Text List

Caput 19

Caput 19

Utrum ius gentium distinguatur a naturali tanquam simpliciter positivum humanum

CAPUT XIX. UTRUM JUS GENTIUM DISTINGUATUR A NATURALI TANQUAM SIMPLICITER POSITIVUM HUMANUM.

1. Jus gentium proprium non comprehenditur sub naturali. — In quo conveniat jus gentium cum naturali.—Ex hactenus dictis videtur concludi jus gentium proprie dictum non comprehendi sub naturali, sed essentialiter ab illo differre, quia, licet cum illo conveniat in multis, tamen in propria morali differentia distinguuntur. Conveniunt quidem primo, quia utrumque est aliquo modo commune omnibus hominibus, ex quo capite utrumque potest gentium appellari, si in sola voce sistatur; quae proprietas in jure naturali clara est, et ratione illius in l. Omnes poguli, ff. de Justit. et jur. videbimus jus ipsum naturae appellari jus gentium (quod in multis legibus observandum est); proprius vero appellatio illa tribuitur juri quod usu gentium introductum est in S 4Instit. de Jur. natur., etc. Secundo conveniunt, quia sicut materia juris gentium solum inter homines locum habet, ita etiam materia juris naturalis est propria hominum vel omnino, vel magna ex parte, ut ex dictis in cap. 17 suflicienter constare potest. Et ideo multa exempla, quae a juristis ponuntur sub jure gentium solum ratione hujus conditionis, solo nomine sunt juris gentium proprie dicti : nam re vera sunt juris naturalis, ut religio ad Deum, honor ad parentes, pietas in patriam, quae habentur in leg. 2 et 3 de Justit. et jur., merito autem illa omisit Imperat. Instit. de Jur. natur. Similia sunt alia quae ponit Isidorus, si in rigore sumantur, ut servare pacis foedera, et inducias, et immunitatem legatorum, et similia: quo autem sensu illa intellecta fuerint ab Isidoro infra dicemus. Tertio conveniunt jus gentium et naturale, quod in utroque sunt praecepta, prohibitiones, atque etiam concessiones, seu permissiones, ut cap. 18 satis declaratum est.

2. In quo praecipue differat jus gentium a naturali. — Differt autem primo ac praecipue jus gentium a jure naturali, quia quatenus continet praecepta affirmativa, non infert necessitatem rei praeceptae ex sola rei natura per evidentem illationem ex principiis naturalibus, quia quidquid hujusmodi est naturale est, ut ostendimus : unde necesse est ut aliunde oriatur talis necessitas. Et simili modo praecepta negativa juris gentium non prohibent aliquid, quia per se malum sit : nam hoc etiam est mere naturale : unde ex parte humanae rationis non est jus gentium tantum ostensivum malitiae, sed constitutivum : itaque non prohibet mala, quia mala sunt, sed prohibendo facit esse mala. Hae autem sunt propriae et quasi essentiales differentiae legis : ergo ita differunt jus gentium et naturale. Secundo consequenter differunt, quia jus gentium non potest esse tam immutabile, sicut naturale, quia immutabilitas ex necessitate oritur : ergo quod non est aeque necessarium non potest esse aeque immutabile, ut in cap. sequenti latius declarabitur. Tertio, hinc fit ut etiam in his in quibus haec jura convenire videntur, non habeant omnimodam similitudinem. Nam in universalitate, et communitate ad omnes gentes naturale jus omnibus est commune, solumque per errorem potest alicubi non servari : jus autem gentium non semper omnibus, sed regulariter, et fere omnibus commune est, ut Isidor. loquitur : unde sine ullo errore potest alicubi non servari quod apud alios de jure gentium esse censetur. Item licet jus gentium regulariter versetur in materia propria hominum, aliquando potest aliquid disponere in materia communi brutis animalibus, ut in permittendo vago concubitu, seu fornicatione, vel in repellenda vi, quatenus aliquo modo per jus gentium foveri aut determinari potest. Est ergo jus gentium simpliciter diversum a naturali, praesertim ratione primi discriminis.

