Caput 20
Caput 20
Corollaria ex superiori doctrina, et quomodo ius gentium et iustum sit, et mutabile
1. Quomodo jus gentium sit omnibus commune, et tamen non sit naturale. — Ex dictis facile est definire caetera quae de jure gentium desiderari possunt. Et primo intelligitur facile quomodo possit jus hoc esse commune omnibus gentibus, licet naturale non sit, et solvitur difficultas quaedam in superiori capite relicta. Nam si sermo sit de proprio jure gentium priori modo declaratum, facile constat potuisse ipso usn ettraditione, in universo introduci paulatim, et per successionem, propagationem et imitationem mutuam populorumn, sine speciali conventu vel consensu omnium populorum uno tempore facto : est enim hoc jus tam propinquum naturae, et tam conveniens omnibus nationibus et societati earum, ut fere naturaliter propagatum fuerit cum humano genere, et ideo scriptum non est, quia a nullo legislatore est dictatum, sed usu convaluit. De alio vero modo juris gentium facile explicari potest , unde orta in illo sit magna similitudo inter gentes, licet alias per se civile sit : ratio enim est, tum quia haec similitudo non semper est perfecta, sed tantum in aliqua ratione generali et communi, ut explicavi; tum etiam quia, licet hujusmodi ratio communis non sit simpliciter de jure naturae, est tamen adeo propinqua et adeo consentanea, vel commoda naturae, ut facile potuerit singulas nationes ad talia jura inclinare; tum denique quia potuit in hoc etiam intervenire traditio, et mutua imitatio inchoata a principio generis humani, et cum illo aucta et dilatata.
2. Quomodo explicandus D. Thomas dun asserit praecepta juris gentium esse conclusiones deductas ev principiis juris naturalis. — Secundo, intelligitur quo sensu accipiendum sit quod D. Thomas, dicta q. 95, art. A4, dicit, praecepta juris gentium esse conclusiones deductas ex principiis juris naturalis, et differre a jure civili quia ejus leges non sunt conclusiones sed determinationes juris naturalis. Quae doctrina praecipue traditur de proprio jure gentium communi et generali priori modo declarato; et licet a Conrado intellhigatur esse data juxta modum loquendi juristarum , melius cum Soto et aliis intelligimus praecepta juris gentium vocari conclusiones juris naturalis, non absolute et per necessariam illationem, sed comparatione facta ad determinationem juris civilis et privati. Nam in jure civili seu privato fit determinatio vel mere arbitraria, de qua dictum est, quod principi placuit , habet legis vigorem , non quia sola voluntas pro ratione sufficiat, sed quia determinatio illa diversis modis facta esset rationabilis, et saepe nulla est ratio ob quam potius hoc modo quam illo fiat, et ita dicitur fieri voluntate potius quam ratione : vel certe ubi aliqua specialis ratio intercedit , consideratur in ordine ad particulares et quasi materiales circumstantias, atque ita est determinatio magis in circumstantiis quam in substantia. At vero in jure gentium praecepta sunt magis generalia, quia in eis consideratur utilitas totius naturae, et conformitas ad prima et universalia principia naturae, ideoque vocantur conclusiones ex illis elicitae, quia ex vi naturalis discursus statim apparet convenientia, et moralis utilitas talium praeceptorum, quae homines induxit ad tales mores introducendos, magis necessitate exigente , quam voluntate , ut Justinianus imperator dixit.
3. Feram equatatem et justitiam servandum esse in jure gentium. — Differentia inter jus gentium et naturale. — Tertio, ex dictis infero in praeceptis jure gentium servandam esse equitatem et justitiam : hoc enim est de ratione omnis legis quae sit vera lex, ut supra ostensum est; leges autem ad jus gentium pertinentes verae leges sunt, ut explicatum manet, et propinquiores sunt legi naturali quam leges civiles, ideoque impossibile est esse contrarias eequitati naturali , ut bene notavit Covarr., lib. 2 Variar., c. 3, n. 2. Addo vero esse diffe- rentiam inter jus gentium et naturale rigorosum , quod jus naturale non solum praecipit bona, sed etiam ita prohibet omnia mala ut nullum permittat. Jus autem gentium aliqua mala permittere potest , ut notavit Mattienz. , lib. 5 Recopil., tit. 11, leg. 1, Gloss. 1, n. 3. Quod maxime videtur habere locum in illo jure gentium, quod re vera civile est, per similitudinem autem et convenientiam nationum vocatur gentium. Sic enim sicut in jure civili permittuntur aliqua mala, ita etiam possunt permitti jure gentium, quia ipsa permissio potest esse tam necessaria juxta fragilitatem et conditionem hominum vel negotiorum , ut in ea servanda omnes fere nationes concordent; talis esse videtur permissio meretricum , et permissio deceptionis in contractu quae non sit enormis, et similia.
