Text List

Caput 15

Caput 15

Utrum deus dispensare possit in lege naturali etiam de absoluta potestate

CAPUT XV. UTRUM DEUS DISPENSARE POSSIT IN LEGE NATURALI ETIAM DE ABSOLUTA POTESTATE.

1. Ratio difficultatis.—Ratio dubitandi est, quia omnis legislator potest in sua lege dispensare, quod in humano legislatore tam generaliter et sine exceptione hoc verum habet, ut etiamsi absque causa dispenset , factum teneat ; ergo multo magis in Deo: ergo cum ipse sit auctor naturalis legis poterit in ea dispensare. Confirmatur, quia ita fecisse videtur dispensando cum Abrahamo in quinto praecepto Decalogi, Genes. 22 ; et cum Osea in 6, quando illi praecipit accipere mulierem fornicariam, Oseae 2 ; et cum filiis Israel in septimo, quando ex Dei facultate spoliaverunt Egyptios, Exod. 12.

2. Distinguitur triples ordo praeceptorum naturalium. — Distinguimus tres ordines praeceptorum naturalium: quaedam sunt universalissima principia, ut, malum faciendum non est, et bonum est prosequendum : quaedam vero sunt conclusiones immediatae, et omnino intrinsece conjunctae dictis principiis, ut praecepta Decalogi : in tertio ordine sunt alia praecepta, quae multo magis sunt remota a primis principiis: imo et ab ipsis Decalogi praeceptis, de quibus postea exempla ponemus. De primis non est controversia inter auctores : nam certum est in ea non cadere dispensationem respectu hominis libere et moraliter operantis. Nam si Deus faciat ut homo careat omni operauone morali, liberum usum rationis et voluntatis impediendo excusaretur homo ab omni lege naturali, quia nec bene nec male moraliter operari posset: tamen illa non esset dispensatio in lege naturae, sed esset impedire subjectum ne esset capax obligationis illius, sicut nunc infans non oplieatur proprie lege naturali. At vero sj homo relinquitur capax liberae operationis, absolvi non potest ab omnibus illis principiis legis naturae: quia, posita quacumque dispensatione, necesse est ut illa principia sint regula honeste operandi: vel enim dispensatio facit operationem, vel carentiam ejus licitam, vel non facit: si non facit, nulla est dispensatio: si vero facit, necesse est ut ratio judicet hic et nunc operationem esse licitam : ergo dispensatio non potest cadere in illud principium: Bonum est prosequendum, quod amplius ex dicendis constabit. Controversia ergo est de aliis duobus ordinibus praeceptorum, et praesertim tractatur a doctoribus de secundo: nam de tertio pauca dicunt, et ideo in fine breviter illum expediemus.

3. Prima sententia affirmans Dewn posse dispensare in omnibus praeceptis naturalibus. — Est ergo prima sententia generaliter aftirmans posse Deum dispensare in omnibus praeceptis Decalogi. Quae consequenter ait non solum posse Deum dispensare, sed etiam abrogare totam illam legem, auferendo omnino ejus obligationem vel prohibitionem ; quo facto, inquit haec opinio, futura fuisse licita omnia qua lex naturae prohibet, quantumvis mala nunc esse videantur. Ex quo tandem concludit non solum posse Deum haec non prohibere, sed etiam praecipere ut fiant: quia si mala non sunt, sed licita, cur non poterit illa praecipere? Haec fuit sententia Ocham in 2, q. 19, ad 3 dubium, quem sequitur Petrus de Aliaco, in 1, dist. 74, et Andreas de Castro Novo in 1, d. A8, q. 1, articulo 1, et inclinat Gersonius, alphabeto 61, lit. E et F.; Almainus etiam 3 Moral, cap. 15, ut probabilem tractat hanc opinionem : postea vero illam rejicit. Fundantur praecipue, quia omnia quae cadunt sub legem naturae non sunt mala, nisi quia prohibentur a Deo et ipse libere ipsa prohibet, cum sit supremus Dominus et gubernator. Item, quia oppositum non implicat contradictionem : ablata enim prohibitione, reliqua omnia facile consequuntur.

4. Hacluditur hec sententia. — Haec vero sententia tanquam falsa et absurda a reliquis theologis rejicitur: et a priori improbanda est ex dictis supra cap. 6, ubi ostendimus legem naturalem , licet, ut est proprie lex divina, praecepta et prohibiticnem Dei includat, nihilominus supponere in sua materia intrinsecam honestatem, vel malitiam ab ea prorsus inseparabilem : et praeterea ibi ostendimus, supposita divina providentia, non posse Deum non prohibere mala illa quae ratio naturalis ostendit esse mala. Sed licet fingamus prohibitionem additam per voluntatem Dei posse auferri, nihilominus prorsus repugnat ad id quod per se et intrinsece malum est, desinere esse malum, quia rei natura non potest mutari, unde nec potest talis actus libere fieri, quin malum sit et dissonum naturae rationali, ut ex Aristotele et aliis ibi ostendimus. Et videtur per se notum : qui enim fieri potest ut odium Dei vel mendacium libere facta non sint prava? Fundamentum ergo hujus sententiae, scilicet, quod omnis malitia humanorum actuum proveniat ex prohibitione extrinseca, omnino falsum est. Ideoque ne aequivoco laboremus, separanda est quaestio de prohibitione extrinseca Dei, an possit ab ipso non fieri, vel respectu omnium, vel respectu alicujus. Nam de hac probibitione esse potest res magis dubia, ut in dicto cap. 6 dixi; probabilius tamen esse ostendi, essea divina providentia inseparabilem: illa vero quaestione omissa, hic absolute inquirimus an fieri possit a Deo, ut actiones illae quae per legem Decalogi prohibentur, malae non sint ullo modo , ita ut nec per legem ostensivam naturalis rationis vetentur ut malae, et in hoc sensu dicemus esse falsam sententiam Ochami et aliorum.

