen utriusque testamenti pagina detesteiur, super hoc dispensationem aliquam posse fieri non videmus. Ex eo enim quod utrumque testamentum tale crimen detestetur, tacite colligit Pontifex esse contra jus naturale, et hinc esse indispensabile simpliciter, ac subinde per quamcumque hominis potestatem. Tertio, in his praeceptis eadem est ratio partis et totius : nam in propositione necessaria quam dialectici dicunt esse in materia naturali, non minus repugnat falsitas unius singularis quam totius universals propositionis; sed omne praeceptum naturale est in materia naturali, et continet absolutam veritatem ex natura rei necessariam : ergo sicut abrogari non potest, ita neque in aliquo singulari casu mutationem recipere, et consequenter nec dispensari. Sed vis hujus argumenti pendet ex dicendis in cap. seq, et in solutionibus argumentorum.

11. Secunda assertio. — Precepta juris naturalis que pendent in sua obligatione a consensu voluntatis lnunane possunt aliquando per homines dispensari. — Dico secundo: praecepta juris naturalis quae pendent in sua obligatione praeceptiva a priori consensu voluntatis humanae et ab efficacia illius ad aliquid agendum, possunt interdum per homines dispensari, non directe ac praecise auferendo obligationem legis naturalis, sed mediante aliqua remissione, quae fit ex parte materiae. Prior pars negativa constat facile ex praecedenti assertione, quia etiam illa praecepta secundum se spectata continent intrinsecam honestatem, quae nunquam potest auferri, aut violari, si ad suam materiam applicentur, ut patet in his praeceptis : Servanda est fides, vel Deo, vel homini, et similibus. Altera vero pars alternativa probatur optime exemplis de voto, juramento et similibus, et explicata est late in tract. de Voto, lib. 6, cap. 9; et infra respondendo ad argumenta clarior fiet: ratio autem non est alia, nisi quia materiam illam mutari vel variari non est contra legem naturalem, quia pendet ex voluntatis mutatione. Et hac etiam ratione hoc non excedit potestatem superioris humani, vel quatenus ab illo pendet voluntas subaiti, vel quatenus est Vicarius Dei. Facta autem tali mutatione , non solum non repugnat auferri obligationem legis naturalis, sed etiam ipsa per se cessat ac desinit obligare. Imo hoc modo privatus homo potest interdum auferre obligationem naturalem ortam ex promissione, verbi gratia, remittendo illam, vel ortam ex mutuo, perficiendo donationem. Ad hunc ergo modum intelligenda est haec relaxatio juris naturalis, quae in hoc genere dispensationis adnfiscetur , quae re vera in rigore non est dispensatio juris naturalis, sed vocatur dispensatio voti, aut juramenti, quia fit per remissionem quamdam ex potestate superiori, et jurisdictionis: tamen in rigore potius est dispensatio facti quam juris, ut recte dixit Albert. Bolognet., supra.

12. Tertia assertio.—Per jus humanum ita materia juris nature mutari potest, ut ratione allius varietur obligatio juris naturalis. —Dico tertio : Per jus humanum, sive gentium, sive civile, fieri potest talis mutatio in materia legis naturalis, ut ratione illius varietur etiam juris naturalis obligatio. Juxta hanc conclusionem intelligenda videntur nonnulla jura civilia, vel juristae, cum dicunt, per jus gentium, vel civile detrahi aliquid de jure naturali, ut patet ex lib. Mamunissiones, et lib. Jus civile, ff. de Justit. et jure, et in S Jus autem, Institut. de Jure naturali gentium et civili. Hanc etiam assertionem confirmant multa ex exemplis in primo fundamento contrariae sententiae adducts, ut in eorum explicatione videbimus : ratio denique est, quia hic modus mutationis non repugnat necessitati et immutabilitati juris naturalis, et aliunde est conveniens, et saepe necessarius hominibpus juxta varias mutationes quae in statu eorum contingunt. Et hoc modo recte accommodatur usitatum exemplum ex Augustino sumptum, quod sicut medicina alia praecepta tradit pro infirmis, alia pro sanis, et quaedam pro fortibus, alia pro debilioribus, et tamen non propterea regulae medicinae in sevariantur, sed multiplicantur, et quaedam nunc deserviunt, nunc aliae : ita jus naturale idem existens aliud praecipit in tali occasione, aliud in alia, et nunc obligat, et non antea vel postea, sine sui mutatione, propter materiae variationem.