3. Jus gentium simpliciter dicendwm esse positivum. humamun.— Unde tandem concludi videtur jus gentium simpliciter esse humanum ac positivum. Haec assertio potest sumi ex divo Thoma, q. 95, art. 4, ubi absolute jus positivum dividit in gentium et civile, et utrumque dicit esse humanum jus derivatum a naturali. Potest tamen in his terminis esse aliqua aequivocatio, et ideo tollenda est, et verus D. Thomae sensus explicandus. Potest enim lex humana interdum vocari, non ex auctore, sed ex materia, quia versatur circa res humanas, in qua significatione jus ipsum naturale humanum est, quia illo humanum genus gubernatur, et humanae actiones diriguntur. Et hoc modo videtur sumpsisse jus humanum Aristoteles, 5 Ethic., cap. 7, quod ipse nominat jus politicum vel civile, ut interpres vertit. Atque ita dividit jus civile in naturale ac legitimum, per legitimum intelligens illud quod nos positivum civile nominamus. Item in hac significatione videtur sumpsisse jus humanum D. Thomas, d. q. 95, art. 2, nam illud dividit in id quod vim habet ex discursu naturali, aliud quod ex arbitrio hominum : quae duo videntur esse jus naturale, et positivum tantum. Praeterea lex positiva vocatur a D. Thoma humana, et talis ab ipso censetur omnis illa quae ab hominibus ponitur. Eamque subdistinguit in art. 4, nam quaedam est per modum conclusionis, quae vim habet a jure naturali, quam nos dicimus esse potius declarativam juris, quam constitutivam : alia vero est per modum determinationis, quae novum jus introducit, quam simpliciter positivam vocamus. Videtur ergo D. Thomas in dicto art. 4 loqui de jure gentium tanquam de lege humana et positiva priori modo accepta : nam aperte dicit esse per modum conclusionis, et habere suam vim a jure naturah. Et idem videtur sentire 2. 2, q. 57, art. 3, ad argumenta. Nihilominus tamen potest intelligi proprie de jure positivo et humano, id est, ab hominibus constituto : dicitur autem constitui per modum conclusionis, et non determinationis, quia ex vi juris gentium non recipit integram determinationem in particulari, sed in communi introducitur per modum illationis, non simpliciter necessaria; sed ita conveniens naturae, ut quasi instigante natura inferatur. Et ita illum intelligit, et sequitur Soto lib. 1 de Justit., q. 5, art. 4, et latius lib. 3, q. 1, art. 3:et cardinalis Bellarmin., lib. 1 de Cleric., c. 29, in ultima editione. Idem tenet Covar. in vegula Peccatum, 2 p., S 11, n. 4.

4. Neque ab hac sententia dissentiunt juristae, qui jus gentium distinguunt in primarium et secundarium, et prius dicunt includi in jure naturali : posterius vero esse positivum humanum, ut videre lcet in Albert. Bolognet. tractatu de Legibus et juramento, cap. 27, et Pinel. in rub. C. de rescind. Vendit. Haec enim divisio tantum differt in usu vocis: nam in re coincidit cum doctrina data. Quia illud jus gentium primaevum inirinsece naturale est, solumque denominatur gentium, quia illo gentes utuntur communiter. Hic vero proprie loquimur, quatenus ab origine et auctoritate ita denominatur, et hoc est illud secundarium quod illi fatentur esse positivum humanum. Ratione etiam convincitur haec assertio ex dictis, quia lex sufficienter dividitur per naturalem et positivam proprie dictam, ve! per divinam et humanam ab auctore utramque denominando, quia utraque membra immediatam contradictionem involvunt, ut constat : sed ostensum est legem juris gentium non esse naturalem proprie et in rigore, et consequenter non esse divinam : ergo necesse est ut sit positiva et humana. Confirmatur, quia lex naturalis est, quam non opinio genuit, sed naturalis evidentia, ut Cicero dixit: ergo omnis lex, quae non hoc modo generatur positiva est et humana: tale autem est jus gentium, quia non per evidentiam, sed probabilitatem, et communem aestimationem hominum introducitur: ergo.