4. Objectio. — Objici vero potest l. In causa, S Idem Pomponius, ff. de Minor. adjuncta Glossa : nam dicitur in textu naturaliter licere contrahentibus se circumvenire tn pretio emptionis et cenditionis. Ubi Glossa exponit naturaliter, id est, de jure gentium. Quod etiam habetur in lib. 7tem si pretio, S Quemad nodum, ft. Locati. Ad hoc respondet Mattienzo supra (sustinendo interpretationem Glossae quoad adverbium naturaliter) verbum licere non debere intelligi cum proprietate, ut dicitur de re licita et honesta , sic enim repugnat esse licitum se circumvenire tam in pretio emptionis aut venditionis, quam in quolibet alio negotio: nam Paulus 2 Thessal. 4, inter praecepta a se tradita ponit, wt nemo circumveniat fratrem suwn, et subdit : Quoniam vindea est Deus de his omnibus. Debet ergo verbum licere late sumi, et in ordine ad humanum judicium, prout licere dicitur quod impune fit, et quod usu toleratur, quod perinde est ac permitti. Vel dici etiam potest, et fere in idem redit, naturaliter, id est, jure gentium id licere, id est, non prohiberi, non quia jus naturale rigorosum id non prohibeat, sed quia jus gentium, prout humanum est , non addit specialem prohibitionem : imo statuit ut id non puniatur, neque tanquam delictum in humana republica seu foro habeatur. Et juxta hunc sensum illa jura confirmant potius doctrinam traditam.
5. At vero Covar. non probat illam Glossae interpretationem in verbo naturaliter, neque illam improprietatem in verbo licere, praesertim cum lex Z7fen si pretio dicat naturaliter concesswm est, etc. Et ideo exponit verbum circumvenire, ut non sumatur rigorose, prout significat deceptionem per dolum et fraudem, sed ut significat humanam solertiam et artem, quia emens procurat minuere rei aestimationem quantum potest, et vendens augere, non cum fraude et dolo, sed intra limites justi pretii et rectae rationis. Quam circumventionem videtur descripsisse Sapiens Proverbior. 20, dicens : Malum est, malum est, dicit omnis emptor., et cum recesserit, gloriatur. Unde quod dicitur in dicto S Quemadmodum, naturaliter concessum esse quod pluris est minoris emere, et quod minoris est pluris vendere, intelligendum erit (juxta hanc sententiam) intra latitudinem justi pretii; quia emens procurat emere minimo pretio justo : vendens summo vendere. Et juxta hunc etiam sensum nihil obstant illa jura, licet ad rem praesentem non faciat, et ideo in illo examinando non immoror.
6. Jus esse mutabile ex hominum consensu. —Quarto, ex dictis colligitur jus gentium esse mutabile quatenus ex hominum consensu pendet, in quo etiam differt jus gentium a naturali, ut ex supra dictis constat. Imo dicunt aliqui posse mutari privata auctoritate, quatenus aliquis potest cedere juri suo, etiamsi a jure gentium manet : sic enim religiosus cedit dominio temporalium bonorum; imo et capacitati ejus. Sed hoc non est proprium juris gentium, neque in eo differt a naturali, si praecise quatenus concessivum est spectetur, quod alii negativum vocant. Sic enim etiam renunciat religiosus juri ducendi uxorem, quod a natura habet, et potest quis se tradere in servum se privando naturali libertate. Sicut etiam in privilegiis jure civili vel canonico privatim concessis potest quis renuntiare juri suo. lgitur corollarium intelligendum est de jure gentium ut prohibitionem seu praecepta continet. Nam hoec de se mutabilia sunt : ratio autem est, quia res prohibita jure gentium simpliciter non sunt malae de se et intrinsece : tum quia illa praecepta non inferuntur per necessariam et evidentem illationem ex principiis naturalibus : tum quia obligatio juris gentium non oritur ex sola ratione sine aliquo modo obligationis humause, saltem per generalem consuetudinem introductae : ergo ex parte materiae talis juris non repugnat simpliciter mutationem in illo fieri, dunmodo sufficienti auctoritate fiat.