13. Fit satis argumentis. — Ad primum. — Ad argumenta igitur prioris sententiae, quatenus huic resolutioni obstare possunt, respondendum est. Circa primum 1taque exemplum in primo argumento positum de rerum communitate et divisione, Scot. in 4, d. 14, q. 2, art. 1, et ibidem Gabr., q. 2, in princ., dicunt ante peccatum habuisse homines praeceptum ut omnia essent communia : post peccatum vero sublatum fuisse illud praeceptum, et ideo rerum divisionem non fuisse contra jus naturae. Sed haec sententia, quoad illud primum praeceptum, non placet, quia non video necessitatem illius praecepti. Nam si ponatur posilivum, gratis asseritur, cum ostendi non possit : si naturale, probanda est necessaria connexio communitatis rerum cum statu innocentiae : nulla autem esse videtur, quia salva morum honestate, possent homines in illo statu res aliquas, praesertim mobiles et ad ordinarium usum necessarias sibi usurpare et inter se dividere. Quod notavit Almainus ibi, q. 2, art. 1; conjecturae autem quibus utitur Scotus ad ostendendum illud praeceptum, scilicet, quia communitas in illo statu esset magis accommodata ad hominum sustentationem et pacem, et similes, solum probant tunc non fuisse necessariam rerum divisionem, vel ad summum communitatem rerum futuram fuisse utiliorem in illo statu; non vero fuisse necessariam. Sicut e converso congruentiae quae ostendunt divisionem rerum esse commodiorem in natura lapsa, non probant hanc divisionem esse sub praecepto naturali, sed solum esse huic statui, et conditioni hominum accommodatam. Adverto tamen etiam juxta illam sententiam Scoti non esse admittendam intrinsecam et propriam mutationem in jure naturali, sed solam cessationem obligationis ejus propter mutationem factam ex parte hominum, atque adeo in ipsa materia.

14. Distinctio juris naturalis in negativum, et positivum. — Rerum divisio non est contra naturale positivum.—Communis ergo responsio tam ad illud exemplum quam ad multa alia est, dupliciter aliquid esse de jure naturali, scilicet, negative et positive. Negative esse dicitur quod jus naturale non prohibet sed admittit, quamvis neque illud positive praecipiat : quando vero aliquid praecipit, dicitur id esse positive de jure naturali; et quando prohibet, dicitur esse positive contra jus naturale. Divisio ergo rerum non est contra jus naturale positivum , quia nullum erat naturale praeceptum quod illam prohiberet. Quando ergo aliqua jura dicunt esse contra jus naturale, intelligenda sunt de jure naturali negative: sic enim communitas rerum erat de jure naturali, quia ex vi illius res omnes essent communes nisi homines aliud introduxissent. Sumitur ex de Thoma 2. 2, quaest. 66, art. 2, ad 1, et in dict. quaest. 94, art. 5, ad 3; Con- rad.. de Contract., q. 10, Covarro in regula Peccatum, 2 p., S11, n. 3, et Navarro, in cap. Ita quorumdam de Judaeis, notab. 11, Glossa penult.

15. Fortunii objectiones contra datam doctrinam. — Hanc vero responsionem impugnavit ex juristis Fortunius Garcia in dict. l. Manumissiones, n. 8. Quia juxta illam distinctionem non magis libertas quam servitus, nec magis communitas quam divisio rerum esset de jure naturae, quod est contra dicta jura et contra communem sententiam. Sequela patet, quia etiam rerum divisio est de jure naturae negative, quia non prohibetur. Secundo, quia alias sequeretur stando in jure naturae potuisse unum hominem licite privare alium libertate et redigere in servitutem, quia nihil ageret contra praeceptum legis naturalis; quod patet quia libertas solum negative dicitur esse de lege naturae, scilicet, quia non prohibetur; non vero quia aliquo praecepto positivo mandetur ; ergo actio contraria libertati non est prohibita jure natura. Tertio, inde etiam sequeretur potuisse homines licite suo arbitrio, et per potentiam usurpare, et res omnes, et jurisdictionem, et dominium in alios homines, quia in hoc non agerent contra aliquod praeceptum legis naturalis, sed solum contra id quod permittebatur ex vi legis naturalis, quod non est per se malum : unde hinc videtur sumpsisse occasionem opinio quorumdam juristarum dicentium regestemporales de absoluta potentia sua posse suo arbitrio dominia rerum transmutare vel sibi usurpare. Sic fere loquitur Glossa in c. Per principalem, verbo Ad nos 9, q. 3, licet non satis declaret posse principem sine causa justa id facere. Idem Angel. in l. tem si verberibus, S 4, ff. de Rei vindicat. Haec autem absurdissima sunt, ut est per se notum, quia sunt contra hominum pacem et justitiam, et contra jus unicuique datum a natura.