5. Absurdum quod sequitur ex improbata sententia: posse, scilicet, Deum precipere ut ipsemet odio habeatur. — Unde a fortiori constat multo majus absurdum esse dicere, posse Deum homini praecipere ut ipsummet Deum odio habeat, quod plane sequitur ex illa sententia. Nam, si potest illum actum non prohibere, et ablata prohibitione non est malus, ergo potest illum praecipere. Consequens autem esse absurdum patet, quia non potest Deus facere ut ipsemet sit odio dignus : nam repugnat ejus bonitati : neque etiam potest facere ut sit rectum et ordinatum, habere odio rem amore dignam. Item esset ibi quaedam contradictio : nam obedire Deo est quidam virtualis amor ejus, et obligatio ad obediendum praesertim nascitur ex amore; ergo repugnat obligari ex praecepto ad ipsummet Deum odio habendum. Idem argumentum fieri potest de mendacio : nam si Deus illud posset praecipere, etiam posset ipse mendacium dicere, quod erroneum est: sic enim tota certitudo fidei periret. Atque haec etiam ratio probat de dispensatione : nam si potest Deus dispensare in omnibus, ergo in mendacio non tantum ofticioso, sed etiam pernicioso, et in quacumque materia; multo ergo magis poterit (ut ita dicam) secum ipse dispensare, vel potius sine dispensatione mentiri, quia respectu illius nulla est prohibitio, et alias dicitur actum secundum se malum non esse.

6. Secunda opinio affirmans precepta De- calogi, quae dicuntur secundae tabulae, dispensari posse per Deum, non vero prime. — Secunda sententia est Scoti in 3, distinctione 37, quaestione unica, quem ibi sequitur Gabrie quaestione prima, articulo secundo, et refert etiam ibidem Almainus, distinguitque inter praecepta primae et secundae tabulae. Primae tabulae dicuntur tria praecepta Decalogi, quae versantur circa Deum; de quibus sentit duo prima, quae negativa sunt, esse indispensabilia; tertium autem, quatenus involvit circumstantiam Sabbati, et dispensabile, et abrogabile fuisse (quod est manifestum apud omnes, quia quoad id non fuit naturale, sed positivum); quatenus vero absolute continet affirmativum praeceptum cultus divini, dubitat an dispensabile sit; et de tota hac parte hujus opinionis infra dicam. Praecepta secundae tabulae dicuntur reliqua septem, et in universum omnia quae circa proximos vel creaturas versantur, de quibus omnibus sentit Scotus dispensabilia esse.

7. Duo fundamenta praecipua adducit Scotus. Unum est, quia si essent indispensabilia, intellectus divinus, ut praevenit voluntatem suam , necessario judicaret , hos actus ess amandos et illos odio habendos, et consequenter necessitatem imponeret divinae voluntati ad amandos actus quos praecipit, et odio habendos quos prohibet, quod reputat absurdum et dicit alibi probasse. Secundum ejus fundamentum est, quia beatitudo hominis non pendet ex aliquo actu circa creaturam : nam solo amore sui potest Deus hominem beatificare; ergo nullus actus voluntatis humanae circa creaturam est medium necessarium secundum potentiam Dei absolutam ad beatitudinem hominis: nec etiam est impedimentum necessario illam excludens ; ergo nullus talis actus circa creaturam necessario praecipitur aut prohibetur a Deo; ergo potest in omni tali actu dispensare. Unde concludit Scotus septem illa praecepta Decalogi non esse conclusiones, quae absoluta necessitate inferantur ex principiis per se notis, sed solum habere quamdam convenientiam maximam cum natura hominis, ut illi praecipiantur vel prohibeantur, ac proinde esse capacia dispensationis. Ponitque exemplum in occisione hominis, cujus prohibitio non necessario infertur ex principiis naturae, ut in Abrahamo (inquit) ostensum est. Atque hanc fere sententiam tenuisse videtur Bonaventura in 1, dist. 47, solumque differre quia de praeceptis primae tabulae indistincte negat recipere posse dispensationem: de praeceptis autem secundae tabulae absolute contrarium affirmat, et putat esse sententiam Bernardi lib. de Praecept. et dispens., cap. 5; sed de sensu Bernardi dicam inferius, et fortasse Bonaventura in eodem locutus est.

8. In hae opinione Seoti imprimis considerandum est illum non tam admittere dispensationem in jure naturali, formaliter loquendo, ut sic dicam, seu loquendo proprie et rigorose de praecepto legis naturae, sed potius extrahere ab hoc jure praecepta secundae tabulae , et ideo concedere esse dispensabilia ; unde consequenter videtur non admittere aliquod proprium praeceptum legis naturae, nisi quod ad Deum pertineat. Utrumque patet. quia lex naturalis est illa quae ex vi rationis solius ducit obligationem; sed illa praecepta non sunt talia secundum Scotum, quia dicit non necessario inferri ex principiis naturae, et ita non essc intrinsece mala nisi prohibeantur ; ergo.

9. Excluditur opinio. — lu utroque igitur mihi valde displicet haec sententia. Primo enim, si praecepta secundae tabulae non essent legis naturae, ante legem per Moysem datam non obligassent homines ex vi solius rationis naturalis, quia per illam non poterat constare de speciali prohibitione divina, si ratio non ostendebat in actibus intrinsecam malitiam. Unde etiam post datam legem illa praecepta moralia non obligassent gentes pro quibus lex Moysi data non erat, imo nec nunc quoad nos suam vim retinerent, quia omnia praecepta, quatenus fuerunt positiva illius legis, cessarunt. Nisi dicatur fuisse renotata a Christo in Evangelio: quod verum quidem est: tamen inde retorquetur argumentum, quia Christus non tradidit praecepta moralia positiva, sed naturalia, et illa magis explicavit; ergo sinunc perseverant, ideo est quia naturalia sunt. Deinde totum illud consequens videtur essc contra Paulum ad Roman. 2 dicentem : Gentes quae legem non habent, naturaliter ca quae legis sunt faciunt, et qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt, scilicet, sine lege positiva propter solam naturalem: loquitur autem ibi Paulus de peccatis contra praecepta secundae tabulae, cum ait: Tradidit eos in reprobum sensuum, et faciant ea qua non conveniunt, eic.