7. A quo, et quomodo cadere possit mutatio in jure gentiun. — In quo etiam adverto talem mutationem aliter posse contingere in jure gentium, quod solum est commune propter convenientiam plurium nationum in tali vel tali lege: aliter vero in illo quod est com- mune ex usu et more gentium, quatenus inter se habent societatem aliquam seu communicationem. Nam prius jus potest immutari a particulari regno vel republica, quantum ad ipsam, quia ut est in illa, re vera est tantum civile intrinsece (ut sic dicam), solumque appellatur jus gentium, vel per relationem et concomitantiam aliorum, vel quia est tam propinquum juri naturali, ut inde oriatur illa universalitas talis juris in omnibus, vel fere in omnibus gentibus. Per se autem ut est in unaquaque republica pendet ex peculiari determinatione et potestate, vel consuetudine illius reipublicae in seipsa, et sine respectu ad alias; ergo potest ab una in se mutari, licet aliae non consentiant, quia non tenentur singulae aliis conformari; ut, verbi gratia, posset aliqua respubhliea statuere ut intra illam non permittantur meretrices, vel ut rescindantur omnes venditiones injustae in quocumque excessu , vel ut non utantur pecunia; sic de aliis generibus commutationum. Quamvis enim de facto haec non fiant, quia non subest causa, nec omnino commoditas, tamen ex vi honestatis et potestatis id non repugnat.
8. In alio autem jure gentium longe difficilior est mutatio, quia respicit jus commune omnium nationum, et omnium auctoritate videtur introductum, et ideo non sine omnium consensione tolli potest. Nihilominus tamen non repugnat mutatio ex vi materiae, si nationes omnes consentirent, vel si paulatim introduceretur consuetudo contraria et praevaleret; sed hoc licet cogitari possit ut non repugnans, moraliter non videtur possibile. Alio vero modo potest aliqua communitas praecipere ut inter partes et membra sua tale jus gentium non servetur, et hic modus est possibilis et moralis. Sic enim jus gentium de servitute captivorum in bello justo in Ecclesia mutatum est, et inter Christianos id non servatur, ex antiqua Ecclesiae consuetudine, quae est veluti speciale jus gentis fidelis, et omnino servandum, ut notavit Bartol. in l. Hostis, ff. de Captivis, n. 16, et Covar. plures alios referens in regula Peccatum, 2 p., S11, n. 6.
9. Differentia inter jus gentium et civile.— Atque hinc intelligitur alia ditrerentia quae in hoc constitui solet inter jus gentium et civile: nam civile dicitur esse mutabile in totum; jus autem gentium non in toto, sed in parte. Est enim intelligenda differentia non de absoluta potestate (ut sic dicam) seu mutanpilitate ex parte istorum jurium : nam hoc modo utrumque de se mutabile est, ut probant rationes supra factae. Sed intelligenda est secundum moralem potestatem et usum hominum. Item intelligenda est non de tota collectione praeceptorum utriusque juris : sic enim neutrum est moraliter mutabile in totum, quia neutrum potest a toto humano genere absolute tolli, ut ex dictis satis per se est clarum. Igitur quoad singula praecepta dicuntur civilia jura facile in totum abrogari et mutari; ea vero quae sunt juris gentium tantum in una vel altera parte diminui.
10. Denique satis ex dictis declaratum videtur quid et quale sit jus gentium in re ipsa et secundum propriam rationem spectatum, et solutae sunt difficultates omnes tactae in superioribus capitibus, quae maxime niti videbantur vel in modis loquendi jurium et gravium auctorum, vel in exemplis variis quae adducunt. Sed in hoc non est facienda vis, tum quia potuerunt uti voce illa in diverso sensu; tum etiam quia jus gentium est veluti medium inter jus naturale et civile : nam cum primo convenit aliquo modo in communitate, et in universalitate, et facili illatione ex principiis naturalibus, licet non per absolutam necessitatem vel evidentiam, in quo convenit cum humano jure : et ideo interdum aliqua praecepta naturalia quae per solum discursum habentur et illo indigent juris gentium appellata sunt ; et similiter interdum ponuntur exempla juris gentium permixta cum naturalibus. Tamen in rigore loquendo, et proprie distinguendo rationes jurium, exempla etiam et praecepta distinguenda sunt. FINIS LIBRI SECUNDI.
On this page