16. Fit satis objectionibus , et eaplicatur amplius doctrina. — Sed hae objectiones procedunt ex mala intelligentia illhus distinctionis, al quam melius percipiendam supponenda est alia distinctio juris, quae in superioribus a nobis data est ; diximus enim jus aliquando significare legem; aliquando vero significare dominium, vel quasi dominium alicujus rei, seu actionem ad utendum illa : nunc ergo idem dicimus de jurc naturali. Atque ita distinctio D. Thomae et communis intelligitur de jure naturali praeceptivo, et in ordine ad materiam de qua sermo est. Quo sensu manifestum est divisionem rerum non esse contra jus naturale, quod illam prohibeat absolute et simpliciter : et idem est de servitute, et aliis similibus. At vero si loquamur de jure naturali dominativo, sic verum est libertatem esse de jure naturali positive, et non tantum negative, quia ipsa natura verum dominium contulit homini suae libertatis. Communitas etiam rerum aliquo modo pertineret ad dominium hominum ex vi juris naturae, si nulla esset facta rerum divisio, quia homines haberent positivum jus et actionem ad usum rerum communium, ut est per se evidens, et recte probat prima objectio facta. Nam hac ratione libertas est de jure naturae, potius quam servitus, quia natura fecit homines positive (ut sic dicam) liberos cum intrinseco jure libertatis, non tamen ita fecit positive servos, proprie loquendo. Similiter contulit communiter dominium rerum omnium, et consequenter uniquique dedit potestatem utendi : proprietatem autem dominiorum non ita contulit, ut egregie declarat Augustinus tractatu 6 in Joan., in fine, et cap. 1, dist. 8; et de hoc communi dominio videri potest Soto lib. 4 de Justit., q. 4, art. 4; Molin. tr.2 de just. disp. 3.

17. Per quod etiam patet responsio ad ahas ilationes; nihil enim illorum sequitur, quia illa repugnant huic juri positivo et dominativo quod natura vel omnibus vel singulis contulit : unde quamvis natura non praeceperit ut res semper essent communes quo sensu dicitur communitas rerum de jure naturae (negative), tamen durante illo statu, positivum praeceptum juris naturae erat ut nemo prohiberetur nec impediretur ab usu necessario ccoomunium rerum. Quod praeceptum suo modo nunc durat in his rebus quae communes sunt, quamdiu non sunt diversae aliquo modo : nemo enim potest prohiberi a communi usu illarum per se loquendo, id est, seclusa speciali necessitate vel causa justa. Sicut etiam e contrario, quamvis divisio rerum non sit praecepta jure naturae; tamen postquam facta est et applicata sunt dominia, jus naturae prohibet furtum, seu indebitam acceptionem rei aliena : et ob hanc causam non licent ea omnia quae in ea objectione inferuntur, ut constat ; et de illis videri possunt Covarrus, lib. 3, Variar., cap. 6, et Pinel. in Rubri. C. de Resc. vendi., part. 1; cap. 1, n. 14 et sequentibus.