10. Responderi potest, etiamsi haec praecepta non sint omnino necessaria de lege naturae, esse tamen adeo convenientia naturae, ut ab omnibus gentibus fuerint introducta et accepta, et hoc satis esse ut, seclusa positiva Dei prohibitione, homines peccarent ea transgrediendo. Sed contra: nam inde sequitur haec prae- cepta ad summum esse juris gentium, quod plane sentire videtur Scotus quando illa comparat cum dominiorum divisione. At verojus gentium non solum a Deo, sed etiam ab hominibus mutabile est, ut infra dicam et patet, quia si aliqua provincia non uteretur divisione, sed communitate rerum, non possemus id tanquam malum damnare; sequitur ergo idem esse dicendum de praeceptis secundae tabulae, quod absurdissimum est. Alias si aliqua gens barbara non uteretur divisione, sed communitate uxorum, non esset talis consuetudo tanquam intrinsece mala improbanda, quod nemo dicet. Unde, ut supra notavimus, quaedam nationes approbarunt adulteria, aliae non damnarunt furta ; qui errores in eis maxime improbantur, cum tamen si tantum essent contra jus gentium, non omnino essent damnabiles, quia non tenentur omnia regna vel provinciae, quoad suum usum, omnia jura gentium quae in rigore humana sunt, acceptare. Denique etiam Paulus loco citato illam responsionem videtur excludere, dicens : "Ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis", utique ab auctore naturae, ut omnes exponunt, qui propterea dicunt auctorem hujus legis esse ipsummet Deum per lumen naturae. Confirmo hoc ex Paulo ad Rom. 13 dicente: "Non occides, non machaberis, etc.. in hoc verbo instauratur, diliges proximum tuum sicut teipsum", in quibus verbis docet illa praecepta esse intrinsece et ex natura rei connexa cum amore proximi, et non aliter pertinere ad Decalogum quam ut necessaria ad amorem proximi : per se autem notum videtur dilectionem proximi maxime pertinere ad legem naturae, cum sine illa conservari non possit natura ipsa, non solum in debito ordine et educatione, verum etiam neque in suo esse; ergo idem dicendum est de illis praeceptis.

11. Non tantum praecepta erga Deum necessaria esse de jure nature, sed etiam plurima erga proaimwun. — Hinc autem necessario sequitur non solum praecepta erga Deum esse simpliciter necessaria ex vi legis naturalis, sed etiam multa erga proximum. Quod etiam philosophi agnovisse videntur, ut patet ex Aristotele, 2 Ethicor., c. 6, et lib. 5, c. 7; Cicerone et Platone in libro de Repub., et D. Thoma, et reliquis theologis ; et ratio quae ex dictis colligitur id convincit; et praeterea patet inductione: nam saltem octavum praeceptum : Non falsum testimonium dices, omnino necessarium est, ut a fortiori patet ex dictis supra de pravitate mendacii. Item furtum formaliter sistendo in ratione furti, nunquam potes: licere : nam si acceptio est licita, alter a quo accipio non est rationabiliter invitus: quod si non est ita invitus, non est furtum; ergo contrario, quando alius est rationabiliter invitus, acceptio non est licita : ergorepugnantia est esse furtum et licere: ergo hoc etiam praeceptum simpliciter necessarium est. Et idem argumentum fieri potest de homicidio, ut in tertia opinione dicam.

12. Fit satis argumentis Scoti. — Argumenta vero Scoti non cogunt: nam primum, ut Bassolis, Cajetanus et alii notarunt, aeque procedit contra priorem partem sententiae ipsiusmet Scoti, quia si aliquod praeceptum primae tabulae est dispensabile, etiam divinus intellectus, ut antecedit voluntatem, necessario judicat illud esse servandum, et consequenter voluntas etiam divina necessario conformabitur huic judicio, cum tamen versetur circa aliquid creatum, scilicet, circa mores, vel actus humanos. Hllud ergo consequens, quantum ad intellectum Dei spectat, nullum infert inconveniens : nam de omni veritate necessaria necessarium habet judicium, sivesit de re increata, sive de creata, sive speculativa, sive practica , seu operabili ab homine. Quod vero pertinet ad voluntatem Dei, si sit sermo de simplici affectu complacentiae, vel displicentiae, etiam hunc potest Deus necessario habere circa illud quod judicat esse per se bonum aut per se malum, maxime supposita voluntate libera quam habet creandi hominem. Si autem sit sermo de voluntate aliqua beneplaciti ferendi praeceptum , seu obligandi homines positiva et superaddita obligatione : sic probabiliter potest disputari illud consequens in utramque partem ; nos autem supra ostendimus ut probabilius, etiam illo modo non esse inconveniens necessitari divinam voluntatem ad illam prohibitionem, ex suppositione quod decrevit naturam humanam oondere et illam gubernare, seu convenientem providentiam circa illam habere. Secundum autem fundamentum Scoti ab extrinseco sumitur: nam malitia vel bonitas intrinseca actus ex objecto pensanda est, non ex habitudine, vel necessitate ad ultimum finem. Unde mendacium jocosum vel officiosum in rigore non privat ultimo fine, cum sit peccatum veniale, et nihilominus indispensabile est. Quod si dicatur impedire, quia illo durante non potest obtineri beatitudo donec reatus illius poenae tollatur, sic constat falsum esse assumptum ; nam multi actus circa creaturas vel omissiones corum possunt esse necessarii ad beatitudinem, vel possunt illam impedire. Nam propterea dixit Paulus sine lege perituros qui talia faciunt. Quamvis ergo substantia beatitudinis consistat in solo Deo et actibus circa illum, tamen actus circa creaturas possunt illam impedire, vel esse media necessaria ad illam consequendam, quatenus redundant in offensionem Dei, vel ejus obedientiam continent.

