Text List

Caput 18

Caput 18

An ius gentium aliquid praecipiat, vel prohibeat, aut potius solum concedat, vel permittat

CAPUT XVIII. AN JUS GENTIUM ALIQUID PRAECIPIAT, VEL PROHIBEAT, AUT POTIUS SOLUM CONCEDAT, VEL PERMITTAT.

1. Opinio aliquorum asserens jus gentium non esse praeceptivum, sed permissivum tantum et concessivum aliquod agendi, vel e contra. — Propter ea quae superiori capite tractata sunt Conan., lib. 1 Comment. Jur. civil., cap. 6, n. 5, quem refert et sequitur Vasquez, disput. 157, capite 3, existimavit jus gentium, prout a naturali distinguitur, non continere sub se praecepta aut promissiones, sed solum concessiones quasdam, seu facultates, aut permissiones aliquid agendi vel non agendi non tantum impune, sed etiam juste et honeste: ita tamen ut contrarium non sit turpe vel injustum. Adduntque ulterius auctores hujus sententiae ad jus gentium necessarium csse ut conveniat humanae naturae non absolute spectatae, sed ut jam constitutae in civili communitate, quia multa sunt utilia hominibus, ut in communitate viventibus, quae absolute non pertinent ad commodum naturse secundum se. Illa ergo quae conceduntur hominibus in communitate viventibus, propter communem utilitatem, tanquam honesta, et non tanquam necessaria ad honestatem nec tanquam praecepta, dicunt esse de jure gentium. Nam si praecipiantur, erunt vel de jure naturali, si ex vi rationis praecipiantur, vel de jure civili, si praecipiantur ex humana voluntate potestatem habente, ut probant discursus facti capite superiori; ergo ut jus gentium possit esse disünctum, oportet ut sit concessivum, non praeceptivum. Confirmatur haec sententia auctoritate saltem negativa D. Isidori et D. Thomae. Nam Isidorus 5 Etymolog., cap. 4 et 6, dicit jus naturale esse illud quod est commune omnibus rationibus : jus autem gentium non definit , sed explicat tantum per quaedam exempla quae concessionem tantum continent, non praecepta, ut postea videbimus, D. etiam Thomas solum dixit jus gentium positum esse ab hominibus in societate viventibus ad majorem utilitatem, quae ex rationis discursu colligitur : non vero dixit esse positum per modum praecepti.

9. Excluditur opinatio. — Hanc vero sententiam, ut verum fatear, non satis intelligo. Nam inquiro an loquatur de jure ut solum consistit in morali facultate utendi et non utendi, vel de jure ut significat legem, seu regulam rationis : sive proprie praecipientem, sive approbantem aliquid ut honestum. Prior sensus non est ad rem, ut ex dictis constat, nisi fortasse velint auctores illius sententiae negare dari aliquod jus gentium, quod sit vera lex, quod non declarant. Nec possunt rationem reddere cur admittant hoc membrum juris gentium in jure, quod sit facultas utendi, et non in lege, et ex dicendis constabit esse eamdem utriusque rationem. Si vero loquantur de jure, quod est vera lex, aut regula honestatis, facile etiam potest illa doctrina refutari.

3. Nam ostendo imprimis nullam esse majorem rationem distinguendi jus gentium concessivum a jure naturali, quam jus praeceptivum. Quia in jure naturali multa sunt quae honeste fieri possunt ex vi legis naturalis, quae non praecipiuntur, nec contraria prohibentur, et ita etiam dari potest jus naturale concessi- vum, quale est jus ducendi uxorem, jus retinendi et conservandi propriam libertatem: hoc enim honestum est, et illud jus naturae concedit, non praecipit. Et in hoc sensu solet distingui duplex jus naturae, aliud positivum, idest, praecipiens; aliud negativum, id est, non prohibens, ut videre licet in Covarro, regula Peccatum, 2 part., S 11, n. 3, et supra tractando de immutabilitate legis naturalis, illam distinctionem explicavimus: et ratio est quia ratio naturalis non solum dictat quid necessarium sit, sed etiam quid liceat. Quando ergo dicitur jus gentium dare facultatem honeste operandi aliquid, interrogo an illa facultas, ut est justa et honesta, habeatur ex ipsa ratione naturali praecise spectata, vel ex aliqua hominum consensione. Si primum dicatur, jam illud jus erit naturale, licet sit tantum concessivum. Si vero dicatur secundum, vel procedunt rationes factae, quod illud non sit jus centium distinctum a civili, vel si eo non obstante potest esse tale jus concessivum distinctum a civili, et quasi medium inter naturale et civile, eadem ratione poterit dari simile jus praeceptivum.