18. Cur jus naturae dominativum possit per homines mutari, non ita vero praeceptivum. — Sed adhuc obstat secundum exemplum, quia divisio dominiorum quoad libertatem a natura facta est; quomodo ergo potest licite auferri ? Et in universum oritur alia difficultas, cur possit jus naturae dominativum, etiamsi positive ab ipsa natura datum sit, immutari, et per homines aliquando licite et valide auferri: non autem ita possit mutari jus naturae praeceptivum. Respondeo prius ad secundum exemplum, quamvis natura dederit libertatem et dominium ejus, non tamen absolute prohibuisse, ne auferri possit. Nam imprimis eo ipso quod homo est dominus suae libertatis, potest eam vendere seu alienare. Respublica etiam per potestatem altiorem quam habet ad regendos homines, potest ex justa causa (ut in poenam) hominem privare sua libertate: nam etiam natura dedit homini vitam quoad usum ejus ac possessionem, et interdum nihilominus potest juste illa privari per potestatem humanam.

19. Solutio et ratio differentie. — Ratio autem generalis differentiae inter jus praeceptivum et dominativum, est, quia illud prius continet regulas ac principia bene operandi quae continent necessariam veritatem: et ideo immutabilia sunt ; fundantur enim in intrinseca objectorum rectitudine, vel pravitate. Jus autem dominativum solum est materia alterius juris praeceptivi, et consistit (ut sic dicam) in facto quodam, seu in tali conditione vel habitudine rerum. Constat autem res omnes creatas, praesertim incorruptibiles, habere a natura multas conditiones , quae mutabiles sunt, et per alias causas auferri possunt. Sic ergo dicimus de libertate, et de quocumque jure civili, etiamsi positive sit a natura datum, posse per homines muiari, quia in singulis personis est dependenter, vel a sua voluntate, vel a republica, quatenus habet legitimam potestatem in omnes privatas personas et bona earum, quantum ad debitam gubernationem necessarium est.

19. Atque ex his reliqua exempla facile expedita sunt. Nam tertium de praescriptione solum probat leges civiles posse ex justa causa mutare, vel transferre jura dominandi, qua mutatione facta, extrinseca ratione dici potest mutari jus naturale, quia mutata materia cessat prius jus, et aliud obligat ; quod non repugnat dictis, imo illa confirmat. Quartum vero exemplum de testamentis vel contractibus soIum probat jus humanum posse aliquid addere juri naturali, quod etiam verum est. Neque inde sequitur aliquid contra positivum praeceptum juris naturae, quia jus naturale non praecipit, verbi gratia, ut matrimonium sine tot testibus factum valeat: sed in hoc negative se habet non exigendo testes. Unde fit ut quamdiu jus positivum illos non postulaverit, matrimonium sine illis valeat ex vi juris naturalis : postquam autem jus positivum talem conditionem postulabat ad valorem contractus, jus naturale illi non repugnat, sed potius suo modo ad illius juris observationem obligat, et sic de aliis formis humano jure inventis dicendum est.

20. Ad secundum. —Quoomodo cesset naturale jus per dispensationem quae fit in voto et aliis a prelatis. — Ad secundum argumentum continens exempla humanarum dispensationum in lege naturali, respondetur procedere juxta secundam assertionem et illam probare. Nam primum exemplum de voto et juramento aperte versatur in materia quae pendet ex humano arbitrio et consensu, et ita in illorum dispensatione non relaxatur in se praeceptum legis naturalis, sed remittitur debitum ortum ex consensu humano, et ita cessat consequenter obligatio naturalis praecepti, ut in tract. de Juramento et voto, ex professo traditum est. Ejusdem generis est secundum exemplum de matrimonio rato; nam etiam ibi obligationi naturali substernitur contractus humanus, ratione cujus potest in illo dispensari. Quod si instes, quia lex naturalis praecipit ut vinculum illud sit indissolubile, respondeo non ita hoc praecipere naturalem legem, ut absolute sit intrinsece malum contractum illum dissolvi: nam hoc non ostenditur sufticienter ex principiis naturalibus, sed solum ut dissolvi non possit privata auctoritate et voluntate contrahentium, quia talis dissolutio non fit sine aliquo praejudicio communitatis, seu ipsius naturae conservandae, cui per tale vinculum fuit aliquo modo jus acquisitum, et ideo dissolvi non potest privata auctoritate : contra quam naturalem legem non fit, quando dispensatur auctoritate publica, et ita nulla dispensatio in proprio jure naturali praeceptivo ibi intervenit. Ouod autem id fieri possit auctoritate publica, non est contrarium, imo consentaneum ipsi naturae, quia natura ipsa (ut sic dicam) potest cedere juri suo propter aliud bonum majus, quod in suum etiam commodum redundat : et quia administratio eorum jurium, quae ad commune bonum naturae pertinent, commissa est potestati gerenti curam reipubhcae ; ideo non est contra naturale jus, quod talis actus auctoritate publica dissolvatur. An vero haec potestas sit supernaturalis, vel possit esse in pura natura, vel matrimonium esset purus contractus et non sacramentum, et quomodo locum habeat in matrimonio tantum rato, et non in consummato, in materia de Matrimonio tractandum est.