5. In quo differat jus gentium et civile. — Nunc autem superest explicandum in quo differat jus gentium a civili: nam omne jus positivum ab hominibus positum in ordine ad gubernationem pure politicam vocat Aristoteles legitimum, 5 Ethicor., cap. 7, et illudmet videtur vocari civile, ut sumitur ex Isidoro supra, seu cap. 1, d. 4, et sentit D. Thomas locis citatis. Dices differre quia jus civile est jus unius civitatis aut regni: jus autem gentium est commune omnibus gentibus. Sed contra hoc est, primo quia haec differentia solum videtur secundum magis et minus, et valde accidentalis. Secundo et difficilius, quia impossibile videtur jus gentium esse commune omnibus gentibus, introductum voluntate et opinione humana. Quia in his quae ab opinione et arbitrio hominum pendent non solent omnes rationes convenire. Nam hoc est hominum ingenium, ut quot sunt capita, tot fere sint placita et opiniones: ergo vel jus gentium non est humanum, vel non potest in eo a civili differre.

6. Resolutio. — Ad hoc igitur explicandum ita statuo : Praecepta juris gentium in hoc differunt a praeceptis juris civilis, quia non scripto, sed moribus non unius vel alterius civitatis aut provinciae , sed omnium vel fere omnium nationum, constat : jus enim humanum duplex est, scilicet, scriptum et non seriptum, ut tradunt jura supra citata , et infra videbimus; constat autem jus gentium scriptum non esse, et ita in hoc differe ab omni jure civili scripto etiam imperiali et communi. Jus autem non scriptum moribus constat ; quod si sit unius gentis moribus introductum, et illas tantum obliget , dicitur etiam civile. Si vero introductum sit moribus omnium gentium, et omnes obliget, hoc credimus esse jus gentium proprium, quod et differat a naturali, quia non naturae sed moribus innititur, et a civili etiam distinguitur in origine, fundamento et universalitate, modo explicato. Quod videtur mihi sensisse Justinianus in S Jws autem, Instit. de Jure natur., gentium et civili, cum ait: Jus autem gentium omni lnumano generi commune est : nam usu exigente , el humanis necessitatibus, gentes humanae jura queedam sibi constiLuerunt. Ubi pondero verbum usu exigente, et verbum constituerunt : nam in hoc posteriori significatur constitutum fuisse, non a natura, sed ab hominibus, et in priori declaratur, non scripto, sed usu fuisse introductum. Idem videtur sensisse Isidorus l. 5 Etym., nam prius, c. 4 distinguit dicta tria jura, et definit jus naturale esse illud quod est comnune omnium nationum, eo quod utrobique instinctu nature, ,01. conslitutione aliqua habeatur. In quo assertionem nostram comprobat, et virtute docet jus gentium non fundari in solo instinctu naturae. Unde inferius, c. 5 post exempla juris centium concludit inde jus gentium vocavi quod eo jure omnes fere gentes utuntur. In quo insinuat definitionem juris gentium scilicet, esse jus commune omnium gentium non instinctu solius naturae, sed usu earum constitutum. Nec praetereunda leviter est illa particula fere- nam per eam indicatur non esse in hoc jure necessitatem omnino intrinsecam et naturalem , et non esse necessarium ut sit commune omnibus omnino gentibus, etiam seclusa ignorantia et errore, sed satis esse ut fere omnes gentes bene institutae illo utantur. Eumdem existimo fuisse sensum D. Thomae, ut mox explicabo, et auc- tores alii supra citati hoc sine dubio voluerunt.