4. Responderi potest illud jus haberi ex vi solius rationis naturalis; tamen non convenire hominibus absolute spectatis, sed ut congregatis in aliqua societate humana, et ideo distingui a primario jure naturali tanquam secundarium, vocarique jus gentium. Exemplis usitatis in hac materia declaratur : nam belIum, verbi gratia, dicitur esse de jure gentium, non quia praecipiatur etiam supposito justo titulo, sed quia conceditur tanquam honestum: hoc autem genus juris supponit communitatem humanam, ut constat. Item divisio agrorum, seu terrarum, ac sedium, et terminorum in communi dicitur esse de jure gentium, quae manifeste supponit institutionem humanarum societatum, et illa supposita ex vi solius rationis naturalis omnia illa licent, licet simpliciter necessaria non sint. Sed contra hoc est primo, quia ipsamet gentium discretio et regnorum divisio est de jure gentium, ut dicitur in l. Ex hoc jure, ff. de Justitia et jure, et tamen ante illam divisionem non supponitur aliquid praeter statum naturalem hominum : ergo non semper jus gentium oritur ex illa suppositione, sed solum ex pura conditione naturali, qua homo est animal sociale, adjuncto naturali etiam principio, quod divisio civitatum est magis accommodata ad hominum conservationem. Secundo argumentor, quia quod in hujusmodi rebus aut juribus supponantur societates hominum, non tollit quin illud jus concessivum naturale sit, quia illa suppositio solum praerequiritur ut resultet materia talis juris: regula autem ipsa rationis antea erat, et semper naturalis est. Probatur, quia jus praeceptivum saepe etiam non habet materiam in qua actu obliget, nisi supposita vita hominum in communitate et societate, et nihilominus talia praecepta semper sunt juris naturalis, ut supra probatum est, et dicti auctores etiam concedunt ; ergo idem erit cum proportione in jure concessivo: nulla enim verisimilis ratio differentiae assignari posse videtur.

5. Deinde ostendo non separari jus concessivum ab omni jure praecipiente vel prohibente, et in praesenti materia si unum sit juris gentium, etiam alterum : vel si unum est juris naturalis, etiam aliud, et ita non subsistere distinctionem datam. Primum declaratur imprimis exemplo privilegii : nam eo ipso quod uni conceditur, praecipitur aliis ne usum illius impediant, et hac ratione explicabamus supra rationem legis in privilegio: hoc autem eamdem rationem habet in omni jure concessivo. Secundo declaratur discurrendo per exempla juris gentium, quae Isidorus posuit. Primum est sedium occupatio, haec enim ita est hceita unicuique jure gentium, vel potius naturali, ut nemo juste impedire possit alium quamvis occupet sedem ab alio non praeoccupatam, et ita illa concessio habet annexum hoc praeceptum. Secundum exemplum est cedificatio: tertium munitio, de quibus est eadem ratio. Nam repugnat aliquem habere liberam facultatem aedificandi, vel muniendi terram aut possessionem a se occupatam, et posse ab aliis juste impediri aut perturbari in usu illius facultatis : ergo est necessaria connexio inter jus concessivum et praeceptivum. Quartum exemplum est Della, in quo id evidentius constat. Nam imprimis supponit praeceptum prohibens aggressori tale bellum; ideo enim uni licet defensio, quia alter injuste bellum aggreditur. Deinde respectu ejus qui se defendit, saepe tale jus non solum concedit facultatem, sed etiam praecipit usum, praesertim principi, qui tenetur defendere rempublicam. Et idem est de aliis, qui tenentur defendere commune bonum, vel etiam interdum propriam vitam. Si autem bellum sit aggressivum, eo ipso quod uni licet contra alterum, huic est prohihita defensio, quia tenetur parere, et jus suum alteri reddere, vel justam poenam acceptare.

6. Quintum et sextum exemplum sunt cap- tivitates et servitutes, in quibus etiam constat, si uni licet alterum in captivitatem vel servitutem redigere, etiam cogendo illum; eo ipso teneri hunc ad parendum, et non resistendum, quia non potest esse bellum justum ex utraque parte. Septimum exemplum est postliminia, de quo eadem cum proportione est ratio : nam est jus vel recuperandi libertatem amissam, vel redeundi ad priorem statum post exitum a liminibus captivitatis; in hoc autem jure necessario includitur praeceptum vel restituendi talem hominem in antiquum jus, vel non privandi illum recuperato jure. Octavum exemplum est federa pacis; nonum inducie. In quibus primo potest considerari facultas feriendi pacem, vel concedendi inducias, quae sine dubio est res honesta de se et saepe utilis, vel necessaria ; tamen cum hac facultate conjuncta est obligatio non violandi pacis foedera, neque nocendi hosti induciarum tempore. Decimum exemplum est legatorum non violandorum religio, quod aperte per modum praecepti fertur: in eo tamen distingui possunt illa duo, unum est facultas mittendi legatos ad alios principes vel provincias, aliud est praeceptum et obligatio servandi immunitatem illorum. Ultimum denique exemplum est connubia inter alienigenas prohibita, in quo non sola permissio, sed praeceptum aperte proponitur, et quia negativum est, vix in eo intelligitur aliquid per modum concessionis ; quomodo autem in hoc exemplo locum habeat jus gentium paulo inferius exponam.

