Text List

Caput 2

Caput 2

In quibus hominibus immediate existat ex na- tura rei potestas haec condendi leges humanas

CAPUT II. IN QUIBUS HOMINIBUS IMMEDIATE EXISTAT EX NA- TURA REI POTESTAS HAEC CONDENDI LEGES HUMANAS.

1. Rationes dubitandi. — Ratio dubitandi est, quia vel est in singulis, vel in omnibus, seu in tota collectione eorum. Primum dici non potest, quia neque omnes sunt aliorum superiores, neque ex natura rei aliqui habent hanc potestatem magis quam alii, quia non est major ratio de his quam de illis. Secundum etiam non videtur posse dici : tum quia alas ommes leges manantes ab hac potestate essent communes omnibus hominibus ; tum etiam quia non apparet a quo possit tota hominum multitudo habere hanc potestatem, quia non ab ipsis hominibus, quia dare non possunt quod non habent: neque etiam a Deo, quia alias non posset illa potestas mutari : sed necessario manere deberet in tota hominum communitate , quatenus perpetua successione durat. Sicut quia Deus contulit potestatem spiritualem Petro , necessario in illo vel successoribus ejus durat, nec potest per homines immutari.

2. Prima sententia. — Circa hanc quaestionem solet referri opinio aliquorum canonistarum dicentium hanc potestatem ex natura rei esse in aliquo supremo principe, cui a Deo collata est, et per successionem durare debet semper in aliquo. Citatur Glossa in cap. Denique 1, q. 1. Sed ibi solum dicit filium regis jure esse regem, quod longe diversum est, nec dici illum successionis modum perpetuo in hommibus fuisse. Citatur etiam Glossa in cap. Quoniam, d. 10, quatenus ait imperatorem a solo Deo habere potestatem. Sed ibi per illam exclusivam solum intendit dicere non habere a Papa, non vero quod non habeat ab hominibus : nam ibid. ait imperatorem fieri ab exercitu juxta antiquum morem, cujus fit mentio in cap. Legimus, d. 93. Itaque haec opinio neque auctoritatem habet neque fundamentum, ut magis ex sequentibus patebit.

3. Sententia auctoris. — Quam potestatem habuit Adamus in posteros. — Dicendum ergo est hanc potestatem ex sola rei natura in nullo singulari homine existere, sed in hominum collectione. Conclusio est communis et certa ; sumitur ex D. Thoma , q. 90, art. 3, ad2, et q. 97, art. 3, ad 5, quatenus sentit principem habere potestatem ferendi legem, quamin illum transtulit communitas, ut habent etiam et fatentur leges civiles, l. 1, ff. de Constit. Principum 1. 2, 8 Novissime, ff. de Origin. juris ; tradunt late Castro, lib. 1 de Lege poenali, capit. 1, S Postquam ; Soto, lib. 1 de Justit., quaest. 1, art. 3, et videri etiam potest lib. 4 de Justit., q. 2, art. 1 et 2; Ledesm. 2 p. quarti, q. 18, art. 3, dub. 10; Covarr. in Practicis, cap. 1, concl. 1; Navarr. in cap. Nocit, de Judiciis, notab. 3, n. 119. Ratio prioris partis evidens est, quae in principio est tacta, quia ex natura rei omnes homines nascuntur liberi, et ideo nullus habet jurisdictionem politicam in alium, sicut nec dominium: neque est ulla ratio cur hoc tribuatur ex natura rei his respectu illorum potius quam e converso. Solum posset quispiam dicere Adamum in principio creationis ex natura rei habuisse primatum, et consequenter imperium in omnes homines, et ita potuisse ab illo derivari, vel per naturalem originem primogenitorum, vel pro voluntate ipsius Adae. Sic enim dixit Chrysostomus homil. 34 in primam ad Corinth., ex uno Adamo omnes homines formatos et procreatos esse, ut significaretur subordinatio ad unum principem. Verumtamen ex vi solius creationis et originis naturalis solum colligi potest habuisse Adamum potestatem oeconomicam, non politicam ; habuit enim potestatem in uxorem, et postea patriam potestatem in filios quamdiu emancipati non fuerunt ; potuit etiam discursu temporis habere famulos et completam familiam, et in ea plenam potestatem, quae oeconomica appellatur. Postquam autem coeperunt familiae multiplicari, et separari singuli homines, qui erant capita singularum familiarum, habebant eamdem potestatem circa suam familiam. Potestas autem politica non coepit donec plures famiiiae in unam communitatem perfectam congregari coeperunt. Unde, sicut illa communitas non coepit per creationem Adae, nec per solam voluntatem ejus, sed omnium qui in illa conveniunt, ita non possumus cum fundamento dicere Adamum ex natura rci habuisse primatum politicum in illa communitate : ex nullis enim principiis naturalibus id colligi potest, quia ex vi solius juris naturae non est debitum progenitori, ut etiam sit rex suae posteritatis. Quod si ex principiis naturae hoc non colligitur, non possumus cum fundamento dicere Deum speciali dono aut providentia dedisse illi hanc potestatem, quia nullam de hoc habemus revelationem , nec Scripturae sacrae testimonium. Ad quod etiam facit quod capite praecedenti ex Augustino no- tavimus, Deum non dixisse faciamus hominem ut praesit hominibus, sed caeteris animantibus: potestas ergo dominandi seu regendi politice homines nulli homini in particulari data est immediate a Deo.

