Text List

Caput 17

Caput 17

Utrum ius naturale distinguatur a iure gentium, quia hoc solis hominibus convenit, illud etiam brutis commune est

CAPUT XVII. UTRUM JUS NATURALE DISTINGUATUR A JURE GENTIUM, QUIA HOC SOLIS HOMINIBUS CONVENIT, ILLUD ETIAM BRUTIS COMMUNE EST.

1. Explicato naturali jure, priusquam ad positivum transeamus, operae pretium erit in fine hujus libri jus gentium quatenus ad rationem legis spectat, declarare ; tum quia magnam habet cum jure naturali affinitatem, ita ut a multis cum illo confundatur, vel pars quaedam ejus esse censeatur ; tum etiam quia eo modo quo ab illo distinguitur, est illi propinquissimum, et quasi medium inter naturale jus, et humanum, et priori extremo vicinius, et ideo per illud convenienter transitum faciemus ad proprium jus positivum exponendum. Quod ergo aliquid sit jus gentium, vel ex ipsius vocis usu frequentissimo, omnes tanquam certum supponunt: nam hujus juris frequens mentio est in jure civili, ff. de Justit. et jur., et Instit. de Jure naturali, gent. et civili, et in Decret. dist. 1 et sequent., ex Isidoro, 5 Etym., cap. 2. et in utriusque juris doctoribus illis locis, et passim, et in D. Thoma, ac theologis 2. 9 q. 51, art. 3.

9. Explicantur varie juris acceptiones. — Quia vero haec vox aequivoca est, oportet illam distinguere, ut significationem tantum ad nos pertinentem usurpemus. Jus enim interdum significat moralem facultatem ad rem aliquam, vel inre, sive sit verum dominium, sivealiqua participatio ejus, quod est proprium objectum justitiae, ut constat ex D. Thoma, dist. q. 17, art. 1. Aliquando vero jus significat legem, quae est regula honeste operandi, et in rebus quamdam aequitatem constituit, et est ratio ipsius juris priori modo sumpti, ut dixit ibidem D. Thomas, dicto art. 1, ad 2, quae ratio est ipsa lex, ut ibi dicit, et ita jus coincidit cum lege, ut praecedenti libro cap. 2 notavimus: unde, ut habeamus brevia nomina quibus uti possimus, primum vocare possumus jus utile, secundum honestum: vel primum jus reale, secundum legale: utrumque cergo jus potest dividi in naturale, gentium et civile. Nam jus utile naturale dicitur quando ab ipsa natura datur, seu cum illa provenit, quomodo libertas dici potest ex jure naturali. Civile dicitur quod jus civile introdurit, ut jus praescriptionis. Gentium quod ex communi usu gentium habetur, ut est jus transeundi per vias publicas, vel jus servitutis bello introductum. Atque in hoc sensu pertinet haec divisio ad objectum justitiae, et forte ita traditur a D. Thoma, dicto art. 3. In praesenti vero non ita loquimur de jure gentium, sed ut est quaedam species legis. Nam etiam jus legale per tria illa membra dividi solet: nam inl. 1, S Zujus studii, ff. de Justit. et jur., expresse dicitur jus collectum esse ex praeceptis naturalibus, aut gentium, aut civili. Et eodem modo sumitur divisio illa in titulo de jure naturali, gentium et civili. Quam divisionem ex communi usu et sententia bonam esse supponimus, et quia duo extrema membra satis nota sunt ex dictis in l. 1, cap. ult., oportet nunc explicare secundum membrum quod in hunc locum remisimus, quia pendet ex comparatione ejus cum jure naturali ; unde etiam constabit ratio, et verus sensus totius divisionis.

