Prooemium
Prooemium
LIBER TERTIUS. DE LEGE POSITIVA HUMANA SECUNDUM SE ET PROUT IN PURA HOMINIS NATURA SPECTARI POTEST, QUAE LEX ETIAM CIVILIS DICITUR.
Distinximus in primo libro temporalem legem in naturalem et positivam, et ideo, postquam de aeterna lege et temporali naturali dictum est, dicendum sequitur de positiva. Hanc vero ibidem subdistinximus in divinam et humanam, inter quas divina quidem nobilior est et dignior : tamen humana est nobis notior et propinquior naturae, quia ejusdem ordinis est : et ita sicut natura gratiae supponitur, ita ex suo genere lex humana veluti generationis ordine prior est quam divina, quia haec supernaturalis est et ad ordinem gratiae spectat. Ideoque prius de lege humana quam de divina tractamus. De ratione autem communi positivae legis, ut a divina et humana abstrahit, nihil dicere necesse est, quia praeter modum originis qui per hanc negationem explicatur, quod praecepta utriusque juris divini et humani positivi non habent per se intrinsecam necessitatem, sed ex voluntate extrinseca : praeter hoc (inquam) et praeter ea quae de lege in communi in primo libro sunt dicta, fere nihil superest dicendum in communi quod ad moralem doctrinam utile sit; imo nec ad speculationem alicujus momenti. Et explicato utroque membro, omnia quae de illorum convenientia aut differentia desiderari possunt, explicata relinquentur.
2. Lex humana dividitur in eamn que est juris communis et proprii. — Lea lumana in civilem et canonicam distinguitur. —Lex autem humana, juxta mentem Justiniani inS Jus autem Instivutionum de Jure natur., gent. et civili, dividi potest in legem quae est juris communis et quae est juris proprii; prior ad jus gentium spectat, et hoc nomine significatur, et de illa jam satis dictum est. Hic ergo trac- tamus de jure humano proprio, cui nomen legis humanae positivae accommodatum est : dicitur autem proprium alicujus civitatis, reipublicae, aut similis perfectae congregationis. Unde hujusmodi etiam lex humana in civilem et canonicam distinguitur: nam licet canonica de se possit esse communis universo orbi, sicut Ecclesia catholica universalis est : tamen de facto est propria hujus communitatis, quae est Ecclesia Christi, et non est communis omnibus gentibus, quia non omnes sunt de Ecclesia. Praeterquam quod in modo quo fertur est proprie lex positiva humana, et, longe diversae rationis a jure gentium, in multis similitudinem servat ad jus civile. Conveniunt enim hae duae leges in communi ratione legis positivae humanae. Inter eas vero notari potest differentia, quia lex civilis est mere naturalis ordinis quoad suam originem et potestatem : nam licet non feratur immediate a natura, fertur tamen per potestatem homini connaturalem. At vero lex canonica proprie est illa quae ab hominibus fertur per potestatem supernaturalem. Et hac ratione ordine doctrinae a facilioribus incipiendo, prius de civili lege quam de canonica dicendum videtur. De communi autem ratione legis humanae positivae simul cum legecivili disseremus: sic enim facilior erit doctrina, facileque poterit ad legem canonicam accommodari, ea tantum addendo quae ratione supernaturalis potestatis illi conveniunt, quod in libro sequenti praestabimus. Et hinc etiam est ut in ipsa lege civili duo status distingui possint, unus secundum se ac pure, prout fuit in gentibus, et nunc est in infidelibus; alius prout est conjunctus cum fide, et inter fideles in Ecclesia Christi in usu esse potest; qui status accidentaliter tantum differunt, et ideo simpliciter de lege civili dicemus; ubi autem aliquid proprium explicandum occurrerit, id non praetermittemus, sed doctrinam universam ad praesentem Ecclesiae statum accommodabimus.
On this page