13. Tertia opinio affirmans praecepta negativa Decalogi esse indispensabilia , excepto quinto praecepto , quod cum affirmativis dispensari potest. — Tertia opinio est Durandi in 1, dist. 47, quaestione quarta, et Majoris in 2, dist. 37, q. 10, qui distinguunt inter praecepta negativa et affirmativa, quamvis non omnino inter se conveniant. Nam Major dicit negativa esse indispensabilia, excepto quinto praecepto, IVon occides. Durandus vero, eamdem regulam constituens de exceptione, dixit, si verbum JVon occides generaliter sumatur pro quacumque hominis occisione, sic dispensabile esse : si vero sumatur pro occisione hominis, prout eam prohibet ratio naturalis, sic etiam illud indispensabile esse. Sed profecto distinctio non erat necessaria, quia priori modo occisio non cadit sub prohibitione legis naturae, quia dicit quid commune abstrahens ab occisione justa et injusta, de qua constat, ut sic, non prohiberi lege naturae. Igitur loquendo proprie de quinto praecepto, sine causa fit exceptio, ut patebit ; et eodem modo possent isti auctores excipere septimum praeceptum, vel in illo distinguere, quia etiam acceptio rei alienae potest interdum juste fieri.

14. De affirmativis autem praeceptis, Major absolute dicit omnia esse dispensabilia. Et probat primo, quia potest Deus non concurrere cum homine ad quemcumque actum praeceptum. Sed hoc impertinens est, quia hoc non est dispensare, sed tollere potestatem operandi. Quis enim dicat unum hominem dispensare cum alio ne audiat Missam, violenter illum detinendo, aut ita graviter vulnerando ut illam audire non possit. Probat deinde quia pro quocumque tempore signato potest Deus praebere facultatem non exercendi actum praeceptum, vel etiam praecipere facere aliud; ergo hoc modo poterit pro toto tempore vitae dispensare. Sed neque hoc urget : si consideremus praeceptum affirmativum non obligare pro semper; et stando in pura lege naturae non habere aliud tempus, pro quo determinate obliget, nisi illud quod necessaria occasio vel opportunitas definierit. Unde, quamvis contin- gat totum vitae tempus transigi sine tali occasione vel opportunitate, et ideo nunquam occurrere obligationem praecepti, non propterea interveniat dispensatio: nam hoc etiam naturaliter et sine miraculo contingere potest: ratio ergo illa ad summum probat posse Deum facere, ut in singulis temporibus praecepti necessitas non occurrat, vel quia urget aliud praeceptum magis, vel quia rerum circumstantiae mutantur. Quod si Major velit, stantibus eisdem circumstantiis cum quibus obligat naturale praeceptum, posse Deum dare licentiam ne mmpleatur, illud non probat, sed assumit tantum.

15. Durandus ait praecepta primae tabulae esse indispensabilia, non ita vero secundae tabulg. — Durandus autem distinguit inter praeceptum primae et secundae tabulae, et prius dicit esse indispensabile, posterius autem dispensari posse. Probat hac ratione, quia omnis materia a qua potest auferri ratio debiti dispensabilis est ; illa vero quae habet debitum inseparabile est indispensabilis : sed materia illorum praeceptorum ita se habet ; ergo. Minorem probat hac analogia, quia dependentia a Deo est inseparabilis ab homine; dependentia vero unius hominis ab alio est separabilis a quocumque : sic ergo a cultu Dei est inseparabile debitum ; ab honore autem parentum separari potest : unde non potest Deus facere quin illi credendum sit, et reverentia exhibenda: potest autem facere ne parentes honorentur. Sed quoad neutram partem videtur mihi ratio efficax, nec distinctio constans. Primum probo, quia longe aliud est de dependentia a Deo in esse : haec enim essentialis est, quia sine illa non potest homo subsistere : sine actione autem morali erga Deum potest existere; imo et bene operari circa alia objecta. Item quamvis potuerit Deus facere, ut Petrus, verbi gratia, non habuerit esse a suis parentibus, tamen hoc non esset dispensare in praecepto de honorandis parentibus : supposito autem quod ab illis habuit esse, jam intervenit dependentia a qua inseparabile est debitum honorandi parentes, sicut a dependentia a Deo inseparabile est debitum colendi ipsum ; et hinc patet secunda pars : nam si sit sermo de debito, aeque inseparabile est sumptum cum proportione, seu supposita emanatione a tali causa: si vero sit sermo de actibus quibus solvitur hoc debitum, sicut potest Deus facere ut homo sine peccato nunquam in tota vita exerceat actum honoris circa parentes, ita potest etiam facere ut nunquam exerceat actum cultus divini; ergo vel neutra est dispensatio, vel in utroque praecepto dispensari potest.

16. Quarta opinio asserens praecepta omnia Decalogi esse indispensabilia, etiam de potentia Dei absoluta. — Est igitur quarta opinio, quae absolute et simpliciter docet, haec praecepta Decalogi esse indispensabilia etiam per potentiam Dei absolutam. Tenet D. Thomas, q. 100, a. 8, et ibi Cajetanus et alii; Sotus, 1. 2, de Just., q. 3, art. 8; Victor., relect. de Homicid.; Viguer. in Instit. theolog., cap. 15, S 1, versu 7; Vincent. in Speculo moral., libro 1, part. 2, dist. 4; Altisiodor. in summa lib. 3, tract. 7, cap. 1, q. 5; Richardus in 3, dist. 37, art. 1, q. 5, et ibi Paludanus, Bassolis et alii; Abulen., in 20 caput Exodi, q. 35, et Molina, t. 6, tractat. 5, disp. 57, n. 6. Fundamentum D. Thomae est, quia ea quae continent intrinsecam rationem justitiae et debiti indispensabilia sunt; sed hujusmodi sunt praecepta Decalogi; ergo. Major patet, quia implicat contradictionem esse debitum et non esse debitum ; quod autem dispensatur eo ipso fit indebitum; si autem habet debitum inseparabile, necessario illud retinet : ergo repugnat dispensare quod hujusmodi est. Et ideo ait D. Thomas, nec Deum dispensare posse, quia non potest agere contra suam justitiam, quod tamen ageret si licentiam daret faciendi id quod per se et intrinsece injustum est.