3. Prima opinio juristarum distingwens jus naturale a jure gentium, in eo quod primum competat etiam brutis, istud vero solum homini. — In hoc itaque jure gentium explicando variae sunt sententiae, quarum primam in hoc capite pertractabimus, deinde caeteras persequemur. Jurisperiti ergo communiter distinguunt jus naturale a jure gentium in hoc quod jus naturale est commune brutis etiam animantibus: jus autem gentium est proprium hominum. Unde in . 1, S Hujus studii, etin S 1 et2 Inst. de jur. nat. gent. et civili, sic dicitur: Jus naturale est, quod natura omnia animalia docuit : nam jus istud non solum hwmnani generis proprium est, sed omnium animalium quae in terra marique nascuntur , avium quoque commnne est. Et adhibentur exempla, ut maris et foeminae conjunctio, filiorum procreatio et educatio. De jure autem gentium additur : Gentium est, quo gentes lumane utuntur, et dicitur a naturali recedere, quia solis hominibus inter se commune est. Additur vero inferius in lege 9, jus gentium vocari, Quod naturalis ratio inter omnes homines constituit, et apud omnes perceque custoditur. Unde constat jus gentium censeri etiam naturale, sed speciali modo et proprio hominum, et hoc etiam declarant exempla quae adhibentur in lege 2, 3 et 4, scilicet, religio in Deum, obedientia ad patres et patriam, vim atque injurium propulsare. Unde ibidem significatur hominem homini insidiari contra jus gentium esse. Adduntur praeterea enanumissiones et servitutes, item bella regnorum, dominiorum, rerumque divisio, commercia, aliique contractus venditionum, et alia hujusmodi. Et similiter in 8 4 Institution. de Jure natural. eadem exempla adhibentur, praeter religionem et pietatem ad parentes et patriam.

4. Quocirca juxta hanc sententiam divisio illa juris seu legis in naturalem, gentium et civilem, ita debet ad duas bimembres reduci, ut prius lex dividatur in naturalem et civilem; deinde vero lex naturalis generatim subdistinguatur in naturalem communem omnibus animantibus, quae absolutam appellationem juris naturalis retinuit secundum quamdam acceptionem, et legem naturalem propriam hominum, quae juris gentium appellata est: et ratio talis subdivisionis esse potest, quia illae duae rationes vere sunt distinctae in re, et possunt habere diversas considerationes et effectus morales, et ideo congruum fuit illas distinguere, et illis nomina propria imponere et accommodare. Nec videtur posse melius illa nomina explicari. Et solvitur facile difficultas tacta, quia jam constat quomodo divisio illa adae- quata sit ; sumpto tamen nomine juris naturalis in generaliori significato. Nec videtur ab hac sententia recedere D. Thomas 1. 2, q. 95, art. 4, ad 1, et latius 2. 2, q. 7, art. 4, ubi hos duos modos juris naturalis agnoscit, eisque illas voces accommodat. Atque ita illum interpretatur Conrad. dicta q. 95, art. 2 et 4, ubi ita exponit juristarum opinionem et dicit divum Thomam locutum fuisse more illorum, licet philosophi aliter loquantur.

5. Auctores improbantes juristarum opinionem.— lesponsio pro juristis ad instantiam.— Hanc vero interpretationem jurisconsultorum reprehendit Laurentius Valla libro quarto Elegantiar., cap. 48; Conan. etiam, in Commentar. jur. civil., lib. 1, cap. 6, illam subdivisionem juris naturalis rejicit, et consequenter putat non distingui jus gentium a jure naturali, ideoque nec Aristotelem nec alios antiquos philosophos illud distinxisse aut cognovisse. Soto etiam lib. 3 de Justitia, q. 1, art. 3, expositionem jurisconsultorum rejicit. Et primo fundantur quia nullum est jus naturale commune hominibus etaliis animalibus, quia bruta animalia non sunt capacia propriae obedientiae, aut justitiae, vel injuriae. Ad hoc vero respondent Albertus lib. 5 Ethicorum, c. 7, Turrecremata et Covarrus locis infra citandis, jus naturale dici commune brutis non formaliter quoad rationem juris et legis, sed materialiter quoad opera quae sub tale jus cadunt: nam illa communia sunt hominibus cum brutis, ut patet in exemplis positis in jure de conjunctione maris et feminae, procreatione filiorum, etc. Sed contra hoc est, quia illa communitas cum brutis in materiali opere nihil refert ad distinctionem juris vellegis; ergo est impertinens et sine arte illa divisio in illo sensu et propter illam solam causam. Sed respondere possunt illam materialem convenientiam deservire ad explicandam in homine diversam rationem naturalitatis juris (ut sic dicam). Nam lex naturalis generatim sumpta in dictamine rationis naturalis consistit : hoc autem dictamen interdum est ex inclinatione generis, seu naturae sensitivae ut sic: interdum vero ex propria inclinatione naturae rationalis, ut talis est, et secundum has duas rationes distinguitur jus naturale tanquam commune brutis, ex parte scilicet inclinationis in qua fundatur.