7. Probatur autem primo a sufficienti partium enumeratione, quia in hoc modo juris gentium nulla includitur repugnantia, sed est plane possibile, ut statim amplius declarabo, et non potest commodius distingui ab aliis duobus extremis , quod satis probant omnia quae diximus ; ergo. Secundo declaratur aliquibus exemplis adductis. Nam consuetudo recipiendi legatos sub lege immunitatis et securitatis absolute spectata non est de necessitate juris naturalis, quia potuisset unaquaeque communitas hominum non habere apud se legatos alterius, nec velle illos admittere : nunc tamen admittere est de jure gentium, et illos repudiare esset signum inimicitiae, et esset violatio juris gentium, esto non esset injustitia contra rationem naturalem. Quocirca, licet, supposita admissione legatorum sub pacto subintellecto , contra jus naturale sit non servare illis immunitatem, quia est contra justitiam et debitam fidelitatem : tamen illa suppositio, et pactum illud sub tali conditioxe jure gentium est introductum. Idem considerari poterit in quocumque contractu et commercio, in quo tria possunt distingui, unum est particularis modus contrahendi, et hic ordinarie pertinet ad jus civile, et saepe fieri potest arbitrio contrahentium , non repugnante alioqui jure : secundum est observatio contractus postquam consummatus est, et hoc pertinet ad jus naturale, ut constat : tertium est libertas contrahendi commercia cum hominibus non inimicis, vel hostibus, et haec est de jure gentium, quia jus naturae per se ad hoc non obligat : potuisset enim una respublica per se vivere, et nolle commercium cum alia, etiamsi non esset inimicitia : jure autem gentium introductum est, ut commercia sint libera, violareturque jus gentium si absque causa rationabili prohiberentur. Et ita puto intelligendum quod dicitur in d. S Jus autem:- Ha hocjure gentium pene omnes contractus introductos esse, emptiones, venditiones , etc. Et ad hunc modum discurri potest de aliis.

8. Addo vero ad majorem declarationem , duobus modis (quantum ex Isidoro, et aliis juribus et auctoribus colligo) dici aliquid de jure gentium: uno modo quia est jus quod omnes populi et gentes variae inter se servare debent ; alio modo quia est jus quod singulae civitates vel regna intra se observant ; per similitudinem autem et convenientiam jus gentium appellatur. Prior modus videtur mihi propriissime continere jus gentium re ipsa distinctum a jure civili, prout illud explicuimus. Et ad illud pertinent exempla de legatorum et commerciorum usu quae explicuimus. Idem censeo de jure belli: quatenus fundatur in potestate quam una respublica vel monarchia suprema habet ad puniendam vel vindicandam, aut reparandam injuriam sibi ab altera illatam, videtur proprie esse de jure gentium. Nam ex vi solius rationis naturalis non erat necessarium ui haec potestas esset in republica offensa : potuissent enim homines instituere alium modum vindicta, vel committere illam potestatem alicui tertio principi, et quasi arbitrio cum potestate coactiva; tamen quia hic modus, qui nunc servatur, facilior est, magisque naturae consentaneus, usu introductus est, et ita justus, ut non possit illi jure resisti. In hoc etiam ordine constituo servitutes: nam illo jure utuntur populi et gentes inter se, et non erat necessarium ex pura naturali ratione: posset enim alius modus poenae introduci, ut dixi; nunc autem tale est hoc jus, ut et rei teneantur hanc poenam sustinere eo modo quo introducta est, et victores non possint juste gravius punire hostesjam victos, et finito bello, nisi alius specialis titulus interveniat. Item foedera pacis et induciarum possunt sub hoc capite collocari, non quatenus servanda sunt postquam sunt facta : hoc enim potius pertinet ad jus naturale; sed quatenus admittenda sunt et non neganda, quando debito modo et rationabiliter petuntur: hoc enim licet sit valde consentaneum rationi naturali, tamen usu ipso et jure gentium videtur magis firmatum, et sub majori esse obligatione. Et ad hunc modum possunt inveniri alia exempla, vel explicari.