17. Hanc vero rationem impugnant auctores aliarum opinionum, quia vel petit principium, vel aeque procedit in omni praecepto et dispensatione ejus. Probatur, quia si sit sensus, stante et manente debito, non posse dispensationem habere locum, hoc in omni lege locum habet, quia repugnat dispensare, ut manente debito legis liceat agere contra legem: nam ratio dispensationis consistit in hoc ut auferat debitum legis, et ideo in illis terminis contradictio involvitur; vel est sensus, hoc debitum non posse auferri in praeceptis naturalibus, et hoc probandum est : cum hoc ergo assumitur, principium petitur.

18. Approbatur quarta sententia, et emplicatur. — hespondetur duplex esse debitum, aliud procedens ab ipsa lege tanquam effectus ejus, et de hoc procedit aperte objectio : tamen D. Thomas in dicta ratione non loquitur de hoc debito. Aliud est debitum proveniens ex intrinseca proportione inter objectum et actum comparatum ad rectam rationem, seu naturam rationalem, et de hoc debito procedit ratio D. Thomae. Nam (ut saepe dictum est) lex naturalis prohibet ea quae secundum se mala sunt, quatenus talia sunt, et ideo supponit in ipsis objectisseu actibus intrinsecum debitum, ut non amentur seu non fiant, et e contrario praecipit bona quatenus intrinsecam connexionem et necessitatem habent cum natura rationali; hoc autem debitum inseparabile est, non quia non sit dispensabile (sic enim peteretur principium), sed quia intrinsece supponitur in ipsis rebus ante omnem legem extrinsecam, et ideo stantibus eisdem rebus auferri non potest, quia non pendet ex extrinseca voluntate ; neque est res aliqua distincta, sed quasi modus omnino intrinsecus, seu quasi relatio quae impediri non potest, posito fundamento et termino; et hanc rationem confirmant quae circa alias opiniones dicta sunt, et quae in c. 6 diximus.

19. Haec igitur sententia formaliter, et proprie loquendo, vera est. Quia vero negare non possumus Deum aliquando efficere ut actus illi materiales liceant, qui alias, non interveniente Deo ipso et ejus potestate, licite fieri non possint, ideo ut intelligatur quomodo hoc fiat, et cur illa non sit nec appelletur dispensatio, oportet distinguere in Deo varias rationes. Est enim supremus legisiator : unde habet ut possit nova et varia praecepta imponere: est etiam supremus Dominus qui potest dominia mutare vel concedere: est item supremus judex qui potest punire vel unicuique reddere quod ei debetur. Dispensatio ergo proprie pertnet ad Deum sub prima consideratione, quia ejusdem potestatis est tollere et condere legem: itaque ut intelligatur Deus dispensare, oportet ut utendo sola illa jurisdictione, et non adjungendo potestatem dominativam per quam res ipsas immutet, licere faciat quod antea non licebat : nam si per dominium suum mutet humanum, hoc non erit dispensare, sed tollere materiam legis, ut ex superioribus constat. Quoties ergo Deus facit licitum actum qui jure naturae videbatur prohibitus, nunquam id facit ut purus legislator, sed utendo alia potestate, et ideo non dispensat.

20. Oseam meretricem in conjugem cooptasse probabilior tenet opinio. — Hoc videre licet in exemplis positis. Quando enim Deus praecepit Abrahae interficere filium, id fecit tanquam dominus vitae et mortis: si enim Deus ipse per seipsum voluisset interficere Isaac, non indiguisset dispensatione, sed ex suo dominio id facere posset : eodem ergo modo potuit uti Abrahamo ut instrumento, et quintum praeceptum non prohibet esse instrumentum Der in occisione, si ipse praeceperit. Idem sentit D. Thomas de facto Oseae in assumenda muliere fornicaria, ut patet dicto art. 8, ad 3, et 2. 92, q. 154. Potest enim Deus transferre in virum dominium mulieris sine consensu ejus, et ita efficere vinculum inter illos, ratione cujus illa copula jam fornicaria non sit. Sed licet hoc sit verum de potentia absoluta, locus Oseae non cogit ad hanc interpretationem : jussit enim Deus assumere eam quae prius fornicaria fuerat, non solum ad usum, sed etiam ad matrimonium, et in conjugem, ut Hieronymus, Theodoretus et alii interpretantur, et Irenaeus, libro 4, contra Haereses, cap. 37; et Augustinus 22 contra Faust., cap. 80 et 85, et libro contra Secundinum Manich., cap. 21. Simili modo non dispensavit cum Hebraeis, quando ZEgyptiorum spolia illis concessit, sed vel tanquam supremus dominus donavit, vel saltem tanquam supremus judex reddidit eis mercedem laborum suorum, ut dicitur Sapientia 10. Ita ergo in similibus omnibus intelligendum est, neque potest aliter fieri propter rationem adductam. Idemque applicari potest ad praecepta affirmetiva, in quibus est res facilis, quia non obligant pro semper, sed stante opportunitate quae circa tale objectum inducat necessitatem. Potest autem Deus aut objectum mutare, cedendo juri suo, vel hominum jura immutando, aut etiam necessitatem potest auferre aadendo novas circumstantias quae illam impediant, et nihilominus praeceptum integrum manet, ut ex se semper obliget pro debita opportunitate , quod est signum non fuisse factam dispensationem.

