Text List

Caput 1

Caput 1

Utrum sit in hominibus potestas ad leges ferendas

CAPUT I. UTRUM SIT IN HOMINIBUS POTESTAS AD LEGES FERENDAS.

I. Loquimur (ut dixi) de natura hominis ejusque potestate legislativa secundum se spectata, non considerando nunc an per legem divinam aliquid illi additum vel subtractum sit: hoc enim postea videbimus. Itaque quaestio est an homines, ex sola rei natura loquendo, possint imperare hominibus per proprias leges eos obligando : ratio autem dubitandi esse potest, quia homo natura sua liber est, et nulli subjectus, nisi creatori tantum; ergo principatus humanus contra naturae ordinem est et tyrannidem includit. Confirmatur experimento : nam ita de facto introductus est : nam de Nembrod dicitur Gen. 10: "Ipse cepit esse potens in terra. fuit autem principium regni ejus Babylon", utique per vim et potentiam. Et similiter de Alexandro dixit Lucan. fuisse felicem terrarum praedonem, quod etiam significavit Augustinus, 1l. 4 de Civit, c. 4. Unde est illud Oseae 8: "Ipsi regnaverunt, et non ex me Principes extiterunt, et non cognovi eos". Confirmatur secundo ex August. qui lib. 19 de Civit. cap. 15, expendit dixisse Deum, Genes. 1: "Faciamus hominem", etc., ut praesit piscibus maris, colatilibus coli, bestiis terre . non dixisse autem ut praesit hominibus, significans hunc dominatum non esse naturalem homini: Est ideo (inquit) priores justi non reges, sed pastores ovium fuerunt, et appellati sunt. Ita etiam Gregorius, 21 Moralium, cap. 10, alias 11, et in pastoral, p. 2, c. 6, indicat hujusmodi potestatem per peccatum esse introductam et usurpatam. Tertio confirmari hoc potest nonnullis Scripturae testimoniis in quibus significatur solum Deum esse hominum regem, legislatorem et dominum. Isa. 33: "Dominus judex noster, Deus rex noster, Dominus legifer noster" ; et Jacob. 4: "Unus est enim legislator et judex", etc. Tandem confirmatur, quia non est vera lex nisi quae obligat in conscientia; sed unus homo non potest alium in conscientia obligare, quia hoc videtur maxime proprium Dei qui potest salvare ac perdere ; ergo.

2. Conclusio affirmativa, eaque de fide. —In hoc puncto referri possent varii haereticorum errores, sed illos attingemus melius in sequentibus, et ideo illis omissis dicendum est primo magistratum civilem cum potestate temporali ad regendos homines justum esse et humanae naturae valde consentaneum. Conclusio est certa de fide, quae satis probari potest exemplo ipsius Dei constituentis in populo Judaico hujusmodi regimen, prius per judices, postea per reges, qui sine dubio habeant principatum et potestatem temporalium, et in tanta veneratione habeantur ut dii etiam vocarentur, juxta illud Psal 81: Deus stetit in synagoga Deorum ; in medio autem Deus dijudicat. Nec refert si quis dicat, illos habuisse potestatem ab ipso Deo, quia nihilominus illa potestas in se non excedebat naturae limites, etiamsi modus habendi illam fuerit extraordinarius et per specialem providentiam; ergo hoc non impedit quominus illa potestas aliter posset juste haberi. Imo inde sumitur argumentum, talem modum potestatis esse consentaneum ipsi naturae, quatenus ad conveniens regimen humanae communitatis necessaria est. Et hoc amplius confirmat hominum consuetudo: nam multo ante illa tempora fuerunt reges etiam sancti, et laudati in Scriptura, ut Melchisedech, Genes. 14, et ad Hebraeos 7, et Abrahbam etiam creditur fuisse rex, vel supremus princeps, item Job, etc. Ac denique generaliter dicitur Proverb. 8: Per me reges regnant. Apud sanctos Patres res est manifesta, quos in discursu attingam.