4. Duplex consideratio hominum multitudinis. —Hinc facile concluditur altera pars assertionis, nimirum, potestatem hanc ex vi solius juris naturae esse in hominum communitate. Probatur, quia est in hominibus, ut probatum est, et non in singulis vel in aliquo determinate, ut etiam est ostensum : ergo in collectione; est enim sufliciens partitio. Ut autem hoc melius intelligatur, advertendum est multitudinem hominum duobus modis considerari; primo solum ut est aggregatum quoddam sine ullo ordine, vel unione physica, vel morali, quomodo non efficiunt unum quid nec physice nec moraliter : et ideo non sunt proprie unum corpus politicum, ac proinde non indigent uno capite aut principe. Quapropter in eis consideratis hoc modo nondum intelligitur haec potestas proprie ac formaliter, sed ad summum quasi radicaliter. Alio ergo modo consideranda est hominum multitudo, quatenus speciali voluntate seu communi consensu in unum corpus politicum congregantur uno societatis vinculo, et ut mutuo se juvent in ordine ad unum finem politicum, quomodo efficiunt unum corpus mysticum, quod moraliter dici potest per se unum : illudque consequenter indiget uno capite. In tali ergo communitate, ut sic, est haec potestas ex natura rei, ita ut non sit in hominum potestate ita congregari et impedire hanc potestatem. Unde si fingamus homines utrumque velle, scilicet, ita congregari veluti sub conditione ut non manerent subjecti huic potestati, esset repugnantis, et ideo nihil efficerent. Quia sine gubernatione politica vel ordine ad illam non potest intelligi unum corpus politicum : tum quia haec unitas magna ex parte insurgit ex subjectione ad idem regimen, et ad aliquam communem et superiorem potestatem : tum etiam quia alias corpus illud non posset dirigi ad unum finem et commune bonum; et ideo naturali rationi repugnat dari congregationem humanam quae per modum unius corporis politici uniatur, et non habere aliquam potestatem communem cui singuli de communitate parere teneantur ; ideoque si illa potestas non sit in aliqua persona determinate, necesse est ut in tota communitate existat.

5. His vero addendum est hanc potestatem non ita esse ex natura rei in multitudine ho- minum, ut necessario sit una numero in tota specie, seu in tota collectione hominum existentium in universo orbe. Quia necessarium non est ad conservationem aut bonum naturae ut omnes homines ita congregentur in una politica communitate, imo vix erat id possibile, et multo minus erat expediens. Dixit enum Aristoteles, 6 Polit., cap. 4, civitatem nimis copiosam difficile gubernari recte : difficilius ergo regnum si nimis amplum sit : multo ergo difficilius totum universum , loquendo de civili gubernatione : unde mihi verisimilius est vel nunquam vel brevissimo tempore fuisse hanc potestatem hoc modo in tota hominum collectione, sed paulo post mundi creationem coepisse homines dividi in varias respublicas, et in singulis fuisse hanc potestatem distinctam. Unde Augustinus, 15 de Civit., cap. 8, colligit ex Genes. 4 ante diluvium Caum fuisse primum qui proprium regnum et rempublicam construxit, et lib. 16, cap. 4, addit post diluvium fuisse Nembrod , ex Genes. 10, nam Caim fuit primus qui divisit communitatem perfectam separando se a familia paterna; idemque postea fuit Nembrod respectu Noe.

6. Jura gentium quomodo introducta. — Atque hinc tandem concluditur potestatem hanc ferendi leges humanas proprias et particulares (quas civiles vocamus, tanquam ordinatas ad regimen unius communitatis perfectae), hane (inquam) potestatem nunquam fuisse unam et eamdem in totam hominum universitatem : sed ita fuisse per communitatem divisam, sicut ipsae communitates instituebantur et dividebantur : unde etiam concluditur non fuisse hanc potestatem civilem (saltem ante Christi adventum) in uno particulari homine respectu totius universitatis, quia neque omnes homines aliquando convenerunt ad illam conferendam alicui principi supra totum universum: neque scimus Deum illam contulisse alicui ; nam maxime id poterat de Adamo cogitari de quo tamen jam id exclusimus. Nec denique aliquis unquam per bellum vel alio simili modo talem potestatem sibi comparavit, ut ex historiis constat : quid vero dicendum sit post Christi adventum in sequenti libro dicam. Per haec autem non excluditur quod supra de jure gentium dicebamus : imo potius inde confirmatur : nam licet universalitas hominum non fuerit congregata in unum corpus politicum, sed in varias communitates divisa fuerit; nihilominus ut illae communitates sese mutuo juvare, et inter se in justitia et pace conservari possent (quod ad bonum universi necessarium erat), oportuit ut aliqua communia jura quasi communi foedere et consensione inter se observarent : et haec sunt quae appellantur jura gentium, quae magis traditione et consuetudine quam constitutione aliqua introducta sunt, ut diximus : et hoc est duplex illud jus proprium et commune, quod distinguit Cajus in l. Omnes populi, ff. de Justitia et jure.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2