Caput 4
Caput 4
Corollaria ex superiori doctrina
1. Monarchicum optimum regimen. — Ex dictis in superiori capite possumus aliqua inferre quae ad omnia dicenda magnam lucem afferent. Primum est. quod licet haec potestas absolute sit de jure naturae, determinatio ejus ad certum modum potestatis et regiminis est ex arbitrio humano. Declaratur : nam (juxta doctrinam Platonis in Dialogo civili, seu de regno, et in libris de Repub., et Aristotelis 3 Polit., cap. 5, et 8 Ethic., cap. 10) triplex est politica gubernatio simplex: monarchia, id est, per unum caput ; aristocratia, id est, per paucos et optimos ; democratia, id est, per plures et plebeios. Ex quibus confici possunt vari modi gubernationis mixtae, seu compositae ex illis simplicibus per participationem vel omnium vel duorum ex illis. De quibus videri potest fuse et optime Bellarmin., lib. 1 de Summo Pontifice, a principio per nonnulla capita. Stando ergo in jure naturali non coguntur homines eligere determinate unum ex his modis gubernationis : quia licet inter eos monarchia sit melior, ut Aristoteles late ostendit, et colligi potest ex gubernatione et providentia totius universi, quam oportet esse optimam, et inde conclusit Aristoteles 12 Metaph. in fine, esse monarchiam, dicens: Unnus ergo Princeps. Idemque ostendit exemplum Christi Do- mini in institutione et gubernatione suae Ecclesiae: ac denique id etiam suadet frequentior usus omnium nationum : licet hoc (inquam) ita sit, nihilominus alii modi gubernandi non sunt mali, sed possunt esse boni et utiles, ideoque ex pura lege naturae non coguntur homines habere hanc potestatem in uno, vel in pluribus, vel in collectione omnium ; ergo haec determinatio necessario fieri debet arbitrio humano: et ita etiam constat experientia magnam esse in hoc varietatem : nam alicubi est monarchia, et raro est simplex, quia supposita fragilitate, ignorantia et malitia hominum, regulariter expedit aliquid admiscere ex communi gubernatione, quae per plures fit, quae etiam est major vel minor juxta varias consuetudines et judicia hominum: pendet ergo tota haec res ex humano consilio et arbitrio. Intelligendum igitur est singulos homines ex natura rei habere partiahter (ut sic dicam) virtutem ad componendam seu efficiendam communitatem perfectam: eo autem ipso quod illam componunt, resultat in tota illa haec potestas : nihilominus tameu jjus naturae non obligat, ut vel per ipsam totam communitatem immediate exerceatur, vel in ipsa semper maneat: imo quia moraliter difficillimum esset ita fieri (esset enim infinita confusio et morositas, si suffragiis omnium leges essent conditae), ideo statim determinatur haec potestas ab hominibus ad aliquem ex praedictis modis gubernationis, quia non possunt alii excogitari, ut facile consideranti patebit.