21. Unde colligit D. Thomas, in dicta solut. ad 3, hunc modum immutationis non solum Deo, sed etiam homini interdum esse possibilem. In negativis quidem praeceptis, quando materia illorum cadit sub dominio humano, et per homines immutari potest, quomodo nos supra explicuimus legem praescriptionis: in affirmativis autem, quando per homines possunt immutari circumstantiae quae inducebant necessitatem operandi, vel quando possunt homines gravius praeceptum imponere : ut si Rex praecipiat filio non succurrere parenti extreme indigenti, ut subveniat reipublicae periclitanti. Deus autem ob singularem excellentiam potest, quando vult uti absoluta potestate et dominio. Unde etiam intelligitur ratio ob quam non in omnibus praeceptis negativis potest talis mutatio fieri per homines ex parte materiae, in quibus potest fieri a Deo, ut, verbi gratia, in praecepto non fornicandi, quia nimirum non habet homo illam potestatem in personam feminae, quam habet Deus, ut possit alteri tradere in suam prout voluerit, et ideo etiam potuerunt leges humanae per usucapionem mutare dominia rerum, non tamen ita potuerunt mutare dominia uxorum. Et ita stante lege humana potest desinere esse furtum quod antea fuisset, non tamen potest desinere esse adulterium quod per se tale existit.

22. Quae praecepta naturae sint omnino immutabilia.—Praeterea ex his obiter intelligitur, quotiescumque materia praecepti talis fuerit, ut honestas vel turpitudo ejus non pendeat ex dominio divino, tunc non solum indispensabile esse tale praeceptum, sed etiam ita immutabile ut non possit ulla ratione licitum fieri id quod prohibet: solum enim in negativis praeceptis hoc proprie invenitur. Hujusmodi est primum praeceptum Decalogi, quatenus negativum est, et prohibet habere vel colere plures deos: hoc enimnullo modo potest immutari, quia est contra rationem ultimi finis et excellentiam Dei, ac unitatem ejus quam ipse mutare non potest. Nec enim potest vel alium Deum constituere, vel aliquid facere quod sit aequali honore dignum: mutatio ergo talis praecepti seu materiae ejus non cadit sub divinum dominium. Idem est de secundo praecepto Decalogi, tum quia involvit prohibitionem mendacii, quod nulla ratione honestari potest si mendacium manet : tum maxime quia prohibet facere Deum auctorem mendacii, quod etiam includit irreverentiam Dei, adeo repugnantem divinae auctoritati, ut non possit in hoc cedere juri suo (ut sic dicam). Atque in hoc sensu verum est quod intendebat Scotus, haec aliis esse immutabiliora.

23. Utrum Deus possit alicui concedere vel peramttere ul per totam eetermitatem mullum motum bonum circa ipsum emerceat. —be tertio autem, cum sit affirmativum, certum est posse a Deo fieri ut saepe non obliget quando alias secundum communem cursum rerum obligaret. Àn vero possit homini licentiam dare ut per totum vitae tempus, et, quod difficilius est, per totam aeternitatem nullum bonum motum circa ipsum exerceat, neque cultum aliquem proximum et directum exhibeat, non immerito dubitavit Scotus. Nonnulli vero ex Thomistis censent hoc non posse fieri, nec per propriam dispensationem, neque etiam per mutationem materiee. Si tamen consideremus absolutam ac nudam potentiam, non apparet in hoc implicatio contradictionis, quia inde non sequitur non posse talem hominem bhonos actus morales circa objecta creata exercere, quia eorum bo- nitas non pendet ex praevio actu formali circa ultimum finem, et naturasuatendunt in ipsum, et ita mediate et remote vel quasi materialiter possunt dici continere cultum Dei. At vero, considerando divinam potentiam ut conjunctam infinitae sapientiae et bonitati Dei, atque adeoloquendo moraliter (ut sic dicam), credibilius est non posse Deum in hoc cedere juri suo, quia esset veluti prodigalitas quaedam irrationabilis, maxime respectu creaturae rationabilis et pro tota aeternitate. In aliis autem praeceptis non invenio hujusmodi immutabilitatem ex parte materiae, solo excepto mendacio, ut jam dixi, in quo fortasse est specialis ratio, vel quia etiam respectu ipsius Dei malum est, vel quia de se non limitatur ad materiam creatam, nec pendet ex dominio Dei in illam vel in personam, sed in quacumque materia et de quacumque persona dici potest, vel denique quia ejus deformitas non pendet ex alio dominio vel divino jure, sed statim oritur ex dissonantia verborum ad mentem.

94. Quo sensu asseruerit D. Bernardus pracepta secundae talulae mutari posse a Deo. — Tandem ex dictis intelligitur quo sensu dixerit Bernardus in lib. citato de Praecept. et dispensat., cap. 5, ea quae pertinent ad praecepta secundae tabulae mutari posse auctoritate Dei praecipientis : loquitur enim non de praeceptis ipsis formaliter sumptis, ut sic dicam, sed de actionibus circa quas illa praecepta versantur; de quibus ait, cum per se nunquam fliceant, auctoritate Dei praecipientis posse licere. Quod verum est in sensu explicato; illa tamen non est dispensatio in praecepto secundae tabulae, sed est mutatio materiae ejus, ut diximus. Tamen quia haec mutatio, quando fit ex peculiari dominio et potestate Dei, est (ut sic dicam) extra cursum naturae et praeter leges ordinariae providentiae, ideo interdum dispensatio appellatur, non quidem proprii praecepti naturalis mneque hoc dixit Bernardus si attente legatur), sed ordinarii cursus et legis providentiae, quae a divina voluntate pendet: et in eodem sensu videtur locutus Bonaventura : nam sententiam Bernardi imitatur. Dices: ergo nulla erit tunc differentia inter praecepta primae et secundae tabulae, quam Bonaventura constituit, et favet Bernardus, nam statim cap. 6, dicit quaedam ita esse immutabilia, ut nec a Deo ipso mutari valeant. Respondetur facile ex dictis in hoc esse differentiam, quod praecepta primae tabulae talia sunt, ut non solum ipsa formaliter dispensari non possint, verum etiam neque in actionibus quas prohibent possit talis mutatio fieri, ut liceant vel honestae sint, ac subinde ut neque etiam materialiter sumptae honestari possint auctoritate Dei praecipientis. Odium enim Dei nullo modo potest honestari, nec adoratio idoli, nec cultus alterius Dei praeter Deum verum, quia ab his actionibus secundum se sumptis inseparabilis est deformitas, si libere fiant, quod non ita semper est in actionibus pertinentibus ad praecepta secundae tabulae. Quod non universaliter, sed indefinite accipiendum est: aliqua enim praecepta secundae tabulae possunt esse immutabilia etiam hoc modo, ut aperte fatetur Bernardus dicto c. 6, et in superioribus satis explicatum est.

