Caput 3
Caput 3
An potestas ferendi leges humanas sit data hominibus immediate a deo ut auctore naturae
1. Ratio dubitandi. — Ratio dubitandi esse potest, quia ex dictis sequi videtur a singulis hominibus per proprium eorum consensum derivari hanc potestatem in totam communitatem ex eis coactam : nam idem est principium talis potestatis et ipsius communitatis in qua residet : sed ipsa communitas coalescit , medio consensu et voluntate singulorum : ergo ab eisdem etiam voluntatibus manat potestas. Major patet, quia posita communitate, sequitur haec potestas ; sed qui dat formam dat consequentia ad formam : ergo qui est proximus auctor talis communitatis videtur etiam esse auctor et collator potestatis ejus. In contrarium vero est, quia priusquam homines in unum corpus politicum congregentur, haec potestas non est in singulis, nec totaliter, nec partialiter : imo nec in ipsa rudi (ut sic dicam) collectione vel aggregato hominum existit, ut capite praecedenti declaratum est : ergo nunquam potest haec potestas provenire immediate ab ipsis hominibus.
2. Communis et vera sententia. — In hac re communis sententia videtur esse hanc potestatem dari immediate a Deo ut auctore naturae, ita ut homines quasi disponant materiam et efficiant subjectum capax hujus potestatis, Deus autem quasi tribuat formam dando hanc potestatem. Ita indicat Cajetanus, t. 1 Opusc., tract. 2, de Potestate Papae, parte 2, cap. 10, ad 2 confirmationem, et Covar. c. 1 Practic. quaest. ; latius Victor. in Relect. propria de hac potestate; Soto, libro 4 de Justitia, q. 2, a. 1; et potest suaderi, quia, ut antea dicebam, supposita voluntate hominum conveniendi in una politica communitate, non est in potestate eorum impedire hanc jurisdictionem : ergo signum est proxime non provenire ex eorum voluntatibus quasi ex propria causa efficienti. Sicut in matrimonio recte colligimus virum esse caput mulieris ex dono ipsius auctoris naturae, et non ex voluntate uxoris, quia licet ipsi voluntate sua matrimonium contrahant, tamen si matrimonium contrahant hanc superioritatem impedire non possunt. Confirmatur ex Paulo ad Romanos 3 dicente: on est potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit : ergo etiam haec potestas est a Deo; ergo est immediate ab ipso Deo, quia a nullo alio prius seu immediatius est.
3. Actus potestatis legislatoris. — Declaratur secundo, quia haec potestas habet plures actus qui videntur excedere humanam facultatem, prout est in singulis hominibus : ergo signum est non esse ab illis, sed a Deo. Primus actus est punitio malefactorum , etiam usque ad mortem : nam cum solus Deus sit dominus vitae, solus ipse videtur potuisse dare hanc potestatem : et ideo dixit Augustinus lib. de Natura boni, cap. 32: Nocentin potestas non est, nisi a Dec. Secundus actus est constituere in materia aliqua medium virtutis necessarium ad honestatem ejus. Tertio, cum hoc statu conjunctus est effectus obligandi in conscientia, ut infra videbimus, quod maxime videtur pertinere ad divinam potestatem. Quartus est vindicare injurias singulorum, cum alioqui scriptum sit: Mihi vindicta, et ego retribuam, dicit Dominus, Roman. 12. Ergo signum est hanc potestatem esse divinam, alioqui potuissent homines alium modum vindicandi injurias usurpare , quod est contra naturalem justitiam.
4. In hac sententia unum est certum et clarum ; aliud vero aliqua explicatione indiget. Primum est hanc potestatem esse a Deo uta primo et principali auctore. Haec enim videtur clara sententia Pauli, et sufficienter probari rationibus factis : et praeterea, quia potestas haec est aliquid in rerum natura, et sive sit res physica, sive moralis, est simpliciter res bona, et magnae aestimationis ac necessitatis ad bonam consuetudinem humanae naturae ; ergo necessario manare debet ab ejus auctore. Denique , quia illi qui hac potestate utuntur in humana communitate Dei ministri sunt ; ergo potestatem a Deo acceptam administrant : est ergo Deus auctor non solum praecipuus , sed etiam proprius hujus potestatis. Alterum vero explicatione indigens, est, quomodo Deus dicatur immediate conferre hanc potestatem.
5. Potestas praedicta quomodo datur a Deo. — Circa quod breviter dico primo, hanc potestatem dari a Deo per modum proprietatis consequentis naturam , eo modo quo dando formam dat consequentiam ad formam. Probatur primo, quia Deus non dat hanc potestatem per specialem actionem vel concessionem a creatione distinctam; alias de tali concessione deberet per revelationem constare, quod falsum esse constat : alioqui non esset talis potestas naturalis ; ergo datur ut proprietas consequens naturam, nimirum, medio dictamine rationis naturalis ostendentis Deum sufflicienter providisse humano generi, et consequenter illi dedisse potestatem ad suam conservationem et convenientem gubernationem necessariam.