9. Ratio autem hujus partis et juris est, quia humanum genus quantumvis in varios populos et regna divisum, semper habet aliquam unitatem non solum specificam , sed etiam quasi politicam et moralem, quam indicat naturale praeceptum mutui amoris et misericordiae, quod ad omnes extenditur, etiam extraneos, et cujuscumque rationis. Quapropter licet unaquaeque civitas perfecta, respublica, aut regnum, sit in se communitas perfecta, et suis membris constans, nihilominus quaelibet illarum est etiam membrum aliquo modo hujus universi, prout ad genus humanum spectat: numquam enim illae communitates adeo sunt sibi sufficientes sigillatim, quin indigeant aliquo mutuo juvamine, et societate, ac communicatione, interdum ad melius esse majorem- que utilitatem, interdum vero etiam ob moralem necessitatem et indigentiam, ut ex ipso usu constat. Hac ergo ratione indigent aliquo jure, quo dirigantur et recte ordinentur in hoc genere communicationis et societatis. Et quamvis magna ex parte hoc fiat per rationem naturalem ; non tamen suflicienter et immediate quoad omnia : ideoque aliqua specialia jura potuerunt usu earumdem gentium introduci. Nam sicut in una civitate vel provincia consuetudo introducit jus, ita in universo humano genere potuerunt jura gentium moribus introduci. Eo vel maxime quod ea quae ad hoc jus pertinent, et pauca sunt, et juri naturali valde propinqua, et quae facillimam habent ab illo deductionem , adeoque utilem et consentaneam ipsi naturae, ut licet non sit evidens deductio tanquam de se omnino necessaria ad honestatem morum, sit tamen valde conveniens naturae et de se acceptabilis ab omnibus.

10. Posterior modus juris gentium continet quaedam praecepta, vel ritus, aut modos vivendi, qui per se et directe non referuntur ad universos homines, neque habent veluti pro fine proximo convenientem societatem et communicationem omnium nationum inter se: sed in unaquaque republica foro suo conveniente regimine constituuntur. Et nihilominus tales sunt, ut in usu similium rituum aut legum fere omnes nationes inter se conveniant, vel similitudinem habeant interdum genericam, interdum veluti specificam. Hoc etiam exemplis illustrari potest : et potest imprimis ad hunc modum accommodari exemplum de Religione, quo usus est jureconsultus: nam cultus Dei absolute est de jure naturae : determinatio vero ejus omnino specifica et particularis est de jure positivo divino, et in ordine naturae esset de jure civili, seu privato : at vero medio quodam modo videtur fuisse de jure gentium, ut ritus colendi Deum per sacrificia non est simpliciter de jure naturali, et tamen in eo videntur fere omnes gentes convenisse, ut in propria materia diximus : merito ergo poterit dici de jure gentium. Similiter quod sit in republica status hominum specialiter deputatus ad cultum Dei, non videtur esse de absoluto jure naturali; tamen est adeo consentaneum illi, ut fere omnes nationes et respublicae in hac institutione consenserint saltem in communi, quamvis in particulari modo fuerit magna varietas ; quoad hoc ergo potest etiam religio dici de jure gentium. Sic etiam multa ex exemplis Isidori videntur dici de jure gentium, ut sedium occupatio, aedificia, munitio, usus pecunia : contractus etiam multi particulares possunt hoc modo dici de jure gentium, ut emptio et venditio, et similia, quibus nationes singulae intra se utuntur, et ad cumdem modum refero postliminia, si vera in illis est convenientia inter nationes: nam (ut dixi) proxime videntur spectare potius ad jus civile. Idemque majori ratione assero de prohibitione conjugiorum cum alienigenis in religione : nam re vera ubi est talis prohibitio, non respicit generalem communicationem, et societatem generis humani, sed propriam utilitatem illius communitatis in qua fit talis prohibitio : et si in hac prohibitione est magna similitudo inter nationes (quod mihi satis incertum est), ex ratione poterit illa referri ad jus gentium. Ex his ergo satis declarata et probata manet nostra sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 19