21. An Pontifex possit dispensare in residentia Episcopi quae est de jure naturali. — In tertio exemplo de dispensatione in residentia Episcoporum, disputari posset an obligatio residendi sit de jure naturali vel divino positivo; sed, quia non est hujus loci, suppono esse de jure naturali. Quo supposito, Soto (ut supra retuli) negat illam esse veram dispensationem, per quam relaxatur ejus obligatio, sed esse interpretationem tantum quod in tali casu jus naturale non obliget. Quia cum ilud praeceptum sit affirmativum, non obligat pro semper et ideo facile occurrere possunt occasiones in quibus, seu pro quibus tale praeceptum non obliget, et in illis habebit locum interpretatio. Sed haec responsio efficaciter improbatur rationibus factis inter argumentandum. Quia ubi est pura interpretatio, non tollitur obligatio, sed ablata supponitur et declaratur: in hoc autem genere est evidens, et experientia notissimum, saepe concedi licentias, et dispensationes in casibus, in quibus per se obligatio non cessaverat : nec privata auctoritate posset tuta conscientia omitti, per quamcumque interpretationem doctrinalem (ut sic dicam) subsistente tali causa; et tamen faeta facultate per Pontificem cum eadem causa sola, dubitandum non est quin tuta conscientia non resideatur ; ergo signum est esse ibi veram relaxationem per potestatem jurisdictionis. Neque etiam dici potest illam esse interpretationem in casu dubio, et ideo requirere jurisdictionem, quia nullum supponitur dubium, imo supponitur ut certum causam non esse talem quae per se valeat auferre obligationem Quod etiam patet, quia causa saepe est extrinseca respectu talis obligationis, ut publica utilitas in regimine totius regni, vel in assistendo catholico principi ad commune bonum Ecclesiae, vel regni, et similes, quae per se non excusant, et multum pendent ex arbitrio humano, et ideo possunt sufficere ad honestandam dispensationem , non vero ad tollendam per se obligationem.

22. Auctoris sententia posse lnumana potestate dispensari in residentia Episcopi, et assignatur ratio.—Concedo ergo illam esse dispensationem. Dico tamen non esse in jure naturali praeceptivo per se spectato, sed in materia ejus mutando illam, quatenus etiam pendet ex consensu aut voluntate humana ; qua muta- tione facta ipsum naturale praeceptum per se cessat obligare. Declaratur, quia illa obligatio residendi non insurgit, nisi mediante pacto et vinculo inter Episcopum et Ecclesiam ; hoc autem pactum et vinculum humana voluntate contrahitur, et ideo ex hac parte mutabile est saltem per potestatem publicam cap. 7nter corporalia, de Translat. Episc., et ideo per eamdem relaxari potest, et consequenter etiam potest naturalis obligatio, quae ex illo nascitur, vel mutari, vel auferri: et declaratur amplius, quia illud pactum inter proprium Episcopum et suam Ecclesiam ex natura rei subordinatur supremo pastori, ita ut in illo pacto includatur conditio offerendi se ministerio talis Ecclesiae cum subordinatione ad supremum pastorem, qui habet in illa Ecclesia excellentiorem potestatem et immediatam etiam curam. Quando autem Pontifcx dispensat in residentia, ipse statuit quomodo pro tali tempore providendum sit tali Ecclesiae, et quasi onus illius in se suscipit, et inde consequenter fit ut proprius Episcopus liberetur personali obligatione, non per dispensationem in praecepto naturali, sed quia illo modo revera implet pactum cum sua Ecclesia, ex quo illa obligatio praecepti oriebatur. Vel potius impletur illa obligatio alio modo incluso etiam in ipso pacto, providendo Ecclesioe modo praescripto a supremo pastore ex raiionabili causa ; hoc enim supponi debet, quia haec est justa conditio quam vinculum ipsum includit.