3. Ratio assertionis. —Ratio sumenda est ex Philosopho libro 1 Politic., eamque explicuit D. Thomas opusc. 20 de Regimine principum, lib. 1, c. 1, et elegantissime D. Chrysostomus, homil. 34, in 1 ad Corinth., nititurque duobus principiis. Primum est hominem esse animal sociale , et naturaliter recteque appetere in communitate vivere. Circa quod principium recolendum est quod supra diximus, duplicem esse communitatem hominum, imperfectam seu familiarem, et perfectam seu politicam. Inter quas prior est maxime naturalis et quasi fundamentalis , quia inchoatur ex societate maris et feminae, sine qua non posset genus humanum propagari aut conservari; qua ratione scriptum est: Non est bonum hominem esse solum , et ex conjunctione hac proxime sequitur societas filiorum cum parentibus, quia prior conjunctio ad filiorum educationem ordinatur : filii autem saltem in principio et per multum tempus aetatis indigent conjunc- tione et societate parentum , quia alias nec vivere nec convenienter educari, nec recte instrui possent. His autem statim accedit conjunctio aliqua servitutis, seu famulatus et dominii, quia moraliter loquendo indigent homines adjutorio et ministerio aliorum hominum. Ex his autem tribus conjunctionibus consurgit prima communitas hominum, quae imperfecta dicitur respectu politiae: est autem in se familia perfecta in ordine ad domesticam seu oceconomicam gubernationem. Haec autem communitas, ut supra etiam tetigi, non est sibi sufficiens, et ideo ex natura rei necessaria ulterius est in genere humano communitas politica, quae civitatem saltem constituat, et ex pluribus familiis coalescat: quia nulla familia potest in se habere omnia ministeria et omnes artes necessarias ad vitam humanam, et multo minus potest sufficere ad assequendam omnium rerum necessariarum cognitionem. Item quia si singulae familiae essent inter se divisae, vix posset pax inter homines conservari, neque injuriae possent ordinate propulsari aut vindicari, et ideo dixit Cicero in lib. de Amicitia, nihil principi Deo in rebus humanis esse gratius, quam homines habere inter se societatatem erdinatam et perfectam, que civitas, inquit, dicitur. Haec autem communitas ulterius augeri potest in regnum vel principatum per societatem plurium civitatum, quae etiam est valde conveniens humano generi, saltem ad melius esse, propter easdem rationes cum proportione applicatas, quamvis necessitas non sit omnino aequalis.

4. In communitate perfecta necessariam esse potestatem gubernantem communitatem. — Secundum principium est in communitate perfecta necessariam esse potestatem ad quam spectet gubernatio communitatis, quod etiam ex terminis videtur se per notum. Nam, ut ait Sapiens Proverb. 11: Ubi non est gubernator, corruet populus : natura autem non deficit in necessariis ; ergo sicut communitas perfecta est rationi et natural juri consentanea, ita et potestas gubernandi illam, sine qua esset summa confusio in tali communitate. Confirmatur ex proportione ad omnem aliam societatem humanam : nam quia conjunctio viri et feminae naturalis est, ideo in ea caput invenitur, quod est vir, juxta illud Genes. 3: Sub viri potestate eris. Propter quod ait Paul. ad Titum 2: Mulieres subditae sint viris suis. Ubi addit Hierony mus, communi lege nature. Similiter, in alia conjunctione parentum et filiorum pater habet a natura potestatem in filium ; et in tertia, quae est servorum ad dominum, constat etiam potestatem gubernandi esse apud dominum, ut in eodem loco Paulus tradit, et Eph. 6, et ad Coloss. 3, dicens servos debere dominis obedire ut Deo. Quia, licet conjunctio servitutis non sit omnino a natura, sed per voluntatem humanam, tamen, illa supposita, subordinatio et subjectio legi naturae debita est titulo justitiae. Subjectio autem filiorum etiam ipsum vinculum et fundamentum naturale habet, scilicet ordinem naturalem, unde et perfectior est ex titulo pietatis, et maxime in quarto praecepto Decalogi declaratur : unde fit tandem ut in domestica seu familiari communitate etiam sit ex natura rei potestas proportionata ad regendam illam, quae principaliter in patrefamilias residet. Idemque invenire necesse est in quacumque communitate unius tantum domus, licet non fundetur in vinculo matrimonii, sed in alio genere societatis humanae ; ergo simili modo in comuunitate perfecta necessaria est potestas gubernativa illi proportionata.