6 Verumtamen etiam hoc modo non satisfit difficultati. Primo, quiajuxta hanc dceclarationem vim vi repellere non sub jure gentium sed sub jure naturali constituendum esset, quod in illis legibus non fit. Probatur sequela, quia illa actio communis est brutis animalibus, et ex generali inclinatione ad propriam conservationem provenit. Nam sicut generatio provenit ex inclinatione naturali ad conservandam speciem, ita propria defensio est ex innata inclinatione ad conservandam propriam vitam, et proprium esse: utraque autem inclinatio communis est homini cum aliis animalibus; ergo immerito ponitur haec actio sub jure gentium. Secundo falsum esse videtur jus naturale, ut habet propriam rationem legis, fundari in ratione naturae sensitivae, ut communis est brutis animalibus : nam semper considerari debet ut elevata ad superiorem gradum per differentiam rationalem ; quia lex naturalis non regulatur per convenientiam ad naturam sensitivam, sed ad rationalem : sensitivam autem respicit solum ut contractam, et speciali modo perfectam per differentiam rationalem : ergo illa convenientia generica impertinens est ad distinguendam legem naturae. Consequentia videtur clara, et antecedens probatur: tum, quia, quando lex naturae aliquid praecipit in ordine ad conservandam naturam sensitivam, semper involvit modum rationalem, et ita dictat de conjunctione maris et feminae multo aliter quam instinctus naturalis brutorum, ut constat de matrimonio, et idem cum proportione est de educatione filiorum, et deconservatione propriae vitae, et similibus: tum etiam, quia in eodem opere materialiter communi brutis, multa prohibet lex naturalis in homine a quibus bruta non arcentur per naturalem instinctum, ut prohibet lex naturalis vagum concubitum, seu fornicationem simplicem, et conjunctionem cum matre vel sorore, quae privationes non sunt communes brutis. Unde etiam novum seu tertium argumentum insurgit : nam sequitur ex illa sententia haec praecepta negativa esse juris gentium, et non naturalia, quod valde absurdum est. Et patet sequela, quia sunt ita propria hominum ut non possint dici brutis communia: nam, licet illud opus sit suo modo commune brutis, tamen omissio operis non est communis, et haec est propria materia talis legis. Hoc vero argumentum evidentius ostenditur in praeceptis colendi Deum, honorendi parentes et proximum. Nam absurdum est negare haec esse simpliciter de jure naturali, sed tantum de jure gentium : idemque est de praecepto restituendi alienum, vel reddendi depositum, vel servandi fidelitatem, dicendi veritatem, et similibus, quae sunt propria ho- minum, et non communia cum brutis etiam materialiter, et tamen ad naturale jus maxime pertinent.

1. Ad haec vero responderi potest juxta civilia jura jus gentium re vera esse jus naturale. et ita saepe in jure civili vocari, ut patet in leg. Bona fides, tt. Depositi, et S Et quidem, et S Singulorum, Instit. de Rerum divisione, et S penult. Instit. de Jure natur. Quapropter non erit absurdum in hoc sensu vocare praecepta commemorata, imo et omnia Decalogi de jure gentium, quia per hoc non negatur esse de proprio et stricto jure naturali, sed indicatur peculiaris modus, et quasi proprietas talis juris respectu humanae naturae, et ita contentio tota versabitur circa solum usum vocis, vel necessitatem, aut utilitatem illius distinctionis in illo sensu. Sed lieet hoc aliqua ex parte ita sit, nihilominus secunda ratio facta retinet suam vim et ostendit improprie valde dici dari jus naturale commune brutis. Et praeterea (ne contentio sit de vocabulo) simpliciter dicendum erit juxta illam sententiam jus gentium esse intrinsece et essentialiter jus naturale, seu partem ejus. Hoc autem ad omnia quae de jure gentium adducuntur accommodari non potest ; quia quaedam continent materiam non solum necessariam, sed etiam communem brutis, ut monstrant argumenta facta ; alia non solum versantur in materia propria hominum, sed etiam non continent intrinsecam necessitatem, ut ex sequentibus constabit.