25. An extra Decalogum sint aliqua precepta naturae dispensalilia per potentiam divinam. — Superest dicendum an saltem extra Decalogum sint aliqua naturalia praecepta quae proprie et formaliter relaxari possint per divinam dispensationem. Affirmant enim Soto loco citato, et sequitur Medina dicto art. 8, et tribuit D. Thomae, vel quia q. 94, art. 5, dicit legei naturalem quoad aliquas conclusiones posse in aliquo particulari casu mutari, ut in lege de reddendo deposito (quo exemplo utuntur dicti auctores ad probandum dispensationem posse cadere in talem legem), vel forte quia D. Thomas, dicta q. 100, art. 9, dicit in praecepta quae dantur ad determinandos modos speciales exequendi praecepta Decalogi, posse cadere dispensationem, ut si ad custodiam civitatis distribuat lex vigilias per cives, potest cum aliquo dispensari (hoc enim est exemplum D. Thomae, quod ad hanc etiam partem Soto applicat). Hujus etiam sententiae videtur fuisse Altisiodor. supra: distinguit enim in praeceptis quatuor gradus necessitatis, ex quibus quartus non facit ad causam, quia est de necessitate proveniente ex lege humana ; in tertio ponit praecepta, quae pendent ex actu humano, quem supponunt, ut sunt de servandis votis, juramentis, contractibus, etc., et in his parva est difficultas, ut patet ex capite praecedenti. In primo ergo gradu necessitatis dicit praecepta non esse dispensabilia, in secundo autem esse; ponit exemplum in praecepto non ducendi plures uxores ; et rationem indicat, quia illa sunt secundae necessitatis, quae sunt aliquo modo necessaria ad conservationem char:tatis, non tamen simpliciter ad ipsam charitatem; nam haec constituunt primum gradum necessitatis. Favet multum D. Thomas in A4. d. 33, q. 1. Nam in primo articulo docet esse praeceptum naturale prohibens pluralitatem uxorum, pertinens non ad primaria, sed ad secundaria praecepta, et ideo subdit art. 2 potuisse Deum illo praecepto dispensare. Eademque ratio erit de praecepto naturali prohibente matrimonium inter fratres: unde de Abraham legitur habuisse Saram sororem suam in uxorem. Item de praecepto non dissolvendi vinculum matrimonii consummati. Nam haec et similia naturalia sunt; et tamen in illis dispensare potest Deus. Fundamentum Soto esse videtur, quia haec praecepta nec proxime nec remote continentur proprie in praeceptis Decalogi, tanquam conclusiones in principiis : unde sentit non inferri per necessariam consequentiam, et ideo non habere tantam necessitatem quin in eis possit dispensari.

26. Resolutio. Deum in nullo precepto proprie dispensare. —Nihilominus dicendum est, proprie loquendo, non dispensare Deum in aliquo praecepto naturali, sed mutare materiam ejus, vel circumstantias, sine quibus praeceptum ipsum naturale non obligat ex se et absque dispensatione. Hanc credo esse mentem divi Thomae in dict. art. 8, et Cajetani, Richardi et aliorum. Quam probo primo excludendo exempla quae in contrarium afferuntur. Primum erat de non reddendo deposito in casu necessario : illa vero non est dispensatio, ut est evidens, alias unusquisque secum dispensaret in illa lege naturali, quia sua auctoritate potest non reddere depositum in tal casu, imo tenetur. Est ergo illa mutatio in materia, per quam fit ut illa non sit materia talis praecepti, ut capite 3 declaravi: unde immerito adducitur D. Thomas in art. 5, q. 94, quia ibi non de dispensatione, sed de mutatione ex parte materiae loquebatur. Secundum exemplum erat de custodia civitatis per vigilias lege distributas, quod multo magis est extra rem: nam illa distributio non fit nisi per humanam legem, et ideo mirum non est quod cadat in illam dispensatio, non solum Dei, sed etiam hominis : ideoque male etiam citatur D. Thomas in dicto art. 8, quia ibi loquitur de determinatione legis naturalis facta per legem humanam, ut exemplum ostendit.

27. Tertium exemplum indicatum ab Altisiodorense est de praecepto servandi votum, in quo potest dispensari. Ad quod etiam constat ex dictis in capite praecedenti, cum aufertur votum, non fieri dispensationem in lege naturali, sed auferri materiam ejus: eodemque modo et non alio potest Deus auferre obligationem voti: nec enim facere potest ut votum integrum maneat, et quod lex naturalis non obliget habentem ad implendum illud : potest ergo Deus auferre votum, et ita subtrahere obligationem legis naturalis absque dispensatione. Imo hic addo quamvis forte ad modum loquendi pertineat) quod licet Pontifex, auferendo votum, dicatur proprie dispensare in illo, si tamen Deus per se illud remittat, non tam posse dici dispensare in illo quam irritare illud : et ratio est quia Deus remittit debitum suum tanquam proprius dominus illius, et ideo donat vel irritat, non dispensat ; sicut quando unus homo remittit alteri promissionem sibi factam, non dispensat, sed irritat illam: secus vero est de Pontifice qui operatur potestate commissa sibi, et tanquam domini dispensator. Cujus signum etiam est, quia Deus potest tollere votum sine ulla causa pro sola sua voluntate , quod est proprium irritationis : Pontifex vero non potest sine causa dispensare.