5. Ratio a priori. — Ratio denique a priori est quam D. Thomas tetigit in dicto Opusc., quia nullum corpus potest conservari nisi sit aliquod principium ad quod pertineat procurare et intendere commune bonum ejus, ut in corpore naturali constat, et in politico idem docet experientia. Et ratio clara est, quia singula privata membra privatis commodis consulunt, quae saepe contraria sunt bono communi; et interdum multa sunt necessaria communi bono, quae ad singulos non ita pertinent: et quamvis interdum pertineant, non procurantur eo quod communia, sed quod propria sunt: ergo in communitate perfecta necessaria est publica potestas ad quam ex offhicio pertineat commune bonum intendere ac procurare. Ex his ergo evidenter concluditur honestas et necessitas magistratus civilis, quia hoc nomine nihil aliud significatur nisi homo vel hominum multitudo, apud quam est praedicta potestas regendi communitatem perfectam : constat enim talem potestatem in hominibus esse debere, quia homines naturaliter non gubernantur politice per Angelos, neque immediate per Deum ipsum, qui lege ordinaria operatur per causas secundas proportionatas : ergo necessarium ac naturale est ut per homines gubernentur.

6. Secunda conclusio. — Dico secundo, magistratus humanus, si in suo ordine supremus sit, habet potestatem ferendi leges sibi proportionatas, scilicet, civiles seu humanas, quas ex vi juris naturalis et valide et juste condere potest, servatis aliis conditionibus ad lecem necessariis. Conclusio est certa, quam etiam philosophi tradiderunt. Aristoteles 1 Polit. per totum, et 10 Ethic., cap. ult.; Plato in dialog. de Legib. et de repub.; Cicero, 1. 1 de Juvent.. et in libris de Legib. Conveniunt etiam theologi et alii doctores quos supra l. 1, cap. 8, retuli, et multa videri possunt in Covarro, cap. 1 Practic. Quaestion. , et in regula Peccatum, 2 part., S 9. n. 6; ratio autem est quia magistratus civilis necessarius est in republica ad regendam et moderandam illam, ut in superioribus ostensum est; sed unus ex actibus magis necessariis est legis conditio, ut constat ex lib. 1; ergo in politico magistratu existit haec potestas. Nam qui aliquod munusrecipit omnem potestatem necessariam ad illud convenienter exercendum recipit, ut est principium juris per se manifestum.

1. Atque hinc sequitur etiam converti hanc potestatem condendi leges humanas cum humano magistratu qui jurisdictionem superiorem in republica habeat. Hoc constat ex dictis supra lib. 1, cap. 8, ubi ostendimus hanc potestatem pertinere ad perfectam jurisdictionem, quae omnia hic sunt accommodanda. Et universaliter procedunt quia solum apud principem seu magistratum est potestas publica, quae ad actum publicum ordinetur, et circa totam communitatem versetur, et habeat efticaciam obligandi et cogendi; sed haec duo sunt necessaria ad legem juxta Aristotelem, 10 Ethic., cap. ult., et sumitur ex l. Legis virtus, ff. de Legib. et in supcrioribus etiam ostensum est: ergo solus magistratus habens potestatem superiorem in republica habet etiam potestatem condendi legem humanam seu civilem. Denique haec potestas superior est species cujusdam dominii: non est autem tale dominium hoc, ut ei respondeat propria servitus despotica, sed subjectio civilis: ergo est dominium jurisdictionis quale est in principe seu rege.