2. Excluditur etiam secunda opinio distinguens jus gentium a naturali, quod naturale sine discursu vel facillimo innotescit, alterum e coutra. — Quapropter etiam non placet modus loquendi aliquorum theologorum qui sentiunt jus gentium habere intrinsecam necessitatem in suis praeceptis ; solumque differre a naturali, quia jus naturale sine discursu vel facillimo discursu innotescit: jus autem gentium per plures illationes et difficiliores colligitur. Quod potest sumi ex Soto, libro 1, q. 5, art. 4, et indicant aliqui moderni Thomistae, ita intelligentes D. Thomam, quem infra interpretabimur. Nobis igitur haec etiam sententia non placet, primo, quia multa dicuntur esse de jure gentium quae non habent illam intrinsecam necessitatem, ut divisio rerum, servitus, et alia quae infra videbimus. Secundo ac praecipue, quia jus gentium nec circa prima principla moralia, nec circa conclusiones quae ex illis necessario inferuntur versari potest, quia omnia illa sub proprio jure naturali compre- henduntur, ut cap. 7 probatum est. Et confirmatur, nam omnia praecepta quae a Deo sunt in cordibus hominum scripta pertinent ad jus naturale, ut sumitur ex Paulo ad Roman. 2; sed omnia illa quae evidenti ratione deducuntur ex principiis naturae sunt scripta in cordibus; ergo omnia pertinent ad jus naturae. Et e converso, praecepta juris gentium ab hominibus introducta sunt per arbitrium et consensum illorum, sive in tota hominum communitate, sive in majori parte; ergo non possunt dici scripta in cordibus hominum ab auctore naturae; ergo sunt juris humani et non naturalis. Quod si de aliquibus praeceptis juris gentium hoc necessario fatendum est, ut ostendemus, non oportet jus gentium cum naturali confundere, nec propter solas illationes etiam plures ita vocare jus illud quod simpliciter naturale est : nam discursus non excludit veram et naturalem necessitatem praecepti sic cogniti, et quod discursus sit per plures vel pauciores illationes magis vel minus notas, valde accidentarium est.

9. Tertia opinio distinguens jus naturale in eo quod obliget sine dependentia a potestate Inunana, e contra vero jus gentium. — Eacluditur dicta opinatio. — Dicunt vero aliqui jus naturale comprehendere conclusiones ita necessarias, ut nulla facta suppositione societatis humanae vel dependentis a voluntate humana, sequatur ex principiis naturae evidenter, et has non spectare ad jus gentium: esse vero alias conclusiones quae sequuntur etiam ex principiis naturae necessario, tamen non absolute, sed supposita humana societate, et consideratis aliquibus circumstantiis necessariis ad ipsius conservationem, et praecepta quae circa hujusmodi conclusiones versantur constituere jus gentium. Quod videtur posse sumi ex divo Thoma in 2. 2, loco allegato. Sed per hoc etiam non explicatur vera et propria ratio, et distinctio juris gentium a naturali. Nam multa sunt de jure naturali, quae non obligant nec locum habent nisi aliqua suppositione facta, ut praeceptum non furandi non habet locum nisi facta divisione bonorum et dominiorum. Praeceptum item parendi dominis non habet locum nisi supposita servitute : justitia etiam contractuum non habet locum nisi ex suppositione commercii humani. Et ita sunt plura alia quae manifeste pertinent ad jus naturale : nam ita sunt per se honesta, ut contraria prohibeantur quia mala, et non e contrario : ratio etiam reddi potest, quia quod conclusio sequatur ex principiis naturae ex suppositione talis vel talis materiae, aut status hominum, non variat modum legis, quae subsistit ex intrinseca rei natura, et non ex voluntate humana, sed denotat solum distinctam materiam legis ; verbi gratia, lex reddendi promissum et servandi fidelitatem Deo vel homini naturalis est , et tamen non habet locum nisi ex suppositione promissionis: sic etiam in materia de simonia dicitur, vendere rem consecratam ab hominibus contra jus naturale esse, licet supponat consecrationem humano jure introductam. Ergo, licet conclusio sequatur ex suppositione, se tenente tantum ex parte materiae praecepti, si illatio est evidens ex principiis per se notis, talis conclusio ad jus naturae pertinet, non ad jus gentium. Ergo ut jus gentium a naturali distinguatur, necesse est ut, etiam supposita tali materia, non sequatur per evidentem consequentiam, sed per aliquam minus certam, ita ut arbitrium humanum et moralis commoditas potius quam necessitas intercedat. Concludendum igitur censeo jus gentium non praecipere aliquid tanquam ex se necessarium ad honestatem, nec prohibere aliquid quod per se et intrinsece malum est, vel absolute, vel supposito tali statu et conditione rerum, sed haec omnia pertinere ad jus naturale, ac subinde in hoc sensu jus gentium non comprehendi sub jure naturali: nec etiam ab illo differre quia sit proprium hominum: nam hoc etiam juri naturali convenit, vel majori ex parte, vel etiam omnino, si de jure et lege proprie loquendum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 17