2. Potestas civilis quando manat a commanitate. — Potestas ev natura rei est immediate in communatate; primus titulus regiae potestatis est inmediate a Deo. — Secundo, sequitur ex dictis potestatem civilem, quoties in uno homine vel principe reperitur, legitimo ac ordinario jure, a populo et communitate manasse, vel proxime, vel remote, nec posse aliter haberi, ut justa sit. Haec est sententia communis jurisperitorum in l. 1, ff. de Const. Princip., et in l. 2, ff. de Orig. jur. Ex quibus juribus id etiam habetur. Idem Panor. et alii Canonistae in cap. Per venerabilem, Qui filii sint legitimi. Idem D. Thomas, q. 90, art. 3, et q. 97, Cajetan. citato opusc. de Potestate Papae, part. 2, cap. 2 et 10, Victor. in propria Relectione de hac re, e alii allegati. Ratio ex dictis est, quia haec potestas ex natura rei est immediate in communitate ; ergo ut juste incipiat esse in aliqua persona tanquam in supremo principe, necesse est ut ex consensu communitatis illi tribuatur. Deinde explicatur a sufficienti partium enumeratione: nam haec potestas potest intelligi data regibus immediate ab ipso Deo, sed hoc licet aliquando sit factum, ut in Saul et Davide, tamen illud fuit extraordinarium, et supernaturale quoad modum : juxta communem autem et ordinariam providentiam non ita fit, quia homines, juxta naturae ordinem, non revelationibus sed naturali ratione reguntur in his quae civilia sunt: neque obstat quod Scriptura interdum dircit, Deum dare regna et mutare suo nutu, Daniel 4; et Isai. 45 dicitur Cyrus a Deo constitutus hex: unde Joan. 19 dixit Christus : Non haberes in me potestatem ullam, nisi tibi datum esset desuper : in his enim solum significatur haec omnia non fieri sine speciali providentia Dei, vel ordinantis, vel permittentis, ut dixit Augustinus tract. 6 in Joan., et 22 contra Faustum, cap. 74. Hoc tamen non excludit quin per homines fiant, sicut alii effectus omnes, qui fiunt per causas secundas, principaliter tribuuntur providentiae Dei.
3. Secundus titulus regiae potestatis, successio heereditaria. — Secundo, potest haec potestas esse in rege per successionem haereditariam, et ita existimant nonnulli juristae a principio fuisse ; sed recte alii advertunt successionem necessario supponere dominium vel potestatem in eo cui succeditur, et ideo necessario deveniendum esse ad aliquem qui alteri non successerit, quia non proceditur in infinitum. De illo ergo primo inquirimus unde habuerit regnum et potestatem, quia non habet a se jure naturae : ergo successio non potest esse prima radix hujus potestatis in rege. Quapropter necesse est ut primus habuerit potestatem supremam immediate a republica: successores autem illius ab illa habeant mediate et radicaliter : et quia res transit ad successorem cum suo onere, conditiones illae cum quibus primus rex a republica regnum accopit ad successores transeunt, ita ut cum eisdem oneribus regnum habeant.
4. Tertius titulus regie potestatis, bellum Justum.— Tertius titulus regiae potestatis esse solet bellum, quod oportet esse justum, ut verum titulum et dominium conferat. Et hinc multi existimant in principio introducta esse regna per tyrannidem potius quam per veram potestatem, ut videre licet in Alvaro Pelagio lib. 1 de Planctu Ecclesiae, cap. 41; Driedo lib. 1 de Liber. Christ., cap. 15; Petro Bert. in tract. de Orig. juris, q. 1; quando ergo regnum per solam vim injustam possidetur, non est vera potestas legislativa in rege: fieri autem potest ut successu temporis populus consentiat et admittat talem principatum, et tunc reducetur potestas ad populi traditionem et donationem. Interdum autem contingere potest ut respublica antea non subjecta regi per justum bellum subjiciatur; illud autem semper est quasi per accidens in poenam alicujus delicti, et tunc ipsa tenetur parere et consentire subjectioni, atque ita etiam ille modus quodammodo includit consensum reipublicae, vel exhibitum, vel debitum : quanquam hic praecipue loquimur de hac potestate quatenus per se introduci potest et dari uni homini. Ac denique si quis recte consideret, quando haec subjectio fit per justum bellum ad unum regem, jam supponitur in eo potestas regia per quam possit tale bellum indicere, et illa solum est veluti justa extensio regni; ergo semper reducenda est haec potestas regia ad aliquem qui non per bellum, sed per justam electionem, vel populi consensionem illam comparaverit : ergo a sufficienti divisione recte concluditur potestatem hanc a republica ad principem manasse.