S. Objectiones in corollarium. —Quidam autem jurisperiti hoc limitant ut verum habeat in legibus juris communis seu regni; non in legibus municipalibus, seu statutis particularium populorum, ut videre licet per Felinum €t quos ipse refert in capite Cum omnes de Consttut., n. 9 et 10 in fine. Fundatur, quia multae communitates habent potestatem condendistatuta, quae non habent jurisdictionem. Confirmari potest, quia jura civilia saepe distinguunt jurisdictionem ab imperio, id est, a potestate imperandi, ut videri potest in lege Ea qua, ff. Ad municipalem, et in l. 7mperium, tf. de Jurisdict. omni. judic.; lex autem proprie pertinet ad potestatem imperandi, ut facile intelligi potest ex dictis supra de essentia legis: ergo potestas per se necessaria ad legem non est jurisdictio.

9. Respondetur nihilominus non esse necessariam limitationem, nisi fortasse in terminis sit aequivocatio : rationes enim factae universaliter et sine restrictione probant. Et declaratur ex D. Thoma in 2. 2, q. 67, artic. 1, ubi probat ad ferendam sententiam esse necessariam jurisdictionem ex eo quod ad legem est necessaria, quia sententia et est lex particularis et vim habet coercivam; ergo a fortiori quaelibet lex, quantumvis particularis videatur, jurisdictionem requirit : quia nunquam est tam particularis quantum est sententia, et semper habet vel habere debet adjunctam coercitionem, ut constat ex Aristotele supra et ex dictis juribus, quia vis directiva sine coerciva invalida est : quod autem ad sententiam ferendam requiratur jurisdictio, nullus unquam dubitavit. Unde confirmatur : nam si ad dicendum jus necessaria est jurisdictio, multo magis ad constituendum.

10. Satisfit objectionibus in corollarium. Ad fundamentum autem illorum auctorum negari potest assumptum ; quia vel statuta non sunt verae leges, vel sine jurisdictione non fiunt, de quibus plura in sequentibus. Circa confirmationem (propter leges in ea citatas) adverto jurisdictionem adaequate et proprie sumptam significare potestatem dominativam politicam, seu gubernativam, quomodo de illa nunc loquimur. Et in hac significatione jurisdictio intrinsece concluditur in imperio poltico, ne tyrannicum sit, argumento cap. Quid culpatur, 23 q. 1, ubi suprema potestas gubernandi rempublicam egitimum imperium appellatur, et juxta gradum et modum immperii erit etiam gradus et modus jurisdictionis. Aliquando vero jurisdictio sumitur stricte juxta nominis etymologiam pro mera potestate judicandi ; nam per sententiam proprie dicitur seu explicatur jus, et hoc modo non repugnat esse in aliquo potestatem judicandi sine potestate ferendi legem ; quamvis nunquam sit sine aliqua potestate coerciva, quae nomine imperii stricte etiam sumpti videtur aliquando significari : unde e contrario potestas magistratus, quae ad vindicanda crimina datur usque ad poenam sanguinis, solet in jure civili vocari tantum imperium, et ita videtur accipi in dic- tis legibus, et in l. Potestatis, ff. de Verb. significat., et tunc solet vocari merum imperium, lib. 2, cum Glossa ibi, ff. de In jus vocan. cum similibus, licet re vera tale imperium sine potestate jurisdictionis esse non possit, sicut e contrario nec jurisdictio esse potest sine aliquo imperio, juxta 1. ult., ff. de Eo cui mandat. est jurisd., ubi mandata jurisdictione mandari dicitur aliquod imperium, quia Jurisdictio sine modica coercitione nulla est. Haec ergo duo in re non separantur, servata proportione, sed solum in aliquo usu vocum, atque ita potestas ferendi leges, sicut est potestas imperandi, ita etiam est jurisdictionis potestas.