6. Potestas praedicla quando resultat. — Secundo, assero hanc potestatem non resultare in humana natura , donec homines in unam communitatem perfectam congregentur et politice uniantur. Probatur , quia haec potestas non est in singulis hominibus divisim sumptis, nec in collectione vel multitudine eorum quasi confuse et sine ordine et unione membrorum in unum corpus; ergo prius est tale corpus politicum constitui quam sit in hominibus talis potestas , quia prius esse debet subjectum potestatis quam potestas ipsa, saltem ordine naturae. Semel autem constituto illo corpore, statim ex vi rationis naturalis est in illo haec potestas : ergo recte intelligitur esse per modum proprietatis resultantis ex tali corpore mystico jam constituto in tali esse, et non aliter. Quocirca sicut homo, eo ipso quod creatur et habet usum rationis, habet potestatem in seipsum et in suas facultates et membra ad eorum usum, et ea ratione est naturaliter liber, id est, non servus sed dominus suarum actionum, ita corpus politicum hominum, eo ipso quod suo modo producitur , habet potestatem et regimen sui ipsius, et consequenter habet etiam potestatem super membra sua, et peculiare dominium in illa. Atque eadem proportione, sicut libertas data est unicuique homini ab auctore naturae, non tamen sine interventu causae proximae , seu parentis a quo producitur : ita haec potestas datur communitati hominum ab auctore naturae, non tamen sine interventu voluntatum et consensuum hominum, ex quibus talis communitas perfecta congregata est. Tamen, sicut in priori exemplo voluntas parentis solum est necessaria ad generandum, non tamen requiritur specialis voluntas dandi filio libertatem, aut alias facultates naturales, quae per se non pendent ab speciali voluntate generantis, sed naturaliter consequuntur : ita in praesenti voluntas hominum solum est necessaria ut unam communi- tatem perfectam componant ; ut autem illa communitas habeat praedictam potestatem , non est necessaria specialis voluntas hominum, sed ex natura rei consequitur et ex providentia auctoris naturae, et in hoc sensu recte dicitur ab ipso immediate collata.
7. Praedicta potestas non est immutabilis.— Tertio, addo, licet haec potestas sit veluti proprietas naturalis perfectae communitatis hominum, ut talis est, nihilominus non esse in ea immutabiliter, sed per consensum ipsiusmet communitatis, vel per aliam justam viam posse illa privari et in alium transferri: hoc satis constat ex usu, et ex sequentibus illationibus amplius explicabitur. Nunc ostenditur ex adducto exemplo seu proportione ad aliud : nam libertas a servitute proprietas est naturalis hominis, et ideodici solet esse de jure naturae, et nihilominus per propriam voluntatem potest se homo illa privare, vel etiam ex justa causa illa privari, et in servitutem redigi: ergo simili modo communitas humana perfecta, licet ex natura rei libera sit, et potestatem in se habeat, potest aliquo modo ex praedictis illa privari : unde considerari licet quod, licet proprietates physicae manantes a natura soleant esse immutabiles naturaliter , nihillominus hae proprietates quasi morales, quae sunt veluti dominia seu jura, mutari possunt per contrariam voluntatem, quamvis a natura sint accepta: sicut interdum etiam proprietates physicae, quae contrarium habent, vel pendent a dispositionibus habentibus contrarium, mutationi obnoxiae sunt, ut constat.
8. Secundo, declaratur idem ex convenientia aliqua, et alia differentia inter hanc potestatem et illam quae est ex speciali institutione divina, ut est, verbi gratia, potestas Pontificis: nam haec potestas licet a Christo sit data tali personae rite electae, ipsemet Pontifex potest, si voluerit, illam renuntiare, se illa spoliando, saltem acceptante Ecclesia, ut nunc suppono; in hoc ergo est aliqua convenientia, quia etiam communitas hominum, licet a Deo habuerit potestatem, potest se illa spoliare, si velit. Est tamen differentia in modo; tum quia Pontifex semel electus non potest ab universis hominibus ob quamcumque causam privari sua potestate vel dignitate invitus, sed tantum a Christo, qui illam dedit : respublica autem potest interdum ex justa causa privari sua libertate per coactionem, ut per justum bellum: tum etiam quia Pontificis potestas non potest ita mutari, ut ab una persona in aliquam communitatem transferatur : quia non est in po- testate hominum monarchicum regimen in Ecclesia mutare : communitas autem humana potest suam jurisdictionem transferre in unam personam, vel in aliam communitatem, ut patebit. Est ergo haec potestas non solum mutabilis, sed etiam mutabilior, magisque a voIuntatibus hominum pendens. Tertio potest reddi ratio hujus differentiae, quia ea quae sunt ex institutione speciali pendent a voluntate instituentis, quae ab inferioribus mutari non potest: haec autem potestas non est ab institutione, sed a natura, et ideo eo modo datur quo est conveniens naturae rationali secundum rectam rationem et prudentiam : ratio autem naturalis dictat non esse necessarium, imo nec conveniens tali naturae habere hanc potestatem immutabilem in tota communitate: vix enim potest illa sic sumpta, et nulla determinatione adjuncta vel mutatione facta, illa uti: ergo ita datur a natura et ejus auctore ut possit in ea mutatio fieri, prout communi bono magis fuerit expediens.
On this page