7. Dici potest, esto verum sit cum jure concessivo semper conjungi aliquod praeceptivum, tamen saepe esse posse diversorum ordinum: nam saepe posito jure civili concessivo resultat jus naturale, ut posito jure concedente dominium media praescriptione, et acquisita praescriptione, resultat jus naturale prohibens accipere ab aliquo ipso invito rem quam praescripsit, et concesso privilegio ab homine, vel humano jure eximente aliquem a solutione tributi, naturalis lex dictat non esse petendum. Sic ergo in dictis exemplis dici potest permissionem seu concessionem esse de jure gentium, praecepta vero inde resultantia esse de jure naturali praeceptivo.

8. Propter hanc objectionem proposui secundam partem assertionis, scilicet, in praesenti materia hoc non habere locum. Nam in simili inductione ostendi potest, quod tam concessio quam probibitio ad alios resultans est de jure naturali, vel si aliqua earum est absolute de jure humano, potius hoc conveniat concessioni, qua facta obligatio inde resultans naturalis est. Primum aperte, ut credo, osten- | ditur in quatuor primis exemplis Isidori, de sedium occupatione, aedificatione, mutatione, ac defensione per justum bellum : nam jus ad haec omnia naturale est, id est, haec omnia licita sunt jure naturae : et eodem modo obligatio unius ad non violandum tale jus alterius naturalis legis est. Solum usus illarum facultatum posset dici de jure gentium ratione consuetudinis omnium gentium; at hoc ad factum pertinet, non ad legem. Idemque cum proportione dicendum est in 8, 9 et 10 exemplis de pace, induciis et legatis : nam illa omnia fundantur in pacto aliquo humano, in quo tam facultas contrahendi quam obligationes fidelitatis et justitiae quae ex foedere seu conventione nascuntur, ad jus naturae spectant. Solus usus potest dici de jure gentium propter convenientiam omnium gentium in usu talium rerum in genere; verumtamen hic etiam usus est effectus juris, non ipsum jus, quia hoc jus non ex usu, sed usus ex jure est.

9. At vero in quinto et sexto exemplo de captivitate et servitute videtur aliquid introductum usu hominum, quod non est immediate de dictamine rationis naturalis, nimirum, quod titulus acceptionis in bello justo sit sufficiens ad detinendum alium etiam invitum et coactum, vel etiam ad acquirendum dominium unius hominis in alium, et consequenter ad introducendum servitutem in uno, respectu alterius. Nam lex sola naturalis hoc non praescribit, licet illud non vetet, supposita justitia belli. Determinatio ergo illius juris est quasi lex quaedam poenalis usu hominum introducta contra gerentes injustum bellum : ponitur enim illis in poenam, ut captivi vel servi fiant si vincantur. Haec autem lex sic intellecta non est concessiva, sed magis directe est punitiva, et obligat reum ad poenam eadem proportione, qua aliae leges poenales civiles, de quibus infra lib. 5 dicturi sumus. Qualiscumque autem sit, quatenus de facto dat facultatem reducendi homines in captivitatem vel servitutem, positiva est, et non ex sola vi ac discursu rationis naturalis, etiam supposita institutione humanarum communitatum : ergo non pertinebit ad jus gentium quale ab illa sententia describitur.

10. Praeterea idem evidentius est in octavo exemplo de postliminibus, in quo videtur esse plus de jure civili quam de jure naturali vel gentium : nam videtur esse illa quaedam moderatio poenae captivitatis aut servitutis, vel in universum amissionis bonorum, vel depraedationum hostium, quae maxime in bellum contingunt, quae non est tam universalis omnium gentium, sed jura civilia maxime de illa loquuntur. Et praeterea eo modo quo talis moderatio intelligitur lege constituta, non est sola permissio, sed lex vere obligans ad sui observationem : non enim est minus obligatoria lex quae moderatur aliquam poenam, quam lex quae poenam taxavit. Denique in ultimo exemplo clara est prohibitio et non tantum permissio, ne fiant connubia cum alienigenis. Praeterquam quod neutro modo constat fuisse hoc jus, vel hunc usum communem omnibus gentibus, sed videtur maxime propria consuetudo fidelis populi tam in lege veteri quam nunc in nova , et ita illud potius est jus divinum, vel canonicum, et si aliquae gentes id servarunt, magis videtur pertinuisse ad jus civile illarum quam gentium. Concludimus ergo non recte distingui jus gentium a naturali, quia unum concessivum tantum sit et aliud praeceptivum: nam vel utrumque membrum in utroque jure repetitur, vel si praeceptum naturale est, etiam concessio illi cum proportione respondens ex ipso jure naturali nascitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18