23. Impedimenta jure nature matrimonia dirimentia nequeunt a Pontifice dispensari. — Ad quartum exemplum de impedimentis irritantibus jure naturali, nunc supponimus esse probabilius in talibus impedimentis non posse dispensari per potestatem humanam, ut quod aliquis qui matrimonium cum una contraxit et consummavit, aliam ducat priori vivente, vel manente utroque vinculo valido, vel dissoIuto priori : neutrum enim fieri potest per humanam potestatem, idemque est in similibus. Unde haec exempla potius confirmant primam assertionem : nam haec impedimenta, si naturalia sunt ex pura ratione pendent, non ex voluntate humana : unde non credimus esse aliquando in Ecclesia dispensatum in matrimonio inter fratres; si tamen id factum est, credendum est factum esse adhaerendo opinioni dicenti, illud non esse impedimentum irritans jure naturas, de quo plura in propria materia, et aliquid addemus in cap. seq.

24. Alia vero exempla nihil faciunt ad causam: nam in privilegiis decimarum non dero- gatur juri naturae, sed humanae determinationi. Quia, licet sustentatio ministrorum Ecclesiae sit de jure naturae, tamen modus et distributio illius oneris inter fideles humani juris et arbitrii est, et in hoc tantum fit aliqua immutatio, ut late declaravi tract. 2 de helig., lib. 1, cap. 14. Immunitas etiam ecclesiastica quoad personas (dato quod sit de jure divino naturali, quod nunc non agimus) non violatur, nec minuitur in se, et prout esse potest in praecepto naturali, ex eo quod auctoritate Pontificis interdum aliquis clericus privetur illa, et potestati laicae subjiciatur, vel quia tunc potestas laica subit rationem ministri Pontificis, vel certe quia ratio naturalis non alio modo dictat hanc immunitatem, nisi cum dependentia et subordinatione ad supremum ecclesiasticum pastorem : et ita ibi nulla intervenit dispensatio in jure naturali praeceptivo. Quia jus naturale non praecipit ita clericos esse immunes, ut etiam ex justa causa non possit ecclesiasticus Praelatus, praesertim supremus, eos brachio saeculari remittere, ut est per se notum. Quapropter quando hoc fit, non solum non est relaxatio juris naturalis, verum potius est justa executio justitiae, quam divinum et naturale jus dictat. Alia vero exempla quae Felinus ibi citatus adducit prudens omitto, quia multa ex dictis excluduntur : alia probabilia non sunt ; alia vero non ad prasentem causam pertinent, sed quaestionem de dispensatione in jure divino positivo intra suo loco tractandam attingunt.

25. Ad rationem respondeo confirmare secundam assertionem, et non procedere contra primam. In his enim obligationibus quae pendent ex consensu vel pacto humano, frequens esse potest illa necessitas dispensandi et ideo consentaneum est divinae providentiae ut illam potestatem reliquerit in Ecclesia. Qua ratione in tractatibus de Juramento et voto usi sumus. Item materia talis obligationis de se est mutabilis et variabilis, et humana voluntas saepe imprudenter consentit in obligationem aliquam, et ideo materia illa apta erat ad potestatem dispensandi. At vero quando lex naturalis obligat ex vi solius rationis in materia independente a priori consensu humano, non solum esse non potest necessitas dispensationis, sed etiam illi repugnat : nam si res sit prohibita ratione naturali, est intrinsece mala: quae ergo potest esse necessitas dispensationis in tali lege? Si vero sit praecepta, vel occurrente necessitate, talis les non obligabit, et non erit necessaria dispensatio : vel si non obstante necessitate lex obligat ex vi rationis, omissio illius est intrinsece mala in tali articulo, et ideo nulla potest esse necessitas permittendi illam. Et ita cessant reliqua quae ibi adducuntur, quae habere possent aliquem colorem pro jure divino positivo, et in suo loco iractabuntur : nam ad jus naturale non recte accommodantur. Quod vero in fine additur de interpretatione, cap. 16 tractabitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14