5. Potestas regia formaliter, ut talis, est de jure humano. — Objici vero potest, quia hinc sequitur potestatem regiam esse ex solo jure humano, quod videtur contra modum loquendi Scripturae : "per me reges regnant", Proverb. 8, et ad Rom. 13: "Minister enim Dei est", etc. Item sequitur regnum esse supra regem, quia illi dedit potestatem : unde ulterius fit posse, si velit, illum deponere vel mutare, quod omnino fa!sum est. Propter haec Victor. supra sentit absolute dicendam esse potestatem regiam de jure divino et a Deo datam, supposita electione hominum. Contrarium vero docent Bertrand. et Driedo supra, et Castro lib. de Lege poenal. cap. 14; et sine dubio hoc verum est si loquamur formaliter de potestate regia, quatenus talis est et in uno homine existit: nam potestas haec gubernativa politice secundum se considerata, sine dubio est ex Deo, ut dixi ; tamen esse in hoc homine est ex donatione ipsius reipublicae, ut ostensum est : ergo sub ea ratione est de jure humano: item quod regimen talis reipublicae vel provinciae sit monarchicum, est ex hominum institutione, ut supra ostensum est: ergo et principatus ipse est ab hominibus. Cujus etiam signum est, quia juxta pactum vel conventionem factam inter regnum et regem, ejus potestas major vel minor existit : ergo est ab hominibus, simpliciter loquendo.
6. Divina autem Scriptura duo significat in illis locutionibus. Unum est, hanc potestatem, secundum se spectatam, esse a Deo, et esse justam et conformem divinae voluntati: aliud est, supposita translatione hujus potestatis in regem, jam gerere vicem Dei, et naturale jus obligare ad parendum illi. Sicut quando unus homo privatus se vendit et tradit alteri in servum. dominium illud ab homine simpliciter est : illo vero contractu supposito, jure divino et naturali obligatur servus parere domino : et ita patet responsio ad confirmationem, negando simpliciter sequelam, quia translata potestate in regem, per illam efficitur superior etiam regno quod illam dedit, quia dando illam se subjecit et priori libertate privavit, ut in exemplo de servo, servata proportione, constat: et eadem ratione non potest rex illa potestate privari, quia verum illius dominium acquisivit, nisi fortasse in tyrannidem declinet, ob quam possit regnum justum bellum contra illum agere, de quo alias.
7. Nullas esse leges universaliter pro toto orbe latas, cunctos obligantes. —Tertio, colligitur ex dictis, loquendo ex natura rei seu juxta naturalem et ordinarium cursum humanarum rerum, nullas esse leges civiles universaliter latas pro toto orbe et quae omnes homines obligent. Quod quidem vel ex ipso nomine constat : loquimur enim de legibus humanis, stricte distinguendo illas a jure gentium; quae ideo civiles appellantur, quia sunt particulares unius civitatis, vel gentis, ut dicitur in l. Omnes popuh, ff. de Justit., et jure. Loquimur item de legibus quae per potestatem naturalem ferri possunt, omissa pro nunc supernaturali potestate. Tales ergo leges quasi ex intrinseca conditione postulant, ut universales non sint: ratio a posteriori est, quia nulla est potestas legislativa, quae habeat jurisdictionem in totum orbem, seu in omnes homines: ergo nulla lex civilis potest esse ita universalis. Consequentia est clara, quia lex nonegreditur terminos jurisdictionis ferentis eam: Scimus enim, ut ait Paulus, quod omnis lex ad eos qui sub lege sunt loquitur : nam extra territoriumn jus dicenti impune non paretur, ut dicunt jura: multo ergo minus parendum est extra territorium jus seu legem ferenti. Antecedens autem patet ex dictis, quia potestas haec non est in tota hominum communitate, quia non omnes componunt unam rempublicam aut regnum, nec est in uno aliquo homine: deberet enim illam habere ab hominibus, quod fingi non potest, quia homines nunquam convenerunt ad illam conferendam, vel ad constituen- dum sibi caput unum. Imo neque titulo belli, sive justo sive injusto, fuit unquam aliquis princeps qui universo orbi fuerit temporaliter dominatus ut ex historiis constat: ergo secundum humanae naturae cursum nulla est, nec fuit, nec moraliter esse potuit potestas legislativa humana universalis pro toto orbe. Occurrebat autem in praesenti difficultas de imperatore, de quo in libro seq. cap. 3 dicam. Quapropter, licet totum universum gubernetur et obligetur legibus civilibus, ut moraliter constat de omnibus nationibus quae aliquam poIitiam habent et non sunt omnino barbara; non tamen regitur totum eisdem legibus, sed cum partitione accommoda, unaquaeque respublica vel regnum suis legibus gubernatur. Quomodo vero haec potestas in Ecclesia Christi locum habeat, et an peculiarem aliquam institutionem receperit, in sequentibus dicemus.