11. Satisfit objectionibus prime conclusionis. — Principatui humano est per accidens imperia esse introducta tyrannice. — Ad rationem ergo dubitandi negatur consequentia, quia licet homo non sit creatus vel natus subjectus potestati principis humani, natus est subjicibilis ei (ut sic dicam). Unde actu illi subjici, licet non sit immediate a natura, non est etiam contra jus naturale praecipiens ; imo est consentaneum rationi naturali, ut humana respublica habeat aliquem cui subjiciatur, quamvis ipsum naturale jus per se non eflecerit subjectionem politicam sine interventu humanae voluntatis, ut videbimus. Ad confirmationem primam, fatemur imperia et regna saepe fuisse per tyrannidem et vim introducta et usurpata; negamus tamen hoc pertinere ad intrinsecam rationem, seu naturam talis principatus, sed ad hominum abusum; unde etiam negamus a principio fuisse hoc modo regna introducta, ut jam exemplis ostensum est. Verba autem illa Oseae specialiter de regibus Israel praeter Dei voluntatem introductis dicta sunt, ut late ibi exponit Ribera. Possunt vero applicari vel ad omnes tyrannos, vel ad omnes qui inique regnani, licet sint veri reges: vel ad eos qui licet sint indigni et inepti ad gubernationem, illam ambiunt. Et hi saepe dicuntur non regnare ex Deo, non quia veri reges non sint, sed quia non secundum Dei voluntatem regnant : vel quia permittente Deo potius quam ordinante ad tale munus assumuntur, ut videre licet in Orig. homil. 4 in Judic.

12. Principatum humnamnum non esse congenitum cum natwura, non vero esse contra naturam. — Ad aliam confirmationem ex Augustino, respondeo inde solum haberi, principatum humanum non esse congenitum cum natura ; non vero esse contra naturam. Sentit vero ibi Augustinus dominium unius hominis in alium non esse ex institutione prima naturae, sed occasione peccati: sed loquitur de dominio cui servitus et conditio servilis respondet. Divus autem Gregorius clarius loquitur de potestate gubernandi ; intelligendus autem est quoad. potestatem coercivam et exercitium ejus. Nam quoad directivam, probabilius videtur futuram fuisse in hominibus, etiam in statu innocentiae. Nam etiam inter Angelos est ordo et principatus, ut constat ex modo loquendi Scripturae, etex Dionysio, cap. 9 de Eccles. Hierarch., et Gregor., homil. 34 in Evang. Discursus etiam factus potest ad statum innocentiae applicari, quia non fundatur in peccato vel aliqua deordinatione, sed in naturali hominis condiUone, quae est esse animal sociale et naturaliter postulare modum vivendi in communitate, quae necessario debet regi per potestatem publicam. Coactio vero supponit deordinationem aliquam, et ideo quoad illam dicitur haec potestas introducta occasione peccati. Sicutetiam subjectio uxoris ad virum naturalis est et in statu innocentiae esset: et nihilominus post peccatum dicitur Evae Genes. 3: Sub viri potestate eris, scilicet, quoad vim coercivam proportionatam, ut significavit Augustinus, l. 11 Genes. ad litteram, cap. 37.

13. Ad tertiam confirmationem ex locis Scripturae respondetur ibi tribui Deo quod est proprium Dei, non negari hominibus quod ab ipsis participari potest. Isaias ergo excitat populum suum ad fiduciam in Deum et protectionem ejus: quia ipsum habebat ut vere dominum, regem et legislatorem nimirum excellenti et singulari modo : non tamen excludit quin populus ille haberet proprium regem humanum, qui etiam erat in suo gradu dominus, etc. Sic etiam potest intelligi locus Jacobi de supremo legislatore et judice, ut indicant illa verba: Qui potest perdere et liberare; hoc enim videtur esse proprium Dei. Satis vero commode potest exponi ut illud verbum unus non tam singularitatem quam identitatem significet , ita ut sensus sit: ille qui est legislator est etiam judex, nec debet usurpare judicium qui legislator non est nec ejus virtutem habet ; unde subjungit : 7u autem quis es, qui judicas fratrem tuum? Non ergo negat homines esse posse legislatores et ferre judicium, sed reprehendit eos qui temere judicant, et ita usurpant munus judicum et legislatorum. Ad quartam confirmationem respondebimus in sequentibus, explicando legis humanae obligationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1