28. Quartum exemplum erat de praecepto non ducendi plures uxores; et ad eumdem eradum et ordinem pertinent caetera ad eamdem matrimonii materiam spectantia, in quibus considero omnia illa praecepta esse ex his quae fundant obligationem suam in humano consensu et contractu, ut ex materia dc matrimonio suppono, et inductione constat in allegatis praeceptis : omnia enim fundantur in natura talis contractus, ut conveniente naturae rationali. Hinc ergo est ut omnia illa mutabilitatem patiantur ex parte materiae, quia cum contractus ille consistat in mutua corporum traditione, Deus, qui est supremus dominus illorum corporum, potest mutare aut moderari translationem dominii in corpus alterius per talem contractum factum, et hac mutatione facta cessabit lex quae in illo fundatur, non per dispensationem legis, sed per irritationem contractus, vel in totum, vel ex parte. Confirmatur et declaratur a simili, quia haec praecepta eequiparari possunt cum naturali praecepto non fornicandi, in quo fieri non potest dispensatio, quia accessus ad non suam non potest honestari ; tamen quia illa quae non erat sua, verbi gratia, Oseae, nec esse poterat sine illius consensu, fieri potuit sua per Dei potentiam vel simpliciter, vel quoad talem usum ; ideo accessus ad illam potuit fieri honestus, non per dispensationem in praecepto non fornicandi, sed faciendo ut non sit fornicatio, quae antea fuisset. Ita ergo e converso recessus a propria uxore quoad vinculum contra naturale praeceptum est, quia in homine non est potestas privandi alterum dominio acquisito, etiam illo volente ; Deus autem habet hanc potestatem, et ideo potest mutare materiam illius legis, et consequenter facere ut cesset obligatio ejus sine dispensatione. Declaratur tandem quia, ut in capite praecedenti dicebam, in praeceptis ad matrimonium pertinentibus quaedam respiciunt finem ejus et conservationem naturae: quia crgo haec conservatio ad auctorem naturae spectat , ideo talia praecepta includunt in objecto suo veluti habitudinem intrinsecam ad auctorem naturae, seu dependentiam ab illo, ita ut non sint omnino absoluta, sed quasi conditionata. Ut, verbi gratia, quod dissolutio matrimonii non liceat propria auctoritate, quia non possunt privati facere sua auctoritate aliquid quod cedit in praejudicium naturae. Unde in tali praecepto intelligitur excepta auctoritas Dei, ut auctoris naturae: ideoque quando ille aliud praecipit, non est dispensatio, sed observatio praecepti juxta conditionem quam includit; sicut infra de praeceptis humanis dicemus, quando in ipso praecepto vel regula praecipitur ne hoc fiat sine licentia, tunc dare licentiam non esse dispensare, sed exequi legem, ordine et modo ab ipsa praescripto. Nullo ergo exemplo probari potest habere locum propriam dispensationem Dei in praeceptis naturalibus. 29. Ratione tandem hoc declaratur, quia si praeceptum est naturale, ut tale est, sequitur per consequentiam necessariam ex principiis naturalibus: ergo non potest magis dispensari in illo quam in ipsis principiis. Consequentia patet quia omnis falsitas vel defectus in conclusione redundat in falsitatem, vel defectum, aut mutationem principii. Antecedens vero patet, quia si non sequitur necessario, ergo non obligat ex vi solius rationis et discursus ; ergo non est mere naturalis obligatio. Declaratur tam in affirmativo quam in negativo praecepto: quia si praeceptum affirmativum non sequitur necessario ex principiis naturalibus, ergo actus quem praecipit non est simpliciter necessarius ad honestatem morum ex vi solius rationis ; ergo nec est praeceptus, nec sub obligatione naturali, nisi accedat aliqua voluntas quae inducat necessitatem: unde e contrario nec omissio talis actus erit per se et intrinsece mala in aliqua opportunitate, vel cum aliquibus circumstantiis, Nam si pro aliquo tempore vel occasionc habet illam intrinsecam malitiam, non vero pro aliis, certe pro illa erit praeceptum naturale obligans ad talem actum, et non pro aliis; et ita stante illa occasione cum omnibus circumstantiis, non poterit praeceptum non obligare: quia si mutentur occasio et circumstantiae, tunc desinere poterit obligatio, non tamen per dispensationem, sed quia haec est natura praecepti affirmativi, ut obliget semper et non pro semper. Si vero praeceptum est negativum, ut sit naturale oportet ut prohibeat rem quia mala est, atque adeo ut per se et intrinsece est mala : alioqui non erit praeceptum naturale, quod non facit sed ostendit malitiam actus prohibiti. Nam si actio ex se talis non est, necessaria erit aliqua voluntas per quam fiat mala.

30. Dices fieri posse ut actio eadem interdum ex se mala sit, interdum vero non sit: sed contra, quia tunc non poterit utrumque habere cum eisdem circumstantiis, vel conditionibus ex parte materiae. Nam cum bonitas vel malitia consurgant ex consonantia vel dissonantia actus ad naturam rationalem, fieri non potest ut idem actus cum eisdem conditionibus sit per se dissonus et consonus, quia non resultant oppositae relationes ex eodem fundamento ; ergo ut illae diversae habitudines consurgant etiam pro diversis temporibus, necesse est ut pro illis fiat mutatio in conditionibus materiae; ut, verbi gratia, accipere rem alienam interdum est malum, interdum bonum, sed non cum eisdem circumstantiis; sed erit malum sine extrema necessitate, bonum vero in illa, quia pro illis opportunitatibus variatur jus utendi tali re. Tunc autem praeceptum negativum naturale prohibens talem actum non prohibet illum abstracte, sed ut malum est, ac subinde ut versatur circa materiam, talibus circumstantiis affectam ; ergo non potest tale praeceptum deficere circa suam materiam, et consequenter nec circa illam dispensari. Haec autem ratio universalis est pro omnibus praeceptis naturalibus, et illa ostendit intrinsecam differentiam quoad hoc inter naturale praeceptum et positivum; ergo nulla exceptio vel limitatio habet locum in lege naturali, si proprie de illa et de vera dispensatione loquamur. Quod si interdum D. Thomas vel gravis auctor aliter locutus est, late accidit dispensationem pro mutatione obligationis orta ex mutatione materiae, quando illa mutatio materiae extraordinarie fit a Deo per supremam quamdam potestatem, ut supra respondendo ad Bernardum satis explicuimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15