8. Quibus modis participari potest ferendi leges potestas.—CQuarto, potest ex dictis breviter colligi quibus modis participari possit haec potestas ferendi leges humanas. Dicendum est enim imprimis haberi posse immediate a Deo, quia non potest haec potestas habere aliam originem, ut capite superiori ostensum est, et quia Deus est auctor omnium bonorum, et consequenter omnium potestatum, et praesertim hujus quae ex divina providentia maxime pendet, cum ad bonos hominum mores, et convenientem conservationem ac gubernationem necessaria sit: unde necesse est ut haec potestas sit a Deo immediate in aliquo, quia si in aliquo est mediate, in aliquo alio erit immediate, cum non possit procedi in infinitum. Duobus autem modis potest esse a Deo, scilicet naturaliter, ut ab auctore naturae ; vel supernaturaliter, ut ab auctore gratiae. De hoc posteriori dicemus in lib. 5. Prior vero satis ex dictis declaratus est. Atque inde etiam constat posse hanc potestatem esse immediate ab hominibus, et mediate a Deo, imo ordinarie ita esse, loquendo de potestate naturali ; quia cum immediate sit in communitate, per illam derivata est ad reges, vel principes, seu senatores: raro enim aut nunquam in tota communitate retinetur, ita ut per illam immediate administretur. Postquam vero translata est haec potestas ad aliquam singularem personam, quamvis per successiones vel electiones varias ad plures transeat, semper intelligitur haberi immediate a communitate, quia ex vi primae institutionis ad caeteros transit. Sicut potestas pontificia, licet per plures electiones ad plu- res personas successive varietur, semper est in omnibus immediate a Deo.
9. Oportet autem hic distinguere duos modos quibus haberi solet potestas aliqua, scilicet, vel ut ordinaria, vel ut delegata : nam quae dicta sunt, de ordinaria potestate procedunt: ita enim est haec potestas immediate a Deo in communitate, et eodem modo ab illa transfertur in principem ut tanquam proprius dominus illa utatur, et ut habens illam ex vi proprii muneris. De alio vero modo quaeri potest an haec potestas delegabilis sit ; quod dubium movet Bart. in l. Omnes populi, ft. de Justitia et jure, q. 2, princip. quaestiunc. 5, n. 20; et Panormit. in cap. Gravem de Sentent. excommun. Potestque tractari de omni potestate legislativa humana, tam supernaturali quam naturali, et in quocumque statu, et ita videtur tractari a dictis auctoribus, qui simpliciter docent potestatem hanc delegabilem esse; quod Panormitan. colligit ex dicto c. Gravem, ibi: Quidam cives Pisani deputati a potestate, et populo ad statuta civitatis edenda, etc. Colligi etiam solet ex prima lege Codicis, S Quibus.
10. Quae potestas delegabilis. —Sed advertendum est duobus modis fieri posse hanc commissionem seu delegationem : uno modo, ut delegatio sit ad condendam legem, decernendo an sit justa et utilis, vel necessaria, et quibus verbis ferenda sit, non tamen extendatur potestas delegati ad dandam legi vim obhgandi, et consequenter nec ad promulgandam illam tanquam legem ; et hoc modo manifestum est potestatem hanc esse delegabilem ; tamen illa re vera non est delegatio jurisdictionis, sed solum cujusdam ministerii requirentis scientiam et peritiam : unde potius videtur esse per modum cujusdam consultationis ; et hoc modo est quotidiana haec delegatio ; imo vix possunt leges aliter ferri a principibus, qui per se non possunt omnia necessaria ad legem condendam efficere ; et si quis recte consideret allegata jura, solum hoc probant. Aliter ergo erit propria delegatio, quando ita alicui committitur legis editio, ut possit etiam per suam voluntatem illi dare auctoritatem et robur sine alia confirmatione vel approbatione delegantis, et hic modus non esttam frequens velfacilis: unde Bartolus supra distinguit inter communitatem et principem, et dicit communitatem posse delegare hanc potestatem, quando communitas habet hanc potestatem ut ordinariam, et suo arbitrio potest illa uti ut voluerit. At principes aut judices quibus demandata est haec jurisdictio, dicit non posse illam delegare ; tum quia illorum industria postulatur quando illis committitur, et ideo non possunt in alium eam curam transferre, argumento l. 1 de Officio ejus cui mandata est jurisdictio ; tum etiam quia videtur in eis esse haec potestas tantum delegata, et ideo non possunt eam subdelegare.
11. Omisso vero priori membro , quod est clarum, posterius indiget declaratione : nam si intelligatur de imperatore, regibus et aliis principibus ad quos haec potestas reipublicae simpliciter translata est, falsam continet doctrinam, quia in his principibus non est haec potestas delegata, sed ordinaria: est enim perpetua , et ex vi muneris sui eis convenit. Item hi principes possunt aliquibus civitatibus, vel dynastis inferioribus concedere illam, vel ordinariam : cur ergo non poterunt committere etiam illius delegationem ? quandoquidem ex parte ipsius potestatis nihil obstat quin delegabilis sit, ut ipse Bartolus supponit, et est clarum, quia omnis potestas solius jurisdictionis delegabilis est : talis autem est haec potestas: quocirca translatio hujus potestatis a republica in principem non est delegatio, se1 quasi alienatio, seu pertecta largitio totius potestatis quae erat in communitate ; quapropter sicut communitas poterat illam delegare, ita et princeps; neque ita illi committitur ut personalis ejus industria requiratur magis quam in communitate requireretur, sed simpliciter illi conceditur ut per se vel per alios illa utatur, eo modo quo illi magis videbitur expedire ; et hac ratione etiam summus Pontifex, et non solus ille, sed etiam Episcopi possunt suam legislativam potestatem delegare, quando sunt ordinarii legislatores, et procedit in eis eadem ratio.
12. Quem potestas indelegabilis. — Illa ergo sententia Bartoli solum habet locum in his magistratibus et judicibus, quibus haec potestas a summis potestatibus delegata est : nam in illis tantum procedunt rationes Bartoli; quia vero ille de communitatibus specialiter loquitur, posset dictum ejus verificari in his rebuspublicis quae de facto liberae sunt, supremamque potestatem in se retinent, et nihilominus legumlationem committunt , vel senatui, vel duci, aut soli, aut cum senatu : nam hi fortasse tantum sunt delegati, et ideo non poterunt suam potestatem delegare, nisi hoc ipsum in ipsa delegatione declaratum sit, vel ex consuetudine constet in hoc sensu eis esse commissam talem potestatem , quod potius pertinet ad factum quam ad jus, et ideo nihil cer- tius de illo affirmare possumus : et eadem ratione nihil dicere possumus de actuali delegatione hujus potestatis. id est, in quibus sit haec potestas delegata, quia hoc pendet ex libera voluntate. et nihil de hac re communi jure statutum est.
On this page